Commentarii de scriptoribus Britannicis, auctore Joanne Lelando Londinate. Ex autographo Lelandino nunc primus edidit Antonius Hall ... Tomus primus secundus

발행: 1709년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

eto 6 Jo. LELANDI COMMENTAR LIerat, haec eadem de illo scribat octavo capito septimi libri λδcraticon: Vir singularis eloquii, & qui omnibus, quos viderim, trium linguarum gratia praestat. Is quidem est Iannes thesaurarius Eboraci V Haec ille posteritati in gratiam amici scripta reliquit. Porro tanta virtus nec patronis, ut nec praemiis, caruit. Romae enim, ubi diu & splendide vixit, multis nobilibus charus, tum praeterea Nicolao Hast, frago, Avis, qui postea pontifex Romanus factus, Ataria. nus quartus dictus est, tam familiaris & notus, ut nihil supra. Postremo factus est a . . . pontifice Romano, sed annuente Henrico secundo rege, episcopus Pictave is in Gallia, ut apparet in annalibus Raatilphi de DiceIo; qui olim fuit decanus ecclesiae Paulinae, Londini Trenovantum. Sed vide quid tempus edax retum, & invidiosa vetustas facianr. nam . nihil a tanto viro, quod sciam, scriptum extat: & nihil

ipsum scripsse adfirmare non res levis, sed stulti judieii

esset. quam ego nunc vellem omnes Pictavensium bibli thecarum forulos excutere, ut aliquid saltem i tam docto viro scriptum in lucem eruerom. Interea ego illi immo talitatem, quantum per me stabit, asseram. vixit non sine celebri fama, regnante Henrico secundo, Anglorum rege. Haec cum scripsissem, incidi in librum, cui titulus hujusmodi praefixus est: Aurea Raamis Maracensis Μ oria. Nec tamen temere diffinio hunc esse Ioannem, cujus vitam praeposui. In eo opere multa quidem & praeclara de Gulies. mo Magno, rege Anglorum : . Scalae chronica attribuune Auream iam cuidam, suppresso nomine, ' Tisiemu- , thensis ecclesiae vicario. . Haec aci coronidem.

CAP. CLXXVI. De Banne Severianst. IO A N N E S Severianus, alias Sarrabiris is, natuS in

provincia Severaae, quae nunc Miletia vocatur, uta ex primis fuit, qui nostrae Britanniae, post Theodori, Cantiorum archiepiscopi, & Alariani, abbatis, felicia tempora, a Graecam & Latinam linguam cum sua puritate & dignitate restituit. Videor enim mihi videre in hoc homine, praeter raram quandam facundiam, omnis scientiae orbem. nam & dialecticus aeutissimus, vehemensque rhetor est. ac quoties res postulat, in omni scientiarum genere, quae liber

222쪽

lem virum decent, vel ad miraculum excellens. Taceo quod poesim ita assecutus sit, ut ejus carminibus nihil facilius, nihil venustius , nihil elegantius. torrens certe in hac parte est, & lectorem impetu quodam profluentis eloquentiae rapit, victorque, quo lubet, desert. Nunc quantus & quam

gravis philosophus fuerit, doctissimorum esto judicium. Denique quam purus theologus fuerit, id est, proxime accedens ad orthodoxos patres, vetereis quidem illos, malo ex ipsius sontibus, quam ex nostris lacunis hauriatis. Nae ille latis videbat pontificum avaritiam, fastum snolo aliquid gravius dicere) & totam denique nostri saeculi tragoediam. Vixit longiuscule, & studuit in Italia, omnium bonarum literarum facile post Graecram parente. Scriptor quidam virae Thomae Arieti reseri, & alium fuisse pannem Severranum, virum eruditum; at nescio an ejus fratrem, de quo modo scribimus. De hoc vero altero liquet exulem fuisse a familiaritate, quam cum ActiIo iniverat. Petrus Mesensis ad Ioannem Severranum, episse pum Carnotensem, s cribens, in Epiuohs, Roberti Severrani, archidiaconi, nepotis pannis, meminit. Extat libellus Moris si Ravennaten s de LMerpretatione Graec. dict. ad fanis

nem Severiauum.

Romae notus fuit Eugenio, pontifici Romano; & Adriano quarto, Anglo, ejus siccessori charissimus. Ubi etiam imis ter familiares habuit Iannem, Eboracensem thesaurarium, trium linguarum peritissimum. Familiarissimum porro mae Acheu, Cantiorum archiepiscopo, fuisse vel ex hoc satis liquet, quod tragoediae interfuerit, cum Thymas Du- reveris in sua ecclesia a percustaribus opprimeretur; in quo tumultu, cum videret E vardum Gri erum, alias GH- .maeum, archiepiscopi cruci serum, altero brachio graviter

vulneratum, tacitus, sed moerens, cruentae turbae continuo

se subduxit. Pol ea tamen splendidi nominis honore functus est. nam quo tempore Thomas gladiis succubuit, Pannes homo erat majoris ingenii & eruditionis, quam fortunae; tandem tamen justum suae virtutis praemium, sacras Camo- evsar ecclesiae insulas optimus pastor accepit favore, gratia, beneficio Henrici secundi, regis A hae. Denique eXmultis libris, quos ille plane eloquentissimos scripsit, hi pauci adhuc supersunt: .

223쪽

lao 8 Jo. LELANDI COMMENTARIT Polycraticon lib. 8.erius & Gesnerus in catalogo scriptorum meminit. Mythologicon lib. .

. Vita Anselmi. Vita Thomae Becisti, Cantiorum Archiepiscopi. Poenitentiale. Epistolarum liber. Eutheticon ad Thomam Becketum, Angliae Cancellarium. Speculum Stultitiae ad Nigelum, carmine. Speculum Rationis . .

Scripsit etiam librum de Uranius, & malo illorum exitu, ut apparet ex vigesimo capite octavi libri Pol craticδα

De Statu Romanae curiae.

Floruit sita Henrico secundo, & apud Carnutes sepultus est, parta per libros immortalitate.

c A P. CLXXvII. De Gulielmo Stephaniae

GULI ELMUS Sephanides, Londini natus, orb

ginem , Nortomunica deduxit nobilitate& ten ros in seliolis, bonorum autorum lectioni solide addictus, annos seliciter exegit. Nec tantum contentus intra patriae septa se continere, ad Gallos evolavit, nidum non incommodum; reportans tandem ad suoS thesauros, & quidem magnos, prudentiae cum humanae tum divinae. Hinc factum, ut innotuerit eruditionis nomine Thomae Achelo, archiepiseopo CanIiorum, cui tandem & familiarissimus. Intera secto Thoma, non expectato militum nobilium impetu, vo-Iuit eleganti aliquo patronum bene de se meritum mon mento illustrare. Scripsit igitur accurata oratione ejus m-ram; & opus absolutum eruditis publicum fecit. at imterim hac luculenta accessione, ut, quoniam patronus, Gn-rinensis civis, ipse quoque Londinensis cliens, urbem n talem, Britannorum dominam, graphice suis coloribus depictam, veluti ornamentum undecunque splendidum, illustre, conspicuum, fionti operis superadderet. Sic natale selum tacita dulcedine cunctos Ducit, & immemores non sinit esse sui.

. . . . Crediderim

224쪽

D g SCRINro RIBus BRITANNICIS. 2 PCrediderim hunc esse Stephanum Cantuariensem, de quo Antilphus Hgedeuus, qui Polychronacon scripsit haec aut similia an cap. scptimi libri refert: Cujus mores & actus s Henricum secundum, Anglorum regem, significat SIe- Φ manus Cantuariensis luculenter descripsit. ac ne pro sens historia careatinsignibus tanti ducis, libellum Stephani statui deflorare.' Haec Higerinus. Quod autem Cantua- mensem vocet, cum interim constet Londinensem fuisse, hinc cerae factum caediderim, quod Cantiorum & urbem &episcopum celebraverit. Monachum vero Caniuariensem fuisse eum pronuncio, veteris codicis inscriptione commode admonitus, qui & talis: Gulielmus Cantuariensis mo- .

Fuerunt, praeter Stephauidem, & alii duo, Londinensis urbis alumcli, viri in litoris praestantissimi, familiares quo- ue E BIo: quorum unus Henricus, alter Phli pus Cainaicebatur.

CAP. CLXXVIII. De Senato rigorniens.

SENATUS, praeses monachorum Hravonii, principis

Wicciorum urbis, coenobium suum, alioqui clarum, bonarum artium cognitione clarius reddidit. ita enim comparatum est, ut praeceptor cruditus discipulos ut plurimum 1ui simileis reddat. Hac factum ratione plane optima, ni cietas Wicctorum, non numeruS ad fruges consumendas, verum ad politioreis literas promovendas, natus videretur.

Rogerus, ejusdem urbis episcopus, hoc calculo Senatum charissimum habuit, tum praeterea familiaritate sibi conjunctissimum. Extat liber epistolarum Senati ad Rogerum episcopum. Scripsit etiam Pallii Pontificis Rationem.J Dcnique Mium Osuualdi Sc Wo fiam, episcoporum Aaυ nien um, victuris commendavit chartis. In pretio aulcrae fuit tempore Henrici Plantagenissae, regis Angliae, Mati aes imperatricis filii. o

CAP. CLXXIX. De Henrico Plantavnisto.

sis & Maiilis imperatricis filius, si non inter Scrμptores , at interim inter cruditos recte collocandus. neque o cuim

225쪽

α Io Jo. LELANDI COMMEFTARII enim me decet cognitam tanti principis eruditionem silentii crasso obducere velo. At ne ego ejus majestati & gloriae, potius quam rei veritati indulgere alicui videar, SDestri' GPalae de eo eulogium in medium adducam. sic ego ossicium non temere neglexisse meum videbor; & autor fidei pretium feret. Quin ipse loquatur: Citra animi turbatio- nes & iracundiae motus princeps eloquentissimus, &, quod his temporibus conspicuum est, in literis cruditus.'' Haec

illo in libro de T litutione Principis. Petrus quoque RP- sensis, in libro Epipolarum suarum, Henricum hunc luteris candide collaudat. cujus & verba, ut in ejus compa- . rent E sola ad Gualterium, archiepiscopum Panormuanum, in qua rogatuS vultumque coloremque, atque adeo omnem corporis habitudinem, una cum moribus, graphice

depinxit, subjiciam; hac lege, ut ea tantum, quae literaS spectent, attingam: Quoties enim potest curis & selu licitudinibus respirare, secreta se occupat lectione; aut

in cuneo clericorum nodum aliquem quaestionis laborat evolvere. Nam cum rex vester literas bene noverit, rex

noster longe literatior est. ego enim in literati scientia fa-. cultates utriusque cognovi. Scitis quia Dominus Siciliae per annum discipulus meus fuit; &, qui a vobis versificat riae artis atque literatoriae primitias habuerat, per indu- striam, & solicitudinem meam beneficium scientiae ple- nioris obtinuit. Quam cito autem egressus sum regnum,

ipse, libris abjectis, ad otium se obtulit Palatinum: ve- runtamen apud D. regem Angliae quotidiana ejus schola est, literatorum conversatio jugis, & discussio quaestio- num.' Hactenus Aesensis, & magnifice.

CAP. CLXXX. De Odonibus.

ODONES multos in Britannia nostra floruisse, omnes.

que viros clarae eruditionis fuisse, ex antiquorum a torum lectione probe didici. ego tamen, ne magnum scri-Ptorum numerum adsectare videar, ex multis paucos, &praecipue Odonem Cantiantim, pro meo instituto, ab injuria oblivionis vindicabo. L etenim monachus fuit metropotatanae Cantiorum ecclesiae, ubi tam diu virtuti, & doctis a

tibus studebat, ut socios sui collegii omneis facile superave-

226쪽

rit: quo solo nomine non modo apud convictores sitos. v rum etiam apud palatinos Thomae Acheri, Cintianae dic cesis archiepiscopi, familiares magnam sibi gratiam conci . liavit. At inter caeteros Ioannem Severianum, virum terse, nitide, & cleganter eruditum, fautorem & collaudatorem1ummum meruit habere. Ideoque non alienum erit vel in praesentia adferre longe honestissima testimonia, quibus ab illo, sed conjuncto semper Hratone, musarum & carminis amatore maximo, celebratur. illud certe ex prologo primi

libri Pol craticon in primis se mihi offert: Si sapis, Odoni studeas donare salutem,

Accipiatque Brito, te veniente, crucem. Et rursus in Euthetico suo:

Odo libris totus incumbit, scd tamen illis, Qui Christim redolent, gratia major inessi Hic gravis Eumolpis, Enco pius hunc, & A uis .

Cum Gisione cavent, & Venus ipsa timet. Cauta manus Erisonis, Odovis & aurea lingua, Dum Christim loquitur; plenus uterque fide. Hi tibi sint comites, illis tua cuncta revela,

Nam Piso quod ludis, quod sapis Odo probat.

Et quoniam in Brisonis mentionem incidimus, lubet Seos oo Mani versius, quos de co in Euthetico, librum suum allo. quens, privatim scripsit, producere: 'Invenies laetum Britonem, si caseus adsit, Plus tamen interdum gaudet adesse libris :Nam quantum patitur Hritonis natura, vel ordo, Indulget libris, carminibusque vacat.

Dispensanda domus illi commissa resurgit, Atque mali species, hoc veniente, fugit. Non amat hunc Balathus, non Danus, Pamphilus odit, Cui nihil est gravius, quam residere domi. Sint haec satis de Britone. ad Odouem igitur recurro; qui, procurantibus suis amicis, a Thoma Bectito, archiepiscopo,

praeses coenobio S. Servatoris designatus est. In qua celebri 'finctione tantum abest ut permanserit, ut multo magnificen- . tiorem acceperit: ex Priori etenim, mutato loco, Allici

. . Oa monaste.

227쪽

st 12 I o. L E L A N D I COMM NTARII monasterii abbas factus est. Est Altam autem Surifamniae fcoenobium, eo loco situm, quo Gulielmus Nortomannu rHarauum, Anglorum regem , vicit, dejecit, interfecit. Sed quo autore abbatis nomen decusque nactus est, non magis pronuntiare possitin, quam an superstite, an interfecto Thoma archiepiscopo, 1 CunIiis ad Sudosaxones translatus sit. Hoc plane constat, quod in utraque provincia honorificc se gesserit: ac etiam quod sacrae 1 cripturae cognitioni summam impenderit operam. Sim vanissimus, nisi Mocholegus, episcopus Londinenses, theologorum, si ita di-ccre licet, theologissimus, nuper excutietas omiacis bibliothecae Cugesalensis coenobii forulos, ita laudaverit Odonis

in Pentateuchum commentarios, ut illoS cum veterum the logorum monumentis fere pares secerit.

Quanquam nec in illis solis ejus emicuit doctonar Psal-torium Davidis lucide interpretatus cst, & conciones super

angelia Dominicalia & Epistolas Pauli, erudito auditore dignas, scripsit. Adde huc libellum, quem de inventione Reliquiarum D. Milburgae odidit. apparet ex indice bibliothecae fani Servatoris Mooverni Cunt. Odonem scripsisse Expositiones in vetus Testamentum, & sigillatim in

Abros Regum: ac librum de Mor bus Ecclesiasicis. tres insuper libros de Hirtis & MVIutibus Ammae, egregioS, sine composuit, & cosdem cuidam episcopo, cui nomen ipse, data opera, stipprimit, cautus dedicavit. crediderim , ' opus Thomae Acisto, Cantiorum archiepiscopo, fuisse consecratum. vidi ctiam 'isolas ab co non infelicitcr scriptas. . Praeter haec credibile est multa illum docte, apte & Iuculenter concinnasse, quae nunc vel prorsus interciderunt, vel inter pulverem delirent & tineas. Denique orationis scries . hic postulat, ut significem ejus obitus diem. sed multo praestat tacere, quam temere quidquam de re incognita loqui. Scpulcrum tamcn illius, cum nuper Alli essem, curiosissimis oculis contemplatus sum. opus enim elegans est e L - ἀο factum marmore, vulgo etiam si vera referunt monachi in olim sacrosanctum. nam Odonem aetas illa inter Sanctos rotulit. Inter haec unum restat, quod lectorem minime celabo.

- nempc OAnem patria lingua degode dictum fui sie, quod vo- ' cabullam GI nis silva est. dempto igitur Uduplici, & mutato epissio finali litora in omicron, pro Laode Odo vocatu9 est.

228쪽

DE SCRIpTORI Rus B R I T A N N I C I s. 2I3Jam instat Odo, qui, regnante in Anglia Eadgaro, archiepiscopi apud Cautios honore fungebatur, locumque inter Scriptores nostros ambit, quod I . fridi Ebor. vitam pericripserit: at quoniam e Dania origincm duxit, satis sit illum leviter attigisse. Ecce alius te ingerit Odo, abbas Muremundensis, cujus liber de Analecticis rernarii in Cominiensi, alias cireucemensi, bibliotheca com- parci. Hunc pone sequitur Odo Mirodunensis, multarum concionum non in lix scriptor, comitemque secum ducit helmum Odonem, Domin canum cgregie 1uo saeculo literatum, de quo nos alio loco fustas dicemus. Extat & cujusdam Odonis dialogus de Relgione Christiana & Earca, Leone & Odone interlocutoribus. titulus indicat hunc fuisse episcopum. Ramesegana etiam Oriuis de Paenitu me libet

tum evolvebant.

GE R V A SI J S Algebirius, quantum ego colligere

possiim, Aetlς crat, nomenque a Til curia, oppidulo obii Uaxonum in ipso litore aestuarii Tamesint filo, accepit. Historiarum cognitioni invigilabat: unde tandem, quae recte didicerat, homo candidus, edito libello, consecravit maxime Othoni quarto, imperatori, domino suo incomparabili. qua autem apud cum autoritate & gratia fuerit, hinc apparet, quod is elatensis ditionis staresalius designatus sit. Causam vero trans migrationis Gervasit a Bri-Ianuia in Germaniam hanc equidem fuisse crediderim : OIbo maternum genus a nobili hcroina Anglica deduxit. hinc forsitan justam serviendi nactus occasionem peregre profectus est. Liber editus de Autiquitate Lugdunensium prae claram plane facit de Tigerro mentionem.

C A P. CLXXXII. De Gulielmo Gillingamis.

GULI ELMUS GHingamius, monachus fani SerVatoris Duraverni Cantiorum, ita erga suae sinae sym- mystas adfectus est, ut tot, quot in ea Scriptores aliquando. floruerunt, in numerum colligeret, & sacrosanctae posteri- . tatis memoriae luculente commendaret. Placuit monachis

229쪽

ar Jo. LELANDI COMMENΥARII Duromernensibus Gulielma insignis diligentia; qui Scopus ab eo scriptum in tabulis rursus pinxerunt, ac Columnae, qua chorus ccclesiae boream spectat, adfixerunt. Qua ratione spectatorum in basilica obambulantium cum oculoS, tum aures literarium palaebat monumentum.

CAP. CLXXXIII. De Aluredo Anglico.

AL U R E D U S A licus suo saeculo inter literatorum

proceres locum tenuit honorificum quem & utrius. que linguae cognitio, & philosophiae studium quoddam a dentissimum eo evexerant. Eo erus Hacon hunc inter lin-

guarum politarum interpretes his verbis in libro de Viii 1ate Linguarum numerat: Nil vero, qui infinita in o. Iintim converterunt, ut Gerardus Cremovensis, Michael ' Scottus, Aguredus Angsecus, Hermanuus Alemannus. Haec ille. Scripsit libellum .de Motu Gη dis, quem vidi aliquando Londini in bibliotheca Dominicanω um, & Gautae Gyruiorum in bibliotheca Petrina. Erat Ec Duromerui in bibliothcca fani Servatoris Aluredi libellus de Educatione ACcipitrum. praetcrea Aristotelis Megerabilia doctis illustravit commentariis. Colligo hunc non multis admodum an- . nis Haconem praetcssiste. ' . . .

CAP. CLXXXIV. De 'berto Salsiano.

nem & literas excoluit, quae postea ci vel ornamento eximio fuerunt. Nam cum Salopiani jam praeses designaretur monasterii, a Gomericis comitibus instituti, & Gen-vreae, alias I Uridae exuvias, e Camirra translatas, penes se retineret: decrevit ingenii periculum clarum aliquod publice exhibere. Unde, consultis 'ssis Ac Rutheriis gen- . tibus Cambriae limitaneis, elegantulum de Visa Guen eae' librum, dedicatum Ginriso, monachorum Vigomniensu ecclesiae primo, publicum fecit. Hinc multa de Trefonte, villa virginis natalitia, deque virgine ipsa, ct ejus origine, de Caradoco, impuro amatore: de Edumne & ejus mon i sterio: denique de Guitheriaco, una cum Ageris instit

rore referuntur.

230쪽

DE Sc RIPTORI Bus BRITANNICIS.

C A P. CLXXXV. De Roberto Rhoto.

RO B E R T U S Abuus, vir imprimis memorabilis,

de bonis olim optime est meritus artibus; quibus non solum in Brisannia, vorum etiam & in Galgia jugem exhibuit operam. Deinde Me id nensis, a loco ejus studi rum, ut credibile, in Gallia, dictus est. Crediderim Robertam sanguine conjunctum Gisici Io Folisto, qui ex abbate Claudiano factus est M severum episcopus; cujus & aliquando Commenti ros Sc lucidos in CanIica vidi. constat contractam esse amicitiam in Gallia inter cum & Thomam Hec elum, quem aliquandiu discipulum habuit, postea &patronum, cui inserviebat. Inter hec fit archidiaconus Uacensis: deinde &, procurante Hec ero, Cani. archiepiscopo, fit episcopus Henoorthensis, ac tandem Londine Is. E. rat ejus opus de SacramenIis veteris TestamenIi, plane undecunque luculentissimum, quod ego quoque vidi Curiae Su-ἀοuvarum in diviti bibliotheca fani Ea mundi.

C A P. CLXXXVI. De Gulielmo Omesegam.

GULI ELMUS Rumestganus, dictus a Ramesega

oppido, ejus natali loco, monachismum vero secutus, contulit te Crula iam , coenobium D. Garaeiaci monumento celeberrimum. ubi, qua erat ingenii promptitudine, alacritate, felicitate, talem se in eloquentiae studio praestitit, qualem illa aetas coluit, & posteritas, ex elimatis libris judicio facto, admirata est. Exercuit autem calamOS, non modo siauta usus oratione, verum etiam carmine, ad quod ipsum vel natura aptissimum fecerat; usque adeo, ut

11 in faeculum paulo felicius incidisset, in versibus pangendis omne tulisset sane punctum. Mortem Valdemi , nobilibsimi comitis Norta inorum, Amovensium mediterraneorum,& Meuanto unosum, cruentam lugubri libello, qui & genus & vitam ejus perdocet, partim soluta, partim conii, icta oratione deflevit. Vitam praeterea D. Guthetici, patroni sui, heroico grandiloquus concinuit carmine; quod opus

Henrico Longocampo, Gulielmi Lon campi episcopi -- gui gariani fratri, & abbati Galandensi, dedicavit. Scrip-

SEARCH

MENU NAVIGATION