장음표시 사용
91쪽
BIBLIOTH. AMBROS. LIB. II. 6 Iomnia peracta reperimus. I anti nimirum stare debuerat Meuiolanensibus ea pompa; alia enim omnis aut minor fuisset magnificentia civium , aut impar ciuS magni'tudini , cui caelestes honores quaerebantur. Eam sane dum instrueret pari animo, sumptuque FedericuS, commendauit Antonius Seneca magnificentiam Princi' b.Les, monuitque, ut magnitudinem, ac fastigium Am- s.ν-ών... rosianae infulae, tum sacri muricis decus acceptum Beato Caroloreferret, qui teneram illius artatem compositissimis moribus finxisseti cum enim vir Sanctissimus curam in se adolescentis Federici reciperet, Ludovici M netae viri Iectisssimi, atque ipsius Senecae iudicio, prostssus est, se rinandi patruelis sui libenter negotium suscipere, quod Ecclesiae toti, Mediolanensi praesertim, siturus esset adiumento. Nec sesellit ea diuinatio vatem ;rantum enim oraculum Federicus impleuit. Iam redierat Roma Cardinalis, cum abit missus a Borromaeo in ' 'Hispanias Franciscus Bernardinus Ferrarius. Placuit Fe-derico ingenium hominis, non modo quia obeundae erant prouinciae , quae illustres viros gignunt literis, verum quia dexteritatem miram inesse Ferrario intelligebat ad illam negotiationem. Accedebat Graeci, Latin que sermonis scientia, tu apta indoles captandis motibus exterorum ;& quidem bene coeptis aspirauerat primum fortuna , postea obstitit propter incommodam valetudinem Ferrari j. Sic nostris consili, fata imponunt: &quibus mens valida est, eorum conatibus corporis interdum imbecillitas ossicit. Cardinalis probauit iter maritimum breuius, ac utilius ob Saulianam Bibliothecam. quam prostare pretio apud Ligures acceperat. Iuuit hospitem Ferratium Genuae Bartsolomaeus Clappius, quem ποῦ ad Bibliothecam Cucullatorum deduxit Orientalium cat. linguarum codicibus opulentam, atqi eadem Opera ex plorare
92쪽
..... ia plorare iussit librOS, quos Episcopus Brugnati ceu amplam Musarum gaZam comparauerat. Simul ex eius. dem Clappii literis intellea erat Borromaeus, quam dilDgenter suum pensum accuraret Ferrarius in exquirendis libriis defctiptis in Coenobio, quod vulgo vocant H rabi tum tacdstustra locatus labor negotiationem perdidit; nam ea lege Philippus Saulius suos codices legauerat Coenobilis, ut eos illico faceret ex haeredes bonis suis, si libri unquam venum irent. Itaque nauigatio cogitari serio coepta est ; quippe Ligustica expeditio non vltra
quaerentem morabatur . obstructos enim uero alios Omnes ventos suisse, praeter Iapyga tum putamus, curri solust Ferrarius; nam celeri adeo, pacatoque cursu lymphae detulerunt vectores, ut triduo transmiserint mare in milia.. serum, ac tenuerint Barcinonem. In ea urbe prospere
transacta negotiatio est nam quemadmodum totius c terioris Hispaniae creditur florentissima ita quaerenti Fer- rario plurima volumina Obtulit notae primoris. Et quidem codices lectissimorum scriptorum, quales seri Hispania literatis hominibus, atq; Academ ijs compluribus selix, in officinis proponebantur emptori, nec alibi plumbeis firmis impresti ue singulari fortasse ornamento eius urbis, aut ciuium studio, aut opportunitate portus, quo facile ad regiones exteras deuehuntur. Profectus Bar-Mri - cinone ad ijt Ilerdam. nec sine magno peregrinationis suae compendio, ab Ilerda Caesaraugustam. Inde Com-Aiau. Plutum venit inclytam omnis literaturae sedem , habent hic nimirum scientiae cultores optimos mira ingeniorum felicitate grassantes ad summum decus, earum praesertim facultatum, quae nodis implicant mentes. Complutensis enim Academia omnium Philosophorum scholis abdita disciplinarum mysteria interpretatur. Tanti igitur gymnasi, fama peregrinantem Ferrarium serius dim,
93쪽
BIBLIOTH. AMBROS. LI p. II. 63st, quod alloquio doctorum hominum flueretur, &coquirendis codicibus in ea urbe omnino longius resistere deberet. A Com utensibus vadit in Carpetanoe, atq; ea 'Ura n . . ad Hispaniae totius columen Madritum. Caelum etiam exteris mite: tellus non modo pluribus aquis irrigua, sed hortensibus etiam Opibus , qua sola Inaenio, qua cultu
cumine delapsus ad regias aedes fluit. I tingit utramque 'i' ' ripam fluminis pons multiplici arcu subnixus: alueum. vero definiunt arbores mirae salubritatis aquas vehentem, tum curandis corporibus, tum adleuandos aestus.
Forum ingens quadrati operis veteri hippodromo simili naum, late sinum Madriti aperit, id loci spatium cingitur propylaeo, quo sublata spectacuIa ad despiciendos
ludos . Regis palatium veteri struetiira conditum, :stontem molis excitauit Peregrinus de Peregrinis Archimedes Mediolanensis, cuius ars potissimum eminuit fastigio immanium Operum, quae invrhrbus, agroque Insubrum admiramur. Madriti Ferrarium comiter habuit Hieronymus Caimus Patritius Mediolanensis, In supre--. . Umo rerum Italicarum Consilio Retens, ac peregrinatio ni hominis nunquam suis stud ijs defuit. Inde atum ad Toletanam urbem; quidquid ibi apothecae proposue- '-rant venale, accessit Ferrario ; nam urbs ea, qua magni'tudine, qua frequentiacidium, atque vicinia regiae sedis , literarias eiusmodi merces habet opulentissimas . Salmantica tum vero fuerat obeunda, quemadmodum Baetica Prouincia, ac Lusitana: verum quia inanes casso
des libris periti Iocorum affirmabant, minime illam expeditionem Ferrarius suscepit. Et quidem Salmanticensi itinere, quamuis breuiori sortasse abstinuit. quod iam morbo tentari coepisset: alioqui nobilitas gymnasij i uitasset hominem in robus eiusmodi minime hospitem.
94쪽
Interea cum apud Carpetanos curaret Mediolanensis Bi. ruriai , bliothecae incrementa. Escuriaci ingentem Bibliothecam
a Philippo Secundo Rege Hispaniarum substructam imo .. xia spexit in Coenobio Laurentiano . Insanae quidem molis α conelauia, quorum aIterum vulgatos codices, alterum descriptos continet, Philippum hunc Macedone maiorem eine assirmabunt, atque Philippico nomini infensum Demosthenem conciliarent, si ab inseris posset excitari. Invasit ab Escuriaco reducem Ferrarium longinquus morbus, tum quia nondum assueuerat caeso, tum quia iter secerat ad inquirendos codices Quintili mense, cum Procyon furit noxius nimium corporibus. Dissicile autem expugnari poterat morbus quod enim praesentissimum erat insecanda vena remedium, ea incidi minime poterat, cum esset eacostomachos . Se se tamen laboranti Ferrario pro virili adsuturos, & Hercules Ramusius meritati, dicae falcutatis peritissimus, Hieronymus Castanus
nuntiauerant Cardinali, qui ad deserendam Philippo T: 'Regi unam ex costis Diui Caroli missus fuerat Madritum
a Federico. Defunctus tandem morbo exoessit e Carpetanis, atque Caesaraugustae conuenit Gabrielem Soram virum ex Sodalitate Iesu doctum in primis, qui instructam a se Bibliothecam humanissime Ferrario ostendit. Redeunti placuit iter terrestre , superatisque Pyrenaeorum montium iugis, quae Hispaniam dirimunt a Gallia , contendit Auenionem ad Patritium Faltorium x, Γ-is c. - suauissimum hominem ut saepissime eius viri comita-- ' tem laudauit mihi memor maxime officiorum Ferrarius a quo cum audiuisset Faltorius acceptissimum fore Bor- romaeo Antistiti. si codices, & membranas conquireret ad opulentiam Ambrosianae sedis, Omnem suam opera adhibuit, scriptis etiam ad Cardinalem literis, quibus monebat Federicum delibris a se repertis: quos interre
95쪽
censebat codices Decretalium sui vocant)descriptos, ornatosque piet ira, ij que ferebantur quondam in Ioannis Vigesimi Secundi Pontificis Maximi potestatem isse. ΛTransalpinis ad Gallos Insubres reuenit cumulata Cardinalis Ietitia, cum sospitem Ferrarium cerneret, aduectamque simul librorum copiam, quam Hispana peregrinatio comparauerat. Nihilo felicius peregrinatum. legimus Michaelem Maronitam , nec moroo tristem tantum , sed etiam funestatam ipsius Maronitae leti expeditionem, quemadmodum narraturi sumus. Michael hic, cuius ante meminimus, cum esses inter Fede-L- ... rici familiares, multum sibi emendatis moribus, aestieris demeruerat herilem animum, seque negotiationi tantae idoneum probauerat. Porro Maronitas appellari gentes eas satis constat, quae Libanum montem colunt q uam -πία uis aliae eiusdem factionis etiam in urbibus Damasci, Hierapolis. Tripolis Syriae, atque in insula Cypro ver- firmani, El,a sentur j a Marone quodam morum,ac disciplinae seuerioris restitutore . Accipit igitur a Cardinali Michael com- mendacitias literas ad Marcum Parutam , & proce res Venetos : quibus magnopere commendauerat Borromaeus Maronitam euntem ad damnatas sere terra- 'rum orbis prouincias , Persas videlicet, Babylonios, Aegyptios, & Medos ; cur autem profectionem hancvnalia minime alicui de Collegis mandauerit Federicus, Idcirco opinamur, quod pars ali js peregrinationibus seosi, pars operibus lucubrandis essent addicti, quae veluti scriptorum vicaria terras omnes peragrarent. Fortasse etiam Hispanae peregrinationis exitu permotum Cardinalem arbitramur, ne Collegae morbo impliciti Musas habere res suas iuberent, aut missum ad populares suos consulto Michaelem : ut, cum patrias sedes repeteret , gratior esset tribulibus , atque adeo in-
96쪽
Oentem praedam ex Maronitarum forulis conveheret.
rgo Maronita literis Federici commendatus optimatibus Venetis, Parutae opera maxime usus est Venetijs, admissus etiam in onerariam navim, quae Plaetorem Hierapolis ad sedem illam, honoris obeundi causa, ferebat. - . Idibus Iunijs ingrcitus iter ad calendas sextiles Corcyram tenuit, peregrinatione Salmatii viduatam opibus. statimque alias insulas cogitauit Zacynthum videlicet.& Cretam. Ex Zacyntho quidem, cum eam insuIam adiisset, Dipsit literas Cardinali, indicans operam , st cliumque suum in comparandis codicibus ; quae sane
Dau. U. lib. 3. literae desiderare videntur Ripamontii in scribendo fi- π' SU' dem,qui Maronitam ex Corcyra recto itinere prosectum
Tripolim Syriae affirmauit, ad quam urbem concessit postea magno peregrinationis fiuctu. Namque oblatis sacris muneribus, quae large tradiderat abeunti Federicus, incendit adeo Praesulis, atque ciuium animos, ut pro se quisque gestiret hunc literarum institorem cumulare codicibus, nobiliora quaeque depromendo. Inde, postquam refertam libri, arcam religiosis hominibus Franciscanae familiae in Italiam prosecturis commisit, ad montem Libanum peruenit. Natale id fuerat solum Alaronitae , atque cum ibi Antiochenorum Patriarebaprincipe tanquam in sede cunctos late populos moderetur , detulit Michael Antistiti sacra dona , exuuias nimirum Diui Caroli, casulam unam , atq; calicem ad rem
diuinam. Quae munera cum mirum in modum Petrum Patriarcham devinxissent Borromaeo, gratias deinde egit, ij.cia. s p , significanS praeterea animum suum, atque earum gentium vota : velatum se tradito amictu fecisse coram Archiepiscopis, & Episcopis, qui sibi obtemperarent: eundem calicem impositu aris ad potum Diuini Sanguinis, populo interea sacris circumfuso: omnes simul, cum L t-
97쪽
rurgia perageretur, pro incolumitate Federici implorasse clementiam numinis : aliquot Chaldaeorum libros iam creditos Michaeli, aliosque traditurum insuper, si offerantur ue quod ad se attinet, obaeratum,ac nexum esseCardinali, quemadmodum id intellexit ex Georgio Amiraeo Archiepiscopo, cum viveret Clemens offlauus: eiusdem henignitati commendatum suo quoque nomine velle Georgium Antistitem Cypri ad legationem Romanam proficiscentem. Haec Patriarchae illius sensa fidelirer exposui, quemadmodum literae narrauerunt legenisti . Ventum inde est Hierosolymam ι in ea urbe Biblia
descripta chaldaice sunt empta 3 iamque volebat Baby- e. . . D ε lonem a verum, prohibente procella , maluit adire Ib---' 'zantium, quam In Aegyptum penetrare. Byzantij vero e.ὐ---γώ. quamquam iam dudum artes ingenua ob turcicae serit iis impotentiam defloruerant, plurimoS tamen coemit
libros, qua Meditae, ac Astronomicie, qua Arithmeticae faculliatis, Turcicis item, Persicisque literis exaratos codices , Paruta Veneto homine eam conquisitionem. iuuante, qui tum Constantinopoli morabatur. Α ΒΡzantio reuertitur Hierosolymam j audiuerat siquidem ex Franciscanis complures Chaldaicorum libros in ea urbe venales proponi. Lustrata iterum Hierosolyma post varios tempestatum, atque locorum, hominumque casus, ex quibus partim bono dola , partim heneuolentia Diuum emerserat, Hierapolim reuenit, ubi Persici, at- Φ.que Armeni sermonis volumina collegit. Inter haec adesse Iethum homini: sive vis morbi deiecerit Michae- Iem longa nauigatione , laboreque consectum, siue cum obiret vicinas regiones, contra sta tabe,nam vu aris morbus per eos dies finitimas Hierapoli sedes depopulabatur . In coenobio Franciscanorum mortalitatem expleuit. ex eoque ordine coenobitarum unus fatum Ma-I a ronitae
98쪽
ronitae nuntiauit Cardinali. Triste id nuntium fuit, cum desiderio ipsius Michaehs, tum iacturae metu, necΟIlecta librorum copia periret; quamquam veluti funeris prouidus Maronita miserat cuncta ad Parutam, eaque postmodu reddita Fcderico. Maximam vim pecuniς Borro-maeus in consanguineos Michaelis effudit, gratum hac ratione animum suum testatus, cum reddere superstiti beneficium haud integrum esset. Sic ereptus nobis est
Maronita neutiquam rudis, & barbarus, quales habet rellus illa cultores turcica crudelitate efferatos, vertim,
suauitate morum.&disciplinis ad humanitatem faetiis. Profecto spem Bonomaei prςcidit lethi malignitas, reuersus enim Maronita tanto negotiationis suae fructu, quantum attulit, caetera suisset executus, quae literas exornar
potuissent. Omnis itaque peregrinatio in Michaelis funere conquieuit: nec quisquam amplius ad exteros missus, nisi Gigaeus, cuius expeditionis rationem reddem , cum tempus poscet. Et quidem me quoque iuuat, v Iut ipse in longi itineris partem venerim, conquisitiones tandem omnes peregrinantium Insubrum descripsisse
Tot enim terras Europae, atque Asiae, quas certe nun-
uam pedibus teram , regionum inter se interuallo longe issociatas, peruagari scribendo debui: ut iam aliena peregrinatione fessus litus libentissime attingam. Praeterea
nemo non unus ςquu magis animum asseret ad euoluenda rerum monumenta, quae pene habitant in oculis; nam citra mendacium reseruntur, ac legentium anim hianditer tenent. Quamobrem redimus ex peregrinationibus ad Ambrosianam molem gestiente animo, cum caetera deinde futura sint in expedito; veluti qui se itineri commisit, si ex saltibus, ac praeruptis montium iugis euaserit, reIiquam viam vorat: Ita nos eo lubenti is prosequemur reliqua, quo longius iter emensi peregri
99쪽
nas regiones peragrauimus aliquando, Immo tot maria aliena nauigatione traiecimus. Hic idem annus Collegium ditauit; nam Pontifex Maximus pecuniam Tic a d. i. mistinensi Borromaeorum Collegio late ex superuacaneo reditu redundantem tanto rursus operi donauit: atque a Mediolanensi Nos omio empta praedia in agris Lau- Imellinae rem Ambrosianam amplificauere. Super haec serconquirebantur adhuc codices , Alexander Turrianus Antistes Scythiae, & Hierapyinae sic egerat cum Cretem sium Archiepiscopo: ut ambo operam stiam omnem in tim is pridi. comparandis voluminibus promitterent, seque eam prinuinciam caeteris Cretae Eeiscopis demandaturos, quorum nomenclaturam fuse suis in literis exsequitur Tu rianus. Pisis collegerat Gratius descriptos codices Grae corum, qui olim in potestate fuerant Mercurialis: ac Romae aureis num is quindecim emerat Papirius Bariolus
librum de illustribus Italorum familijs, cui sui arbitramur) adulterinum Fanus 3 Campani nomen veterator Cicaretius imposuit. Neapoli res feliciter procedebat
Fabij Leuci dex teritate , quaerebatur autem ibi a G ut so- Al-5-- ci. ne Caualcantio Arabici sermonis docto liber vocum eiuS a. l. . A μαι.
lingua: vulgo Camus quem cum Regi Hispaniarum antea dono dedisset Caualcantius, indicabat eiusmodic dicem Byzantis centum aureis venalem esse. Hunc vero iCamum accepimus post, ac linguae Arabicae studiosis profuit magnopere. Et quia Federicus inducere in Collegas nostros Arabici sermonis scientiam decreuerat quemadmodum postea felicissime Gigarus est assecutus in transegerat negotium Franciscus Platea cum Dida-co Ureensi verbis Borromaei, ut se Mediolanum ad doctrinam eius linguae conferret. Satisfacere tamen Camdinalis voluntati minime potuit Didacus, quod Neapoli ob rei Haspanae commoda moraretur: Buia quide sua
100쪽
sua indicauit, atque rationem comp'randi Arabum codices. pollicitus etiam iturum se morientis plagas ad eius m odi negotiationem. Hanc exercitationem, ac disciplinam Orientalium linguarum gratulatus cst maxime Fe-a....,- . derico Ioannes a Iesu Maria Λntistes Carmelitarum niι- dipedi vulgus excalceatos vocat in , quod plurimum. esset futura ex eorum usu, qui ad sacram Persidis expeditionem mitterentur. Quae Ioannis sensa testatus etiam Lit.=is r . Gι. est Antonius Seneca 3 nam cum Federicus ingenti incremento augere rem Christianam vellet, voluebat animo quemadmodum orthodoxae Religionis rudimenta
Persice descripta in mediam barbariam inferri possent. a stra Tantis vero cogitationibus seruire debuerant Ambrosiani Collegae in scribendo eatechi'ι codice, & seuerioris instituti Carmelatae, quos tum Cardinalis inducebat'. mista an urbem, ampIis deinde sedibus exaedificatis in regi ne , quam a Nouellio Triconglo, Nouam appellamus. ια, λβ. m. i. ReperimuS quidem, cum literas ad Federicum scriptas 2 - α digestis in annos singulos voluminibus colligeremus, dipedes Carmelitanos de Persica expeditione retulisse Cardinali, memorando homines securi percussos, exci-
rent; quae tabulae indicant studia Borromari, cui velut duci, atque auspici nuntiarentur enucleate Catholicae institutionis incrementa . Cum tertio quoque anno, ut Ambrosianis legibus cauetur, Collegae rubeantur vulgare typis lucubrationes, aut saltem adornatum opus ostendere Censoribus, abrupit moras omnes Poeus Sociaci.
Facta sibi a Salmatio Praeside Collegij potestate sid enim
est moris) edidit Sociacus sylvas. atque opuscula sacra, blandientibus utique Musis, cum ubique accuratae imita tionis vcstigia emineant in adumbrandis Papinis stluis. Anno tot ac Sociacum άmulati Doctores caeteri professi sunt anno sequenti,