Titi Livii Patavino Opera Qvae Exstant Omnia

발행: 1825년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

a48 Io. FREI SHΕMlI SUPPLEM. erat sane in concedendo talia dissicilis: serturque L. LIoinio Lucullo, qui votam bello hispano aedem de

dicabat , commodato acceptas statuas reddere detrectanti , quod consecratione templi exemplas hominum eo reci diceret, neutiquam SuccensuiSSE , manubiasque suas sub alieni nominis inscriptione conspici, aequo animo Passum. Atque hici tam Severus cetera, Iudorum tamen graecorum in Urbe elegantius edendorum nam L. Anicius incompte secerat primus exemplum dedit: quod vulgo deinceps sequuti homines sunt, quum probitas et abstinentia viri paucissimos imitatores inveniret.

p. I. . .

252쪽

LIVIANORUM

LIBER XVIII

IN LOCUM LIBRI LIII LIVIANI.

Ap. Claudius Oonsul Salassos gentem alpinam, domuiti Alter Pseudophilippus in Macedonia a L. Tremellio quaestore eum exercitu caesis est. Q. Caecilius Metellus proconsul Celtiberos eeeidit: a Q. Fabio proconsule pars magna Lusitaniae . expugnatis aliquot urbibus, recepta est. C. Iulius senator graece res romacias seribiti

I. Ser. Sulpicius Galba, L. Aurelius Cotta consules

sequuntur. Quorum in magistratu, aut circa haec tempora, quum innovatum esse de provinciarum admini stratione haud absurdis rationibus coniiciatur, utile erit, Veterem circa praetorum imperia morem, et qui deinceps obtinuerit, exponere. Et quidem de initio magistratus huius, et quomodo ab uno praetore ad binos, postea ad quaternos numerus auctus sit, adiectis deinde Hispaniis seni creari coeperint, suis quodque temporibus relatum est. Tum igitur , quum adhuc seni quotannis praetores fierent, neque

253쪽

IO. FREINSUEUII SUPPLEM. plures creari placeret, eyeniebat, ut plures essent provinciae, quam qui in illas cum imperio mitte

rentur.

U. Νam et nuper adiectis A ica, Macedoniaque, et Achaia, magnis imperium auctibus creverat. Igitur ista deinceps ratio placuit, ut non praetores, Sed ex praetura provincias regerent, annum praeturae in Urbe exigerent praeter consuetas inter cives Peregrinosque iurisdiction , aliis etiam quaestionibus rerum capitalium, quae exinde perpetuae habere Coeperunt, in sortem missis. Hoc modo fiebat, ut, quum Nno anno Prorogatum imperium provincias obtinentibus esset, et sequente deinceps Se earum , quas senatus censuisset, iis, qui modo praetura essent sancti, sorte darentur. Sed haec quidem, quo maxime Pacis, quoque .tempore Sint introducta, Ρλ mexploratum: illud non iam ambiguae coniecturae, sed ex probatis monumentis certae fidei est, neutrum ex consulibus eius anni ad hispanienses exercitus mitti placuisse, quum de eo inter ipsos gravis Contentio incidisset. ΠΙ. Quo tempore Dum, senatu in diversas opini nes scisso, P. Africani sententia ab omnibus cupide exspeetaretur: μΝeutrum, inquit, placet mixti: naro M alter nihil habet, alteri nihil est satis. M Ea vox utrique speratam provinciam qdemit : nam et Galbae in maximis divitiis nota avaritia erat, per quam in praetura quoque multa prava iacta secerat: oti ita obaeratus, Vix , quemadmodum creditoribus suis honeste satisfaceret, reperiebat. Igitur Patres conscri- Pti, aequaliter insensam esse imperatoris innocentiae

254쪽

perium Hispaniarum Q. Fabio Aemiliano prorogarunt. IV. Ergo Q. Fabius, quum eousque studiose exe Citas copias viribus animisque confirmasset, haud dubitavit cum Viriatho congredi; duobusque proeliis superior, urbem quandam, quae in societate hostium erat, diripuit; deinde aliam incendio delevit: ipsum

quoque Viriathum ad locum, cui Mecor nomen est, Lugientem Consequutus, multos interfecit; rebusque his persectis, quum interim exiisset aestas, Cordubam hibernatum abiit. In Vrbe Μ. Titius praetor, qui inter cives et peregrinos iurisdictionem fuerat sortitus, negotiuasi a senatu accepit, Aniensis Appiaeque aquae ductus vindicandi, qui vetustate , aut privatorum fraudibus, minuebantur: eidem iniuncti m , Ut novas quΟgue aquas curaret inducendas; maiorem enim aquae modum incrementa urbis postulabante quum a tot hominum millibus incredibilis Dius vis non potu εolum, sed etiam abluendis sorporibus , eluendis umstibus , quotidie absumeretrir. V. Pecunia ad haec ex aerario decreta , sestertium

millies octingenties. Consularibus deinde comitiis Ap. Claudius Pulcher, Q. Caecilius MetelIus Macedonicus lacti. Metellus post geminam continui biennii repulsam dissiculter obtinuit, maiore civitatis pudore, quam suo: nam uti tertio ante anno Q. Fabius scatri Scivioni , L. Mancinus rebus ad Carthaginem utcumque gestis, debere consulatum potuit; iιa proximum P. consulum, cui neque trovincias credi senatus censuerat debere, nihil habebat, cur nobi Iissimo viro,

255쪽

252 IO. FRRIΝSHEMII SUPPLEM. sortissimoque imperatori anteferretur: sod videlicet quemadmodum alia externa , sic honores atque magistratus , non continuo virtutis argumentum sunt; quia nonnunquam deterioribus cupide tradita, bonis,

ob hoc ipsum , quod sunt boni, denegantur. Idque

Metello nocuerat, quem ob integritatem morum , et in Macedonia Achaiaque antiqua severitate actum imperium , corruptior in dies plobos, ut iniquum et tristem aversabatur. Sed ipsam hanc iniuriam civium incitamentum ille virtutis habuit, ostensurus, non leviori damno civitatem tali consule, quam Se talem

virum consulatu caruisse.

VI. Aequiorem ad haec, inito consulatu, sortem expertus , quam ad obtinendum eum populi suffragia suerant, Hispaniam accepit, in qua bellum gerebatur, quum Appio Italia evenisset. In qua quia pacata erant omnia, Metello invidens vir inquieti animi, et triumphi avidus, undique materiam belli captabat: evenitque ei levis occasio, cui adeo non defuit, ut exliac mox praetextum exsculperet, arma Salassis ins rendi. Salassi gens alpina vallem amplam incolebat, partemque montium, quibus ea claudebatur. Lis erat ipsis perpetua cum populis infra eos habitantibus oh Duriae amnis fluenta, qui ad usum metallorum nam in Salassis aurum provenit varie divisus intercipiebatur , ne rigare inseriora colentium agros posset. Eam iniuriam, qui laesos se putabant, apud senatum questi, obtinuerunt, ut Appio consuli disceptatio ista mandaretur. Ille, gentem innoxiam Iacessendi a repto titulo, regionem late Vpstando, capere arma Salassos omissa cunctatione cogit. Sed quum in locis

256쪽

IN LOC. LIB. LIII LIVIANI

impeditis et dissicilibus non minori cupiditato gereret bellum, quam concitaverat, ad quinque millia hominum adverso proelio perdidit. VII. Eius rei nuntio Romam Ρerlato, decemviri M. Aemilium Lepidum praetorem adeunt, nuntiantes, se, quum prodigiorum causa libros sibyllinos inspexissent, reperisse, quoties bellum Gallis inserendum

esset, sacrificari in corum finibus oportere: monuerunt etiam ex iisdem libris, aquam non Marcia in , sed Aniensem, in Capitolium perducendum esse. De aqua M. Titio negotium datum : ad consulem ex decemvirorum collogio missi duo, qui nuntiarent simul, quid fieri oporteret, curarentque iaciundum. Ita Veia lut placatis numinibus, maiori omnium spe redint gratum Est bellum: collatisque signis quinque millia hostium caesa. In pari utrinque clade, quum haudquaquam par ad reparanda damna iacultas esset, perculsa gens Salassorum, legatis ad consulem missis, imperata iacturam ostendit. Consul auri dinas, et quod agrorum in planis erat, ademit: Superiora relicta ; ut tamen aquarum ad metalla copiam redemptoribus pretio concederent. paetum. V ΙΙΙ. Ea victoria tumens Appius quum ad Urbem revertisset, non a Senatu, non a Populo petita pintestate triumphandi, tantum pecuniam eX aerario adsumptus triumphi, tanquam suo iure, postulavit. Quod ubi ob detrimenta, quae passus fuerat, una cum ipso triumpho negatum est; legis benescio di-Cens usurum , quae triumphum daret ei, qui hostium quinque militia una acie occidisset, Privatis sumptibus, maiore cum infamia, quam gloria, triumphavit, filiae

257쪽

a54 i O. FRElNSMEMII SVPl LEM. pietate adiutus. Nam quum intercedere ac vetare tribuni plebis vellent ,essetque ,qui praetervehentem decurru detracturum minitaretur; adverSus sacrosan-Clam Ρotestatem, sacerdotii haud minus inviolabilem reverentiam filia consulis alii sororem suciunt) virgo vestalis opposuit; simulque conscenso curru, in C pitolium usque triumphantem P Sequuta est. IX. At in Hispania longe prosperiore fama MeteIIus agebat, quamquam validiorem hostem, et gravius bellum nactus. Viriathum enim adversae cum Fabio Aemiliano pugnae monuerant, ne Solis urmorum Viribus confideret. Ergo consiliis et legationibus apud Arvaccos, Titthosque et Bellos, pugnacissimas gentes,

in tantum connisus est, ut animos eorum ab Tomana

societate abalienaret. Vnde seorsim aliud bellum in Hispania citeriore ortum, quod a praecipuae virtutis urbe Numantia ceIebratum historiis nomen habuit. In quo administrando dum strenue vigilanterque Metellus se gerit, adversus Viriathum male pugnatum est a Quintio, qui Aemiliano Successerat. X. Laeta huic principia belli suerant, coniectusque in lagam Viriathus, et ad Veneris montem Pepulsus , haud exiguam spem dabat gloriosae laureae: sed, ut infida hominibus exspectatio magnae sertunae

esse solet, conversa sors est eruptione subita hostium, qua multis pugnando caesis, et Signis quibusdam ereptis militaribus, roinanum exercitum in castra Sua

reiecerunt. Inde Viriathus Itucam deflexit, oppidumque istud, expulso praesidio romano, cepit; inde Vastavit Bastetaniam. non prohibente Quintio , qui per imperitiam et ignaviam medio adhuc autumno in Cordubensia hiberna concesserat: quamquam subinde

258쪽

IN LOC. LlB. Lili Livi AM a 55 manum quandam emitteret, C. Marcio duce, qui ex Italica Hispaniae genus ducens, locorum et belli peritus hasebatur. XI. Mirum videri queat , unum hominem nullis suis viribus, nulla cognatorum potentia sultum , ne populi quidem iudicio electum, tot per annos Brma

populi romani sustinuisse: verum enimvero tantum in eo virtutis robur fuit, ut a se explere posset, quidquid fortuna dare neglexerat. Animus adverSum ΡΕ-ricula intrepidus, sagacitas ingens, peritia militaris rei Summa, corpus edoctum animi imperia sequi: his omnibus iustitiam , humanitatem, abstinentiam incredibilem addiderat. Partas armis opes inter Suos

aequissima partitione dividebat: ip4e nihil inde I

Cupletior , eodem armorum , Vestium , eorporisque cultu, quo bellare coeperat, post tot insignes victoriasugere perSEVerabat. XII. Hunc tenorem vitae nulla solemnitas sestorum,

nulla remissio animi, ne nuptiarum quidem omnibus gentibus hominibusque probata hilaritas ulla ex parte interrumpebat. Quum enim ditissimi cuiusdam viri filiam matrimonio iungeret, multisque poculis aureis argenteisque, multaque stragula veste eximii operis adornatum triclinium esset, haec allevans lancea, ab hac pendere ista omnia dixit. MuItum deinde rogatus ut Iotus accumboret, non 'paruit ; sed ex instructissimis mensis nihil, nisi panem et carnes, tollens, dabat comitibus suis; et ipse stans comedebat haud diu : deinde sponsam adduci iussit. Quam , peractis hispano more solemnibus, equo impositam, Statim ad montes, in quibus eo tempore praesidia sua ha-

259쪽

a56 io. FREINSHEMII SUPPLEM. hebat, secuin abduxit. IIae disciplina intentam negotiis inentem , et valida membra, et illibatum virtutis

robur ad extremum usque retinuit.

XIII. Interea Romam Aemilianus Scipio, Sp. Mummius , L. Caecilius Metellus, ex Aegypto Asiaque re

dierunt. Μiserat eos senatus ad res regnorum Componendas , quae Vitio dominantium , aut ambitione dominationem assectantium, variis motibus vexabantur. Demetrius, amisSa maiore parte regni, quum socordiam suam contemptui esse videret, tanquam ex diuturno somno excitatus, bellum adversus pamthos sumserat: neque causa improbabili, neque Parum idonea occasione. Nam Mithridates, Parthorum PeX. paulo ante victo Demetrii praesecto, Babyloniam Syris eripuerat. Idem omnibus vicinis terribilis, Me-dOS. Hyrcanos, Bactrianos, et quidquid inter Hydaspen et Indum gentium colit, partim subegerat, Partim si a turus videbatur. Itaque superioribus in praesecturis incolentes Graeci continuo missitabant nuntios ad Demetrium, omnia polliciti, si ad liberandos a sverbo Parthorum dominalia oeni N. XIV. Alexandri expeditiones, quibus Primum apertus Oriens Graecorum colonias acc isset, memorabantur: ciuiesque a successoribus eius , ut essent foena domitarum gentium, conditae. Sed iam Dersa se e ser re illas, quibus imρera rint. Id adeo Graviorum accidisse discordia, bellisque ciuilibus, ut ignobilis ante gens Parthorum, quae sub Persarum i erio conte tissima serosenlium Pars fuisset, Primo Issertatem arripuerit, mox asseclaris dominationem: et sane Processurum es Propositum, ni Seleucidarum Oppositis uiribus coercea

260쪽

IN LOC. LIB. I Hl LIVIA NI

tur. Ad hos enim solos id decus Pertinere; Demetrisque hanc, Delia a maiortibus relictam, hereditatem esse belli gloriaeque: sic auum Antiochum, sisymaoum Seleuciam arma rebellibus Parthis intulisse. Neque peruenturos ad tantam potentiam fuisse Arsacidas, nisi Pater Demetrius,

aliis bellis impeditus, deinde sumositatius Alexander

ignauia socordiaque sua,Muciam vatiumque crescendi praebuissent. XV. Hinc adeo Mitridatis inflatos esse spiritus, ut vhro contemnere Macedonas , eisque nVer Mesopotamiam ausus sit adimere. Qua victoria si e letas esse barbari cupiditates Demetrius putet, pernicioso in emore persari. Nam πud tales animos irrisamenta non salietatem plura desiderandi parere, quidquid haustum esset. Neque illud ignorare Demetrium debere .ferocius in s teras eius procinctas incursurum Parthum esse , nisi rebus *sis ostendat, superesse Syriae inres, quibus eι quae teneat defendere possit, et quae amissa sint rem-tere. Audacia regem esse actum; ne dubitet, quihus artibus tuendum ampli andumque i erium habeat. Attamen non Mocari ad tantum Periculum, ut non μυ-ramque eius Partem sustinere possint Meuntque, a quibuspocetur. Omnes eas region graecis ci talibus maximis opulentissimisque ita distinctas esse, ut has tenenti mi nime magnae molis futura su harbarorum e Mnasse. Esse sibi piros, arma, napra , commeatum , PeCunias rsed sub custode; eum qui tantillum submOseerit, et se me alligatas liberauera manus, iisdem, quum Doluisses,

usurum.

XVI. His atque talibus auditis , Demetrius , si bellum istud successisset, etiam ad recuperanda amissa vires inde fore reputans , strenue in Parthos movit. Erant eae nationes tum assuetae Macedonum imperio,

tum Parthorum, ut novi populi, fastum ac saevitiam Tt T. Liv. Τom. IX R

SEARCH

MENU NAVIGATION