Petri Pauli Boschae bibliothecarii, ... De origine, et statu Bibliothecae Ambrosianae hemidecas. Ad eminentissimum principem S. R. E. cardinalem Federicum Borromaeum ..

발행: 1672년

분량: 231페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

BIBLIOTH. AMBROS. LIB. IV. I 29culae plures regionum inflexa paginarum ora . Quo mendacio facillime decipiuntur spectatores; nam eX tremas oras conati attollere, intelligunt ea esse ludibria oculorum . Vicit quidem Durie Zeuxidem inuento, quando ille aviculas, hic homines fallit. Neque vero impar est conatus muliebris; nam Reminae Matronae antiquas viragines aemulatae quibus placuisse pi mira satis constat huc artis suae decora induxere. Ioanna Caesia, heroum progenies, ac mater, quae Comarcho Iulio Caesari Bo romaeo nupsit, Sebastianum multiplici fune vinctur ,

atque traiectum sagittis pinxit egregie. Insignis est tabula muliebri penicillo : ut Hirenis quidem pietate, Ioannae

autem artificio serua tus iterum Martyr videatur. Caeci

liam Virginem lapillis ornatam insignivit penicillo Comes Maria Arconata, omnes pingendi Veneres secutata, quamquam Virginem coloraret. Muliebris tamen artificij palma Fidei Galliciae est deserenda ; nam patriae amtis opificium secuta ita praestitit penicillo, ut Gallicia sexum viris , elegantiam tabularum viri inuidere possint Galliciae. Publicas, priuatasque aedes plurimaS decorauit suis tabulis Fides , nos Pauli Morigit hominis ex Iesuatorum familia, qui res Mediolanenses consignauit literis, iconem ostendamus, quam illa depinxit, cum, annum octauum decimum ageret, summa venustate, .colorum, atque excelIentia artificij. Hanc vero tabu-

Iam debemus munificentiae Ioannis Thomae Butij , uam,sublato Iesuatorum ordine pluribus philippaeis re-emit: cuius Iargitionem a Iiam longe magnificentiorem ad calcem operis monstrabo. Gallicia virgo nam caelibem vitam duxit J pinxit etiam in tabella Herodi

dem , cum gerit abscissam ceruicem Ioannis. Iam ve- ro pinacothecae totius descriptio peruenerat usque ad ivmbilicos, praeteritis etiam compluribus tabulis, ne le- . . . R genti

162쪽

rio DE ORIGINE, ET STATU

genti essent fastidio, cum lectissimorum virorum mun ticentia irritat scribentem , nec manum patitur tolli de tabula. Cum enim Antonij Allegri j Corrigiensis tabula desiderarentur, Flaminius Pasqualinus Academiae pictorum Conseruator, ac aliquando pictor ipse, eoque nomine picturae amantissimus, deductos nos in aedes suas. elegantissimas ad templum Stephani, cuius Collegio est ascriptus, iubet Corrigiensis iconem, atque duas simul

tabulas, alteram a Guidone Rhenio, aIteram ab Alexandro Tearino elaboratam ad Ambrosianam pinacothecam deferre ue tum vero ad largitionis aucta rivim donat Bibliothecae carmen autographum Francisci Petrarchae ad Lauram suam. Refert ea tabula ora Deiparae , ac manuS ea arte, qua pictor tabulas uniuersas admiraculum usque exornauit. Scannellus Corrigiensem

'' appellat diuinum, ac fuse ipsius laudes persequitur ue certe Franciscus Castus Mediolanensis Parrhasius in hac icone diuinitatem quandam inesse saepenumero affirmauit. Haec largitas risiqua lini benignitatem aliorum inuitauit. Antonius suscita pietor eximius, atque aut horrem tuendae Academiae pictorum s quemadmodum trademus postea) Equitis Cairi famam propagaturus, eiusdem pictam tabulam dono dedit. Habet icon geminos vultus, parentis nimirum filium admonentis, ne rem domesticam dilapidet in ex teras regiones proseruarus, prodigus aeris accepti; quam parasistam nati patria bona abligurientis Biblici reserunt fasti. Picturam quidem totam, commendat mira suauitas colorum, quos Cairus apte commiscebat , tum spiritus quidam corporum, quo inanima vivere putes . Haec ars minime vulgaris , ad

quam sponte tulit hominem pueritia, conciliauit Cairum non modo viris spectatissimis, verum Principibus, ac rerum arbitris. Equitem D. Mauri iij, & Lagari crea-

163쪽

BIBLIOTH. AMBROS. LIB. IV. I 3Iuit Uustorius Amedeus Dux Allobrogum dele,atus

maxime artihus ingenuis; & cum Equitum albo insereret Cairum, equestri amictu suo decorauit, ornathim prae terea torque aureo, quem plurimus adamas distingueret: atque Romanum iter ingredientem annulo donauit

permagni pretij, quem digito suo Dux Amedeus detraxit . Christiana vero Dux, demortuo coniuge, cum Caroli Emanuelis filij iura, & imperium tueretur, auxit Co- ζα mitatu Peliae Caarum, eiusque sobolem causa pieturae, di artis, quae beneficentiam Principum prouocauit. Nos, S magni facimus Cairi tabulam,& Antonii Bus chae munificcntiam longe pluris, qui pinacothecam

Ambrosianam ditare maluit, quam clari nominis emptorem num os aureos complures minime auaro homini

pollicentem. Idem Buscha geminas rerum graphides donauit, quibus sacellum Diui Syri in Ticinensis Carthusiae Templo exornauit. Et quidem altera maior subij-cit oculis Christum circum susum Apostolis, cum in locis solis esurientem sectatorum multitudinem recreare dapibus vellet, paruumque Syrum squemadmodunia Papienses fasti narrant) offerentem Christo quinos panes, di geminos pisces ad satietatem famis, & copiam epularum: altera minor Ecclesiae Principem Petrum , qui sacris eundem Syrum initiat, cum apparatu, ac ministris eius caeremoniae. Vtramque graphidem collocauimus ad pinacothecae sores, atque cum illis composuimus alteram Camilli Procaccini ue in ea vero descripserat Cainiblus , pictor nobilis, interempti Seruatoris funus, complorantibus circa foeminis, ac diuis pollinctoribus suprema exequiarum officia persoluentibus. Eodem anno MDCLXX. illata inmus eum est tabula proponens spectatoriabus ora conditorum ordinis Barnabitici scoetus est Religiosorum hominum ad fanum Barnabae Mediolani o

164쪽

ia a DE ORIGINE, ET STATU

eos ' - institutus). Procumbunt parentes Ordinis ante Paulumrahat. να δυι patronum coetuS media C nube radiantem, in calicem ι,ο,. , eisi ,δε,- Diuini CruoriS laeua praeferentem, assectante Apostolum: .:όα alite, qui Diui gerit insignia. Ponunt genua ante aramaicorum in Pauli almetu coruscam, princem primum instituti. atque

rium. R. - Virginum Angelicarum, quaS Mediolant Paulino eano- v. c...i, lv.f. bro Inclusit, AntoniuS Maria Zaccharia, Cremonae loco

- illustri ortus: sequuntur alij conditores Bartholomaeus iFerrarius, atque Iacobus Antonius Morigius, Mediola. nensis uterque,& clarus genere. Fcrunt immutatoScon-.cione Seraphini Firmani animum ad casestia adiecisse, instituendo Ordinem, qui vitae disciplina, & literaruim cultu Religionem iuuaret plurimum . Zacchariam velat talaris linea, & casula: caeteros linea breuior amicit, stolis e collo suspensis. Author pictae tabulae fuit Augustinus a S.Augustino, muneris vero sectatores eius insti tuti, qui cum singulorum pene coetuum parentes spectassent in tabulis Bibliothecae . nusquam autem suos, tanti ordinis conditores addidere caeteris: ne urbs parens, atque altrix, familiae heroas sideribus dignos in Federici Museo re. quireret. plurimas deinde graphides Bona roti, Vincij, Raphaelis, Pauli Veronensis, Sebastiani. & Baptistae a Plumbo, Titiani, Palmae, Georgioni , Polydori, Bocca- .cini, Dureri. Ρordononi, Iulij Romani, Andreae a sarcinatore, Bacij Bandinelli, Louini. Figini, Annibalis Fontanae, aliorumque artificum nobilium contentas libris eadem pinacotheca ostendit, collectas undique Borr maei aere, quod large in facultates ingenuas effundeba- - - tur Quod si egentissimi homines pictam tabulam pro- . μῶν-. 6.. o. ponerem pretio, &reS angusta domi picturam minoris V ' ' vendered, longe maiori pretio redimi iubebat. Immo si. quae tabulae dono offferrentur, excelso an Orςpudiauit, ratus indecorum esse, si munera acciperet Episcopus,

quem Disiligoo bγ Cooste

165쪽

BIBLIOTH. AMBROS. LIB. IV. i 3 3

quem in omnes munificentissimum esse oporteret. Ob id cum moriens Bruguel, benefici js plurimis obstrictus, lega set Cardinali ingentis pretij tabulam, Ruguelis hae- a...ti

redibus ille redonauit auctam corona quamcbenum or-- 's σς ρ

narci, atque caelati argenti laminae nona ine Fedemici inscriptae. Adeo se largitate vinci nunquam est passus, de s gnatus compendium Omne, quod auaritia proponerct. Fertur, cum Praefectus quidam Mediolanensis Prouin- .cite mille aureos obtulisset Borromaeo, redempturus tabulam, in qua Titianus pinxerat Magdalenam, respondisse Cardinalis, se aureos b. mille erogaturum libentii sime, si parem tabulam venalem Praesectus habuisset. Hoc Capitolium triumphanti pieturae condidit Federicus, certamen pingendi in Insubribus instituens, quale Corinthi, ac Delphis fuisse memorant scriptores. Haec de tabulis pistis, earumque aut horibus sensimus ; quod si qui

secus iud icant, nos ad peritiorum iudicium prouocam uS. duri tu G. s

Spe stabilis etiam in eadem pinacotheca es sella gemina , t

in altera scortea Diuus Carolus, cum lectulum etiam Grairamoti in ipsum ad quietem datum odisIct, atque interdum cuba- ι.,ti, sileeest, diret humi, breuiorem somnum capere: in altera vero la- β. ni t 'r' 'nea sedere Federicus Bibliothecae parens, ut literis operam daret; utraque autem indicat dcspicientiam opum,& domestici luxus. Sequentes anni Collegarum lucu- hrationes protulere. Vicecomes obseruationes ecclesia - ,sticas nouissimo volumine complexus, ornauit erudite vestes singulas, & vasa, quibus vix nata Christi religio utebatur ad aras. Ferrarius egit de veterum acclamationibus,& plausus utriusque opus multae cruditioniS est . . Salmatius, quem doestum sermonis Griecanici fuisse tradidimus , ideoque acceptissimum Schotto, Orationes

paschales Diu i Cyrilli latine reddidit. Longe maior cura exercuit Riuolam, nam postquam librum vocum Arms

166쪽

i 3 DE ORIGINE, ET STATU

nicarum summo studio elaborauit, adiunxit etiam eius demsci monis Grammaticem. facili ad discendam linguam compendio. Ripamontius res gestas D. Caroli per-1ecutus, Centis Borromaeae originem, & auorum seriem memorau it, initia atq; incrementa singula retcrendo: egit postmodum de Pontificatu illius, ac miraculis sanctim niae testibus: ut Diuus Praeses Bibliothecae, quamquam immortalitate donatus etiam literarum beneficio perennaret. Inter haec cum Ludovicus Besutius,& Iacobus TerZagus vita essent defuncti, atque iam reliquis Conseruator i bus M agi stra ius q u isquennis fuisset abroga tus,

noui Conseruatores sunt creati, Comarchus Iulius Cassa Borromaeus secundum. Iulius Cassar Vicecomes Primis

,ius Aedis Maximae, Atronus Praesectus Nagarianae Basilicae iterum, Antonius Bussola Praepositus Sacerdotibus Oblatis. Rocchus Sbara inus Curio D. Raphaelis suffecitus Bas , qui vivere desierat, ac Antonius Blanconus Curio Templi Maioris. Atrox deinde malum ciuitatem inuasit, rei nimirum frumentariae dissicultas: quo mortales ad insaniam adacti horrere coguntur aliquando

epulas, quibus inhiant, quaerendo morticinas carnes, ac foedissimas escas ad placandum ventrem. Fames vero, siue eam frugum inopiam casestium aquarum vis intu- an is... serit seminibus noxia, siue occultata per auaritiam fruni menta, veXare primum clura, tu vero ademptis frugibus necare: ac passim in vicis, & compitis mortales fame exanimes iacere; obuiam iuit malo Federicus exhaustis pe- horreis atque opibus. lcuaturus squalentem inopiam, &caritatem annonae. Quod infortunium vix a ciuium ca-' pitibus auerterat Borromaeus, cum saeuius aliud malum, vulgaris videlicet morbus, adoritur urbem : atque adeo noua calamitas ex veteri seri coepit ue neque mitiores vide-iι,.. tantur Superi, nisi quod minime longa tabe perimc-

, bant.

167쪽

BIBLIOTH. AMBROS. LIB. IV. 13 3

bant. Mandauit itaque Conseruatoribus B bliothecae Borromarus, ac lege edixit: vi, furente bello, vel epidι- mia, occluderetur Bibliotheca, nec omnino quemquam admitteret, nisi cum vis morbi, aut hostium des ijsset. Itaque Musae suos cultores desiderauere; nec aliud egit Cardinalis , nisi ut Milanum Canonicum Basilicae Stephani Construatoribus ascriberet: atque, cum Mila nus loco suisset motus, Iulium Masclierum Rectorem Seminarij Conseruatorem crearet. Iraque curam omnem Borromaei auocauerat a literis ciuium, salus, non alium quaerentis Apollinem , quam qui morbo grassanti remedia adhiberet. Porro vulgabatur morbus, aut quia superiore anno affecta corDora ob rei stumentariae inopiam, ac noxias mortalious dapes inuasisset pestilentia: aut quia Germanus miles in Italiam proscitus, sociam eam luem deduxisset: ue coemptis vestibuS, siue contactu corporum, & comtubernio ; plurimam certe stragem edidit, ac multo maiorem datura fortasse, nisi initio bruma vim pestis retu '' '' disset, quae postmodum, ineunte vere, late serpere, ac debacchari coepit. Satana quoque pestilentiam seralibus unguentiS, ac propagatam tradunt scriptores, crinitos item cometas indices mali apparuisse, & nculturni, diurnaque sideris desectus plures. Sane Libitina quaestum acerbissimum fecit; lugubris omnis domus, exhaustae cultoribus aedes :& cum agmina mortuorum corporum efferebantur, quamuis illata in tumulum, insepulta iacebant. Miseranda prorsus facies urbis, nisi assiuetudo ipsa funerum prope misericordiam consumpsisset. Ita. que cum lues urbem vastaret, ridericus pacem Superum implorare: itumque est ad nobiliora Templa, & circum- H et Iatum Diui Caroli corpus. Haec una videlicet calamitas ram. debebatur nomini Borromaeo: ut Carolus, & Federicus

ser Diuitiaco by Corale

168쪽

iis DE ORIGINE, ET STATU

seruasse urbem dicerentur, cum periret. Porro adiret, Cardinat s Limocommm vuIgo Lazaretum ) Capitolium videlicet, ac regnum mortis, adclle laborantibus, initiare sacris religiosos homines, Iarge opes effundere in κ .M. .. egestatem, banam, atque agrestem. Sedata vero lue, amrmabat se diuinitus ereptum periculis, quibus impavidum pectus Obtulerat. uae cura, ac labor perpetuus bene administrandi Pontificatus, tum urbana calamitas suis tandem malis, ac funeribus exaltata, cum eneruasset D Cardinalem, sequenti anno Patriae eripuit. Antequam suprema com poneret, cum Atronus, & Sbarainus vita e sent defuncti, alios Conseruatores demortuis suffecit, Hieronymum Aliferum Canonuam Aedis Nazarianae, &L Bartholomaeum Fassium Rectorem Collegis Nobilium .

Donauit quoque Collegio Ioannem Donatum Ferrarium Graecanicae linguae doctissimum, Octauium Fer- rarium , Iacobum Philippum Butium Canonicum S. Thomae, hunc Hebraici, illum Latini sermonis consultissimum ; Collegas vero omnes secundo quoque anno, redeunte in orbem vice, tueri Collegium iussit, & Conseruatoribus reliquis Gigarum ante alios ascripsit. Dum haec aguntur, cum iam insidens praecordijs febricula ten-M,..1. . taret Cardinalem, cogitauit primo Senecianam, voluit

..... si 'deinde Gregorianam Villam, quae tertio distat ab urbe Iapideue&laxaverat saepius animum Borromaei, cum se urbanis curis eriperet. Verum cum propter uliginem stili, ac manantium ubique aquarum copiam caelum sit paulo grauius, coepit esse infestum corpori Principis &grauecitne primum torquere, denim reuocare ad urbem vietum, ac elanguescentibus quandoque viribus repente exanimatum. Interea cum atrocior in dies febris praecordia adureret ac spes fere salutis decollaret, admonetur a Fastio, qui erat conscientiae arbiter, ut vasa colligat,

169쪽

BIBLIOTH. , AMBROS. LIB. D. I 37

seque ad ex tremi certaminis aleam obarmet. Accepit exporrecta fronte Borromarus hominis dicta: ac postquam

totius vitae noxas expiauit, Gelesti Pane recreatus Can ni eos Aedis Maximae circa lectilium procum hentes hortari coepit, ut attente rem Ecclesiasticam tuerentur, cum

ad interregnum venisset. Accedere se, inquit, ad litus cliutinis tempestatibus actum: longam cepisse usuram lucis: nec diutius vivendum esse homini, qui inutili pomdere terram oneraret: nihil optatius contingere posita mortalibus, quam ut mortales esse desinant ι eo grauiores esse cruciatus humanos, quo longius corpore inclusus animus cogitur vitam odisse, quam amat: sex annos

supra triginta se Ambrosianum imperium tenuisse, quod temporis spatium pauci admodum Antistites aequauerant: id unum enixe expetere a Collegio suo, quo nihil optari dulcius possit, ut inter illos semper conueniat, qu5- Ecclesiam seruent incolumem, cum vacua sedes singulorum opem implorabit. Nemo siccis oculis audiebat, quae dicebantur a Federico, fluentibus uberius lachrymis, cum supremis osculis, & amplexu Collegas exciperet. Inter haec spes salutis affulsit, tamquam collectis viribus morbi fleuitiam exarmare posset ι verum aetas primum, deinde insidens morbus partibus ijs, quas perpetuus texerat pudor, nec medicorum curationi unquam aperuerat, exedit paulatim Borromarum: nec remedis

caruisset. nisi ea remedia odisset pudor. Itaque gliscente in dies morbo cum exigua in spe traheret animam, legauit Ambrosianae Bibliothecae ruris Gregoriani fundos, ut duo Sacerdotes quotidie ad aram Deiparae in Templo Maximo sacra facerent, reliquos autem eius villae reditus puellarum connubia absumerent, quae in pagis Verbani Lacus essent natae. Haeredes ex asse instituit Vi gines Roseris, quibus superiore anno in regione Orientali.

170쪽

13s ' DE URIGINE: ET STAMI

urbis aeddi cond iderat: ne pudori paupertas insidiari auderet, ammo ne inopiam Paupertas, earimesceret. Cultor videlicet pudicitiae pudicitiam testamcnto reliquit haeredem. Reliquae deinde vires obluctari coepere acri sis morbo ue eius impetum cum ferre non posset, diem, obiit Federicus undecimo Calendas Oet rex, versans semper animo caclestia, eaque meditatio morientem est prosecuta. Enimuero comploratio ι & luctus, ciuium I qualis in rebus perditis esse solet, tanto funeri comes luit; nam recens meritum leuatae egestatis, ac auertendativu

rio iacturam ; nec facile lachrymarum obliuisci poterat dolor, cum tanta calamitas etiam fineri superesset, Ela tus est quinto postquam decesserat die . tristiori interim Civitate, quam si epi dima recrudesceret; squalebat se-Σus omnis, atque aetas, egentillimi liominum mecipue. quorum inediam aluerat abunde. Iusta ieceret mortuo uniuersi ordines: cohonesta uereexequias PaulusArcsius Dertonae Episcopus, Ioannes. Petrus Uulpius Novariensium Antistes, ac Dux Ferianus Gubernator Insubrum. Aresius postqqam ad aram maximam Ambrosiano minre est operatus, cornmendauit habita oratione Federicietz virtutes ,ac facta ,& ut erat vir discrtissimus , ac pr tanta

Majasis: cras eloquentia, motus maximos fecisse dicitur, & audien

Oia 2 tium lachrymas elicuisse uberius, ingerraiscente passim I T corona, nec desiderium sublati Pontificis iam ferente.

Cardinali triduo parentatum estue eius laudes comm cmorauit iterti latina oratione Donatus Ferrarius Collega noster, persecti rus singula, quae immortalia gesserat Borro. maeus, do loris infanda renouatione, cum ciuium auribus virtutes rursus. atque oculis ereptus Antistes obiiceretur.

Compositus demum in tumulo est in maiori Aede ad aram Virginis, quam ab Arbore appellant, arborem

SEARCH

MENU NAVIGATION