Titi Livii Patavino Opera Qvae Exstant Omnia

발행: 1825년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

inum periculi apparebat, excubant, Laelius rotunda parte Cothonis, quam adhuc tenuerant hOStes, superata , clamoribus et tumultu Omnia implet: quo excitati, qui cum Scipione erant, vim et ipsi iaciunt, viamque, qua cuique Proximum est, aperiunt. In foro propinquo nox enim superveniens tentari plura Prohibebat suos in armis continuit proconsul: donec orta dies reddidit prosequendae Victoriae facultatem. I. Itaque proconsul ipsam , quae sola restabat, arcem invadere, dum , amissa reliqua urbe, hostes trepidant, quatuor millia recen tum militum iubet:

illi prius in templum Apollinis, quod tu Cothone

fuit, irrumpunt; Apollinisque vestem auream , et sa-stigium auuo bracteatum pondo mille talentorum in Praedam Vertunt; neque prius inde a praesectis abstrulli Possunt, quam gladiis concisas opes inter se dividant: ea militum aviditas. quum, aliis rapientibus

aurum, ullis caedentibus, et manus amputatae qUO-rundam essent, effecit . ut miracuIo et Apollinis irae res adscribevetur. At illi, praeda ablata, tum demum ad Byrsam oppugnandam convertuntur. Iani et Scipio ibi erat, magnoque certamine Viam Sibi aperiebat. XLII. Ferebant autem in arcem a foro viae tres, densis ulvinque aedi sic iis praealtisque comprehensae; ex quibus quum in Romanos tela coniicerentur , proxima quaeque primum, deinde contigua expugnavere: ut enim aliqua occupata domus erat, in vicinam aggeris praebebat vicem ; Semotisque Propugnatoribus iungebantuu tabularum iniectione, velut ponticulis . angiportus, et ex domo in domum victor miles transcendebat; et hic quidem in lectis aedium, neque secius infra, ut sorte invicem occurrerant, ad angi

202쪽

portus certabatur: plenaque erant omnia gemitu, et dissonis clamoribus , vulnerumque ac mortis varia imagine ; dum alii serro, alii ruina intereunt Praeci pitati ex solariis, amicti humi, quidam etiam in erectas aliorum hastas gladiosque casu delati. III. Solum adhuc incendium aberat; non misericordia, sed quia partis utriusque magno numero repletae domus erant: donec ad muros Byrsae a Scipione penetratum; ad quos Suffodiendos , quia propter vim propugnatorum valido robore erat opus, incendi tres inter sorum arcemque vias iussit; statimque ruinas, ut quae ab igne factae essent, repurgari, quo posset ad arcem exercitus citra impedimentum accedere. Hinc vero multiplicata malorum facie, nammarum Crepitus, procumbentiumque sonitus aedificiorum longe lateque horrendum fragorem edebant. Sed et inter caementa materiamque do brum, quaSignis aut nisus diruentium disiecerat, millia Cadavera provolvebantur: multi etiam vivorum, quibus Praecipue sexus aut aetas infirmior latebras suaserat, alii semiustulati, quidam Iaceratis ferro Corporibus, miserabili cum eiulatu praecipites cadebant. Ne sic quidem finis malorum erat; sed quibus muniendae viae datum negotium fuerat, quidquid ante pedes erat, lapides , ligna , cadavera , vivos atque semineces , furcis serramentisve correptos, in foveas et Ioca Cava

protrahebant: ibi quidam, capitibus alii alia parte

corporis exstantes, diu cum anima luctabantur, amissa omni vivendi spe ac voto, ne mortis quidem extremo solatio compotes; donec equorum ungulis obtriti, miserrimum spiritum acerbissimo sine expelIerent, tam sine culpa iacientium, quam sino misericordia.

203쪽

XLIV. Nec enim data opera haec tam crudelia gerebantur , sed festinatione; quemadmodum et a munitoribus nihil proposito, sed per sestinationem omnia silebant: quippe contentio certaminis, et propinqua spes victoriae, et his stimulis Properans exercitus,

Praeterea praeconum Voces , et tubarum cantus, tum tribunorum centurionumque Cum cohortibus aulmanipulis discurrentium strepitus, omnium sensus hebetaverant; ut veluti lymphati quantalibet obiectorum spectaculorum foeditate parum moverentur. Duravit haec oppugnatio dies noctesque sex continuas, in locum sessorum succedentibus subinde recentibus, priusquam labore tam improbo Proconsul vinceretur :qui, ceteris per Vices quiescentibus , Solus omnium perdius et pernox, somnique et cibi, nisi inter ipsum opus rapti, expers, vigilias, labores, adspectum ipsum tot tristissimarum rerum eadem patientia pertulerat. Tum vero lassitudini cedens, in excelso quodam loco, unde inspicere, quae agerentur, et moderari posset, consedit.

XLV. Septimo demum die quidam supplices cum infulis Aesculapii venerunt huius enim dei aedes religiose apud ipsos colebatur precati, ut pita dedituris sese salua esset. Annuente Scipione, nisi quod transfugas exceperat, primo mulierum millia quinque et viginti, mox triginta millia Virorum egreSsa ΡOtestati se victoris permiserunt: alii virorum quadraginta millia . quidam hominum quinquaginta millia , non distincto sexu, tradiderunt. Hoc tempore accuratissimis precibus oratum ab uxore Hasdrubalem serunt, ut amissa omni spe defendendae urbis, postremum

204쪽

IN LOC. LIB. LI LIVl1NI 2O ISuae suo umque salutis praesidium in clementia Scipionis quaereret: sed expugnari tum stolidi et vani hominis pertinacia non potuit; in Aesculapii templum, cum uxore et duobus sidiis , transfugarumque reliquiis ad nongentos supererant) se recipiens , inde adiutus altitudine loci nam sexaginta gradibus adibatur , et transfugis per extromam necessitatem nihil non audentibus, repugnabat. XLVI. Vt autem fame, vigiliis, laboribus, et metu imminentium consecti, succumbere tot aerumnis coepere , desertis, quae circum erant, in ipsam aedem se inclusere: non quod Spes ulla superesset, Sed ipsa desperatione adhuc ex tecto aedis sese de sensuri. At ille magniloquus et inconcussae firmitudinis ostentator Hasdrubal, nullo conscio, ne uxore quidem aut liberis admonitis, ad genua Scipionis cum ramis OIoae supplex procubuit. Quem ubi pedes assidentem proconsul ostendit transfugis , silentio impetrato , convicia dirasque in illum iaculati, aedem incenderunt, ut eodem igne sepelirentur. XLVII. Inter illam necessitatem uxor Hasdrubalis , quam potuerat pulcherrime ornata, sertur ex adverso Scipionis cum liberis suis , templo iam flagrante , constitisse ; elataque voce haec precata esse: u Tibis quidem, Romane, nihil eveniat ob ista mala, quaen contra hostilem urbem belli iure commisisti: at ab is hoc IIasrubale patriae, sacrorum, meique et libe- . rorum proditore, dii Carthaginis , et tu cum diis .

D pro meritas poenas expetatist γγ mox in virum sermone vultuque converso: u Tu vero, facinorosissi-

205쪽

2 Oa Io. FREINSHEMit SVPPLEM. . me, persi Iissimeque et effeminatissime mortalium,

is inquit, iam quidem me cum liberis communibus is hoc incendium tumulabit: at tu quale ad dedecusis servaris triumphum victoris ornaturus, dux magnaeo Cartilaginisi quas postea poenas huic, cui nuneis supplex assides, dabis i H Haec ubi dixisset, filios

iugulatos in ignem mittit, superque ipsos eodem se praecipitem insert: simili serme sato defuncta novissima Carthaginis regina, atque quondam absumpta Prima fuerat. Hic exitus mulieris fuit, qualis potius virum decuisset. VHI. Hosto non devicto tantum, sed etiam deIeto, quum excussus inter bellicos tumultus humanitatis sensus libero iam curis pectore rediisset, illacrimasse Carthaginis excidio Scipionem serunt: Et Postquam diu tacitus atque meditabundus adstitisset, Versus graeci poetae subito Ρronuntiasse, quibus impendens iliacae urbi satum Ρraedicitur: interrogamtique Polybio, quem belli domique secum habere

consueverat, quorsum ista diceret, aperte fassum, sexeputatione sortis humanae , Summa quaeque tam facile vertentis, etiam de sua patria moestis cogitationibus fuisse perturbatum: atque hoc ipse Polybius in historiis suis exposuit. Erat sane haud vulgare ad Tedarguendum sortunae suae stolide confidentium vanitatem exemplum, tantae urbis Vix iis, Per quos patratus erat, credibilis interitus; cuius quae magnitudo fuerit, ex ignium mora non inepte coniici quidam iubent, qui per continuos dies septemdecim eX-stingui nequiVere. XLIX. Scipio praedam urbis militi concessit, ΡPaeter aurum argentu Inve et donaria templorum, ad

206쪽

quaestorem deseret iussa. Ex his nonnulla ad fidem victoriae, celerrimae navium imposita, Romam misit; bellique fine nuntiato, quid porro fieri senatus vellet, consuluit. Praemia deinde donaque militaria, ut cuiusque virtus enituerat, data, nisi qui templo Apol- Iinis diripiendo noxam contraxissent. Inter Ceteros insignis honor Ti. Gracchi fuit, cuius sororem in matrimonio impeDator habebat; itemque C. Fannii: qui duo ante ceteros murum hostilem conscenderant. In recognitione praedae quum plurima spolia Siciliae , a Poenis diutissime vexatae, inter signa praesertim ac statuas rarioris artificii reperisset, Convo-Catis , qui tum aderant, Siculorum legatis, omnia se restituturum edixit civitatibus Siciliae, quae potuis

L. Erant multae clarorum virorum pictae imagines ; multae etiam ex auro argentoque Statuae, et

donaria deum: ex quibus, quae Himera quondam sublata suerant, Thermitanis sunt reddita : alia Ge- nsibus : Dianam suam Segestani receperunt: nobi- iam illum Phalaridis saevitia taurum Agrigentini; quem Agrigenti unquam suisse, Timaeus impudentius , quam cautius, negavit. Scipio certe, quum Agrigentinis eum redderet, dixisse dicitur: aequum

esse illos cogitare, utrum esset Siculis utilius, suisne Seroire, an Populo romano obtemperare; quum idem monumentum, vi domesticae crudelita sis, et minsuetudinis romanae, sint habituri. Sed et Asricae, deinde Italiae civitates, quae inde suerant a Poenis abrepta, beneficio Scipionis recepere.

207쪽

occasionem praetermitteret, non solum donis magnificus , sed etiam aestimandi, quibus quae donari deceret, sollers. At inter haec, quum aliis tanta largiretur , adeo nillil quaesivit sibi, ut, quum partem spoliorum divenderet, nemini familiarium suorum neque 'libero, neque servo, quidquam ex iis ne emptum quidem habere sineret. Haec illi viro ratio, hoc ad felicitatem et gloriam iter placuit: quod si nunc inire quisquam cuperet, ultro insanire putaretur, dum neque sine opibus quoquo modo partis constare dignitatem posse creditur, et tamen iisdem alii sine iudicio spargendis tamam aucupantur; adeo hodie

quam cuiuslibet laudis avidi, tam ignari verae Sumus. . Ceterum Proconsul arma Punica machinasque, et quod navium maritimis usibus aptum esse desierat, Marti ac Minervae donum romano more concremavit. LII. At Romae, quum victoriae nuntium et signa serens navis appulisset, seroque iam vespere Vulgata per universam Urbem tantae luetitiae fama esset, procurrere in publicum prae gaudio homines, amplectique invicem et gratulari temporum selicitatem, quod non demum Vivere se ac valere, neque libe tatem soluta sine metu, sed etiam imperium sine aemulo tenere, deleta Carthagine . autumabant: neque sane nulla aut levi de causa sic exsultabant animis, gnari, quamquam ingentia et alias bella, contra Macedones, Contra Hispanos, demum contra Magnum Antiochum ipsi patresve eorum bellavissent, nullum tamen aut magnitudine periculorum, aut acerbitate

208쪽

cladium, aequale punicis suisse, quibus in Sicilia Hispaniaque, sed maxime in ipsa Italia, per sedecim

annos immania damna pertulerant: quum unus Hannibal oppida quadringenta flammis, hominum trecenta millia ferro consumΡSisso dicatur; ne computatis quidem, quos extra pugnarum fortunam alii

Casus abstulerunt.

LIII. Haec igitur, et ad ipsam urbem Romam admota Poenorum Signa reputuntes , vix fidein rei gestae capiebant animis; alius alium rogitantes , ecquid cerus Omnino auctoribus haec tanta uictoria crederetur' Deinde in admirationem urbis vi tae, hominumque extrema omnia pro urbe ausorum VerSi, quantum illius robur, quanta hominum audacia, quam incredibilis durities, quam ingeniosa calliditas fuisset, repetebant; non sine ingenti gloria imperatoris, qui haec omnia consilio, labore, ac Virtute Superavisset. His sermonibus nox ista exempta: simul autem illuxit, honores diis sunt habiti, et spectacula varii generis per publicam laetitiam edita. LIV. De reliquiis porro Carthaginis etiamdum deliberatio in curia tenuit: dicebatur enim, quod evenit . urbe Punica excisa , liberatam externo metu cisDialem Procliviorem ad domestica certamina fore. At Catonem contra Suasisse, quidam reserunt; nunquam enim Periculo Dacuam fore Romam, donec aliquid Gothminis sueresset. Ceterum Catonis exiluin Ρlures et meliores auctores sequutus, ad superiora tempora retuli. Constat tamen, senatui placuisse , iactem solo equari, neque hasuari solum illud postear additis etiam exsecrutionibus, si quis eum locum, maxime

209쪽

ubi Byrsa et Megara fuerant, iterum aedi ias frequentasset: ita tamen, ne cui accessisse ad ea loca vectandi ergo faudi esset. LV. Decem praeterea legati more maiorum ad Scipionem missi, quorum de sententia res ordinaret. Hi ubi venerunt, omnes reliquiae urbis funditus excisae: eadem aliis Omnibus oppidis illata vastitas, qua

in parte Poenorum per id bellum fuerant. Ager illarum sociis populi romani dono datus: largissimo licensibus, quibus, quidquid Carthaginem ct Hipponem regionis interiacet. contributum. Neque Numidiae reges suo sunt praemio defraudati. Ceteris, quorum neque osticium, neque iniuria insignis suerat, tributum est impositum , in agros, et Capita : sactaque provincia, quam missus quotannis ab Urbe pra tor obtineret. Haec ubi mandata Iegati ediderunt , Romam sunt reversi. Scipio, Persectis, quae senatu Spraeceperat, exemplo patris Aemilii, qui post macedonicam victoriam eodem genere magnificentiae Amphipoli fuerat usus, eximia Spectacula, omnis et gantiae non modo iudex idoneus, sed etiam sollerti Simus auctor, edidit. LVI. Haec calamitas Carthaginem, post septingentos quam condita suerat annos, delevit. Alterum mox imbecillitatis humanarum rerum in urbe minuS Pintente, sed aeque nobili. documentum fortuna dedit, EVertenda per occasionem achaicorum motuum C rintho. Eius cladis praecipua culpa penes Critolaum suit, pari imperitia et fastu romana arma pertinacis Sime PrOVOCantem. Quum enim hinc Sex. Iulius Roma , inde Peloponneso Thoaridas egressi, mutuo sibi

210쪽

in itinere occurrissent, Romanusque, se asserre s natus mandula, diceret, ambo in Achaiam sunt prosecti : ubi quum Aegii concilium datum esset Romanis, Sex. Iulius, humana oratione praesentis ulloquutus, crimen in legatos admissum etiam clementius, quam ipsi serme Achaei, interpretabatur; ut appareret, haud magno negotio satisfieri sibi de eo senatum passurum : dum ne quid ulterius vel in ipsos Romanos, vel contra horum decreta in Lacedaemonios pecca

retur.

LVII. Quare quidquid in concilio sanum erat, gratanter hunc sermonem excepere, Conscii commisSorum,

et quae poena populi romani hostes maneret, ante oculos versante Macedonum exemplo admoniti. Sed vulgus imperitum, magis quia, quod orationi legatorum Opponeret, non haberet, quam quod probaret dicta, silentio sauciam aegramque mentem Protegebat. At vero Diaeus et Critolaus, ille postremo praetura sunctus, hic tum quoque Praetor, et quotquot consilia cum his sociaverant erant autem tanquam de industria delecti ex unaquaque civitate Pessimus quisque , quum ipsi per se existimabant, tum aliis

persuadere studebant eam et te oris causa assumρtam Romanorum mansuetudinem esse, omnia

facere Paratorum, ne super Uricanum et hispana bella etiam Achaeos concitarent. Tamen in praesentia satis modeste respondent: se nihilominus Theseidum ad Senatum missuros, ut crimen de legalis dimeresi terea conuenium insciuros Tegeam, ut ibi cum Lacedaemonias de Pace ageretur.

SEARCH

MENU NAVIGATION