Petri Pauli Boschae bibliothecarii, ... De origine, et statu Bibliothecae Ambrosianae hemidecas. Ad eminentissimum principem S. R. E. cardinalem Federicum Borromaeum ..

발행: 1672년

분량: 231페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

BIBLIOTH. AMBROS. LIB. III. Io

excitarent ad vitam. Habuit quidem Perusta, Latini se

monis vindex acerrimus, testes , ac praecones suae eloquentiae Gasparem Scioppium , Octauium Ferrarium, Carolum ' Mariam Maddium Graecanicae & Latinae lin

guς doctissiimos viros, neque ij aliquid magis mirati sunt in

ioc Alexandro, quam quod Latium totum subegeritia Eadem studia hominem etiam confectum morbo prosecuta sunt, quae nouem annos in erudienda Seminariensi pube . di artatem propemodum totam absumpserant, eumque ereptum terriS adhuc luget eloquentia . Haec sunt alumnorum lumina citra reliquorum inuidiam : ne, si quem nostrae ludes praeterivernat, male scribentem sugillet. Caeterum cum iam*cundum annum Romani honoris fastigium teneret UrbanuS Octauus , Gregoriol'ontifice mortuo spes maxima affulsit Mu sis,. non modo quia placerent summopere Vrbano studia .&cooitationes Federici, sed quia morum similitudo, ac familiaritas ita utriusque animum copulauerat, ut saepi sim e Vrbanus literas ad Borromaeum scriptas priuaton mine subsignaret. Et quidem Pontifici Maximo aequa res visa est, ut unus ex nobilissima Borromatorum Familia Conseruatoribus Bibliothecae ascriberetur , ne alieni

tantum molem hanc scientiarum regerent, tum vero

demerendis hoc pacto stud ijs , & animis Borromaear entis erga literatos , quos huic familiae acceptissimos tuisse satis inteljiget, qui in Pontificatum Diui Caroli, ac Federici inquiret. Itaque Urbanus unum ex eadem familia tueri iussi Collegium, siue is Ecclesiastica toga velaretur, siue aris minime addictus esset. Porro Federicus inter gentiles Borromaros Comarchum Iulium Caesarem progenitum a fratre suo in Conseruatorum album retulit, eiusque sobolem, nepotesque , ac pnsterOS ad tuendam Bibliothecam aduocauiqeos autem si intacunda

142쪽

i io DE ORIG. ET STAT. BIBL. AMB. LIB. III.

da coniugia negarent, prest, ct nepotibus, ac postem tali toti Comitis Caroli Borromaei, qui eadem C gnatione Cardinalem attingebat, fidem hanc. & tutelam Ea di,timais transmisi. Posthaec instituat locupletare Collegium Vc-t - - hantis, nam sacerdotium pingue Bolatis pagus is cst agri Mediolanensis) ea lege mandauit petenti, ut quotannis aurei num i quinquaginta penderentur Bibliothecae, qui

tamen reditus duodecim tantum annis definiretur. Per eos dies prioribus Conseruatoribus prorogatum im P rium est, accessit ceteris Comarchus lutius Caesar Borro-maeus , atque Gulielmo Vidono suffectus est Atronus templo Nagarij Praepositus. Euulgauit hoc anno duas historiae Mediolanensis partes Ripamontius , atque a Pontificatu Chrysolai ad Diui Caroli tempora rerum g

starum memoriam trahens Ecclesiasticam historiam a soluit. Describuntur autem accurate a Ripamontio incrementa, & casus Mediolanensis E Iesiae, prout res humanae sunt mortalibus secundae, aut laeuae. Quae cum . . A. ,... .gς entur Mediolani. Hieronymus Foscarinus Consul Babylone curam suam omnem nostris temporibus adhi-hebat. Acce imus ab co sermonis Arahici codices, Eerarim in primis, deinde monumenta rerum sacrarum , Diuorum praecipue, quorum sanctimonia maxime rein miserat in Oriente. Res una cogitationes Feclerici decepit 3 nam cum Abyssinum hominem expectaret ad doctrinam eius linguae, isque iam naui veheretur ad Insubres, abducitur in vincula a piratis. Doluit vicem hominis Borromarus quam quam rursus operam suam promiserat

Foscarinus, siquis ab Hierosolyma, aut proximis sedibus Babylonem aduentaret eius sermonis peritus: ne Colleg

Ambrosiam linguae Abyssinae scientiam desiderarent.

143쪽

DE ORIGINE, ET STATU

BIBLIOTHECAE

AMBROSIANAE

LIBER QUARTUS.

. Ostquam Musarum imperium, atque ei Anno iε ν, si firmamenta consuluit Federicus, caeteras quoque artra exornare coepit; quod acre incitamentum est ad Mendas in urbanis ingemjs disciplinas. Cum autem facultates dignae ingenuas hominibus, pictura inprimis, Arch i tectonice, ac statuaria sint visae, artes easrestituere, ac fouere est adortus. Damnauerat saepenumero Cardinalis, cum Dioecesim suam obiret, simulachra quaedam, &pictas imagines nescias ominno artis eius, qua fiebant, nec habita modocorporum male natas , sed asacrarum laterarum oraculis absonas, inductas inagrestia fana commentis, ac deformationibus, pingendi, quae thure priamum,& facibus culta, tapetinductum deinde altarium colentium oculis, ac Religioni eripuit. Tum vero consenuisse apud Insubres credebantur illae artes: nisi quod

144쪽

ri 1 DE ORIGINE, ET STATU

immane Templum Masnae Matris sculptores cessare minime pateretur. Cum Ludovicus Ssortia, cognomento Maurus, rei Mediolanensi prassideret, Leonardus Uincius equo tange plura scribemus, cum rerum narrari- darum ordo admonebit illustrem condiderat Academiam, non modo propter ipsius au thoris nomen, verum quia viri nobi es ex ea prodierunt, Bernardinus L imas, Ioannes Paulus Lomatius, Caesar Sextius, Marcus UZIonus, alijque compluresue quibus postea pictura debuit plurimum , quod famam hanc artis. ac vincii discipIinam tabularum suarum pretio decorarint. Antiqua citi tum studia reuocau it Borromarus, eo maiore facuItalum compendio, quo plures in recenti Academia disic, ptime tradebantur. Coetum igitur hunc Pictorum, Statuariorum , atque Architectonices in si itu it in Pontificali Palatio anno vigesimo altero supra millesimum sexcem te simum , eique caeremoniae interfuere Alexander Ma- . .. iis, Zenia Arohidiaco-s, IulMSCassiar vicecomes Primi eritis, at q. Antonius olgiatus' fectus Bibliothecς. Hoc anno vocati in aedes Ambrosianas accepere primum a Fed rico authore Academiae leges, deinde inducti in seciem certam cogendi coems. Qui singulis artihus, veluti cluces operis. ideoque erudienda: luventuti praeessent, creati fuere Io. Baptista Crispus. Ioannes Amireas Bistius, MFabios Mangonus. Porro hic Fabius architecturam restituisse est visus, non modo regiarum aedificationum, atq; excitandae Aedis maximae Mediolanensium squod fanum miraculo est terris omnibus in in Insubribus cura, verum quia Carolum Butium Architectum clari nominis ad interiorem scientiam Architectonices, tradencio artis eius praecepta, deduxit. Bissius vero marmoris asperitatem feliciter vicit, simulachris affabre inductis: tantique artificij specimen p bent toreumata, quae ambiunt

145쪽

BIBLIOTH. AMBROS. LIB. IV. II 3Τempli maximi odeum . Crispum autem non modo ijs praeposuit, quos pictura sibi oppignerauerat, verum toti Academiae, ornauitque Principis nomine , & imperio. Sane Crispus in oppido Cere sano quod vul- δε romim , gus Ceranum, Polybius Acerras vocat in Nouariensis agri z. natus, a patria sede cognomento Ceranus , a parentα, quod pingendo vitam toleraret, ad eandem disciplinam 'ae institutus, eminuit Mediolani primum, tum apud reli. quos Insubres nobilitate artis eius, quam profitebatur, neque tantum picturae placuit Crispus, sed etiam plassicen, atque architecturam coluit ue quacum praestaret, plurima architectatus est in ornanda Aede primaria Mediolani , atqi frontem totam excitauit templi Paulini prope delubrum Euphemiae, singulari ingenio operis, quod proximam Redis Marianae faciem creditur aemulari. Cerano quidem Principe cum plures cooptati in hunc coetum fuissent, se se postmodum ex vulgarium picto rum grege exemerunt, nimirum Daniel Crispus, Carolus Franciscus Nu uolonus v uuo Pamphilus , Ioamnes Paulus Blancus, Camillus Alsona, Carolus Blancus, Balthassar Todeschinus, Melchior Gilardinus, Carolus Minoia, Richardus Taurinus , Bernardus Ferrarius, Hercules Procaccinus, & Carolus Cornarus. Carinteriam , cum statis diebus conuenirent, donabantur a Fe-derico munusculis , qui reliquis graphide anteissent;

nam iussi sacrorum annalium monumenta nobiliora rudi penicillo deformabant: tum etiam expendebantur tabulet quae vespertinum opus referrent, cum proposito nudi h minis corpore artus singulos conarentur ad umbrare.

Porro diurnam operam locabant singuli suis disciplinis,& quidem pictores snam de museo statuariorum trade. mus deinde) inducebantur in pinacothecam, quam beneficio eius facultatis condiderat Borromaeus. Quae au- P tem

146쪽

ri DE ORIGINE, ET STATU

tem eminet in praesens moles aequalis Bibliothecae . ea s, ne aliquanto post substrui coepit, atque, ut Federicus de vita decessit, coronide imposita stetit. Cum vero aream illam insiderent scholae Tabernianae, alijs coemptis sedibus ea gymnasia in vicum Fulconis translata sunt: ne Stephanus Taberna author erudiendae inopiae sedes suas deletas conquereretur . In eam quidem aulam ingentis structurae inductae sunt tabulae pi me, quas dono dederat pinacothecae Borromaeus: ac ne quidquam intercideret, Academiae conseruandae praesecerat Alexandrum Ma-etentam, Iulium Caesarem Vicecomitem, Ludovicur Barbauariam templi maioris Canonicos, ac Olgiatum Bibliothecae Praesectum. Hic autem monent nos noti, hores tabulae, ut eas fere singulas tam ciuibus, quam exteris scribendo indicemus, non modo quia res ea voluptati sutura sit, verum propter ipsius conditoris magnitcentiam , quam peregrini homines veluti subiectam oculis mirabuntur. Huius quidem noxae veniam facile dabit seculi peccantis audacia: si, cum Federicus pinacothecam totam tradidit monumentis , nos paulo Confidentius eandem describere velimus; nam iuuat clarius

nudare stimula, quae ut solet optimus quisque modestia

texit Borromaeus. Titianus Venetorum Apelles primas occupauit sedes, ac frontem prope tota pinacothecae suo artificio vestiuit. Tabula longe omnium pulcherrima refert Magos Reges, cum vagientis Dei tugurium Conuenere. Sedet parens numinis Virgo, ac pone senescens coniux, illa complexa caesestem pupulum proponit senioris reguli osculo diuina vestigia: tum vero expedire alius, ministrante puero, arculam thuris, postremus ostentare pyxidem refertam munere ad cultum. Reliqua

multitudo subsistit ad fores, alii quidem sublimes equis,

caeteri autem, qui desiluere, regunt vectores suos. Miravero

147쪽

BIBLIOTH. AMBROS. LIB. IV. II svero ars est pictoris, siue inuenientis ingenium spectes,

siue pingentis elegantiam: regia certe tabula ue hanc TLtianus pinxerat iussus a Cardinali Estense seniore, eamque Estensis dono tradere voluerat Francisco I. Regi Gallo,ru essedenam aut rerum, aut animi inconstantia. minime ex Italia exportata tabula est, sed coempta a Diuo Carolo cum in potestatem Mediolanensis Nosco j peruenisset , redempta a Federaco pinacothecam Ambrosianam ditauit. Eam quidem studiose pinxisse Cardinalis

Estensis causa Titianum credimus, ac Vasarius inter caeteras commendat. Porro illae minores tabulae: alia fert Monachum , cui propexa est in pectore barba, alia Ioan.

nis Iacobi Medicaei, haec Titiani ipsius barbati vultum , alia Christi Seruatoris imaginem pluribus vibici-hus cruentam, redimitam dumis, gestantem manibus

arundinem : tum peregrinantis hominis ora quamquam id oneris nonnulli firmissime tribuant Callato Laudensi) atqi senioris cuiusdam hominis,cui nudata calua, & promissa barba; qui sane irritat vicinos vultus, quos Vincius, atque Durerus pinxit. Hae tamen min res sunt, si molem aestimemus; caeterum pretio longe plures tabulas vincunt. Illae quidem agis pretiosae; in ab tera residet Iosephus altor numinis, ac numen ipsum s rens, iuxta Virginea parens malum offert infanti. Alludit Seruatoris pedibus paruulus Ioannes, ac Raphael caelestis ales Tobiam aegre ducis vestigia sequentem iubet adire Diuinam prolem. Alibi pendet icon Virginis gerentis Iesum, blandientia Ioannis, & Catharinae pros rentis digitum ad caelestes nuptias. Idem rursus Ioannes in altera tabula, sed natu grandis, assectatur Deiparam, gestiente inter ulnas sobole, cui Caecilia Virgo citharam offert suam. Magdalena, quam maximopere extulit Vasarius, minime indignata est hoc contubernium . Spec- P a lat

148쪽

1is DE ORIGINE, ET STATU

tat enimuero siccis oculis caesum, ac fluentibus Iicentius per lacertos, atque humeros comis nuditatem emaciati corporis tegit. Dianam putaret Achinon, si ora, & sinum Iachrymarum sonte perfunderet. Eadem sane matrona in alia icone lachrymis ubertim indulget. Componunt in tumulo peremptum Seruatorem Iosephus Arimathaeensis, & Nicodemus: ac Magdalena solutis crinibus,& redundante fletu accurrit ad funus. Contra spectare Ioannes numinis exequias, atque insertis mutuo utriusq; manus articulis parentare mortuo, Virgo autem genitrix prona in tumulum artus sobolis venerari. Superne discedunt nubes, unde maxima vis luminis intermicat quamquam lumina omnia in occasu numinis interierint ). Accedit eiusdςm artificis penicillo descripta regio,

tanta pingendi incuria, ut exornasse artem videatur, cum

neglcxit. Res quidem singuIaris, nam tractus regionum a Titiano pictos vix alibi inuenies. Decurrit praeceps e summis montibus torrens, alueumque totum definiunt praeruptae cautes, atque abscissae, iugi supercilio altae, quo casam ferunt securi pecoris hospitium. Titianum sequitur Georgionus, nisi potius antecellit uenam is lumina attulisse dicitur Titiano. Geminae virgines iacentes humi, mundo muliebri satis comptae, canunt fidibus: lima senex subiecto oculis libello efferre videtur in certa carminis spatia vocem, eique proximus assidere fistulat modulator. Cantu delectatum ferunt Georgionum: ideoque

U- ν passim citharidos in suas tabulas admisisse, eosque maxime, qui testudinem tractarent; nam ea hominem re .

creabat . Parem pingend i adoream resert Raphael Vrb nas. Geminae graphidis tabulae ex pinacothecae corona pendulae proponunt Athenienses icholas Platonis , &A .. .L Stagiritae, ac disceptantem Paulum de ignoti numinis i cultu reaque exemplaria sunt rerum , quas Raphael Romae

149쪽

BIBLIOTH. AMBROS. LIB IV. II . in Vaticanis aedibus pinxit. Eminent utrius ii gymnasj

Iabores, ac studia , micante ubique artificis ingenio, cum icon maxime operosa sit, atque in Pontificum conclauibus merito picta . Eiusdem artificii pulchritudo pictorem Vrbinatem spectatoribus in alia tabula conciliat. Abluit genibus flexis Seruator Petri pedes, & circumfusunta Apostolorum agmen idem officij genus expectat. Historiam illam Vrbinas a Tibre reddidit. sacris ubiq; conuiuis ita spectantibus numinis modestiam , ut alio quisque oris, corporisque habitu diuina officia suspiciat, &admiretur. Duo plane Apostoli mirae sunt artis; nam alius scite sibi detrahit tibialia, alter nudatos iam ungues secat, inarata interim rugis fronte, ac ex tam ibus venis, dum demissis oculis, & emissilijs pedum digitos interrogat. Alibi idem Raphael rediuiuum e tumulo Seruatorem pinxit, atque somniculosas circum excubias, sunt qui hanc tabulam Iulio Romano adiudicent ue nos uter pinxerit, non inique patiemur. Neque indictus abibit Leonardus Vinciust quamquam eiusdem mentio rursus inijcietur) ; nam iconem Deiparae suam ferentis prolem 2 2. mira concinnitate consecit, vultumque Mediolanensis: ',2 2 T. Ducis tanta elegantia, quantam fortasse, cum viveret si- in . bi illa Dux exoptauerat, denique trucis mediciora, qui velatus toga dexteram refert ad capulum pugionis. Ostendimus item exemplum Uinciam coenaculi, quod ille pulcherrimum in triclinio Dominicani coenobij ad Aedem

Gratiarum descripserat; coenae Illius imaginem prouidae, Inm Italia

mens Borromaei pingi iussit in tabula, cum laeuientis

Aquilonis afflatus Dominicanae coenationi historiam sere totam abstulerit. Vterque autem Bassanus . Leander nimirum, & Iacobus senior, diuersa licet studia secuti, sui tamen artificii faciunt fidem. Picta a Leandro tabula, monstrat Virginem residentem humi, ac linemque Iosephum

150쪽

i is DE ORIGINE, ET STATU

sephum de Aegyptiaco itinere fessum : rusticanos item.

homines duos, alterum procumbentem ante ora cielestis pupi, alterum seruantem Aselli sui lorum . Haec delectauit unumque Bassanum voluptas immoderata , ut in omnibus tabulis Asellum , aut Canem confingerent ue quo pacto Horatianus pictor cupressum ubique simulabat. Caeterum exacta ad amussim tabula est, nec usquam supremam manum desideres. At vero senior Bassanus omnia pinxit indiligenter; quς tamen artis negligentia artem prodit Caesestis ales admonet pastores curando pecori

intentos de Seruatoris Ortu ue cum autem cuneta reddere

per incuriam pictor videri vellet, emicuit opificium ue pastoris enim unius indumenta neglexit, quod subetecta, lintea pastoritias vestes consuerent. Vtrique passano concedit facile Andreas Sclauonus sindidit illi cognomentum natale solum in Illyrico) ; neque tamen caret arte. Alicrex Magis Regibus, isque senior, positis ante Diuinam sobole genibus, ®ij amictus syrmate verrens humurn tradit numini vestigaIes Arabum opes: cum in-rerea reliqui proceres, & famulantium plebes religionem alienam miratur. Vicit Illyricum pictorem Bernardinus Lovinus Mediolanensis ue & ouamquam plures tabulas huc intularit &Ioannis agno blandientis, & Hieronymi nudata pectora cςdentis silice squamquam hanc iconem a Caesare Sextio pictam plures affirment) tum Seruatoris salutari signo lustrantis orbem. & Magdalenς ante Christum procumbentis. qui se illi sub olitoris specie obtulerat; duae tamen tabulae ipsum prope Lovinum vicerunt. Gestiunt Virgo numinis parens, & Elisabetha, dum ludit cum Ioanne paruo Diuinus infans; mira certe suauitas Virginei oris, & senilis maiestas Elisabethae, ac labia ipsa loquenti similia, tum utriusque infantis membra, mollia ferme, ac vivida singularem pingendi artem.

SEARCH

MENU NAVIGATION