Musæ Etonenses sive Poematia in duos tomos distributa. Tom. 1. 2.

발행: 1755년

분량: 186페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

121쪽

so MUSAE ET ONENSES.

o L PI S. Ringatur per me, qui ringitur; haud mihi curae est,

MILO. At videsis, quo te erumpas, & comprime linguam. Haud tibi cum nautis rem faxo & pube Saburrae Esse putes, si me dictis incessere pergas. Experiare licet, neque ςnim contendere verbis Sed pugnare meum e duplicem en tibi laetus amictum Rejicio, ut nudus, libeat modo, cernere possim.

Et tu tolle moras Omnes, laceraeque Iacernae

Exue quod superest, ac pannis sortiter east. o L Ρ I S. Ut libet, o Bone Viri Si stet sententia pugnae, Congredere, & martis spectet Venus aequa laborem. GALATEA. Heul quid agis y per te sanctissima Numina testor,

Perque pudicitiam Matris, cineresque paremOS, Ne tantum scelus admittas ι cur, improbe, amictu Exuis immanes artus, villosaque nudas Pectora

122쪽

Pectora' Me miserami perfundor tota rubore: Pax modo securis aderat nitidissima metas, Nune subito insani Bella, horrida bella, ciemus; Heul quianam tantus labor & certamina tantat Quin agite, O Juvenes, stultas componite lites Jam placidi, atque oculis nolite offendere castis. Tuque horti decus Utiles sortissime MILO, Pone animi flatus, ac mitior indue pannos. Haud ea, crede mihi sedes accommoda pugnis; Iamque adeo stellas nox intempesta labantes Praecipitat, suadentque cadentia sidera somnos. Tempus abire domum, dulcemque revisere nidum.

Audistin t Pauli duodenos reddidit ictus Campana, & monuit sera jam nocte per Urbem

Maturare fugam : Vigiles mox affore cernes; Qui, siquem temere errantem per compita prendant, Tempore quo carpunt Animalia caetera somnum,

Ad loca, uel Miserae nimium mihi cognita, tradent.

123쪽

sa MUS AE ET ONENSES.

Si tantus Amor scribendi te rapit, aude,

Res dicere. N SE velut stricto, fremis, asper Codre, Ca

smoena,

Lethali accendens bella cruenta Stilo. Omnibus allatrans, invisus es omnibus, Ur

Inque vicem caedis, caederis inque vicem. Quae nullum laudant, laudat tua carmina Nemo, Famaque, vel Versu gratior, omnis abit. Numina quod mordax carpat coelestia Momus, Hic etiam invise nulla stat Ara Deo oderunt omnes nudantem Crimina Vatem, Nam sua Nemo libens Crimina foeda videt. Suspendit Veneri speculum sic Lesbia, rugas Dum piget in vetula Fronte videre suas. Aude Maeonio, Vates, assiargere Uersu, Altaque magnorum dicere facta DucIun. Dum

124쪽

Dum cantas Heroa teipsum concinis, illum Dum vixisse jubes, te periisse vetas. Obsessa incasium dicantur Moenia Calpes, Et Britonum duro Marte repulsus Iber. Ut desint operi Uires, laudanda Voluntas Est tamen, in magnis vel voluisse sat est. Sit mage grata licet cervix centena Tonanti, offendit nunquam Pauperis Agna Iovem. In Satiram tribuit Fellis sat cuique maligni, Ingenium paucis sincit alma Parens. iners en novit Faber imus ponere, doctas Praxitelis poscis, pria Diva, manus. Informis proseri informes Simia scelus,

Et turpem reserunt Carmina nata Patrem.

Rectius est misero defunctos perdere versu, Mordaci vivos quam jugulare Stilo. Qualiacunque canas, invisi desine Cantus, Virtutemque virum pande, Scelusve tace. Dat

125쪽

Dat praemium Poetae, ne quid postia scribat.

UEIS crassos Natura animos, & turpiter

Indidit Ingenium, Musis & Apolline nullo, Indocti stolidique insulsa Poemata pangunt. Sed, quamcunque suo sumit rem quisque libello Τractandam; imparibus numeris seu fortia Regum Facta canat, sive innocuo sale defricet Urbem, Imprimis curae est Patronum quaerere, falso Quem juvet obsequio, ac venasi lactet honore. Musa sed, heul quoties molitur in ardua nisus, Innata gravitate ruens, sublapsa resertur, Progrediturque retro praeceps, scanditque deorsum, Nequicquam cupiens Coeno eluctarier alto. Arma gravi numero, violentaque hella UILHELMIDum Maurus tonat, & robusti carminis offas Evomit, Heroa; heul quem tu, Lodoice, nequibas, Vulnerat

126쪽

Vulnerat, Auriacos violans impune triumphos. Et jugulat magnos repetito vulnere Manes. Idem carminibus rursum cruciavit Iobum iNon illum Satanas, non illum saevior Uxor, Insignem pietate Uirum, tot adire labores Impulit: usque pati jussus, redivivus amaras Suffcit in poenas, nec in ipsa Morte quiescit. Dissicile est recte Praetania dicere: Magnum Non nisi sublimis cantet; ne carmine Gesta interat, aut Satirae Laudator acumine laedat. Si pictura Chloes haud scintillantia vultu Lumina, nec faciles risus, Veneresque rubentes Assimulet, falso cur se cognomine Pictor Jactitat, adsumtoque sibi blanditur honore t Heroas tenui versu celebrare, Poetae, Desinite, atque humili ad laudes consurgere penna :Nec veniam tantum, sed Honorem & praemia Vates

Exposcit scriptis ' Sibi, qualia Choerilus olim, Rettulit, incultis cum versibus & male natis

Heroen

127쪽

66 MUSAE ET O MENSES.

Herdem cecinit praeclarum, ac sortia bella; Ipse serat, pingui Glaphos pro carmine; & aurum , Ut Linguae posthac & plectro parcere discat. Sponsorum ad thalamos Tuba sic cum personat, orto Jam primum Phoebo, & modulis Tibicen iniquis Perstrepit, attolluntque Sonos simul absona raucos Tympana, cantanturque absurda Carmina voce ;Discordem Dominus strepitum ingratumque senestris Indignans audit, redimitque Silentia Nummo. Decipit

128쪽

MUSAE ET ONENSES. 97

Decipit Exemplar.

UIA dum peragrat sera sub nocte Viator,

Et lucem in nimbo Luna maligna tenet, Flammarum cernit subitos albescere tractus, Ac tremulum campos pervolitare jubar. Errabunda trahit vestigia lucidus Error, Dum fax in fossas insidiosa vocat: Non alias sequitur flammas, aliterve Vagatur, Quisquis ab exemplis faeta regenda putat. Dum parat Eutrapelus vario convivia luxu,

Accipit & crebras Mensa referia dapes; Linoa Bovis fertur: pedibus sed lapsus Agaso Concidit, in medio funditur esca solo. Lapsus ait Linguae, Dominus ridebat; & omnis Urbano plaudit turba faceta joco. Solus humum fixis Murcus despexit ocellis, To M. I. I Occultosque

129쪽

Occultosque animo versat agitque dolos. Cras vocat ad coenam Comites ; Servoque facetus Imperat, apportet pinguia terga Bovis.

Dixerat, ille dolis instruinis & arte Magistri,

Composito titubans praegrave fundit onus, Linguae Lapsus f ait Marcus, risumque ciebat, Et coenam infelix perdidit, atque iocum. Ignarum fallit praeclari Nominis Auctor, In vitium & Virtus, dum caret arte, trahit. olim etiam ad lethum dant Exemplaria causas , Exemplo didicit Simia docta mori. Dentibus antiquas solitum producere pelles, Sutorem in gelida Cella tenebat humo. Viderat hunc nigram scindentem Simia alutam, Mox vacuam insiluit callida Mima domum. Per totam victrix serro grassata tabernam,

Sutori innocuo bella dolenda dedit. Concipit ultrices Crispinus pectore flammas, Et tegit instructos vindice fraude dolos.

oblique

130쪽

MUSAE ET ONENS E s. 99

Oblique inversum ducit per guttura serrum ;Vidit, & incaute Simia secit idem. Sic cecidit, nimis infelix imitata, suaeque Ipsa necis causam, praebuit, ipsa manum. H a

SEARCH

MENU NAVIGATION