Exercitatio Thelogica de Locis, Seu Fontibus Theologiae Christianae Vol I

발행: 1820년

분량: 319페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Sciat in quo nam praecise sita sit vera Illius felicitas, & beatitudo : atqui nisi succurrat divina revelatio , oportet, ud etiam istud perpetuo ignoret: nam licet omni tempore non desuerint permulti etiam acutissimi Philosophi , & Sapientes hujus mundi, qui studium omne S conatum Suum in eo collocarunt , ut investigaverint, quaenam sit persecta & summa hominis felicitas, & heatitudo , ita ut Marcus Terentius Varro, qui inter romanos scriptores floruit anno II 6. ante natalem Christi, ut refert S. P. Augustinus lib. I9. de Civit. Dei cap. a. iam suo tempore numeraverit ducentum octuaginta octo divum sas illorum de summo hominis bono sententias. quin tamen ullus ex ijs rem istam acu tetigerit, non ob aliam rationem , nisi quia solis naturae viribus confisi selieitatem & beatitudinem hominis , non Sicut vere est, in fruitione summi & veri boni, quod sola revelatione innotescit, sed vel in bonis animi , sicuti Stoici, vel in honis corporis, ut Epicurei, vel in utrisque simul sibi fabricare conati sunt, quanto sumrbiore, tanto mendaciore uirtute ut co cludit mox citatus doctor IO OO laudato cap. 4. ad

finem. ire

Praeterea ut homo, qui nunc nascitur , innatummum, quod natura sua in se sentit, desiderium erga summam felicitatem & beatitudinem explere valeat , praeter*cognitionem sui ipsius , & verae suae selicitatis ac beatitudinis, requiritur omnino, ut etiam officio suo praeserrim erga Deum rite iungatur, atque , Si quandoque, ut saepe omnibus contingit, &contingere potest, ab officio isto defecerit, praeston abeat etiam certum remedium , quo malum Suum medere valeat, & gratiam auctoris sui sua culpc

deperditam iterum promereri ; atqui neque illud plent praestarν potest, neque istud praesto habere sine

52쪽

divina revelatione , ergo divina revelatio est homini qualis nunc nascitur , O mnino necessaria. Primum patet, nam in quocunque statu consideretur homo , id est sive in statu sociali, ad quem

natura ipsum comparatum esse, ratio omnis testa

tur 7 sive etiam in statu solitario, & sine ulla relatione ad sui similes, idest in sylvis, ut aiunt, in quo illum nasci praeter alios somniavit Hobbesius, S ad quem redeundum nobis esse ad vitam beate ,& suaviter transigendam, suadet Rousseavius in disserti De Origine inaequalitatis inter homines : sane ex . eo Solum , quod est ratione praeditus , intelligit a Deo creatore suo se accepisse tam id, quod est, quam id quod habet, idest omnia tam animi, quam corporis hona ; ergo intelligit etiam fidem deberi cultum tam internum , & qui se tenet ex parte antimi , quam externum , S qui externo aliquo signo , ae ritu sensibili perficitur; utrumque autem ejus generis , qui Deo ipsi placeat; atqui nihil horum pra

stare rite potest siue divina revelatione: nam licet homo naturaliter intelligat Deum amandum esse &colendum , scire tamen nullatenus potest, quomodo genericum istud naturae praeceptum singulorum cordibus inscriptum in particulari exequendum sit, &qualis nam , & quis in specie cultus inter infinite sere possibiles Deo revera acceptus sit Θ siquidem cum istud dependeat absolute a libera Dei ipsius voluntate , non potest nobis certo innotescere, nisi id Deus ipse primum eXpresse manifestaverit.

Argumentum Istud egre. Opusculo, cui titulus disesura gle pro more suo tractavit & philosophiques μν ι'bomme eon. in plena luce reposuit praeter sἐἀένέ relatiυement a ι'όeat de alios etiam Emmentissimus S. nature, et a I 'Bae de Socrete . R. E. Cardinalis Geldill in aureo cDisiligod by Cc oste

53쪽

34 De loeis Theologieis

ique accedit. quod ad Deum rite colendum necesse sit, ut Deus ipse prius rite cognoscatur Z quomodo autem cognoscetur, nisi Seipsum prius manifestet 3 sane enim cognitio , quam de Deo habemus ex principiis rationis, & e X rebus creatis, non est,

nisi cognitio generalis entis persectissimi, & primar,ue Supremae rerum Omnium causae: & ex historia

Omnium temporum conStat, quod populi omnes sibi relicti , & revelatione destituti , peSsime semper erraverint , tam circa Dei naturam , quam circa ejus proprietates & ut tributa, ita ut alii divinos honores tributaverint non solum scelestis hominibus sed etiam animantibus brutis: alij vero etiam insensatis

rebus , ut AEgyptii, qui praeter Deum sim, quem colebant sub specie bovis nigri, etiam caepas S allia pro dijs habuisse seruntur: de qua re extat vulgatus iste versiculus oh beatam gentem, cuius hinc nascuntur in hortis numina . Cum autem homines sint semper homines Sibi ipsis aeguales. prosecto , nisi subvenisset revelatio , dubium eSSe non potest ,

quod genus humanum nunquam emersurum esset ex

illis ignorantiae tenebris , in quibus tam diu sepultum jacuit, tam circa legitimam veri Dei cognitionem ,

quam etiam circa ossicia, quibus cunilem a se coli debere ratio ipsa demonstrat. ergo sine divina revelatione homo, qui nunc nascitur, neque potest Deum rite cognoscere , ncque Suo ossicio erga illum rite persungi. Patet etiam quod secundo loco positum suit: nimirum quod homo iste sine divina revelatione praesto habere nequeat remedium, quo gratiam Auctoris

sui denuo promereri valeat, si quandoque ab ossi clo suo erga illum deficiat; ac propterea jam perpetuo miser & in selix esse debeat: nam si mundus providentia regitur , Sicuti illum regi certissimum est,

54쪽

Seetio I. GP. I. 3s profecto justis , qui scilicet ossicio suo rite languntur . debentur praemia, jnjustis autem, & qui ab officio suo deflectunt, suppliciar ergo si quila ab O ficio suo erga Deum deficiat, S utinam vix non omnes aliquando non deficerent, fieri non potest, quin Deus justissimus, sicuti est honorum operum fidelis

remunerator , ita etiam futurus sit districtus malorum vindex & ultor, nisi aliquis praecedat, & certo innotescat divinae justitiae placandae modus e at Vero modus iste non potest ullatenus innotescere sine expressa revelatione, nam dependet a sola libera, Rabsoluta Dei ipsius voluntate: ut per Se patet. Neque juvat reponere, Sicut reponunt increduli, Deum placari interno animi dolore, & poenitudine veniam deprecantium, non aliter, quam sicut placantur homines inter se invicem : nam istud. licet verissimum sit, non tamen facit ad rem : siquidem pulla plane est proportio inter offensas, quas sibi recti proce inserunt homines aeque mortales & defectib les , S inter illas , quas isti inserunt Deo : deinde t

metsi etiam csset proportio aliqua, attamen nisi in terveniat expressa Dei promissio , nemo certus esse posset de impetrata venia : nam quotidie sere obse Vamus , quod inter homines delicta saepe puniantur per pubblicam justitiam , non attenta, vel venia impetrata a persona ossensa , vel poenitudine reorum igitur nisi succurrat revelatio , qua poenitentibus de peccatis venia certa promittitur , timendum semperesset, utrum quod per justitiam humanam fieri saepe cernimuq , futurum non sit etiam per justitiam divinam : ac proinde universim loquendo, divina revelatio est licinini, qui nunς nascitur, omnino neceSSaria.

55쪽

3s De locis 'eologicis

Solvuntur opposita orgumenta.

p. i. Si revelatio divina esset homini necessaiaria , ea deberet extendi ad omnia tempora , S ad

omnes gentes, atqui hoc modo non eXtenditur; nam in statu naturae & ante legem scriptam homines regebantur a lege naturali , & nostris quoque temporibus revelatio non pertingit ad omnes nationes: de inde ad rectum hominis statum satis est, ut mandata se et , atqui ad servandum mandata non requiritur revelatio, nam mandata furvanda continentur etiam in religione natu pali : ergo revelatio divina non est

homini necessaria. .

MVOnd. ad primum dist. min. Divina revelatio non extenditur ad omnia tempora 9 ad omnes gentes . Si spectetur ad omnimodam suam eXplicationem conc. Si Spectetur secundum substantiam nego divina revelatio dupliciter considerari debet, nempe Semel relate ad suam explicationem , idest quatenuS comtinet objecta fidei, quae pro temporum varietate nactis do minus, modo magis explicite , & modo omnimode manifestata suerunt; S iterum relate ad illius Substantiam , idest quatenus Simpliciter I absolute est

manifestatio veritatum Supernaturalium,quae modo magis, modo minus explicite humano generi innotuerunt: si consideretur quantum ad substantiam, tune obuecta fidei semper fuerunt cade in , & revelatio ipsa sic accepta ivit semper basis & fundamentum verae religionis : nam hoc sensu iacta fuit ipsi Adamo stati in post lapsum, S iii Adamo omnibus gentibus , ut adeo verissimum sit , quod ait S. P. Augustinus tradi. s. in Joanu. Tempora sciriata sunt non Fides: si autem consideretur sub priori respectu , idest relate ad Suam eXplicationem, tunc fatendum est, quod non

56쪽

: Sectio I. cap. I. 3

fuerit semper , neque apud omnes gentes seque splendia da & manifestatinam universim ab Adamo usque ad Moysem, praeter praecepta moralia ab auctore naturae singulorum cordibus inscripta, non complectebatur explicite credendas , nisi paucas tantum veritates Supernaturales: nimirum primo illam de suturo huma

ni generis Reparatore c8) , & secundo illas , quae habebant pro objecto remedium contra originale peccatum , & sacrificia, atque ritus , quibus Deus rite

coli, & adorari debebat: sub Moyse vero & Prophe-

83 Quod futurus hominum

Salvator ac Redemptor , idest

Messias in lege Moysis explici te promissus jam primis Parentibus statim post lapsum Illorum divinitus manifestatus fuerit, potest ex sacra Scriptu .ra clarissime evinci , nam missa opinione γ Ioannis Francisci

Bud dei, qui in Animadversionibus in Petti Chanvini librum

de Religione naturali cap. I. num. I s. expendens verba gen. cap. 4. v. I. possedi hominem per Deum , ab Eva prolata statim ac Cainum enixa fuit, as-

firmat , quod versiculus ille ita reddi debeat, nempe possedi Iob a quasi Eva Cainum suum proprio Dei nomine appellaverit , ex quo deducit primis Parentibus suturum liberatorem a Deo ita promissum revelatum fuisse , ut etiam Deum esse ceζ-tissime scirent; missa inquam ista Buddet opinione , quae sane cum authentica nostrae latinae vulgatae versione consent nea non est , potest hie Ipse sensus non Incongrue ex eodem

versieulo dedMel , si vertatur hoc modo, ut illum verti posse affirmat Calmetus in hune locum , nimirum si legatur possedi virum Domini Ita ut sensus sit quod Eva haec pronuntians υisa sibi est in filio liberatorem suum rub oculis habere ut Inquit citatus auctor: exinde euim et tam hoc modo clare colligitur, quod liberatorem sperabat e adeoque ivit is ipsis certissime revelatus r hoe ipsum ostendit quoque luculenta Illa promissio de semine mulieris caput serpentis contrit 3co Genes. cap. V. I s. sellicet inimicitias ponam inter se et mulierem , et semen tuum , et semen illius , ipsa conteνet eaput tuum : qtianquam enim latina nostra vulgata non legat ipse

ut habetur in hebraico , sed iera, atque ideo promissionem

57쪽

3 s De Bela Theologisis

tis evasit multo illustrior, tum quia magis explicite proposita suerunt, quae ad futurum Messiam, & ad ritus Deo sacrificandi pertinebant, tum etiam quia eadem jussu Dei ipsius literis consignata fuit, & relata in publicum monumentum , in quo populus electus illam facilius agnoscere , & distincte attingere posset: ac tandem per Iesum Christum facta est manifestissima dum Apostolorum praedicatione penitus explicata, ct ad mundum universum propagata fuit. Neque tamen ex eo , quod divina revelatio minus explicite ab Adam usque ad Moysem , & magis a Moy se ad solum populum Israeliticum, maxime Vero, &direete reserat ad B. U. Mariam; est tamen revera in Ista sententia de promisso jam primis parentibus liberatore , seu de advenen Messiae luculentissimum craculum ; siquidem Beata rimo ut Inquit mox citatus Calmet in hune Ioeum non aliter

contereνe valuit serpentem ,

θ m per filum Tuum Iesum Christum e praeterea est etiam satis communis apud Theol gos opinio , quod omnis ista revelatio ad Adam una sacra , post diluvium Noemo confirmata , &renovata fuerit, ita quidem , ut illi praeter superius memoratas veritates etiam diversa vivendi praecepta diviaitus patefacta sint: quae propterea etiam in scholis praecepta Na hica appellari

consueverunt: sunt autem numero septem ex Bernardo Laismy in Apparatu hiblico lib. r. cap II. ubi pertractans de hebraeorum legibus multiplicibus , quae scilicet Noacho , Α-brahae , Moysi datae sunt s. 4. Inquit horum septem pr.eeFtorum primum interdicit cultum

extraneum, ut non alius proeter unum Deum eolatur . Se- eundum ne profanetur nomen Dei . Tertium ne effundat in sanguis humanus . Quartum prohibet concubitus illicitos . Qui tum furtum . Sextum Proeseriabebat ut Magistratus , et Iu-Hees eonstitnerentur , qui eum iudieaνene de illis praeviis ,

tum eommonerent popuI re de observatione . Septimo non licebat earnem eum sanguine e m.

medere, quod Mnsem ex illis se Ptem praeceptis expressum est in renesi ev. s. porro autem de praeceptis istis notant saepe The

logi , quod ante adventum Christi & Iegem Evangelicam litornar observantia cum Ue in Diuilir Corale

58쪽

omnimode manifestata , R explicata suit a Christo sicut prius ad universum mundum, inserri jure po

test , quod Deus videatur acceptor personarum , ut increduli complures ineptissime inserunt; nam universim acceptio personarum proprie tunc est, qua do uni alicui, & non alteri, quorum est vel meritum , vel demeritum aequale, redditur inaequalis, vel retributio, vel poena: non autem Quando praestatur, vel subtrahitur beneficium uni quod neutri debetur, - neque ab uno magis , quam ab altero promeritum est, & ex pura liberalitate , atque arbitrio conserentis, vel subtrahentis; sicuti divinitus factum est in materia revelationis , nam ista, quantum ad substantiam. suit facta in Adam ad omnes homines, quoniam omnibus necessaria erat; quantum vero ad uberiorem, explicationem facta fuit ad solum populum Israeliticum, cum ea nemini deberetur ,& cum etiam a nemine promerita, imo vero ab omnibus potius demerita esset, propter corruptissimos mores in quibus universum genus humanum sua

suturum reparatorem apud gentes , id est apud populos omnes qui non censebantur in populo eleeto filiorum Israel . satis es.set ad consequendam aeternam salutem I neque desunt praese tim inter scriptores hebraeos , qui septem ista praecepta revocant usque ad initium mundi, ut

videri potest apud modo laudatum Bernarduin Lamy loco

citato , ubi luculentissimum producit in hane rem est Malis monide testimonium desumptum ex ejus tractatu de Proselyto

cap. q. nempe de rex rebus,

sunt verba Maimonidis , ma data aeevit Adamni , de Idolatria , de blasphemia, de hom etaio , de illegitimo concubitu, de fureo , ee de Iaiatriis exeris

ris appareo , quod do his e praeceptum fuit . Praeteν haec Noaebo eraditum 'te liud prae

eeptum de membro innimalis viis ventis non eommedendo steat dictam east verumtamen Car m

eam anima ipsius Mere sano ne ipsius non lomederit .

59쪽

s De meis Theologieis

sponte veluti sepultum jacebat, patet, quod etiam postea iacta sit sine acceptione personarum a Christo ad omnem mundum, eo serme pacto , quo nulla eSt acceptio personarum in eo, qui ex duobus aeque immeritis vel etiam indignis, erga unum beneficum se Ostendit, non autem

erga alterum.

Ad primam confirmatiouem dist. In statu naturae& ante legem scriptam , homines regebantur a lege naturali exclusive ad legem scriptam eone. exclusive ad omnem revelationem nego Prima mundi aetas spectata relative ad diversos hominum status, quae scilicet in ordine ad Religionem initium habuit ab Adam, S perseveravit usque ad Moysem, vocatur equidem Status legis naturae ; non tamen ideo , quia transacta fuit sine omni revelatione cy) , vel quia homines toto illo tempore ex solo praescripto legis naturalis Deum rite coluerint: sed ut distinguatur ab aetate , C Loquimur hie de prima

mundi aetate , quatenus relationem habet ad Religionem , S cultum Deir de coetero enima creatione mundi usque ad illius consumationem Solcnt numerari septem aetates : e quibus prima sumi Siliam exordium a creatione mundi . Sdesinit ad universale diluvium , idest ad annum mundi 16e 6. Ec anno Sequenti i6 17. ineipit artas Secunda , quae completur ad vocationem Abrahe anno o83. Tertia vero extenditura vocatione Abrhae ad exitum filiorum Israel de AEgypto , sl-ve usque ad annum a II. Quarta decurrit a praedicta liberatione usque ad aedificatum Templum a Salomone hoc est usque ad annum ab Orbe coriis ditia 199 1. Quinta vero sumit in illum a constructione templi Salomonici , dc extenditur , usque ad liberationem populi Israelitici ex cApii vitate babylonica sub Cyio Rege Persa rum id est ab anno 2992. us que ad annum 3 68. Sexta autem proicnditur a soluta captivitate usque ad adventum Christi , id est usque ad annum mundi Aocio. ad tanden septima , quae nostris temporibus a Christo nato excurrit, duraturaeSt usque ad alterum Christi Domini adventum ; id est usqu ad consuurationem saeculi.

60쪽

Mella I. cap. I. 4rseu a statu legis scriptae, quae incipit a Moyse, cui lex , quae in prima mundi aetate scripta erat solummodo in cordibus hominum , tradita suit in tabulis lapideis conscripta digito Dei: de caetero autem etiam tunc regebantur homines per divinam revelationem , licet minus splendidam, & nondum publico alicui monumento consignatam, ita ut incipiendo ab Adae lapsu nullum unquam extiterit tempus, in quo nulla pro sus inter homines obtineret revelatio. Ad alteram Confirmationem dist. Pariser etiam nostris temporibus revelatio non pertinsit ad omnes nationes ita tamen , ut ad Omnes aequo jure pertineat,

S ante saeculi consumationem ad omnes etiam perventura sit cone. Secus nego . Ut intelligatur, quomodo revelatio, praesertim illa omnimoda, quae in plenitudine temporum innotuit, & quam potissimum insectantur increduli, licet actu non perveniat ad omnes nationes, nihilominus homini . qui nunc nascitur , necessaria sit, imprimis notandum est, quod generatim loquendo multa saepe necessaria sint omnibus,quin tamen ad omnes actu perveniant: sic tempore diluvij ad conservandam vitam , necessarium suit navigium aliquod, cujus ope homines omnes illud revera enatare posissent: & tamen navigium consecuti non sunt, neque diluvium actu enatarunt, nisi octo homines in Arca Noe; sic etiam ad transigendam in civitate commode vitam , praeter alia, quae communem civium salutem respiciunt, necessariae Sunt Opes , & tamen non

omnes ijsdem assuunt, S plurimi Saepe easdem proprio vitio deperdunt: deinde triplex hic distingui debet hominum genus et nempe unum illorum , quibus revelatio divina revera innotuit, quin tamen eandem propter duritiam cordis illorum , ut oportebat suscepcrint: sicuti sunt Judaei omnes, & Sinenses aliique idolatrae tam Orientis, quam Occidcatis, ad

SEARCH

MENU NAVIGATION