Exercitatio Thelogica de Locis, Seu Fontibus Theologiae Christianae Vol I

발행: 1820년

분량: 319페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

a Protegomena . quae vel Beatorum est, vel quae divinitus infusa appellatur . Et generatim spectata sola vi nominis nihil aliud est quam Sermo de Deo, a graeca voce Theos, quae deum , & Logos , quae sermonem significat. Eaque sic considerata , varia sortitur nomina pro diversitate principiorum, ex quibus sermo iste elicitur e nempe vocatur vel Naturalis, vel SυPernatura

tis, prout sermo de Deo instituitur ex principijs vel naturaliter cognitis , ci) vel etiam superiori lumine

extraordinarie a Deo ipso manifestatis . Non solum Supernaturalis , sed etiam naturalis Theologia diversa obtinet nomina pro diversitate principiorum , quibus utitur : nempe vocatur simpliciter

i Ηoe sensu non solum Christiant, sed etiam gentiles suas habent, & habuerunt theologias e sic certe Varro, quem S. P. Augustinus doctissimum maianorum appellat in lib. s. de Civ. Dei cap. s. triplex diastinxit theologiae genus in suo Tractatu de ' Dijs gentium ς ut ibidem narrat modo citatua Sanctus Doctor et nempe Mythicam seu sabulosam: Posteam Sc Civilem . Mythica erat propria Poetarum , Phystea Philosoph xum , & Civilis Populi et unde etia in est, quod prima maxime accommodata esset ad thea. trum , altera Vero ad mundum ,& tertia ad Urbem e In primo genere , ut loquitur Varm ipse apud S. P. Augustinum loco cl-tato . sunt multa eantra dignitatem et naturam immortalium feta r in hoe enim est , ut Deus alius ex eapite , alius ex femore sit, alius ex guttis sanguinis natus et in hoc ut DUfurati sint, ut adiuteraverint, ut servierint bomini τ secum dum genus est , quod demo travi , ut prosequitur idem auctor, de quo multos ιibros uia

Iosopbi reliquerunt et in quibus

est , Dii qui lint ' ubi l quod

genus t quase i a quo nam tempore t ara a sempiterno fuerint lan ex igne sint, ne eredit Heraclitus i an ex numeris , ut Pythagoras i an ex albomis , ut ait Epicurus s tertium genu1 est quod in Urpibus cives , maxime Sacerdotes nosse , atque administrare debent et in quo est, quos Deos publice colere , quae aera et saerificia facera

quemque par sit sDiuiligod by Corale

22쪽

Pro egomena . 3Metaphystea, quando instituitur sermo de Deo ex principijs entium universalibus: & Physica quando pertractat de Deo ex principiis physicis , idest ex

natura & proprietatibus corporum derivatis: Rursus etiam haec postrema dividitur, & vocatur v. g. Theologia astronomica quando ex positione &motu Astrorum , vel Zoologica , quando eX Proprie talibus animantium , & alijs hujus generis nominibus peculiaribus, prout ex peculiaribus & diversis naturae principijs unius Dei existentia demonstratur.

Theologia supernaturalis, quae etiam universim Sa era appellatur, eSt proprie seientia Religionis revela- cer S definitur communiter in Scholis diseis lina sacra, quae , ex Principiis reuelatis suns dedi cit conclusiones de Deo , rebusque divinis, quatenus ad Deum aliquo modo referiantur: sive brevius est Dei rerumque divinarum ex Principiis reuelatis deducta scientia.

Ex his intelligitur quod objectum primarium Sprincipale Theologiae sit Deus ipse, secundarium a

tem sunt res extria Deum; non in se spectatae, Sed quatenus ad Deum aliquo modo reseruntur. Possunt autem res extra Deum ad eundem referri triplici modo ; nempe i. tanquam effectus ad Suam causam: Sicuti sunt res omnes creatae Angeli, Hommo , Mundus Oc., item omnes rerum istarum ViciS-situdines et puta , Praedestinatio electorum , reProbatio impiorum Sc. g. Tanquam media ad suum finem sicuti sunt Aelus humiani tam boni quibus ad Deum tendimus , quam mali quibus ab ipso avertimur.3. Tanquam instrumentum ad suum artificem: Sicuti est Humanitas Christi relate ad nostram ju-

23쪽

Protegomen d ἰquam novae Legis , quibus gratia sanctificans vel o

lim promittebatur, vel nunc ex opere operato producitur .

Theologia sacra , de qua hic agimus , dividitur primo in dogmaticam ct moralem : dogmatica est disciplina Sacra, quae ex revelatis priucipijs conclusiones deducit circa illa, quae de Deo, rebusque divinis fide teneri debent . Moralis autem , quae ex ijsdem principijs deducit conclusiones circa mores, seu circa actus hominum juxta Dei legem & fidei, regulam dirigendos . Omittimus hic agere de Theologia mystica, quae est pars quaedam Theologiae moralis , quaeque tota occupata est in dirigendis humani cordis affectibus in Deum, & quae proprie ad vitae spiritualis Magi

Stros , atque ad elevatarum conscientiarum modera tores Spectat.

Theologia dogmatica, 3 quae etiam Thetica vocatur, quia ordinario per Theses , Seu Propositiones procedit,

stit di istud tamen non ita accipiendum est , quasi divinitas humanitatem nude tantum inhabitavetit, sicuti docuit Nestoxius: sed eo sensu quem explicat Doctor Angelicus s. ThO- as 3. pari. quaest. L. Art. 6. ad finem nempe quod humanitas esset instrumentum ad unitatem b)postasis pertinens . Id est quatenus corpus & anima humana assumpta ad consortium divinitatis in persona Christi fuit instrumentum omnium mirabilium , quae Deus pro redemptione hominum operari de

crevit .

3 Dogmata fidei , quae in

Theologia Dogmatica ex prin-eipijs revelatis deducuntur, spe clari possunt sub duplici respectu ; nempe primo , quatenus apte inter se connexa sunt &ordinate disposita , & tunc Theologia ipsa vocatur Acroa- mattea et sive quod idem est 0stematica: & secundo quatenus eadem ad exteros proieruntur , id est ad illos qui fide catholica imbuendi sunt ; &

tunc vocatur Exoterita I sive potius, ut est in usu Eccle

24쪽

Prolegomenas dividitur in Positivam, Seholasticam, R Polemicam.

Theologia positiva est, quae neglectis ut plurimum dialecticae subsidiis deducit Conclusiones suas eX principiis positivis , scriptura nimirum , traditione Stalibera & soluta oratione: Scholastica autem , quae ex ijsdem principiis deducit suas conclusiones methΟ-do stricta, atque subiecta scholae legibus ex Arist telis dialectica potissimum derivatis . Hinc intelligitur quod Theologia scholastica a po sitiva minime differat essentialiter sed accidentaliter tantum, idest penes diversam methodum , sicuti pluribus demonstrat Ρetrus Annatus in Apparatu ad

Theologiam practicam lib. I. art. i. neque Schol ratica

dicta suit ob aliam rationem intimam, nisi ideo , quia usus hac methodo pertractandi sacram Theologiam Scholis omnibus longiori tempore communis suit. Theologia Polemica est disciplina sacra, quae fidei dogmata, ct ex illis deductas conclusiones ab adversariorum impugnation thus vindicat, atque deinsendit: & haec alio nomine in scholis nostris Voca ri etiam solet Controversistica quia in dirimendis controversijs praecipue occupata est, a Protestantibus azytem vocatur Elenchisen & Antithetica. Theologia Moralis , quae etiam simpliciter Praetica voeatur , ad distinctionem Dogmaticae , quae SPec-lativa audit, potest diversimode pertractari: & primo quidem in abstracto , S methodo speculativa per

praescriptionem regularum communium : & iterum modo, quodam practico , atque ad particulares casus accomodato et ex quo consurgit particularis quaedam Theologiae moralis species, quae easuistica vocatur,

R quae tota in dissolvendis particulari hus conscientiae casibus simpliciter occupata est .

Theologia Casuiatica ma. xime exculta fuit saeculo XVI.

25쪽

s Protegomena. Praeterea eadem Theologia pertractari quoque potest , primo adhibendo dicta & sententias sapientum S gravium virorum, quibus homines ad consectandas virtutes & vitia fugienda commonefiunt, & excitantur; & tunc appellatur Paraenetica vel Commonito ria : & secundo proponendo ad imitandum exempla Maiorum sicuti iaciunt, qui Sanctorum S Sanctarum quitas concinnant, atque describunt; & tunc dicitur Paradigmatica . Deinde Theologia sacra solet iterum dividi in tres alias species, prit sertim in Scholis Protestantium ni

mirum in Symbolieam , in Patristicam , & in Exege

Theologia Symbolica nihil aliud est quam comple- ,

R XVII. Eeelesiae, eo nimirum speetes , non tam reaIes 1unt, tempore. quo Probabilismus in quam nominales tantum: eas scholis praevaluit z tunc enim tamen hic commemorare Oromnium sere theologorum ani- portunum duximus , quia etiammis insedit prurigo quaedam in scholis nostris usum suum deeernendi In una quavis ma- habent , vel saltem congruum teria casus practicos , &resol- est ut habeant et de caetero in

vendi ed normam probabilium Seho is Protestantium obtinent, opinionum singularia quaelibet etiam aliae Theologiae specles rconscientiae dubia et ita ut, qui nempe Foerstschius scripsit hune tradendae moralis theolo. Theolopiam Comparativam quae glae modum non imitaretur, docet discrimen articulorum his jam non inter perito , & gra- dei sundamentallum & non sun-ves doetores, sed inter leves damentalium t Piamus scripsit S timidos haberetur , imo in- Dpicam & Propheticam e & laeter omnῆ mulierum imperfectio- serus Fo de ιem . quae osten ne laborantii m : ut innuit ex- dit ordinem , secvndum quem inpresse celebris Osuista Cara- Theologia agendum est de Deo , inuet In Epistola dedieatoria ad & de decretis D vinis: ac tanis Antonium Dianam praefixa suae dem Albertus Joaeli in de Kra-Τh ologiae iundamentali circa hevied composuit Theologiam

medium . Daemonum.

26쪽

'olegomerui. 7xio dogmatum illorum, quae in Symbolo fidei ves

Ecclesiae, vel sectae alicuijus particularis continentur:

ex quo intelligitur . quod Theologia ista diversa semper sit, & esse debeat pro diversitate Symboli quod Ecclesia quaevis & secta particularis profitetur Q .

Theologia Patristica est nexus sacrorum dogmatum ex Sanctorum Patrum scriptis derivatus : ubi breviter notari debet, quod haeretici posteriorum temporum lutherani scilicet, & calvinistae non alios agnoscant Ecclesiae Patres, quam illos , qui sex prioribus Ecclesiae saeculis floruerunt , ita tamen , ut etiam istorum auctoritate minime permoveantur , quotiescunque a perversa ipsorum doctrina palam dissentiunt . Theologia Exegetica est disciplina sacra, quae docet rationem & modum, quo sacra scriptura e X-Ponenda est , Verusque & genuinus illius sensus

Q Eeclesia catholica retiisnet quatuor Symbola hdei, quae

tamen omnia unam eandemqtie fidem continent: nempe I. A

postolieum ab ipsis Apostolis fidelibus traditum , licet sorte non per distinctos articulos ita ut unus unum , alter vero alium articulum tradiderit, ut aliqui putant , sed in communi , ut eum Erasmo in Colloq. de fido sentiunt complures Crittet . a. Nierenam in Concilio Nieae. no I. generali conditum et in quo addita particula Homouisiton adversus Arianos proposita fuit fidelibus explicite credenda Verbi divini eum Patre

eonsubstantialitas τ 3. Constan

tinopolitanum quod in Concialio Constaatinopolliano I. con ditum fuit adversus Maeedonia, nos , seu Pneumaeomuebos , qui negabant Spiritus S. Divinita tem , & quod cum addita par tieula Pilioque , ad ostendendam contra Schisma graecorum Processionem Spiritus Saneti a Patre di Filio tanquam ab un principio usque modo inter Misesarum Sole ninia in Ecclesia e nitur I ac tandem 4. Athana fianum quod incipit Euieumquo te saἰυus esse ; quod tamen a pluribus Sancto Athanasio , evi vulgo attribuitur , abludiacatur , atque vel Anastasio stinaltae , vel Eusebio Vercellenis

si . vel denique Uigillo Thais

psitano , qui sub nomine Athais nasil etiam alia vulgavis ope. - , aluibultur.

27쪽

investigandus , praesertim in locis obscurio rhus . Huc pertinet Theologia Pastoralis, quae tota consistit in tradendis illis , quae spectant ad curam animarum rite obeundam , & quae propterea omnibus cmram animarum gerentibus, & munere aliquo pastor li insignitis non solum utilis est, sed etiam necessaria . Quaeri autem hic solet primo utrum Theologia in genere sit vera Scientia Z quae quaestio ab omnibus fere affrmative resolvitur : nec immerito ; nam etiam ipsa deducit Conclusiones suas scientifice , idest eX cognita certa, & evidenti illarum connexione cum praemiSsis , sicut reliquae scientiae omnes ; & propterea spectata hoc modo , idest, quatenus Conclusiones deducit, licet principia ejus sint supernaturalia , ipsa tamen vocari debet scientia naturalis potius, quam supernaturalis. Secundo quaeri etiam solet, utrum sit Ecclesiae necessaria ξ quod pariter affrmative tenendum esse, nemo est qui dissentiat ; sed nec jure aliquo dissentire quisquam potest: Verum de hoc argumento ite-Tum redibit sermo Sectione Ull.

Nunc, ut iam de locis Theologicis propius agamus elocus alicujus disciplinae in genere aliud non est quam

sedes seu fons argumenti: proinde nomine locorum Theologiae Christiana' proprie & stricte loquendo intelliguntur sedes Seu fontes illi, ex quibus argumenta omnia ad Theologicam scientiam pertiuentia eruuntur. Sunt autem numero decem : neinpe Sacra Sciptu. ra , Traditiones , Auctoritas Ecclesiae . auctoritas Conciliorum Auctoritas romani Pontificis , Auctoritas Sanctorum Patrum , Auctoritas Theologorum , Ratio

naturalis , Philosophia, & Historia .

7 Primus, qui partem istam uno ore merito praedicatur ab Theologiae in Ordinem redesit omnibus Melahior Canus ex Ocd. Dissilired by Cooste

28쪽

Prolegomcta . MEx his septena priores, de quibus etiam septem

distinctis Sectionibus seorsim pertractabimus , vocantur, et sunt proprii atque intrinseci. idest ejus generis , ex quibus Conclusio Theologica directe deducitur ; reliqui autem tres, de quibus in sectione octa-Va conjunctim agemus, vocantur & sunt improprii, Sive ut eos vocat Melchior Canus lib. i. cap. ultimo AdscrUtitii ac veluti de alieno emendicati . Dum autem, hic decem numeramus locos Tteologicos , in eo morem gerimus recepto iam in Sch lis usui ; de caetero enim proprie loquendo omnes

percommode revocari possent ad tres,tantummodo: nempe ad revelationem divinam , quae in Scriptura , ct traditione comprehensa est ; ad auctoritatem E

clesiae , per quam fidelibus illa, quae credenda sunt &agenda manifesta fiunt, & quae ex Conciliorum, ex

Summorum Pontificum ac Sanctorum Patrum decretis , atque ex Theologorum sententijs nobis innotescit r ac tandem ad rationem naturalem , quae est veluti extrinsecum munimentum quo fidei dogmata adversus incredulorum, & haereticorum conatus &machinationes in tuto veluti reponuntur. Sit igitur .

Praedicat. perpolitus & eelebris

scriptor sareuli LVI. quanquam de eadem materia egregie qu que meruerit Fr. Laurentius Villavincentius XereEanus Ocd. Eremit. S. Augustini, qui eo dem saeculo anno se ilicet isos. de illa suum evulgavit opus cum hoc titulo: de Studio Thoologia recte formando item aliud

cui titulum lacte et de forma

dis saeris ConrionIbus seu de

interpretatione seripturarum Po

pulari a quod opus propter Sui praestantiam, & elegantiam latini sermonis simul cum alijs insignioribus eloquentiae Ecclesiastirae scriptoribus reserti meruit inter Auctores bene i quendi , quorum Collectio typis vulgata silit Venetijs I 6 s. Disi tiroo by Cooste

29쪽

Io De loeis Theologieis

DE SACRA SCRIPTURA.

De Notione Auetore , 9 existentia Meroe Scr*turae ubi etiam de Revelatione generatim . Sacra Scriptura spectari potest, vel materialiter, S quatenus est Volumen , quod Scripturam Sacram continet, vel etiam formalitur, seu quatenus est ipsum verbum Dei ab hominibus amante Spiritu Sancto scriptum , certo Ecclesiae judicio propositum . primam credendorum S agendorum. regulam continens . Si Spectetur primo modo, tunc vocatur primo Biblia plurali numero, quasi liber librorum a graeca Voce Biblion, quae plantam AEgyptiacam significat, e cujus cortice olim charta conficiebatur, & secundo Sacer deae, eo quia in rebus fidei & morum

Summam auctoritatem facit exclusive ad quemvis alium Codicem: S tandem tertio,.vocatur etiam absolute, S simpliciter Seriptura , eo quia ipsa Sola est Vera,& numeris omnibus absoluta scriptura, cui nullus emror inesse poteSt. Si autem spectetur formaliter, tunc vocatur primo testamentum Dei; quia explicat, & testatur singularem Dei erga homines mentem & voluntatem r& secundo Lex divina, quia comprehendit et exhibet praecepta Dei olim quidem ludaeis in veteri te- Stamento , postea vero in plenitudine temporis seu in novo testamento Christianis lata , & praeposita . Omnes qui Sacram Scripturam agnoscunt, & recipiunt , exceptis manichaeis , qui vetus testamentum a

diabolo dictatum fuisse riunt, conveniunt in eo, quod

30쪽

Seetis I. cap. I. II prineipalis illius auctor sit Deus ipse , qui illam Serbptoribus Eagyosraphis idest sacris, atque Theuρneu.

tis, idest divinitus inspiratis scribendam commisit, ita ut eandem quasi sua manu scripsisse videature sicuti docet S. P. Augustinus lib. t. de Consens. Evangel. cap. 3 s. dicens : nequaquam dicendum est quodUSe non Scripserit, quandoquidem membra eius id erata Sunt, quod dictante capite cognoverunt:

quidquid enim ille de suis faetis S distis nos le

gere voluit hoc scribendum illis tanquam suis membris imρeravit. Ut autem intelligatur modus, quo illud factum est,& ratio quam Deus tenuit, quando Verbum suum in scripturam redigendum hominibus istis manifestare voluit; tria hic ante omnia attendi debent, tam ex parte Dei, quam ex parte ipsius scripturae. Et quidem ex parte Dei sive Spiritus Sancti scripturam Sacram scribendi inspirantis: primo attendi debet Reuelatio. 2. Inspiratio seu affatus Spiritus Sancti, & 3. ejusdem Spiritus Sancti assistentia spe eialis . Revelatio quatenus hic accipitur, idest considerata quatenus. Scriptoribus Sacris facta fuit, est manifestatio veritatum ante ignotarum extraordinarie di in

vinitus homnibus lacta i .

Inspiratio autem seu affatus Spiritus Sannii est impulsus seu motio quadam interior & supernaturalis excitans & movens hominum mentem & volun-

revelatione immediata et nempe quatenus laeta fuit Moysi, Prophetis & Apostolis , quando Deus eisdem vel locutus est vel etiam scribenda dictavit illa,

quae de ruis factis , et dictu

nos legere Doluier nam revelatio quae a sacris istis scriptori

bus ad nos derivavit , & quae

propterea etiam mediata voca tur , est complexio omnium ve

ritatum quae Ide eatholica con

tinentur s

SEARCH

MENU NAVIGATION