Exercitatio Thelogica de Locis, Seu Fontibus Theologiae Christianae Vol I

발행: 1820년

분량: 319페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

22 De locis Theologieis

innotescat. Igitur ex nulla plane parte repugnat, quod Deus hominibus veritates tum Supernaturales ,

quam naturaleS quae sacra Scriptura contentae sunt,

extraordinarie & perseipsum manifestaverit, adeoque divina revelatio est absolute possibilis . Solauntur Onosita argumenta.

p. I. Impossibile est omne id cujus ignoratur modus, quo fieri possit , atqui de divina revelatione ignoratur omnino quomodo hominibus fieri possit ; ergo est impossibilis: deinde veritates superuaturales sive mysteria , quae in praetensa revelatione continentur , Sunt rationi opposita: nam primo non possunt per rationem intelligi . a. Nulla plane est illis cum ratione convenientia, & 3. Possunt oppugnari argumentis, quae ratione dissolvi nequeunt rergo illorum revelatio est impossibilis . R Pond. ad primum nego rna j. nam multa Sunt in rerum natura , quae quotidie fieri conspicimus, quorum tamen modum , quo fiu ut , causam , S progressum continuo ignoramus : quamobrem licet verum esset, nos persecte ignorare, quomodo hominibus fieri possit divina revelatio, non proinde Sequeretur illam impossibilem esse , Sed revera sunt plureS mo

di nobis cogniti , quibus illam fieri posse sine ulla dissicultate concipimus: prosecto enim nihil prohibet,

ritas et vita Joan. cap. I . v. s. dum ad discipulos suos ibi cap. 16. v. II. ait ad-uc mu ιta habeo υobis dicere, sed non potestis Portare modo . Cum autem υenerit ille Spiritus --ritatis docebit vos omnem υe ritatem . quae expendens S. P. Augustinus tract. 96. In Ioan. cap. 6. Inquit si erso in eba ritate proflatis, atιam usuu-dit in cordiuus Spiritus Sanetus . docebit vos omnem υertineatem e vel sicut alii eo tres habent , deducet vos in omni veritate .

42쪽

Sectio I. Gρ. I. 23 Quin Deus loquatur hominibus manifestando seipsu in illis i & excitando, atque assando in illorum mente

cognitiones illarum veritatum , quas ipsis hoc modo manifestare voluerit; nam hoc modo certe locutus est Paulo quando raptus est in Paradisurn , S au- dicit arcana verba quae non licet homini loqui ut Apostolus de seipso testatur in a. ad Corinth. cap. I 2. v. 4. & quando Evangelium didicit per reuelationem Iesu Christi ad Galat. cap. l. v. l2. idest immedia- te vel etiam mediate; puta vel per viSionem, Veper somnium, vel per distinctas voces: nam Ita manifestavit se Deus primis Parentibus Genes. cap. 2.2. item Noemo Gen. cap. 9. R Moysi Exodi cap. 3. M 4. atque Paulo Apostolo in actis cap. 9. U. . per visionem autem factus est sermo ad Abraham Gen. cap. t s.

v. i. item Isaiae, Danieli alijsque Prophetis: & Jacob vidit in somno scalam quae coelos tangebat, & descendentes Angelos Gen. cap. 28. quae satis sunt ad concludendum salsum quoque esse quod penitus ignoremus omnem modum quo divina revelatio hominibus fieri possit.

Ad alterum dist. Veritates supernaturales Scu mysteria sunt rationi Opposita apparenter conc. vere ac realiter nego tota veritatum supernaturali uiri Seu mysteriorum, quae in divina revelatione continentur , cum ratione oppositio non est nisi apparens tantum : nam universim vera & realis oppositio non datur, neque dari potest, nisi inter res ejusdem Ordinis , quarum una directe excludit alteram: at Varo mysteria revelata , R eorum objecta Sunt Supra naturam , ratio autem nostra concluditur inter res naturae , ne-uue exhibet, aut continet in sinu suo , nisi ideas rerum , quae . naturae dimites non egrediuntur et ac

proinde,sunt diversi ordinis: ideoque Φi inter mysteria , & rationem aliqua interveuit Oppositio, illa certe non consistit in eo , quod veritates illae, quae

43쪽

ει De Ioela Theologieis

mysteria vocantur, sint directe rationi nostrae oppositae , ita ut seinvicem excludant, sed tantum in eo, quod inter ideas rationis nulla sit, quae veritates hujusmodi vel clare repraesentet, vel etiam evidenter excludat; quae oppositio est mere apparens, non autem vera & realis . Ut autem haec magis appareant, notandum hic est, aliud esse , quod aliquid sit supra rationem, aliud vero quod sit contra rationem: supra rationem , dicitur omne id , quod per ideas rationis non intelligitur , nec intelligi potest; sive brevius, quod excedit, & Sin

Perat captum nostrae rationis e contra rationem autem

dicitur id , 'quod per ideas rationis evidenter eXcluditur : & quia omnis oppositio directa vera & realis in suo essentiali conceptu importat aliquid , quod est contra rationem, hinc fit, quod inter mysteria, re velata . 2 intcr ratilinem nulla possit esse hujusmodi oppositio: generatim enim inter mysteria revelata , & inter rationcm res ita se habet, nempe ratio ea non capit; ergo etiam pro salsis a ratione haberi non possunt; idest non Sunt contra rationem: ac proinde deridendi magis esse videntur, quam serio confutandi increduli, qui, cum lateantur mysteria non posse per rationem intelligi , & nihilominus torquent seipsos, & propriam rationem , ut eadem ex principiis rationis oppugnent, eo prorSus pacto , quo merito deridetur coecus quisque a nativitate , qui disserenti alicui de coloribus fidem denegat, quia nullam de illis habet ideam; siquidem, ut attendentihus patet, eadem , & par est utrobique ratio . Ad pri mam Confirmationem dist. mysteria non po sunt per rationem intelligi quid sint, & quomodo sint eone. quod Sitat, Sive quod revera existant, &reale objectum habeant rigo. Cum inter ideas rationis nulla sit, quae mysteria revelata vel clare reprae-

44쪽

Metio I. cap. I. assentet, vel evidenter exeludat, ut modo dictum fuit, consequitur etiam, quod per rationem nullatenus imtelligi possit, quid ipsa sint, & modus. quo objecta illorum existunt: verum ad comprobandam rerum possibilitatem, non est semper necesse , ut cognoscamus intrinsecam illarum substantiam & naturam, Seu quid revera sint, & modum secundum quem eXi-Stunt , sed satis est, ut certi simus de illarum existentia r sane enim in rebus quoque naturalibus , qua Sunt objectum proprium rationis, plurima Sunt, quo rum intrinsecum subsistendi modum minime cognOscimus , & quorum possibilitas propterea nobis aliunde non innotescit , quam ex eo, quia certi Sumus. quod revera existant: porro autem, quod veritates Supernaturales, sive mysteria, non sint figmenta noe Strae mentis, sed verum habeant , & reale objectum, patet manifestissime ; nam nemo sanae mentis negare

audebit, quod Deus sit esse persectissimum , idest unis dequaque infinitum tam in sua essentia, quam in Singulis suis attributis, ergo infinita pariter intelligit, S comprehendit de seipso , quorum rationem S modum intrinsecum tam essendi, quam existendi mens humana nativa sua vi finita & limitata percipere haud potest, ae propterea infinitae pariter sunt veritates , de quibus , licet ignoremus quid sint, & quo.

modo intrinsece se habeant, certissimi tamen sumus,

quod sint, & existant; id est quod reale objectum

habeant . Ad alteram confirmationem dist. Nulla est mysteriorum cum ratione convenientia immediata concimediata nego Utique commune S universale omnium cognitionum nostrarum medium est ratio nostra, &nihil omnino est aut esse potest in mente nostra, quod aliquo pacto ratione nostra perceptum non est.

ac propterva cum ratione ipsa convenientiam aliquam

45쪽

ρ6 De Loeis Theologicis

non habeate Verum non est necesse, ut convenientia ista sit immediata, sed sufficit etiam mediata .rnam primo certissimum est, quad ratio nobis a Deo indita non suit, ut ipsa in se, & per se considerata esset regula & norma omnium intelligibilium , sive medium immediatum & unicum quo ad veritatis cognitionem perveniamus, ita ut nihil verum esse possit, nisi id, quod proxime & immediate per rationem nostram percipimus: deinde duplex distingui de-het rerutri genus , unum nempe illarum quae in sinu D'turae continentur , & alterum earum, quae Sunt Supta naturam posita , & quae ita vocanIur , quia inter ideas rationis nulla est, quie aliquam ex illis clare repraeSentare Valeat, ac proinde , ut istae innotescant , non est recurrendum ad lumen rationis, neque ad immediatam cum ratione convenientiam , qua

nulla est, sed ad lumen revelationis , S ad conveni entiam mediatam, qu:e in eo consistit, quia per lumen istud propter infallibilem auctoritatem Dei revelantis apprehendimus multa , quae licet in.ideis rationis proxime & immediate non contineantur , ab ipsa tamen ratione certissima esse intelliguntur, hoc ipso, quia nihil magis rationi consentaneum est,

quam ut Deo loquenti omnimoda fides adhiberi de

beat. . .

Neque est cur dicant increduli, quod si res ita se habeat, idest si inter ideas rationis nulla est , quae

mysteria fidei immediate repraesentet, ergo fides nOStra erit necessario semper irrationalis & fanatica rnam ea , quae fide apprehendimus, non sunt eXigerida ad evidentiam rationis , sed ad evidentiam auctoritatis ; universim enim motivum, quo fides, tam divina , quam humana rationalis redditur & a fanatis-mo libera, est auctoritas narrantis , nou autem evidentia rationis 3 proindeque ; cum fides Veritatum ,

46쪽

Sectio I. cap. I. 27

quae per revelationem innotescunt, sIve mysteria ni tantur auctoritate Dei revelantis, idest auctoritate Summa, cui major excogitari non potest, consequitur necessario, quod sit etiam maxime & summe rationalis , non autem sanatica .

Ad tertiam Confirmationem dist. Veritates revelatae oppugnari possunt argumentis quae ratione dissolvi nequeunt. apparenter esne. Vere & realiter nego licet facilius semper sit nodos nectere, quam dissolvere , & plurima sint argumenta quibus increduli veritates revelatas tam in genere, quam singillatim , & in specie spectatas oppugnare pertentant, desumpta ex principijs rationis, millum tamen est

ex illis ejus generis, de quo merito affirmari possit , quod vere & realiter ex ratione ipsa dissolvi nequeat ; etenim, ne ad particularia descendamus, quod Elementaris exercitatio de locis Theologicis non patitur, eo vel magis, quia viri doctiores nobis

Opus istud satis superque saepe iam executi sunt s

s Incredulorum conatibus

opposuerunt sese , & tela illo rum quovis tempore confregerunt innumeri propemodum scriptores ex omni christiana religione , scilicet non solum eatholici , sed etiam haereti et ex omni secta , Lutherani, Cal

lebriores autem , praesertim exeatholicis , qui soli sine offendieulo ab uno quovis lustrari possunt, & qui eam generalia quam particularia incredulorum

sophismata contriverunt , sunt

primo ex ordine Petaedieatorum Vincentius Ludovicus Gotti in opere Veritas Religionis Christianae librorum quibus illa

innititur eontra Albeos . Pol)theos , Idololatras , Mabumetais nos , di I .eos demonstrata& Antonius Ualseechi qui scripsit de fond.imenti deIla Religione e de' fonti delia empieta r& Iterum la Religione vineitri- ea deinde etiam Daniel Petrus Ηuetius Abrincensium Epise pus praesertim in Quaestionibus alneianis et praeterea in hae eadem materia praeclare quoque meruit ex ordine nostro Jord nus Simonius In insigni opere de Religione eontra Libertinos,

47쪽

23 De Deis Theologisti

universim loquendo omnis oppositio inter veritates supernaturales & ideas rationis, non est, nisi a parens tantum , ut supra in responsione ad alterum ostendimus : igitur etiam argumenta , quae eX principijs rationis adversus mystcria revelata desumuntur , non sunt indissolubilia vere & realiter , sed apparenter tantum .

Oρρ. 2. Repugnat Deum docere aliquid per revelationem , quod ratione non percipitur: nam Deus

non minus est auctor rationis, quam revelationi S ,

& nostro intelligendi modo ratio est prior quam

revelatio , atqui in revelatione universim spectata includuntur necessario veritates supernaturales, id est

ejus generis , quae ratione non possunt percipi; ergo pugnat, ut huJusmodi veritates a Deo revelentur. R P. dist. maj. repugnat Deum docere aliquid per revelationem, quod ratione non percipitur, & ram& In altero cui ritulus Iud

rium super doctrinam quorumdam med eorum de anima , sive hodiernus materialis mus sui Usius eυersiυus . Tandem ut

omittamns Abbatem Non nolle, Bergerium & Ηoutleville , cujus opus cum titulo Christiana σeligio demonstrata ex μctis Albertus Fabricius vocat insigne , & contradictionis igne probatum . Montesquium confutavit Ioannes Le Laud In tractatu de diυina auctoritate v teris et novi testamenti asier sus objectiones Milosophi moralis Rousseavium autem Chrismphorus Baumant Archiepiscopus Parisiensis ἱ Mandement

portant eondamnation d 'un IGUre qui a pour titre Emilie et S qui merito primus nominandus erat Eminentissimus S. R.

E. Cardinalis Gerditi in praeclarissimo opere Reflexions praetiques de ι'edueation con-ero les principes de Monstenν Rousseau . Uerum qui de his plura cupit, adire poterit opus Alberti Fabricij cum titulo D

lectus argumentorum et S=lla bus seriptorum qui veritatem religionis Christrana adversus Atheos Eμeureos , deistas , se Naturalistas , idololatras , Mahumetanos iucubrationibus il lustrarunt .

48쪽

tioni quoque contrarium est; cone. Secus nego. Qua quam Deus non minus sit auctor rationis quam revelationis , & nostro intelligendi modo prior sit ratio, quam revelAtio, ex his tamen nihil aliud sequitur , quam , quod neque recta ratio possit esse opposita revelationi, neque revelatio evidenti & rectae ratiotai ; ac propterea etiam , quod Deus non possit docere per revelationem, quod evidenti rationi contrarium est, atque oppositum; quia hoc pacto Deus contradiceret sibi ipsi e potest tamen do. cere aliquid, quod est supra rationem, quia hoc pacto nec contradicit sibi ipsi, nec evertit rationem , quam homini indidit, sed auget potius, &perficit, hoc ipso, quia cum ea in se , & per se inspecta limitata sit, & finita, nec ad alia contemplanda vis ejus , & acies extendatur, quam ad illa. quae intra naturam continentur, mediante superiori isto lumine , quod revelationem dicimus, eandem ita elevat, atque extollit, ut etiam multa ex illis,

quae sunt supra naturam, Sc extra Sphaeram suae naturalis capacitatis posita, percipiat , atque intelligat. Propositio II. Divina revelatio est homini, qualis

nunc nascitur , Omnino necessaria. Probatur. Homo qualis nunc nascitur, est neces

sario sibi ipsi inexplicabile aenigma , quod sine r velationis iace recte , & congruenter dissolvi nulla ratione potest: nam primo inter omnia animantia , quamvis prae caeteris S praeclarissimo rationis lumine dotatus existat, & propterea ingenio & arto omnibus & singulis in immensum sere praepolleat. nihilominus sicut pluribus S diversi generis infirmitatibus continuo expositus est, ita etiam ab infantia ipsa, quae R diuturnior est iii illo, & magis languida, agit vitam omni tempore incertissimam , atque

49쪽

3o De Ioela Theologieis

decedit ex illa sere semper cum doloribus , ct cruciatibus vix aut ne vix quidem serendis , non solum in adulta aetate , S cauSa vitiorum, quae male vivendo controit , Sed etiam in immatura , & innocenti , in qua nihil propria voluntate deliquit: deii de licet toto impetu naturae seratur in verum & appetat bonum, non raro tamen evenit, ut intellectus tot ac tantis Obruatur ignorantiae leuebris , ut Verum , quod inquirit, aut nonnisi aegerrime , aut etiam plane non inveniat; voluntas autem passionibus ita saepe in transversum agitur , ut pro vero bono Sae' pissime non consectetur, nisi salsum & apparenS: tandem non est plane infrequens non solum inter barbaras , sed etiam inter cultas nationes inveniri homines si

tamen homines dicendi sunt, qui brutis ipsis deteriores, sicuti intemperantia , & libidine vitam sibi abbreviant, ita iurore perciti, & excaecati mortem ipsam sibi directe inserunt: porro autem mala ista naturae, & in selicem .humani generis conditionem , in qua nun certe Omnes nascimur, sola ratio naturalis explicare nullatenus potest; ac proinde mirum plane non eSt , si veteres Philosophi , ignorantes malorum istorum veram causam , peccatum scilicet originale , quod in omnibus contrahi reuelatio tandem manifeste edocuit, etiam in hac materia pessime semper erraverint, ita ut vel accusaverint naturam , quod tanquam noverca

esset in homines magis, quam in bestias iniquior 3 sicut sensit Cicero in lib. 3. de Repub. apud S. P. Augustinum lib. 4. contra Julianum cap. 32. vel duo Statuerint Summa rerum principia , unum bonum , S alterum malum, ut Manichoei: aut opinati sint, quod antiriae hominum calamitatibus istis subjectae fuerint propter scelera in anteriore quadam vita perpetrata,

sicuti putarunt Pythagorici, a quihus Metempsych

sis, sive systema transmigrationis animarum ab uno Diotrigod by Cooste

50쪽

Seelio I. Caρ. I. 3 icorpore in aliud suam ducit Originem e quam opini

nem laudat prae alijs etiam Cicero in suo Hortensio apud modo citatum Sanctum P. Augustinum cap. I s. prope finem , ubi haec illius reseruntur verba : Ex quibus humanae uitae erroribus 2 aerumnis fit, ut imie estim ueteres illi sice cates, sive in sacris initiiseque troclΡndis divinae mentis inter 'retes , ' qui nos

Ob aliqua scelera suscePtia in υita suρeriore Poenarum lu ndarum causa natos esse dixerunt, Oli

quid vidisse videantur 8 . Deinde quis est inter homines , qui proprio natu

rae impetu non sentiat se vehementissime semper semri , ac veluti impelli ad majorem & majorem, adeoque ad maximam S numeris omnibus abso Iutam selicitatem Z nam ut optime observat. S. P. Augustinus in lib. 6. operis impersecti contra Iulianum prope fi nem : quod beati esse uolumus, ta miseri nolumus, nec miseri Possunt amittere nec benii: igitur ut ho. mo , inditam istam naturae suae inclinationem explere valeat. neque sit semper necessario miser, sed re ctus , & felix , quantum in praese uti vita esse potest, necessc est nou solum , ut seipsu in cognostat, quod sine revelatione fieri non posse, uSque modo ostendimus , sed etiam ut mediis omnibus adhibitis in summam igiam selicitatem viribus suis, quantum potest , nitatur , atque contendat e porro autem , ut istud praestare valeat , necesse est ante ': omnia ut 6 Momenta ista rationum

desumpta ex miserijs humani generis apta sunt plurimum ad ostendendam transi usionem peccati originalis in omnes Adar posteras ec sola naturali ratione et nana ut ait S. P. Au. Sustinus lib. l. contr. t ullati. cap. 39. Sub Deo iusto nemo miser esse Potest uiri mereatuae& lib. I. cap. 7 . concludit dicens quoniam Dei non est iniquuum iudicium , ideo ru miseria generis humanis , quae lu-eipit a fletu parvulorum , ugno reendum est originale peccatum.

SEARCH

MENU NAVIGATION