Commentarii de scriptoribus Britannicis, auctore Joanne Lelando Londinate. Ex autographo Lelandino nunc primus edidit Antonius Hall ... Tomus primus secundus

발행: 1709년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

aa6 Jo. LELANDI COMMENTARII

CAP. CXCIX. De clemente Lanhondenensi.

CLEMENS, Canonicas sectae Augustinianae

.... Prior Lanhoniani Claudiani, s sic enim appello, quia Claudiae urbi adiacet; & aliud in Erechania, nobili

Cumisiae provincia, ejusdem nominis monasterium fuit, a que adeo nuper licet pusillum erat, a quo & hoc coenobium originem sumpsit) tam claram per studia pulcherrima famam undique consecutus est, ut id temporis tantum non literatorum princeps diceretur. At quamvis ille tum magnum quiddam in scientiis, quas publicae scholae cel brant, praestare potuit; tamen si in nostrum hoc saeculum, quo ille erat ingenio, incidisset, multis inquam multis para- sanos clarior fessier. sibi certe, qualiscunoue erat illa aetas,& studiis suis nunquam defuit. Quoque alacriori animo esset cum ad legendum tum ad scribendum, ubi fatietas coepit, locum commutabat, Lanhonianam ct echanrantim petens, quod illi erat, ut est locus ab omni strepitu remotissi-mm, portus quietiS. Hunc nactus, libenter calamum in manus sumpsit, id chartis committens, quod mox in publicam utilitatem depromeret. De hoc autem Clemeniis secessumentionem facit Graiam, Hrechaniae olim archidiaconus, in Camisiae Binerario; ubi praeclare de ejus eruditione sentit. Ratio porro studiorum, quam sicquebatur, haec fuit. Omnem operam, quamvis ille in humanioribus literis juvenis pedem bene promovisset, vir factus in legendis theologis, ut religiosium decuit, collocavit. unde & ipse tandem theologus insignis hos sui ingenii foetus nobis reliquit:

Concordiam Evangelistarum. Quaeris qua fretus autoritate. Commentarios in quatuor Evangelia. De Alis Cherubin. . rLubet ad coronidem addere, quae refert Osbertus Garanus

in libello de Transatisne Reliquiarum Divae Eadburgae r

Uenerabilis Prior Lanhondem is, Clemens nomine & op re, vir singularis religionis, & elimatae scientiae, praeclarus suo illuxit tempore inter illustreis viros Angliae. Praenituit, Henrico secundo Anglis imperante. Periit,

ut scribit GPaldus Cumiseno in Itineraris suo, subita Percussus paralysi; & sepultus Lanhoniani Claudiani. A CAR

242쪽

JO ANNES mr nubiensis clarae famae theologus fuit;

sed a nostris scriptoribus, nescio qua incuria, adeo non celebratus, ut raro ejus nominis meminerint. meum igitur erit officium ingrati silentii tenebras utcunque discutere.

Prima pars ejus laudium fuit Romae studuisse, M alibi in Balia; magnamque merito gratiam apud Asera rum te tium eruditionis titulo invenisse. Extat ejus liber de fitamine Adsumpto, sive de Incarnatione Christ,huic Asexauaero pontifici Romano dedicatus: scripsit etiam de His tute Crucis in Sacramento altaris. Eulogium in eo scriptum causa inimicitiae magna fuit inter eum & Prarum Longobardum, theologum insignem; cujus & adhuc penes me ea 3 sol gia, quae Eustogio Coriniani accurate, severe, & acriter respondet; & veluti cum hoste de triumpho ambitiose milis veteranus contendit. Et quoniam in Cornubiens m memtionem incidimus, Jubet ostendere Michaelem quendam Cornutiensem scripsiue aculeatum carmen contra Hemicum Apriscatensem, quod in Severiana extat bibliotheca

CAP.

o mi ,

CCI. De Ricbardo canonico.

RICHARDUS, Canonicus AuguBinianae sectatio

monasterio, quod Londini Trinitati sacrum aerat, fi rebat ; literarum, ut multi erant id temporiS monachi,ὶ am tor maximus, & qui bona tempora melioribus sti diis impendebat, nullum non movens lapidem, quo t/ndem, vi. id fieri quidem posset, circulum abiblveret. quod quanquam votis omnibus minime adsecutus est, s pauci enim hunc scin pum pertingunt) tamen sua laude minime fraudandus est; nam in magnis rebqs vel voluisse satis. Illud ausim assirmare, talem ab illo acceptam materiam, quae facundissimam rhetorem, & poetae quantumvis divini musas omnes pulchre exerceret. Scripsit enim Itinerarium prosa & carmine, in PQ Ricardi primi, Anglorum regis, expeditionem An Lianum Hab Aniae regem, & perfidos Saracenos depingit,& quasi prae oculis ponit Carmeli tantum, ut ingenue fatear , legi, quod mihi omnino hon displicuit. Num plura I . P a scripserit,

Coral

243쪽

a28 Io. LELANDI COMMENTARII scripterit, mihi non constat. Hoc satis constat, illum in pretio fuisse, regnante Acardo rege; cujus inclyta facta si quis perscribere vellet pro dignitate, totas Arhenas exhauriret. Hic finem cogitabam, sed me quidam Gubelmus de Canno, gente Anglus, alio sestinantem detinet. Is carmine heroico idem cum Richardo argumentum non infeliciter, ni illa serebat aetas, pertractavit; opusque jam absolutum Huberto, Cantiorum archiepiscopo, & Mephano Turnam' capitaneo rerum bellicarum expertissimo, dedicavit. Breviter haec quidem de Gubelmo poeta, at loco, nisi admodum fallor, peropportuno.

. C A P. CCII. De Nigelli cantuariens.

NIGELLUS monachus, Cantuariensis ecclesiae pra centor , vis multae lectionis nec minoris iudicii, in

re theesogica eo tandem processit, ut non modo tuo monathorum collegio ornamento & utilitati esset; verum etiam toti Brisannico orbi. Praesertim cum praeter literas, quastane non vulgareis habebat, tanta esset vitae puritate, onestate, sanctitate, ut non veritus sit scribere de Abusa

Reram Ac lassicarun , vel ad ipsum Gul unum Longo- campanum, Et ensiam episeopum, hominem omnium, Ios sol tunc videbat, invidiotissimum. Nam dum invi-:issimus rex Ricardus in bello contra Saracenos, tanquam novus Hector, fulminaret; hic Gulielmus, principis in Amrya cancellarius, ac idem vicarius, tanta. ut suae fati faceret pompae ac gloriae, tyrannide usus, ut nobilibus, viris ecclesiasticis, & plebi intolerabilis esset. Pessimum hoe post natos homines exemplum, ut Cardinalis, qui animae si iam caram gereret, negligentia Ricarae, vices regis in meis dio rerum strepitu ostentaret. Sed haec extra lineam praesentis negotii. rectius libros a Nigelis seriptos nunc recensebo: De Abula rerum Ecclesiasticarum. Sincere & sine simulatione. Excerptiones ex Gi--N S M sublimitis.

244쪽

CAP. CCIII. De I gero ravedens. ROGE RUS His enus, quantum colligere possim,

mediis studiorum suorum annis, legibus Caesarianis operam dedit, quibus recta se contulit ad Pontificias. Hoc quibus conjecturis assequar, quia brevitati studeo, in praesentia dicere omitto; non tamen omissitrus quod Gaiurus Conventuenses, homo Anglus, in suis Aunal bus scribit: nempe ravedentiam inter domesticos Hemici secundi, Anglorum regis, fuisse. a. quo missus Nordovicum, civitatem primam Noria diae in ipsis Garieni fluminis, 1 PI

lemaeo celebrati, ripis sitam, in mandatis habuisse, ut eo nobium ejusdem civitatis, Chrsa nomine celeberrimum, quod tunc, abbate mortuo, rectore vacabat, inviseret; rationesque acceptae, & impensae pecuniae , monachis exigeret; deinde novi abbatis electionem confirmaret: quod ab illo sedulo factum est, non tantum in Nordovicens monasterio, Verum etiam in multis aliis, quae tunc abbates desiderabant. Unde aucta illi apud principem existimatio, auctae etiam & opes. at, mortuo Henrico, omne studium suum

ad Hisoriam scribendam contulit; in quo negotio si diligentiam, si antiquitatis cognitionem, si sanctam fidem

specteS, non modo quotquot saeculis rudibus quidem illis praecesserunt scriptores, verum etiam seipsum superavit.

Quod si adjunxisset fidei, quae prima pars historiae est, pluGculum elegantiae Romanae, facile palmarium obtinuisset. Non hic praeter rem fecero, si lectori significem Rogerum Annales suos ibi inchoasse, ubi Ada finem Hsoriae imposuit; quos ctiam deduxit usque ad tertium annum imperii Ioannis, A glorum regis. Porro, quod res Transur, uas tam accurate scribat per totam historiam, probabilis conjectura est, in illis partibus natum fuisse. Est & oppidum Nove enum nomine in provincia Aboracens, quod Duno fluvio alluitur, unde forsan & originem familia H vedenorum sumpsit. Quid quod de monachis cithbertinis, qui Dunolmam incolunt, plurimum meritus est. nam illorum antiquitatos omnes, libertates, & privilegia in historia sua aeternitati consecravit. Deniquc an aliquid librorum praeter Annales ediderit, non possum adfirmare. Nuper, Pa cum

245쪽

Σ3o Jo. LELANDI COMMENTARII cum essem Eboraci, in bibliotheca Petrina reperi nescio quid nugarum titulo Hovedeui; quem ego puto fuisse Bannem Noverinum, cujus rhythmicum carmen, titulo Phil mela, extat. Claruit sub Henrico secundo, obiit regna, te Ioanne.

C A P. CCIV. De comanno Sapiente.

COLMANNUS, cognomento Sapiens, vir suo saeculo alicujus nominis, paucissimis tamen nostrae aetatis ne de nomine quidem cognitus; tantum abest, ut aliquid ejus librorum publicis terantur manibus. Ego tamen, cnm aliquando, & animi & lectionis gratia, diverterem in bibliothecam Paulisam, reperi Angliae deseriptionem ab hoc cinnanno fidelius, quam elegantius scriptam. Scripsi rat enim patria lingua, Saxonica quidem illa, qua id tem-lioris Angse utebantur; unde facile est videre, quantum ingua nostri temporis ab illa degeneraverit: usque adeo, ut mibi cum dissicultate quadam legenti negotium fecerit. sed num plura scripserit, certe adfirmare non audeo. Ioannes tamen Ha ingus, qui Anglia historiam lingua vernacula, tempore Henrici quinti, regis post hominum memoriam invictissimi, scripsi, saepiustule facit mentionem de Chronicis Cumanni, & de ejus Catalogo. Hinc non omni no vana coniectura est, alia edidisse praeter Angliae Deseri ionem. Floruit autem tempore Ioannis regis.

C A P. CC v. De I gero Fordano.

RO G E R U S, Hrena inae sectae professor, Hrdano in

monasterio propter Axi fluminis ripas tum doctis a tibus, tum pietati, insolito quodam animi ardore, noctes atque dies invigilavit. deinde & in transinarinis partibus, ut ego colligo, apud Relgas, quo tempore & fama ingens de E abetha, virgine Monaviani monasterii, per orbem evolavit. Hinc factum, ut Rogerus revelationes virginis,

a sancto acceptas Spiritu, collectas in volumen, beneficio Gulielmi Samene is, redigeret, ae Baiaevino, tunc abbati Ardano, dedicaret; 8c comitim deiparae Mariae, versibus canoris scriptum, tanquam parergon operi adjiceret, quod &-Rxe, per Semundum monachum, ad Halisumum miserata

246쪽

DE SCRIPTORI BuS BRITANNICIS. 23L

IOANNES, abbas Ardensis coenobii in provincia

Domnoniorum, suo iaculo theologus insignis habitus. is etenim cupiens Haiauini, optimi GuIiorum archiepiscopi, vestigiis inhaerere, qui non adeo multis ante annis in e dem coenobio famos, religionis & eruditionis monachus fuerat; ita sanctae instituta vitae coluit, ut uno meritorum nomine omnium suorum calculis pater & abba designatus sit. In qua cura tam strenuum se gessit, ut omnes numeros purae vitae & literaturae adimpleverit. Literaturam abunde testantur libri multi ab eo summa certe diligentia scripti, quorum jam non pauci suorum negligentia desiderantur. Aliquot extant, nempe

Homiliae centum & viginti. Expositio super Hieremiam. De Contemptu Mundi. Super Cantica Canticorum.

Scripsit praeterea Mitam Masrici cinodunensis presbyteri continentissimae vitae; quod opus Harptolemaeo Ucano, alias Emniensi, episcopo dedicavit. Vixit regnante Bame r te, cui sertur ab auriculari consessione fuisse. Sepultus verone magna pompa in suo coenobio; quod nunc sumptibus

plane non credendis abbas magnificentissime restaurat.

C A P. CCVII. De Gualtero de Finosalis. CV ALTERUS de VinUalis, Aglicus , vir,

quantum illa permittebant tempora, splendidae, comptae, floridae eloquentiae, omnes nervos ingenii sies, quo praeditus erat plane acerrimo, in solam fere rem literariam intendebat. Itaque non contentus scholas tantum

patrias frequentare, Gallicas quoque celebravit, &, nisi male colligo, Balicas etiam. nam constat illum Innocentio tertio, pontifici Romano, notum fuisse. Atque adeo hine , est, quod conjecturam facio, hominem aliquando in Balia fuisse, & Romae vixisse; ubi forsitan Innocentium candidum habere meruit patronum. utcunque sit, non admodum laboro. Illud longe ceritamum est, quod innocentis lis brump

247쪽

, IO. LELANDI COMMENTARII brum, quem prosa & carmine hexametro de Arte dicend ut illa judicavit aetas, doctum, ornatum, venustum scripsit, dedicaverit. Quo munere cum domi, tum foris gloriam sui nominis reddidit illustriorem, &, quod multo maximum, immortalitatem quodammodo sibi comparavit: non illam, quam pyramides, quam columnae, quam arcus triumphales, quam statuae, quam tabulae marmoreae, quam denique tammismata pollicentur; sed longe aliam, utpote quae cariem nec sentiat, nec timeat. Sed si meum leve in hac parte eulogium. non itidem leve erit Ioannis Frumentarii testimonium, qui in libro suo, cui titulus est sanarium, honorificam de Gualtero menti nem facit. Extat ejus ad imperatorem Romanum breve carmen, quo supplex eum hortatur ut lardum Leoninum, Anglorum regem, interceptum restitueret. Incidi aliquando in libellum non inelegantem de Rebus Ethicis, qui honos informaret mores. Extrema ejus pagella sic inscripta

fuit: Galfridus Vine sis. Stylus plane Minosalvum sapiebat. claruit sub Acharri & Ioanne, regibus.

C A P. CCVIII. De Adamo Berctingens.

AD A MU S Archinge is, inter Cla fontanos mona chus, famam ab eruditione, quam mirifice excoluit, non tenuem comparavit. unde & enata ei cura scribendi aliquid, quod doctae posteritatis aures illiceret, mulceret, detineret. Scripsit igitur Commentarios in quatuor Gangelia, opus, ut illa judicavit aetas, non indoctum; quod &Panni, canonico Severiano, dedicavit. Edidit etiam libellum de Natura ramina re Humana, ac alterum de Serie sex LAE tum, carmine rhythmico.

THOR ALDUS, monachus Rae Eenses, vir etiai malae eruditionis, eo pervenit excellentiae, ut soci rum 'facile primus haberetur: nec minor de illo apud vicinos Opinio. Matiratius, monachus non indoctus, Me- valli ad gubernationem coenobii Romani vocatus est, quam

ille non infeliciter obibat provinciam. at tandem, studio quietis

248쪽

DR sc RI peto RI Bus BRITANNICIS. pietis provocatus, accersitum ad se Thoraldum, abbatem ontibus praefecit. Facti meminit Hugo Chircinat inshis verbis: Hic curam resignavit Thoralia, homini in scK pluris sacris non mediocriter edocto, & in liberalibus ar- tibus adprime erudito.

CAP. CCX. De 'gero Henofortensi.

ROGERUS Henoortensis, alias Herefraeensis, phialosophus idemque mathematicus excellentis notae ruit. Cum ante paucos annos bibliothecam Claranam avidis cotilustrarem oculis, hujus nomen libello inscriptum commode se mihi obtulit. erat Theorica Planetarum; cujus generis& alter ibidem libellus, autorem ex titulo Robertam Capitonem, L ndo Einum, agnoscens, comparuit. Legi alias libellum Rogeri hac inscriptione insignem: trotaucto mis Ariem judiciariam astrorum. Scripsi ctiam Her fordiae

anno D. II o. ct ectaneum annorum omnium stlavet

rum. Erat & quidam Ioannes Herefordensis, Franciscanus, cujus Lexicon, titulo Tabulae ctriginanum, extat.

CAP. CCXI. De Galfrido Burgodunensi.

GALFRIDUS, Argoaetinensis abba monasterii ad

Terenti ripam, mirifice contendebat suam spartam modis magnificam omnibus facere. Sed animum huc praecipue intenderat, ut Emodun tio Hiberno', foeminae incomparabilis, olim etiam Autare siegae insulae in alveo Terenti fluminis incolae, vitam & facta memorabilia post ris commendaret. Excussa itaque antiquitate penitiori illa

me dunensis, Andreferant, Alburgensis, Trichengameu

sis, & murenses monasterii, quod voluit maxime, effecit. Ceciderant loca illa celeberrima Sovaniae, praeter Caserum, quod Devamae est, quo tempore Danica tempestas Me ciorum misere premebat reges. Nec An reserae revixit gloria pristina, donec aeterni pictas molpini Spotur manum novo & monasterii & oppidi Burrodunensis operi commode admovisset. Deus hoc voluit ipse. nam & fundamenta seliciter ab φο ico jacta superesse permisia sunt; reliquis hinc inde funditus nostro tempore concidentibus. Hanc in signem

249쪽

Jo. LELANDI. COMMENTARIT signem ob pietatem debet quidem nunc plurimum Burg Eunum: debent etiam, atque adeo perpetuum debebunt T revit se Henrico octavo, regum facile primo.

CAP. CCXII. De I rebaria Plutone.

RICII ARDUS Pluto, Durovernensis, ut ego conjecturam facio, monachus, famae incrementum magnum, doctrinae adminiculo solidae, sibi comparavit: utque illud immortale aliquando, luculento aliquo ingenii monumento, faceret, apud se decreverat. Studuerat philoso- Phiae tum naturali, tum ethicae; & in ea longe supra sortem Communem pro cerat. Collectis igitur quaestionibus, quas accurate tractaret, librum elimatum carmine Comporuit, cui titulus, Unde malum; quem & ego oduni, Bernaraenorum coenobio, inter caeteros antiquae notae codices reperi. Index bibliothecas fani Servatoris Duroverni Cantiorum ampliora hac refert serie: Achaiatis Plura scripsit libellam, cui titulus, Unde malum. Item

De Gradibus Virtutum. De Virginitate. De Bono Mortis. :

CAP. CCXIII. De 'berto canuto.

ROBERTUS Canutus oecoladae Viacae natus fuit.

maturioribus vero educatus annis in I is Vado, strenue literis incumbebat, nec sine fructu, literati titulos omnela ibidem merito oblatos adeptus est. Canonicis, qui eo tempore fanum D. Ureae vidi celebrabant, se totum addixit. qua parte apud suos tantum promeruit solidae gratiae, ut praeses universo choro supremus designatus sit. Tum ille, quo erat adfectu erga bonas artes, quotidie elaborabat f mam, alioqui claram satis, monumentis literariis clariorem reddere. Et quoniam naturalium rerum cognitioni perspicuae operam impense magnam adhibuisset, usus cura non

spernenda, Plinii philosophi flores selegit, selectos in orbem Coronarium eleganter di1posuit, ac tandem persectum opus eruditis videndum commisit. sed neque minori opera tractavit

250쪽

DE SCRIpTORI BuS BRITAN MIGIS. 23suit theolo ea. Extat illius liber de Connubio Iacob, opus elaboratum diligentia, cura, denique studio multo; ac d dicatum cuidam Laurentio monacho. Vidi etiam: librum Roberii abbatis de Benedictionibus Pacob & Moses, ad Gi-Luάum monachum ; qui an idem lit cum Canuto nondum percognitum habeo. Scripsit praeterea libroS quatuor, quia laus titulus Speculum Mer; & Homistas numero quadraginta, quas & Reginalia sesebiano canonico dedicavit. Colligo vixisse illum temporibus regum Richard E Ioannis.

C A Ρ. CCXIV. De Simone Praxinio. SIMON Fraxinius, quem ego gaeie patria dictum

fuisse lingua arbitror, Hemorthi MaMevnum inter canonicos sedis pontificiae non infimum tenuit locum. doctrianae beneficio coaluerat a teneris annis gratissima illi consuetudo cum Silve o Gratia, magno literarum cultore. Hinc factum, ut frequenter inter se literas missitarent; quarum ego paucas, vertibus hexametris scriptas, olim adsutas postremis pagellis, alioqui vacuis, libri Silvestri Gratii, Mene venses, cui titulus, Speculum Acissasticum.

C A P. CCX v. De Mauritio Fordano.

MAURITIUS, Herna dinae imitator sectae, qua Forda propter Axr ripas apud Somu triges monasterium floruit, literas excoluit: utque seriis jucunda suta inde misceret, studium ad musas contulit. qua parte & lia bellum carmine scripsit de Schemate Ponti cal , quem &Reginaldo, Budunens opiscopo, dedicavit.

CAP. CCXVI. De Ger fio Durooernensi

GERVASIUS, TH vernensis monachus, fanum

Servatoris eruditione insignis multa illustravit. Si duit, supra quam cuiquam credibile, antiquarum rerum gni ioni. quo nomine ingentem historiographorum numerum collegit; praecipue vero eorum, qui res Britannicas &Saxonicas accurate tractabant. Unde & ipse tandem, in arenam descendens, periculum ingenii secit, edito volumino

SEARCH

MENU NAVIGATION