Commentarii de scriptoribus Britannicis, auctore Joanne Lelando Londinate. Ex autographo Lelandino nunc primus edidit Antonius Hall ... Tomus primus secundus

발행: 1709년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

I96 . Io. LEL AND 1 COMMENπARII ipse quoque scriptitare incepi. non ut scientiam meam, quae paene nulla est, proponerem ς sed ut res absconditas, qitie in strue veritatis latebant, convellerem in lucem.

Hactenus ille.

Nunc autem locus est, ut indicemus, quibus honoribus inter literas enituerit. Abbothecarius dictus fuit, ut ex veterum librorum titulis didicimus. nescio tamen an libris scribendis, an quod Meildurienses bibliothecae praefectus se rit. Quanquam hoc postremum verisimilius. Fuit etiam si nevis ecclesiae praecentor, quod genus honoris olim apud monachos in levi pretio non fuit. Denique cum potuisset esse abbas Meudunensis sui in Prologo Dinerarii sui ieribit) maluit, qua erat modestia, & animo gloriae can- temptore, Ioanni cedere. Restat hoc unum, ut titulos librorum, quos scripsit, indicemus. De serie Evangelistarum nullo non genere carminis lib. I .

: a Vita S. Patritis, libri duo. Vita S. Benigni. t r Vita Ddracti, Hibernia reguli.

De Antiquitate Gluseburgensis monasterii. Vita S. Aldelmi'. opus elegans & rotundum.. Ιtinerarium. . . Commentarii in Threnos meremiae, libri l. De Regibus Anglorum ad Robertumi comitem Claudianum. filium nothum Horiei primi, libri s. Novellae Historiae, id est, Henricianae, libri 3. De Gestis Pontificum Anglorum, libri 4. De Miraculis Mariae Virginis, libri . Multi miracula. Epitome Historiae mimonis Floriarensis monachi, nniano ad Corolum Magnum.

Ipse haec scribit libro de 'missibus secundo: Et indi- genarum sanctorum miraculis manus occuratas habeo. Claruit, regnantibus Henrico primo, Gulissent Magni filio, Suphano tyranno, & Henrico, tametsi s Augustae filio. Obiit vero Meliduni, ubi & sepultus fuit. Sed cum ego nuper Meliduni efferri, & locum ejus sepulturae quaererem,

tam obscurus suis monachis fuit, ut unus aut alter tantum nomen in memoria retinuerit.

212쪽

is, archidiaconus, Nolai, ut ipse fatetur, hilus, s Iuta oratione & carmine impendio exercitatus, tantum in literis profecit,quantum illa lane admirabantur saecula. Juvenis libentissime carmina scripsit, ad quae pangenda natus fuit: ita tamen ut notam & maculam sui temporis subinde prodat. Ingenium plane illi acutissimum, neque selix inventio defuit, usque adeo, ut non raro ad justam gratiam & majestatem adsurgeret. Inter caetera, quae multa certe carmine

egregie seripsit, illud epigramma, quod de laudibus e isse-aeae, A redi Magni Anglorum regis filiae, composuit, sumine mihi placet. Ipse vero octavo Histiriae suae libro, in fine

epistolae, quam ad Gualterum, abbatem, ut ego colligo, Rameseranum, amicum familiarissimum, de contemptu. mundi seripsit, aperte declarat his versibus, quas juvenis res

carmine tractaverit: ' i

Hemicus tibi serta gerens, epigrammata primum, Praelia mox Veneris, gramina deinde tuli. In epigrammatis & lusibus amatoriis aliquid memoria dignum praestitit. At non perinde se artificem probavit, secutus nescio quem recentiorem Macrum in libro suo de Herbis: cui subjecit & alios duos libellos, unum de Ar matibus, alterum de Gemmis, in neutro assecutus gratiam, quam ego optarem; illis tamen forsan temporibus, tanquam doctos & utileis, multorum manibus assidue versatos. Inter haec prima studiorum tempora usus est Alduino & Reginalis, abbatibus Ramesegani coenobii, fautoribus & patronis candidissimis. At inter alios in primis usus est familia ritate Albini Andegmensis, canonici Lindociannae ecci sae; quem &, libro octavo Hisoriae, praeceptorem honori fice appellat. Porro jam gravior & maturior orbi factus inivit singularem gratiam, nomine bonarum literarum, apud Alexandrum, episcopum Lindoco inensem : h quo libenter crediderim Henrrcum archidiaconum Menantodunensem factum. Hoesaris constat, quod Alexander Romam proficiscens, hunc N 3 . facundum

213쪽

xs8 Jo. LELANDI COMMENTARII facundum comitem, pro vehiculo in via, elegerit. Denique totum se contulit, cum ja1n esset plenissimus experientiae, . judicii, consilii, ad historiam scribendam : in quo negotio sui iaculi scriptoribus adeo non cesssit, ut multis superior fuerit. &, quod paene praeterieram, aecessit ad haec, ut aliquod nomen decusque etiam inter theologos gesserit. Sequitur index librorum, qui ab illo scripti adhuc extanti

a . AE

Epigrammaton libri octo. De Amore libri octo. . De Herbis De Aromatibus De Gemmis

quibus & adjunxit comisurra. .' - Hic visum est apponere carmina aliquot, quia tersissima sunt, quae Henricus in sua invocatione libello de Membis praefixit: - , Vatum magne parens, herbarum Phoebe repertor, Vosque, quibus resonant Tempe iocose, deae, Si mihi serta prius hedera florente parastis, Ecce meos flores, serta parate, fero.

libri octo. endiolum de Ponderibus & μα- Historiam rerum Anglicarum decem libris non infeliciter complexus est; quorum octavus de Contem v e uuae, nonus de Miraculis Sanctorum Anglorum inscribitur. Scripsit & justum volumen de Lega Domini ad monachos Festoburgensis coenobii. Vixit, Mephano Tranno, & Henrico secundo Arelis impcrantibus.

CAP. CLXVIII. De Ger fio Parchensi

CERVASIUS, monachus fani Mariae, quod EA

raci Brigantum celeberrimum nuper eluxit; non infimus , ex duodenis illis unus erat, qui arctioris vitae studio AnIes, locum ad Schinam fluviolum, petierunt, ac C ediriensium religioni se totos consecraverunt. Quales autem quantique fuerint, tum praetcrea qua eruditione insigniti,

malo studiosus lector a Drusino Moracensi, de Hugonestarch talgens, rerum Antanarum scriptoribus, & luculem iis, quam 1 me ediscat. Illud interim commode significabo, hunc tandem minenses caenobii ab Alexandra, si recte memini,

214쪽

memini, episcopo Diud sino oonstructi, & propter radam oppidum siti, primum abbatem designatum fuisse: ac postea Pessi, abbati Me densi, familiarem fuisse; usque adeo, ut ei munus injunxerit edendi librum, cui titulus Speculum Charitatis. Extat Gervasis prologus elegans, libro praefixus eleganti. alia scripsisse fertur: sed quae ego hactenus

non vidi.

CAP. CLXIX. . De Ealredo Revastens.

sterii in provincia Lindorum, educatus fuit, nescio certe quo casu, in Scotia una cum Henrico, mordis Scoturum principis filio, usique ad ipsos adolescentiae annos: quo tem pore ad suos in Angliam reversus, divertebat ad Heves Henstes, monachos ciuersis is ordinis. H. coelestis vitae ardore totus inflammatus, novae religionis jugo sponte coulum subdebat; in qua talis tantusque evasit, ut brevi socios

ejusdem prosessionis omnes omnibus vitae ornamentis superaret. Accessit ad haec literarum cognitio, quam una cum

Henrico, Davidis Scotti filio, imbiberat. Quae res tanto illi postea ad omne genus doctrinae incitamento fuit, ut nubium scientiae genus intactum relinqueret. Jamque abbas selo virtutis nomine factus, tanquam es rimmum suae religionis sidus inter minora lumina, emicuit, monachos exemplo docens, literis purioribus informans: quo factum est, ut regni nobilibus, non minus quam suis,

charus esset, & abbas secundus Rimalis is deugnaretur. Atque ne suos tandem absens desereret, egregia apud illos eruditionis monimenta reliquit; in quibus scribendis praeci-Iue usus est opera Guastera Danielis diaconi, ejusdem col-:gii monachi, de quo mox plura dicemus; interim conti meraturi libros, quos scripsit:

Homiliarum justum volumen ad Gilbertum , episcopum Lo Petis me. dinosem. . bDe Spirituali amicitia. Cum adhuc puer essem. De Speculo Charitatis. vere sanctorum. Epistolarum liber I. In quieto litore. De Miraculis Hagustalis sis Mes. Praesentis diei. e vita S. Nisuavi Episcopi. Multis virorum..Vita

215쪽

aoo Jo. LELANDI COMMENTARII

Uita S. Edmuardi Consess. lib. 2. Multis veterum studio dcc. De Amicitia libri 3. Ecce ego & tu. Diat. inter hominem & rationem. Quare tristis es. De Institutione Incluserum ad inorem suam. De Vita Davidis, Sottorum regis, libri duo, ad Henricum secundum, regem Angliae;

quorum posterior perstringit vitas Anglisorum regum ab elisalpho, Afredi Magni patre, usque ad Henricum secundum, filium Mairidis Augustae.

De Virtute Gualteri E pee, Scottos profligantis ; alias,de Stan- dardico bello. - . De Lectione Evangelica ad Honem. De duodecimo Anno aetatis Chrisi,

quem libellum ab amico quodam rogatus scripsit.

Super Lucam etiam,

si vera sunt, quae Tristemius refert. De oneribus Isaae. Audiens te, patet beatissime. De Natura Animae lib. 2. Fuit in maximo pretio, regnantibus Suphano & -n-rreo secundo regibus. claruitque post obitum miraculis, &in Sanctorum catalogum relatus. Sepulchrum ejus vidi in ecclesia Rhie Eensis coenobii, auro & argento exornatum. Cum haec scripsissem, incidit mihi sesipicio, & quidem v hemens, Ea,edum in Scotia fuisse' natum, ac deinde in Angliam pervenisse. at interim nihil temere adfirmo, veritate nondum excussa.

C A P. CLXX. De Gualtero Daniele. GUALTERUS Daniel, diaeonus E edi abbatis

Mevam is, monachus fuit tam celebris vitae & eruditionis οῦ ut Optimum praeceptorem optimus discipulus non modo aequaverit, verum etiam aliquot nominibus vicerit. Pulcherrimum hoc mehercnte vincendi genus est, cum de virtute contenditur. In hoc certamine Ea,eae in literis vim tutem usque adeo multa, .sed sancta, invidia prosecutus est, ut subinde easdem res ad calamum revocaret, de quibus ante praeceptor nec infeliciter scripsisset. QuAntus a

tem nunc fuerit in philosophia & ineologia, quantaque cura, ut illa ferebant saecula, stylum assidue expoliveri

ipsa

216쪽

DE Sc RIpTORI Rus BRITANNICIS. ΣΟΙ ipsa per se res multo manifestius clariasque indicat, quam ut nostrae orationis autoramento egeat ullo. Quare ad librorum nomina, qui hodie in bibliotheca Mesallensi ex-ram me, vertam: operae pretium facturus, si is palam in lucem prodeat, qui tot annis apud paucos, eosque obscuros monachos, delituit.

Centum Sententiae. Centum Homiliae. Adventus Domini. Epistolae, justum volumen. Mandasti mihi. De Virginitate Mariae. Crebris me Gualteram &c. Expositio super, Missus es ingelus Gabriel. De honesta virginis formula. In primis hujus.

De vera Amicitia libri quinque. Quasi in bivio. De Conceptione beatae Maria, contra Nisolaam monachum 3 γContra Nicolai. υ libri duo. . b

ATHEL ARDUS, monachus Hadunenses coenobii,

naturalium rerum mysteria, & causas omneis diligentia tam undecunctue exquisita perscrutatus est, ut cum aliquibus veteris saeculi philosophis non indigne conferri possit. Hinc petiit Galliam, eo tempore bonarum artium cognitione illustrem admodum, linguasque politioreis illas nepote quodam suo comitatus edidicit. In studiis vero suis Arisotelis. ter maximi philosophi, vestigia religiosissime secutus est. Sed non satis esse sibi aci honesta famae immortalitatem ducebat, si quae multo cum labore didicerat, in suo tantum recondita servaret pectore Quare sacrosanctae posteritatis memoriae luculentum de Naturis Rerum, alias naturalium quaesti num librum, opus dignum philosopho, dedicavit. Vidi etiam opus, cui titulus Erisb Elchareim , ex Arabico in Latinum ab eo transsatum: & mclidis geometriam eX CO-dem fonte in Latium derivatam. denique & libellum de rotabis, argutum, numerosum, rotundum. Scripsit Ctiam problemata, quorum ego exemplar annis abhinc aliquot

iandisi in bibliotheca Dominicanorum vidi: sed jam furto sublatum est. Male sit polypo, quisquis is fuit: nam ejus injuria

217쪽

aoa Io. LELANDI COMMENTARII juria non modo Athelardum nobis ademit, verum etiam Alvere iam Augitim. Scripserat is libellum de Motti ci Hs , ac etiam commentarios in opus Arasotelis de Verri latibus. Distractus suit eodem tempore Ag urdus, qui

scripssit de Luintis EPentiis, una cum libro Alexandri Aphrodisti de Tempore, de opusculo Roberai Capitonis, episcopi Lindocollini, de Cometis. Erant hi quinque optimae

notae autores sub unis & eisdem coniuncti asseribus, idemque rapinae magis expositi. Vixit Auelar us, ut ex codice

CAP. CLXXII. De 'berto Scria.

D OBERTUS, cognomento Scriba, canonicus, qua lux prior monasterii Brinndunensis, quod est in ora maritima Eboracenses provinciae, opus memorabile Guiat . rii Gan avensu, viri Noraomannicae nobilitatis, ita juvem tutem suam facrarum literarum lectione exercuit, ut universum fere orbem Latinorum theologorum viderit, evOl rit, intellexeriti unde se tum est, ut & ipse, qua erat do-'ctrina & judicio plane singulari, inciperet scribere, & Πωmen suum per libros immortaleis posteritati commendare. In quo negotio sedulae apis industriam non infeliciter sem latus est. utpote & hinc & inde ex vernantissimis probati Lsimorum autorum pratis selectissimis flores delibans, quo

suorum librorum alveos, exquisita cura concinnatos, ad Daret, ae hereoque melle paginarum favos stiparet. Non tamen ita antiquorum amoenissimos defloravit hortos, quin& ipse multa de sertili sui pectoris solo enata adderer. O sanctum Sculum i O sanctiores monachosi qui ita bona

tempora in melioribus studiis collocaverunt, ut, victuris librorum monimentis, etiam nunc studiosos illiciant, rapiant, simul & detineant. Hujus generis monachus fuit hic Robertus, qui, nisi fallor, a scribendis libris Scribae nomen sortitus est. Sed jam ad librorum elenchum, quos ego praesens praesenteis, in bibliotheca B Eendunens, vidi, atque adeo contrectavi; &, quantum per tantillum tempo-πis licuit, curiose evolvi.

218쪽

DE Sc RIPTORI RuS BRITANNICIS. MICommentarii in Genesin. In Exodum. In Leviticum. - In NumeroS. In Deuteronomium.. In duodecim Prophetas. Super Pialterium. Super Matthaeum.

Super Epistolas Pauli. . . Super Apocalypsim . ' . . Dialogus. De Corpore.& Sanguine Domini. De Ecclesia Catholica.

Floruit imperante Henrico secundo, Anglorum rege, sin pultusque est in claustro monasterii sui, ante forcs capituli, cum hac inscriptione: '

C A Ρ. CLXXIII. De Gulielmo Paros. GULI ELMUS Parvus, Augendunensis, canonicus

No burgensis monasterii, propter silvam Cuculinam siti, fuit. Humanioribus iuxta ac divinis studiis tantopere adhaerebat , iut nullam fere horam recte collocatam putaret nisi in doctorum librorum lectione. hanc sanctam hominis . aviditatem ego non positim non vehementer approbare cum quod otium nimium, religionis pestem plane maximam, eXcuriat; tum praecipue quod virtutis quosdam igniculos in animo excitet. Senserat Robertus, abba Helisia1rahensis coenobii vicini, honestum & liberale Gubelmi ing nium; cupiensque literarum nomine cum illo amicitiam inire, multis modis hominem sibi devinxit, & tandem fami- liarissime usus est. Vides jam, lector optime, quo in pretio olim apud monachos doctrina fuerit. nunc vero 6 luxuriem l o sacram desidiam i quam nullo paene in honore sit, vides. Sed hic ab instituto non erit alienumvmeo breviter narrare, quo pacto humanitati Roberti abbatis responderit. illi, quod unum praestare potuit, suas dedicare non indoctas lucunm-

. tiones ;

219쪽

aol Jo. LELANDI COMMENTARII tiones; ex quibus extant Commentarii in Cantica Canticorum, Opus intra unius anni spatium ad umbelicum deductum. Porro senior factus, historias, quas juvenis mirum in modum coluit, avidissime repetiit. utque fructum etiam in

hac parte aliquem produceret, scripsit & ipse de Auliso Gam; quam nuper in Fontana, alias L Uensi, bibliotheca reperi. In cujus prologo vir alioqui satis sani judicii Gallo stidum iniurium, Monumetensem, tam petulanter lacessit, tam invidis morsibus lacerat, ut conductum ad id facile putes. cujus judicium secutus Pol dorus, &saepe & libenter Gallo ridum vellicat, alieni operis interpretem. Quare mihi uterque ad partes merito vocandus, nisi essent ex aequo penitioris antiquitatis Ditanniae ignari.

Qualisqualis fuit Gallifridus, ego certo scio Pol orum coactum, nisi prius habuisset tacere, Gallifridum sexcentis in locis sequi. Sed ista missa facio; contentus indicare Gmhelmum fuisse celebrem circa tempora Ricardi Leonini.J

C A P. CLXXIV. De Laurentio Dunomens.

LAURENTIUS, Dum ensis coenobii praecentor, circa tempora murici primi, deinde & praeses, ma gnum sui saeculi, sive religionem, sive quis eruditionem spinctet, decus fuit: eluxitque honos ille utque adeo felix ei, ut longe majorem pepererit. Nam abbas postea Vrsimonaseriensis designatus est a rege Henrico, amoto Gervaso, fratris regis Suphaui filio; qui res loci illius juveniliter profuderat. De religione hominis, monachi Cultibertini, Alba nenses, dc Petrini, adhuc praeclare loquuntur. De literis

autem ego ipse testis non omnino malus esse possum, utpote qui viderim omnia fere ejus monimenta, quibus se posteri tati commendavit. Carmen invenis, aulae Cultor maxin IuS, mirum in modum coluit; non raro editis in hoc genere orationis , ut periculum sui ingenii faceret, libellis. Successit mediocriter hic labor, meliusque successisset, si perpetuo

materiam numeris aptam delegisset; & rebus aulicis, ut ipse reseri, minus servi isset. Nec metas hic studiorum posuit. nam magno rhetoricam aggressus animo, majori orationesicripsit; & causas amicorum, exercendi styli gratia, ace rime tutatus est. Non possum equidem hoc non laudare, 'fuisse

220쪽

DE Sc RIPTORI Eus BRITANNICII. 2o fuisse homines taleis in illa barbara aetate, qui tam alacri impetu ad studia progrederentur. Fuit tamen orator vehementior, quam facundior; quanquam multis in locis non facundia nee lucido rerum ordine destitutus. Postremo ad sacras literas, tanquam colophonem studiis additurus, se t tum convertit, in quibus non leviter prosecit.

Hactenus de ejus laude; nune ad indicem librorum, qui ab illo stripti apud Cumbertinos extant:

Hi nosticon libri o. carmine elegiaco ri . . .

ad Gema Principium rerum. erius supra, ut arbitror, mentio. Consolatio de Morte Pagani, Saepe & supra modum. amici & consultoris incomparabilis, a quo & edoctum fuisse credo LaurenIium, prosa & carmine. Hic vero libellus Hi nosita praeponitur. Exempla ad Hathemisam, instar libelli. Tria sunt praecipue. De conscribendis Epistolis.

orationes Pro Linurentis, i. e. seipso. Pro Naufragis. Pro Iuvenibus in vinculis. In Masterium. Pro Milone amatore.

obiit Vi monassem, ubi & sepultus est in claustro, ut

liquet ex marmore insculpto.

C A P. CLXXV. De Bonne Eboracensi. IOANNES, Eboracensis thcsaurarius, primis studi

rum fundamentis non infeliciter jactis, ad altiora anhe- Iabat. Hinc nova animum illius subibat cura videndi Daham, olim rerum dominam, & omnis eruditionis post Graeciam altricem. quo cum pervenisset, ita strenue partes siuas egit, ut brevi nomen aliquod, decusque inter eruditos sibi comeararet: at cum jam maturior aetas superveniret, eo excellentiae devenit, ut vel princeps literatorum haberetur. Neque tamen satis putabat ipsa nuda scientiarum cognitione praestare, quinetiam eloquentiam, hoc est linguarum peritiam adjiceret. in qua tantum profecit, quantum illis temporibus facilius erat sperare, quam consequi. Sim vanus,

nisi Ioannes Severianus, Anglus, cui quam familiarissimus

SEARCH

MENU NAVIGATION