장음표시 사용
221쪽
pepercit; sed etiam quemquam Thebanorrim vel manentem ocgidi, vel fugientem capi vetuit, uno Pythea excepto, quem ad se adduci iussit, ubicumque repertus esset; captusque is post aliquod tempus, supplicio capitis scelerum suorum surorisque Ρoenas luit. Τhebis receptis , ad Peloponnesum Romanus Convertit iter; lainque Megaris appropinquabat, quum ΑΙ- Camenes, ne tentata quidem urbis defensione, cum praesidio suo Corinthum in castra Achaeorum Se recepit : Megarenses urbem sine certamine dediderunt. m. Iam et Diaeus Corinthum venerat: neque multo post accessere missi a Metello Λndronidus, et Lagius, et Archippus, viri nobiles , ut ad pacem accipiundam Achaeos hortarentur. Magno enim studio Metellus agebat, si qua ante consulis adventum componere res Achaiae posset. Nequo temere sumpta spes
erat, quod post infelicem pugnam multis iam displicebat bellum , positisque armis . parati erant per conditiones transigere. Sed vicit Diaei factio, qui diu
ante, quos Venturos noverat, tanquam tautores hostium Calumniatus, postquam accessere , multitudinis odio temeritatique obiecit: comprehensi igitur statim, et cum omni genere contumeliarum in vincuIa rapti
IX. Sub idem serme tempus etiam Philo Thessalus
Corinthum se contulit, adeo manifesta salutis eorum cura, ut multos iam Achaeorum flecteret. Ex quibus Stratius Trittaeensis praeter coloram dignitatem aetate quoque reVerendus, Diaeum amplexu blanditiisque rogabat, ut conditionibus a Romano Proyositis αssentiretur. At consilii principes neque rationibus, neque rece movebantur, desperata ab Romanis salute, quos
222쪽
atrocius omendisse rebantur, quam ut exspectari venia posset; neque tamen ad exitum viris dignum separabant, aut quidquam moliebantur, quod hominibus gloriae imperiique cupidis dignum esset: non
tamen mirabitur vilitatem et amentiam hominum,
quisquis meminerit, neque alia decreta fieri posse. quam velint consilii publici moderatores ; neque alios tum fuisse principes, quam Diaeum et DamocrituIn nuper exsules, mox saluti temporum imprudentia in civitatem receptos, Cumque his Alcamenem, et Theodectem , et Archicratem, prudentia ac probitate nilliliis, quos dixi, praestantiores. X. Fit igitur decretum non de Andronida modo et
ceteris; sed etiam Sosicrates in Carcerem compingitur, hoc crimine, quod quum in Praetoris Dicem concilio praeesset, auctor legatos ad Metellam mittendi fuerit, omniumque causa malorum, quae deince s incidissent rsed et constitutis postridie iudicibus, condemnatum Vinctumque acerbo cum cruciatu intcPemerunt, nihil eloquutum, quale ipsi voluissent. Lagium autem, et Archippum , et Andronidain missos iacere, quia SuΡ-plicio Sosicratis irritatam multitudinem senserant; simiai favente Diaco, qui talentum ab Andronida, ab Archippo quadraginta minas acceperat ' adeo his sordibus ille assueverat, ut ne in tali quidem tempore Posset a captandis undecumque muneribus desistere. XI. Idem paulo antem aec tempora Crudele quoque
in PhiIinum Corinthium iacinus edidorat, mittere illum nuntios ad Menalcidam, et Romanorum sectam Sequi. Criminatus : verberibusque et tormentis ipsi met adolescentes filios, ut alios aliorum quoque dolore cruciaret, in mutuo conspectu occiderat. Vnde quum
223쪽
22OIO. FREINSHEMII SUPPLEM. tales haberet Achaia duces, qui et domi crudelitate avaritiaque omnia corrumpebant, neque militiae cognitionem ullam, aut lectione, aut auditione , aut
usu qui soli res eas discendi modi sunt paraverant; nihil potuit accidere felicius, quam quod accidit, ut
quam celerrime victi, neque saeviendi in Achaeos causam darent Romanis, neque ipsi haberent iacultatem : agnoveruntque hoc ipsi mox Achaei, apud quos per ea tempora Themistocleum illud proverbii vice usurpatum est, Perieramus, nisi Periissemus. XII. Inter haec L. Mummius summa contentione ad exercitum sestinabat, audito iam prospero Metelli proelio, ne post Consectum bellum sors gloriae imperium haberet, veritus. Nam rerum illarum non modo fama celeriter est evulgata; sed etiam nuntii literaeque Romam venere, ante omnes A. Postumii, qui primus omnium de victoria Metelli ad senatum scripserat: namque homo ingenio Vanus, quum sub tempus Conserendae pugnae per simulationem valetudinis Thebas Phthioticas concessisset, post eventum omnia perscripsit diligenter, eoque Verborum genere, tanquam ipse interfuisset. Inde, quae historiis eius habenda sit fidos, haud dissicile arbitratu est, in quibus et ipsis quemadmodum a Catone sit illusa puerilis in viro consulari iactantia, multorum scriptis an
XIII. L. igitur Mummius, quum iam ad Isthmum castra Metellus admovisset , lictoribus tantum , et paucis equitum comitatus , non die , non noctu intermisso itinere, cum Aurelio Oreste, qui in achaica
224쪽
Iegatione fuerat, in castra sub lucem venit. Inde Moetello in Macedoniam dimisso, ipse in Isthmo substitit,
donec universae copiae Convenissent. Summu exercitus suit equitum tria millia quingenti , peditum tria et viginti millia. His accessit sagittariorum ex Creta manus ; et, duce Philopoemene, Attali regis auxilia.
Ex his partem consul, adiunctis etiam nonnullis italicis cohortibus, ad mille quingentos pasSus ante castra locum capere stationibus iussit. Nos, quum negligentius agere viderentur, subito effusa hostium
manus turbat, occisisque nonnullis, ceteros usque ad castra persequitur : unde submota, et ad sua vicissim castra repulsa, tamen scuta circiter quingenta ex hostibus capta refert.
XIV. Post haec Diaeus, contracto quod ubivis habebat virium, potestatem pugnandi consuli facit:
consul, ut hostium augeat vecordiam, in castris suos continet: crescit hinc Achaeis animus, adeo intemporanti alacritate, ut non modo priores in vallem inter diversa castra mediam descenderent, sed etiam vehicula secum ducerent, ad hostium reportanda spolia; coniugesque suas Cum liberis in vicinis montibus spectare dimicantes iuberent, cito de spectatoribus praedam hostium suturos. Apud Leucopetram , sub ipsis Isthmi saucibus, concursum esti Equitatus Achaeorum statim fugit, vix prima exspectatu impresSione Pomanorum equitum, quos consul ex occultis latebris subito in latus hostium immiserat: pedes aliquanto constantius restitit ; quamquam nudatus equitum fuga , minutoque animo, etiam multitudine hostium
225쪽
IO. FRElNS HEMil SUPPLEM. urgeretur. Tundem mille fortissimi viri conglobati, transversam aciem perrupere. Tum vero es susa fuga,
ubi quisque missi, salutis praesidium quaerunt. Ipse Diaeus recta Megalopolin , patriam suam , intendit cursum: qui si Corinthi munitionibus, seque, et qui ex suga potuissent colligi, esset tutatus, Potuisset
consulem taedio obsidionis ad conditiones non iniquissimas adducere: nunc vero stati in atque inclinare suos sensit, tota spe ubiecta, refugit domum; eaque incensa, coniugem, ne in hostium Veniret potestatem, intersecit, eiusque corpus in incendium misit; ipse veneno epoto Vitam Posuit. XV. At qui in urbem Corinthum confugerant , absentia ducis perterriti, nocte proxima omnes dilapsi sunt: excesserunt etiam Corinthiorum prae pavore plurimi, omnes, quos in urbe sua non videbant, captos caesosve rati: neque tamen Consul, licet vacuum apertisque portis indefensam, continuo ingredi voluit, insidiarum metu. Tertio demum die, omnibus exploratis, Corinthum romana Signa intraverunt: puberes reliqui a militibus interempti serme sunt; mulieres puerique sub corona veniere ; multos etiam flammis consumptos esse traditur, dum urbs, crudeliter prius direpta, praecinente tuba delotur. Tantum enim fuisse incendium serunt, ut quum omni ex parte subiectae aedificiis saces essent, quidquid comprehensum intra moenia fuit, eundem in apicem coeuntibus staminis, tanquam unus ignis ard ret. Atque is deinceps etiam, quum cineribus ruderibusque sopitus et oppressus videretur, diu retinuit servorem; perieruntque eo salo multi Romanorum , quos , ad scru-
226쪽
IN LOC. Llu. LII LIVIAM aa 3tandum aurum argentumve flammis liquefactum, uvaritia in sumantes adhuc ruinas miserat.
X T Muri deinde, qui soli remanserant, sunditus sunt diruti, etiam lapidibus in pulverem comminutis. Ita Corinthum L. Mummius evertit ex senatusconsulto, quod ibi violatum in legatis gentium ius fuerat; post annos nongentos quinquaginta, quam ab Alete, Hippotis filio , qui sextus ab Hercule numeratur, Condita suerat. Hac acerbitate poenarum OΡus Videbatur, ut, quod imperium hactenus clementia commendasset populis, id etiam adverSus mansuetudinis contemptum, terror severitatis defenderet. Atque hanc rationem amgendi res suas, firmandique priscis etiam imperiis, pla cuisse credibile est; ut incipientem potentiam sacilius lenitate putarent crescere, ad SumInu perduCtae non esse firmiorem metu custodiam. Nam ad modicas opprimendas opes , si per saevitiam timeri meruerunt, haud difficulter concurritur: validioribus rebus maius a facilitate periculum est; viresque, non quasi infirmae , sed quasi oti OSae, Spernuntur. XVII. Ceterum Mummius , reliquis Graecorum concessa libertate, Corinthios omnes, et ex servis, quos Diaeus armaVerat, quotquot superstites procli Oerant, sub corona vendidit. Ad quos, sine ulla aliorum iniuria, certo comprehendendos, hac arte dicitur usus. Convocatis promiscue omnibus, dissimulatoque interim proposito suo, armatis circumfudit: deinde odicere praeconem iussit, Corinthios , et qui manumissorum cum his militassent . in seruitutem Peli; caeleris Periculum non esse: iubere autem consulem, ut quisque adstantem sibi teneat. Ita quum os fugium aut
227쪽
latebrae nullae essent , sacile , qui quaerebantur, sunt agniti. Ceterae quoque Praedae magnam partem vendidit: vis erat incredibilis signorum , tabularum vestiumque Preti OSarum, Praeter ea omnia, quae incendio hausta, aut a diripientibus confracta comculcataque Perierant.
XVIII. Militaris insolentiae cum imperitia coniunctum grande specimen vidisse, Polybius reseri, quitum ad sublevandum, Si qua posset, patriae calamitatem, ex Africa recens advenerat. Aristidis enim summi pictoris Liberum Patrem, qui, admiratione persectissimi operis, proverbio , nihil ad Dionysum, dederit locum, humi iacentem, ludentibus aleam militibus alvei vicem praestitisse. Eudem mox tabula, quum praeda Venderetur, Attalo regi sex millibus nummum empta est; quum proconsul, pretium admiratus, rescidit venditionem, ex alieno iudicio pulchritudinem tabulae suspicatus: quam mox in templo Cereris posuit, ubi spectata fuit magno visentium studio , donec aedis eius incendio , Postquam annoscentum quindecim ibi suisset, periit. Et quoniam ad hoc genus elegantiae delapsi sumus, eX eo quoque
tempore frequentatum aeris corinthii nomen est: magis quia fluentibus in unum auri, argenti, aerisque metallis, magna Simul eius materiae copia exstitit , quam quod tum primum eius mixturae reperta sit ratio; nam et multis ante aetatibus Celebrata corinthii operis nobilitas fuit. XIX. Ad hunc modum excisa Corintho, ager Publicatus est. Cuius maximam mox partem Sicyonii obtinuerunt. Itum deinde ad aliarum urbium sup-
228쪽
plicia. Thebarum et Chalcidis eversis urbibus, Chalcidensium equitibus multis occisis, Boeoti Euhoeensesquecentum talenta Heracleotis pendere iussi: Achaei, ducenta Lacedaemoniis. Sed horum deinde gratiam civitatibus senatus secit. Ceterum aliarum quoque graecarum urbium, quae cum Achaeis Senserant, moenia sunt deiecta, armis ademptis. Sed et donaria statuasque multis ex-civitatibus sustulit consul, ut tamen consecratis ad cultum abstineret: ex his, quaeque Corinthi fuerant capta, magnam Ρartem
Philopoemeni, qui Attali auxilia duxerat, dedit; quae
Ionga deinde aetate spectata Pergami suerunt. XX. Convenere deinceps decem legati, consilium a senatu imperatori additum, ad res Graeciae constituendas. In his A. Postumius, et C. Sempronius Tuditanus suerunt. Patrem Mummii, quamquam Sit, qui reserat, suisse nyn puto, quum etiam de Sp. Mummio fratre proconsulis M. Tullius dubitet, quem in Achaia tum fuisse constat, fratris potius legatum, quam in decem suisse; quod non soliti essent maiores legare in decem, qui imperatorum n8 Essarii essent. Hi ubi venerunt, popularis status ubique per Graeciam sublatus est, magistratibus ex censu constitutis. Libertas tamen urbibus. Et suae de cetero leges relictae. Vectigalia deinde imposita; possessionibusque, quas extra fines urbium suarum haberct Iocupletes consueverunt, interdictum. Concilia nationum in Achaia, Boeotia, Phocensibus, et Per universam Graeciam abolita: quae tamen et ipsa paulo post supplices clementia senatus recepere. Praetor
229쪽
io. EI SH ΚΜ sl ,vPPLEM. sane quotannis in Graeciam mittitur, sub nominis achaici praescriptione, quia, quum in provincias formam redigeretur, PeneS Achaeos Primipatus geniis fuerat,
XXI. Multum eo tempore Polybii virtus atqus gratia, praecipue ex Africa in Scipionis amicitia, profuit Graeciae: nam et pro Philopoemenis honoribus,
qui . Per Achaiae civitates clarissimo vim constituti fuerant, quum abolerentur, prospero sumessu egit tet statuas Achaei, unde genti nomen, Aratique et Philopoemenis, quae iam in Acarnaniam erant linuns- Iatae , obtinuit, rem multitudini gratissimam; unde et ipsi statuam ex marmore Candido mox posuere, cum insigni titulo: n me ossensuram sisse Graeciam, si Polybii consiliis paruisset; et post osse iram illum unum assiciae lepamen exstitisse. Idem, quum qua stori bona Diaei aliorumque pamnatorum vendenti bona enim eorum, qui coniuges aut Itbems non habebant, vendi placuerat a decem Iegatis praece-Ρtum fuisset, ut, quiae ex illis Polybius Postulauisset, gratis addicerentur, non modo pro se petiit quiliquam, sed etiam amicis auctor suit, nihil ex spoliis istis a tingendi. Haec omnia quum intra Semestre tempus decem legati perfecissent, in Italiam redierunt. Polybius ex eorum mandato civitates obiit, respublicas ad sormulam ab ipsis praescriptam composuit, lites sustulit, brevique perfecit, ut statu praesenti non
acquiescerent modo Graeci, verum etiam laetarentur.
Vnde vicissim omnibus illum eximiis honoribus per Singulas urbes colere instituerunt. Quos inter in foro Megalopolis statua fuit, cum inscriptione, quae,
230쪽
Polybium , Lycortae suum, Romanorum in Graecos
XXIL At Minae per idein tempus a duobus imperatoribus triumphatum est. Prior Q. Caecilius Metellus de Macedonibus Achaeisque speciosissimum triumphum in Capitolium duxit. Inter multos Captivos, qui currum eius praecesserunt, insignis maxime Andriscus fuit, qui se pro Philippo aliquamdiu et Macedoniae rege gesserat; magnum ad utramque sortem fortunae mutabilis exemplum. Tertius hic de Macedonia triumphus fuit : in quo inter cetera spolia transvexit turmam, Alexandri Magni imperio a praestantissimo artificum Lysippo iactam. Quinque et viginti Ex amicorum ala in pugna ad Granicum ille rex
amiserat: eorum equestres statuas EXPressa singulorum
.similitudine fieri iussit, suamque inter illas. Hae Omnes in urbe Macedoniae Dio locatae fuerunt: indo Metellus Romam transtulit. Metello Cognomen ex provincia debellata Macedonici haesit; non quidem virtuti eius indehitum: sed aliqua mutatio morum Romae ex talibus quoque colligi potest, quum Q. Metellus cognomeu assumeret, quod ex eadem Macedonia nequo T. Quintius primum, neque deindo L. Aemilius, maioribus aliquanto rebus, et contra
eros reges gestis. aSSUmΡSerant.
XXIII. Iustioribus aliquanto causis Aemilianus Scipio Africani cognomentum, quod hactenus hereditarium habuerat, suis meritis adscripsit; hostibus exstinctis acerbissimis, excisa urbe aemula, amplissimis que regionibus in provinciae formam redactis. De quibus rebus quum, reportato in Italiam exercitu,