Aristotelis Stagiritae Physicorum libri 8. Quibus adiecimus omnia illius opera, quae ad naturalem philosophiam spectare videbantur ..

발행: 1566년

분량: 828페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

381 De Generat.&corrupti

aut non est, & quomodo est, & de aliis simplicibus motibus, puta de Augmentatione, M AI Tς -s tetatione . PIato igitur solum de genera tione scrutatus est,& corruptione , quomodo existant in rebus , & de generatione non omni, sed de ea, quae est elementorum: quomodo autem carnes, aut Ossa, aut aliorum quid talium, nihil. Amplius , neque de alteratione, ne-' que de augmentatione quomodo existant in rebus. Omnino autem praTer ea, quae superficie tenus , de nullo aliquis instituit, piaeter De- , iasi mocritum. hic autem videtur quidem de omni-7 ' ι. bus curasse, ' iam vero in eo, quod est quo

his, elata modo, De augmentatione enim nullus

quidem determinauit sui dicimus in quod noni'aa.M. & quiuis dicat , quod adueniente simili au-'' mentantur. quomodo autem hoc, non ultra, '. . ,hi neque de mistione, neque de aliorum, ut ita di- 'cam, ullo, ut de ipso agere, aut ipso pati , qu alis mutu, . modo hoc quidem agit , illud vero patitur se-

eundum naturales factiones. Democritus .autem , dc Leucippus, facientes figuras , alterati nem , & generationem ex his iaciunt segregatione quidem, & congregatione generationem,& corruptionem et ordine autem,& positione alterationem. Quoniam autem existimabant verum esse in apparendo , contraria autem , & i

finita sunt ea quae apparent , figuras infinitas secerunt, ita, ut transmutationibus ipsius compositi idem contrarium videatur alii, & ali j ,&transmutetur paruo immisto,& omnino aliud

appareat uno transmutato .ex eisdem enim Tragoedia,& Comoedia fit literis. Tex.ς. Quoniam autem videtur sere omnibus esse aliud generationem id alterationem,& gene- Iact

402쪽

Liber Primus. 383

rari quidem, dc corrumpi quae congregantur, &disgregantur, alterari autem mutatis passionibus, de his instituentes speculari oportet. Dubitationes autem habent haec, & multas, & rationabiles. Nam,si generatio est congregatio, multa accidunt impossibilia. sunt autem rursus rationes aliae cogentes, nec faciles ut dissoluantur, quod non contingit aliter se habere , si generatio non sit conpregatio, aut omnino non est generatio : aut, si est, alteratio est. An, etsi hoc di soluere sit dissicile,tentandum.' Principium autem horu omnium est, Vtrum Tex. sic & generantur , & alterantur, di augme tantur ea, quae sunt, & his contraria patiuntur,

primis magnitudinibus existentibus indivisibilibus:aut nulla est magnitudo indivisibilis. differt enim hoc plurimum. Et rursus, si magnitudines impartibiles , Utrum , ut Democritus, MLeucippus , corpora hae sunt, an , ut in Timaeo, plana. Hoc igitur ipsum, ut & in aliis diximus, irrationabile est usque ad plana dissolue- re. quapropter magis rationabile fuerit corpora esse indivisibilia. Sed S haec multam habent

irrationabilitatem. attamen & hos alterationem , ω generationem contingit sacere , vidictum est, Versione,& contactu transmutantes

idem, re figurarum differentiis. quod quidem sa-cit De mocri tus: quapropter & colorem non dicit esse:ve rsione enim colorari. iis autem, qui in plana diuidunt, non amplius. nihil enim fit, praeter solida, compositis secundum latitudinem. passionem enim non possint generare aliquam ex ipsis. Causa autem,qua re minus possint confessa videre , inexperientia est. quapropter quicunque magis versati sunt in naturalibus, magis

403쪽

magis possunt supponere talia principia , qui

bus multa possunt complicare. qui autem ex multis rationibus minime contemplativi exi-

pση- stentium sunt, ' ad pauca inspicientes, tacilius ea instic en enunciant. Videbit autem quis di ex his, rei de μή iti quantum disserunt qui Naturaliter , di qui Lo-

enmcN ηn gice con*derant. De eo enim quod est indiui. Tex. . sibiles e sse magnitudines, hi quidem inquiunt, et quod 'l' ipse triangulus multae erit. Democritus γονον. autem videbitur utique propriis, ac naturalibus MagnitWri rationibus persuaderi. Manifestum autem erit an Omm- quod dicimus,procedentibus. Habet enim du-

quaque dis bitationem, si quis ponat corpus quoddam es-wφι - se, & magnitudinem omniquaque diuisibilem.& hoc possibile. quid enim erit,quod diuisione effugit Si enim omniquaque diuisibile est ,&hoc possibile sit, siue simul sit hoc omnino diuisum & si non simul diuisum sitὶ siue hoc fiat, nullum erit utique impossibile. quapropter & secundum ipsum medium similiter.& omnino etiam, si omni ex parte natura est diuisibile, quamuis sit diuisum, nullum erit impossibile factum.quoniam neque si in decem millia decies millies diuisa fuerint, ullum est impossibile: &si forsitan nullus utique diuidet. Quoniam ergo omniquaq; tale est corpus , diuidatur. quid igitur erit reliquum 3 magnitudo non enim est possibile .nam erit quippiam non diuisum : erat autem omniquaque diuisibile. At vero, si nulla erit corpus, neque magnitudo, diuisio autem erit, aut ex punctis erit, & sine magnitudine ea erunt, ex quibus componitur, aut nihil prorsus. quare, & si generabitur ex nihilo, & si erit com- positum, & ipsum utique uniuersum nihil, nisi apparens. similiter autem si luerit ex pun- ctis,

404쪽

es Liber primus.

ctis,non erit quantum. Quando enim tangebant, se io Vna magnitudine , ta V Da erat magnitudo, simul eranti, nihil taciebant maius ipsum tO- tum, diuiso enim in duo, vel plura, neque maius neque minus est ipsum totum,quam prius. qua re si etiam omnes simul politae tuerint, nullam ta- cient magnitudinem. sed α si quid, veluti rasura, di uiso corpore, fit, di sic ex magnitu uine cot- pus qnoddam abit, eadem ratio, illud quoino - do diuitibile. Si vero non sit corpus , sed forma

pliquat separabilis, aut pallio, quod receisit, α ' a l n o. est ipsa magnitudo puncta, vel tactus hoc pa- separabitu.

tientes , inconueniens est ex non magnitudini--.bus magnitudinem elIe. Amplius autem ubi e Iutit & immobilia, aut mota puncta tactuque emi er unus duorum quorundam, tanquam exi. stente aliquo praeter tactum , ec diuitionem , M punctum. Si itaque quis ponat quodvis , aucquantumuis corpus Omniquaque diui libile, haec omnia acciduut. Amplius ti cum diuisero. composuero lignum, aut aliquid aliud, rursus aequa- .le,& unum erit. igitur sic se habet, ut patet, etiasi incideto. lignum secundum quodcunque i-gnum. Omniquaque igitur diuisum est potentia. quid ergo erit praeter diuisionem 3 Si enim & est aliqua passio , at quomodo in haec dissoluuntur, aut generantur ex his, aut quomodo separan- . cur haec ξ Quapropter, si quidem est impollibile ex tactibus, aut punctis et se magnitudinem , necesse est corpora indivisibilia eise, atque magnitia dines. At vero dc haec ponentibus non minus accidit impossibile. con syderatum aulam est de his aliis. Sed haec soluere tentandum est: qua- Tex.y.Pxopter rursus a principio dubitationem dicere Pottet. Omne igitur corpus sensibile, esse diui Aristot. de Gen.& corr. BB

405쪽

De Generat. &Corru p.

diuisibile secundum quodcunque signum, & indivisibie, non est absurdum. hoe enim potentia diuisibile , illud vero actu existit : esse autem simul omniquaque diuisibile potentia impossibile videbitur e ile. Si enim possibile,& si fiat. non tamen ut sit simul ambo actu, indivisibile, dc diuisum , sed diuisum secundum quodvis signum. nihil igitur erit reliquum, & in incorporeum corIuptum erit xpsum corpus dic generabitur utique rursus aut ex punctis, aut omnino

ex nihilo. & hoc quomodo erit possibile At vero quod idiuidatur in separabiIes, & semper in minores magnitudines, & in semotas, de separatas, manifestum e st. Neque itaque successive diuidenti erit infinita in minutas partes sectio, neque simul possibile est esse diuisum secundum omne signum: non enim possibile e st:) sed usque ad aliquid. Necesse est igitur insecabiles inesse magnitudines inuisibiles: & praesertim,si erit generatio, & corruptio, haec quidem segregatione , illa vero congregatione. Ratio igitur, quae cogere videtur esse magnitudines insecabiles, haec est. Quod autem latet obratiocinans, di qua latet dicamus. Quoniam enim non est punctum puncto contiguum , esse omniquaque indivisibile , est quidem ut inest magnitudini- bus, est autem ut non. Videtur autem , quando hoe positum fuerit, & ubique , & omni in parte punctum e sie . quare necesse est diuisam esse magnitudinem ad nihil. Vbique enim esse punctum, quare aut ex tactibus, aut ex punctis esse. Hoc autem, ut inest , in omni parte est, quia unum ubique est. & omne ut unumquodque. plura autem uno non sunt: consequenter enim non sunt; quare non omni in parte . si enim se-

406쪽

Liber Primus.

eundum medium est diuisibilis, & se eundum contiguum punctum erit diuisibilis. hoc autemnon: non enim est contiguum signum signo, aut punctum puncto. hoc autem est diuitio Aut com, ditio. Quare est & congregatio, & segregatio, sed neque in impartibilia, Δί ex impartibili --s multa enim sunt inconuenientiaὶ neq- ita, Vt omni in parte diuisio facta sit: si ouim esset contiguum punctum puncto, hoc utique esset in sed in parua, & minora est segregatio, α congregatio ex minoribus.

Sed non simplex , & persecta generatio Texa

congregatione , re segregatione determinata est, ut quidam inquiunt et eam vero, quae in continuo est, transmutationem , alterationem. Sed hoc est, in quo errant omnia. est enim genera- Generaris. tio simplex, & corruptio non congregatione, O corrup- ω seglegatione , sed cum mutatum fuerit ex tis ara alta- hoc in hoc. et Alii autem putant alterationem rati. . di esse omnem talem mutationem. Hoc autem gnatenm. differt. nam in subiecto, hoc quidem est secun- t a. cadit dum lationem , illud autem secundum mate- totum. tiam. Quando igitur in his fuerit transmutatis , generatio erit, aut corruptio. quando au- tem in passionibus, & secundum accidens, alteratio. Quae autem segregantur, & congregantur facile corruptibilia fiunt. si enim in minores aquas aqua diuisa sit, citius aer generatur et si autem congregata sit, tardius. Magis autem erit manifestum in sequentibus. nunc autem tantum determinatum sit quod impossibile est generationem esse congregationem , qualem quidam inquiunt.

407쪽

quid,aursecundum partem oenerat , atque Corruptio dicenda sit : O cur utras perpetuo dureti 1 - tr. Eterminatis autem his primo speculan-- Ludum , virum sit aliquid, quod generarui

simplius et, & coitumpitur, an proprie quidem, nihil, sempcet autem ex aliquo, α aliquid. dico autem Vt ex Iabo qnte sanum, de laborans ex sano , aut parmum ex magno, & magnum ex paruo, dc omnia alia hoc inodo. Si enim simplici lux erit generatio, simplicitet utique fiet ex non ente. quare verum fuerit dicere quod inest qui--busdam ipsum non ens. quaedam enim genera tio, ex non ente aliquo , ut ex non albo, aut es non bono:simp x aute ex simpliciter non ente. ipsum autem Sim Fliciter, aut primum significat secundum unumquodque praedicament0- tum ipsius entis, aut uniuersale, & OmnIa comprehendens. Si igitur primum , substantiae erit generatio ex non substantia. cui vero non inest substantia, neq; hoc, manifestum est quod neque aliorum ullum praedicamentorum , Ut neque quale,rieque quantum, neq; ipsum ubi se paxabi--les enim essent passiones a substantiis. Si autem non ens omnino, negatio erit uniuersaliter omnium. quare ex nihilo necesse est id generari, quod generatur. De his igitur in aliis dubitatum est, atque determinatum sermonibus am- .plius, breuiter autem & nunc dicendum est, , quod aliquo quidem modo ex non ente simpli-- citer generatur, modo autem alio ex ente semper. ipsum enim potentia ens , actu autem nonens necesse est praeexistere , dictum utroque modo. Quod autem & his determinatis admirabilem

408쪽

Liber Primus. 389

Iem habet dubitationem, rursus diligenter esti uirendum', quomodo est simplex generatio, siue ex potentia ente , siue etiam quodammodo aliter. Dub itabit enim ali quis, an sit su bstan- Tex. 12.tiae generatio,& huius,sed non talis,& tanti, aut ipsius ubi. eodem autem modo & de corruptione. Si enim quid generatur, manifestum est quod erit potentia substantia aliqua, actu autem non, ex qua generatio erit, & in quam necesse est id . 'tran smutari, quod corrumpitur. Vtrum igitur inerit quid huic aliorum a Z dico autem ut nunquid erit quantum, aut quale , aut ubi id, . quod potentia solum est hoc , di ens: simplicitet a autem non hoccine, neque ens. Si enim nihil. sed omnia potetia, & separabile accidet id esIe, quod sic est non ens : & insuper squod maxime timentes erant, qui primi philosophati sunt ex nullo generari praeexistente. Si autem hociquiadem, esse hoc aliquid ,aut substantiam, non mi stet, sed aliorum quippiam praedicamentorum, erunt quemadmodum diximus, separabiles passiones a substantiis. ἰ Et de his igitur quantum fieri potest tractandum est , dc quae causa sit, ut generatio semis per sit, Zc quae simpliciter,& quae secundum PM- ... Item. Cum autem sit causa,vna quidem, unila . ς 'I

principium motus esse dicimus,Vna autem, ma-rteria, talem causam dicere oportet. de illa enim

di ctum est prius in de motu sermonibus , quod: es illud quidem immobile per Omne tempus,

hoc vero, quod mouetur semper. horum autem, .

de rimmobili quidem principio distinguere, ν'' Prioris est Philosoph i ae. De eo autem , qubd , T a , .u μ τPropterea quod continue mouetur, alia mouet, sotri eposterius assignandum est . quae talis: .eOIum.

409쪽

39o De Generat.& Corrupi

quae singularia dicunt,causa est.

Tex.IS. Nunc autem eam , quae ut in materiae specie ponitur, causam dicamus , ob quam semper ge- .neratio,& corruptio non deficiunt secundum naturam. simul enim sorsitan hoc fiet manifestum & de eo, quod nunc dubitatum est, quonam pacto oporteat dicere de simplici generatione, & corruptione. Tex.is. Habet autem dubitationem idoneam, M :quae causa sit, ut connectatur generatio, siquidem quod corrumpitur,ad non ens abit: nonens autem nihil est. neque enim quid, neque quale, neque quantum, neque ubi ipsum nonens. Si igitur semper aliquid eorum, quae sunt, abit, cur non consumptum est iamdudum , Minane ipsum uniuersum siquidem finitum est . id, ex quo fit, eorum, quae generantur unumquodque. Non enim pxopterea quod infinitum iid fit, ex quo generatur, non deficit. hoc enim est impossibile. actu enim nullum infinitum. potentia autem ad diuisionem .Quare oportebat hanc esse solam non deficiendi, quoniam generatur quiddam semper minus. nunc autem hoc

non videmus.

Tex.i . Quocirca, propterea quod huius corruptio alterius est generatio ,& huius generatio alterius est corruptio,incessabilem necesse est trania mutationem esse. De eo igitur, quod est generationem, & corruptionem similiter semper esse

circa unumquodque entium , hanc existimandum est lassicientem omnibus causam. i

x.18. Propter quid autem haec quidem simpli- iciter dicuntur generari, & corrumpi, illa autem non simpliciter , rursus con*derandum.

siquidem idem generatio quidem huius , Coz- iruptio

410쪽

mptIo autem huius :& corruptio quidem huius , generatio autem huius. quaerit enim hoc aliquam rationem. Dicimus enim quod corrumpitur nunc simpliciter. & non solum hoc:

α haec quidem est generatio simpliciter, haec

autem corruptio. hoc autem generatur quidem

aliquid , non autem simpliciter generatur. dicimus enim discentem fieri quidem scientem: fieri autem simpliciter non. Quemadmodum igitur determinavimus saepe , dicentes qubdhoc quidem significat hoc aliquid, hoc autem: non, propter hoc contingit quod quaeritur. Dis-

ferunt enim ea, in quae transmutatur id , quod transnutatur. puta forte quae in ignem est via generatio simpliciter , corruptio autem alicuius est, Puta terrae: terrae autem generatio, aliqua generatio,generatio autem non simplici- η ΤΦς Vi

ter, corruptio autem simpliciter, puta ignis, sicut Parmenides dicit , duo ipsumens , dc nonens inquiens,ignem,& terram. Haec autem, aut s' μημε alia talia.supponere nihil differt. modum enim auae rimus, sed non subiectum. In non ens igiturmpliciter est corruptio simplex, in simpliciter autem ens generatio simplex. quibus igitur determinata sunt, siue igni, & terra, siue aliis qui--sdam , horum erit hoc quidem ens, hoc autem non ens. Vno igitur modo dissetet in hoc. simpliciter scilicet generati, & corrumpi a non simpliciter. Alio autem modo, materia, qualis-crarique utique sit.Cuius enim magis di Ferentiae hine aliquid significant, magis substantia est, cuisitas autem priuationem,non ens .puta. si calidum

Pxcedicamentum aliquod , di sorma, frigiditas xiscem priuatio: differunt autem ignis terra

his differentiis.

SEARCH

MENU NAVIGATION