장음표시 사용
171쪽
IO. FRElΝSHEM H sVPPLEM. irruptione iacta, exercitum ustamque eadem cladenmiserat, vix noctis superventu servatis copiarum reliquiis. Eo successu sublatus victor, nec enim inter fortunae blandimenta tegere se degener animus poterat , de cetero , velut auctoritate regnandi satis stabilita , sine pudore, sine metu ad crudelitatem iniustitiamque, tyrannici spiritus opera, prorumΡebat: occidere , rapere, fictis criminibus ditissimum quemque tollere; postremo ne amicis quidem Parcere, quorum haud pauci de medio sublati. Erat enim ingenio serus avidusque caedium, in sermonibus arrogans, avaritiae ceterisque vitiis fere omnibus deditus, ut satis Poenarum sub eo rege populo romano datura fuerit Macedonia, si diutius vitam imperiumque prorogare potuisset. Ceterum post Iuventii praetoris caedem iterum , signa Thessaliae intulit, multaque eius loca depopulatus , Thracum, ut ad fortunatam militiam , Plures attraxit. XXXIX. Haec ut Romae sunt nudita, Q. Caecilium Metellum festinare ad tutelam sociorum senatus iussit. Advenienti huic in Macedoniam Andriscus cum
exercitu statuerat occurrere: sed distractus Attali regis opera, qui cum classe in auxilium Romanis Venerat , sollicitusque de Ora maritima, non est ausus Iongius procurrere; sed modico a Pydna intervallo Castra communiit. Inter haec quum propius Suggressus esset Romanus, equestre Proelium ortum: quo superior Andriscus. metu tamen Pedestris eXercitus, de summa rerum dimicare noluit. Saepe modica victoria magnae cladis initium fuit: adeo interdum humanae mentes nesciunt, quibus rebus dolere lae
g. 3s. Eutrop. - I ausan. iu Achaicis. - nar. - Strab. lib. XIII, pag.
172쪽
IN LOC. LIB. L Livi res i69tarive oporteat. Crevit animus equestris pugnae eventu, crediditque, se parem Metello nihilominussore, tametsi partem copiarum ad vastandam Thessaliam dimisisset. Metellus, tempore usus, stultitiam hostis in suam occasionem vertit; copiisque, quae Macedoniae praesidebant, facili negotio susis, ceteros. ultro poenitentes commissorum, in deditionem accepit. XL. Andriseus in Thraciam profugerat, Viribusque ibi reparatis, denuo cum Metello, qui, victoriae beneficio aperta Macedonia, desectionis uuCtorem, quo- Cum quo Se reciperet, perSequebatur. confligere est
ausus. Par priori huius quoque proclii eventus, splendidaque Metelli victoria fuit: quinque et viginti millia hostium duabus pugnis occisa, provinciam Romanis , Metello cognomen Macedonici reddidere: n que minor capti Andrisci, quam ipsius victoriae Iaetitia suit. Ad Byram Thraciae regulum confugerat,
qui stultum esse ratus fidem servare Post sertunam ei, quem unius sortunae causa coluerat, hospitem et
supplicem suum Romanis dedidit. Idem sere fatum et alterius mox impostoris suit, qui et ipse Perseum patrem mentitus, et Alexandri nomine tu inens, regionem, quam Nestus fluvius alluit, contracta perditorum hominum manu, Occupaverat. Metellus locis , quae tenuerat ille, nullo negotio receptis, ipsum comprehendere non potuit, quum celeri suga ereptus in Dardaniam sese penitus abscondiSSet.
174쪽
Carthago, in ei renitu viginti tria millia passuum patens, magno labore obsessa, et per partes capta est; primum a Maneina legato, deinde a Seipione consule, cui extra sortem provinci Aselea data erati Carthaginienses, portu novo quia vetus obstructus a Scipione erat laeto, et coatracta elam exiguo tempore ampla elasse, infeliciter navali proelio pugnaverunt. Hasdrubalis quoque ducis eorum castra, ad Nepherim oppidum Ioeo dissicili sita, eum exercitu deleta sunt a Scipione , qui tandem urbem expugnavit septingentesimo anno, quam erat condita: spoliorum maior pars Sieulis, quibus ablata erant, reddita. Ultimo urbis excidio, quum so Hasdrubal Scipioni dedid et, uxor eius, quae paucis ante diebus de marito impetrare non potuerat, ut ad victorem transfugerent. in medium si flagrantis urbis incendium, duobus eum liberis, ex arce praecipitavit. Seipio exemplo patris sui naturalis Aemilii Pauli, qui Macedoniam vicerat, ludos fecit, transfugasque ae s. gitivos bestiis obiecit. Belli aethaici seinina referuntur hoste, quod legati populi romani ab Rehaicis pulsati sint Corinthi, missi . ut eas civitates, quae sub ditione Philippi fuerant. abachaico conciIio secernerent. Diuitiaco by Corale
175쪽
Ι. P. Scipio primo stati in in Africam adventu haud
parva aut dubia documenta dedit, quantum Romanis bonorum imperio suo, quantum calamitatis allaturus Carthagini esset. Nam appulsum eius extemplo memorabilis casus illustravit, non minus in praesentia utilitatis, quam ad summam rerum ominis praebens. Sero diei uti censem portum attigerat classis. et Vixdum expositae Copiae Erant, quum sub mediam noctem a Mancino literae venere, celerem opem maxima
cum obtestatione 1lagitantes. Non ille quidem ad Scipionem SCri PSerat, quem adesse nesciebat; sed Pisoni proconsuli Vticensibusque significabat, se incula Parte Carthagitiis obsideri, certo cum exisse, nisi
ante lucem succurreretur. Mancinus enim, animadverso
urbem amplissimis spatiis diffusam ad tria et viginti millia passuum occupabat non eadem sollicitudine omni ex parte custodiri posse. ad Megara regio Carthaginis ista suit subito admoveri depromptas ex
navibus scalas iussit. II. Quamquam enim remotior a cetera urbe Pars ista erat, tamen, quia situ circum aspero et aditu
difficili satis munitam putabant, non magno praesidio tenebatur. Scalis admotis pauci adhuc murum cori- Scenderant, quum Carthaginienses portam, quae Proxima erat, aperiunt, magnoque Cum Clamore nil deiiciendos loco hostes seruntur. Resistentibus sortiter, terga vertunt Poeni, refugientesque per eandem portam insequuti. qui pepulerant, eodem impetu perrupere. Alacris exinde tanquam in certa victoria, clamor, plures ex navalibus so iis nec enim procul classis aberat) excivit: et ad serendum suis
176쪽
opem , pauci armati, Plerique prae studio et festinatino semiermes accurrerunt. Erat in hoc agmine dux ipse, non Pt rector ceterorum, sed velut unus e turba; laetarum rerum imagine captus, ad verius ambiguas providere neglexerat. Turde agni in periculo, quia neque relinqui locus tuto, neque defendi sine armis et commeatu poterat, a Pisone milites, ab Uticensibus cibaria petiit. III. At frustra ad Pisonem respexerat, qui procul in mediterranea loca abduxerat copias: neque V U-
censibus unimus aut vires erant, sine maioris exercitus praesidio ad moenia Carthaginis adeundi: cratque in ea conditione Mancinus, ut exemplis illorum ducum accessurias xideretur, qui, nulla receptus habita ratione, quum in loca periculosa Se coniecissent, tristi temeritatis exitu, monumentum posteris
reliquerunt, bono duci quod aliquanto post Sertorius dixisse dicitur non reviciendum minus, quam Proviciendum esse. Periclitnntem, ne simul cum luce Carthaginienses praecipitem per rupes ad mare agerent, fortuna explicuit, in idem illud tempus Scipione adducto. Qui, ut erat ad omnia subitu consilio Et audacia promptus, mora nulla interpOSita, Classicum ad revocandos, qui exseenderant, milites cani, pubem I licensium cum armis sequi, a senioribus commeatum in naves comportari iussit. Ad terrorem deinde hostium ex captivis reliquot solvit, nuntiaturos , adesse Scipionem. Ad Pisonem etiam alios super alios cum citis equis nuntios misit, ut quam Cele rime ad Curthaginem occurreret. IV. Ipse deinde quarta vigilia solvens, ut mutoris exercitus Speciem eminus praeberet, milites, ubi ap-
177쪽
propinquassent urbi, stare in tabulatis navium erectos, iussit. Adeoque suit opportunus consulis, et ad salutem Mancini, quique cum eo Drant, ne ESSaxius adventus, ut Si tantillum adhue morae interposuisset , serum post acceptam Cladem auxiIium accessurus videretur. In orbem Pugnabant Romani, receptis in medium inermium tribus serme millibus, qui ab armatis admodum quingentis tegebantur. Iamqucterebris vulneribus. et numero hostium satigati, ad ipsa moenia se receperant, unde si deturbarentur, per abrupta et praecipitia fugientes, etiam sine hostili serro, suus timor, et in abscissis locis facilis lapsus, velut ruina amigeret. Ad conspectam Scipionis classem animi ceciderunt Poenis, pugnaque inte missa , spatium dedere Consuli Mancinum ceterosquctin naves recipiendi. Mancinum e vestigio Romam ire iussit; nam et successor ei Serranus ad classem venerat : ipse, Ioco castris haud procul Carthagine capto , maiore vi belIum urbi inferre instituit, quam a prioribus consulibus iactitatum fuerat. Carthaginienses quoque, extra urbem progressi, Castra pro muris opposuerunt: in quae paulo post etiam Hasdrubal imperator, et praesectus equitum Bithyas, cum peditum sex millibus, equitibus mille, veteri et exemeitato milite, sunt ingressi. V. Quum interea Piso, ex mediterraneis reversus,
exercitum Scipioni tradidi set, isque milites, ambitioso imperio habitos, pro labore et disciplina otium,
avaritiamque, et rapinas sectari animadverteret, nihil antiquius habuit, quam ut hoc tantum flagitium primo quoque tempore tolleretur. Erat et aliud haud ininus militiae dedecus, quod ex forensi plebe ma-
178쪽
gnus numerus exercitum sequebatur , praedae causa cum audacissimis quibusque militibus iniussu ducis excurrentium: unde, sive felix iis, sive improspera temeritas suisset, exercitus ignominia incommodoque gravabatur , et clades eorum, aut suga, famam Romanarum copiarum minuebat; et Praeda, si quam retulerant, disciplinae erat inimica, quum pavim in castris, et in iisdem saepe contuberniis cupiditas de lucro disceptantium in iurgia et rixas, et nonnunquam in vulnera ac caedes exiret. His armorum dehonestamentis ossensus Scipio, vereque secum reputans, dissicile esse imperatori, ut hostibus evadat superior, donee militibus impar est, ad concionem vocatos tali Oratione castigavit r
VI. GSi quidem quae facitis, milites nam qualia
D sint et ipsi nostis, Et me referre pudet , ea Vestra. magis, quam aliorum culpa fieri arbitrarer, nonis essem peccantibus facilis, neque ad repraesentanda a supplicia piger: nunc autem, quia nuper, Dum υ adhuc vobiscum militarem, meliores suistis, Spesu est, suturum, ut quos laxata disciplina corrupit, D eadem adstricta et redintegrata corrigat. Quae ara vobis postulabo, eadem omnia ipso seci, iacturus- . que sum. BelIum severa Iege, et ut nomine romano a dignum , animus est gerere, non in modum Iatm-ra cinii globos armatorum sponte proccurrentiumra evagari sinere ; neque lixarum magis, quam mili- tum , ossicia facientes pati; neque deliciis et molliis liet Iocum in castris relinquere. Quae omnia quum M saceretis, nunquam vobis in mentem venit maiorumn Vestrorum, Et antiquae severitatis, et his tantumra artibus provecti ad summa imperii Τ Νe castrensium
179쪽
M quidem legum Usquam Occurrit recordatio, in quasis adacti sacramento estis 2 Si quis sine commeatuis longius a castris diScedat, quam unde tubae cantum M audire possit, eum Pro desertore habendum scitis tri frumentum publice datum vendi, Praedas pecorum is aut mancipiorum vino Permutari, et alia , quibus,, segnior ad imp ta molliorque miles redditur, ve-M tita esse, non ignoratis.
VII. . Ad hanc igitur formam vos componite, si is effugere indignationem meam, et militarium legum is vindictam vultis. Et vos quidem, quotquot milites
is non estis, ante noctem sacessere e castris iubeo ;is nisi cui nominatim manendi a me venia suerit. M Neque reverti quisquisin Vestrum ausit, nisi ex causa is commeatus in castra importandi, sed simplicis otis militaris. Sed et his certum tempus Constituam, is intra quod res suas Vendant, Cuius rei Curam mois quaestorque agemus. Et hoc Sacramento non obli-M gutis dictum esto: Vobis autem, milites, unum ad n omnia praeceptum Suffecerit, si meos moros induis striamque imitemini; nam ad hoc exemplum si M vos compoSueriti S, neque Sine Successu labor vera ster, neque Sine gratia et fructu erit. Nunc igituris intendite animum nervosque: belli tempus conis lentionem strenuitatemque poStulat ; otio et deis liciis si quis Iocus est, Ρost Victoriam erit. Atquom haec a vobis ego legesque exigunt: vestrum est darctis operam, ut PotiuS Ρraemia per obsequium, quamis animadversionem Ob delicta, mereati sis. III. Repurgato ad hunc moduin exercitu, quum iam satis attentos ad imperia haberet milites, audendum aliquid adversus hostem statuit, et, nocte ad hoe consilium exsequendum delecta , regionem Cartilaginis, quae Me ra Vocabatur, cSt udortuS. Dixersa Dissili do by Cooste
180쪽
hine apud scriptores traditio est: alii, Pisonem, qui
modo Consul fuerat, cum parte Copiarum ad unam Portarum constiti Sse, narrant: ad aliam deinde Ionge distantem validam item manum obiectam: ipsum Scipionem intra moenia transfugarum ductu Pen trasse, eosque. qui ante portas opperiebantur, effractis claustris admisisse. Ceterum, qui ad Carthaginem gesta prolixius sunt exsequuti, de Pisone nihil, sed duabus a partibus oppugnata Megara, neque tamen licet maximo conatu transcendi moenia Potuisse, tradunt: donec Scipio, conspecta privati cuiusdam turricula, quae haud procul muris pari altitudine aberat, iu-ι venum promptissimos ascendere iussisset, et inde aditum in urbem moliri. Per hos primo missilibus deturbatos propugnatores, deinde tignis tabulisque ponticulum essectum, Per quem ex turricula in muros transcensum. Inde, ad portam impetu facto , consulem cum quatuor hominum millibus intromissum, Poenos, tanquam ea parte urbis cuΡta , in Byrsam Compulisse, tanto terrore, ut etiam, qui ante urbem habuerant castra, relictis iis, eandem ad arcem Confugerent. IX. Vtcumque gesta res est, penetratum in urbem eo die, ipsiusque consulis magnam etiam in pugnando virtutem suisse Constat: ipsum quoque, Polybio tantum et militibus triginta comitatum , suffodisse portam , qua acceptus est exercitus, non contemnendi auctores prodiderunt; adversus superstantium ho- istium ictus testudine lapidea, qua sornicata porta erat, tectum. Occupatis Megaris, eonsul, loci naturam intuens, quod horti magno numero ibi erant, mace