Exercitatio Thelogica de Locis, Seu Fontibus Theologiae Christianae Vol I

발행: 1820년

분량: 319페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

272 De Deis Theologieis

eundum & generale seu oecumenicum Concilium VII. aet. 7. ita pronuntiat ε, Si quis traditionem dive scr*to,

stoe consuetudine valentem non curaverit anathema

sit. Et merito etiam Concilium Tridentinum, S cum eo Ecclesia tota Traditisnes Usas sunt verba laudati Concilii Sess. tum ad sedem tum ad mores Per

tinentes , tanquam sel Oretenus a Christo , vel a Spirito Scineto dictatas, S continua successione in Ecelesia Catholica conseroatas, Pari Pietatis ast etia , ac reverentia Suac it, ac veneriatur. Huc accedit auctoritas Sanctorum Ecclesiae Patrum , qui omnes uno serme ore , non solum existentiam , sed etiam necessitatem divinarum traditi

num ad integre statuendum singula fidei dogmata Iovis Saeculo docuerunt: sic , missis aliis, qui vi eri possunt luculentissime citati praeprimis apud Bel-

. eantia et Arram autem Duce Ario Alexandrino Presbytero doce-hant verbum Divinum esse in i

ilum creaturarum, expers Pa remae substantiae , & factum ex non extantibus, sicut caeterae creaturae I & Nestoriani auctore Nestorio , qui circa annum 428.

Sisinio successit in Episcopatu Constantinopolitano , docebant Christum esse Deum & hominem . non hypostatica, & in unitate personae, sed morali tantum unione simul conjunctos IEut ehiani quibus Eutyches jam

senio consectus eirca annum 448 sicut denominationem ita etiam errorem ministravit, contende bant in Christo unam tantum

esse naturam ex divina & humana simul permixtam . Mo- nothelitae autem ducibus praesertim Sergio Constantinopolitano , & Pirrho Phasidis Epi

scopo , statuebant unam tanis

tum in Christo voluntatem unamque operationem , quam theandrieam idest Deo virilem nominabant e de his autem, sicut de aliis omnibus haeresibus , quae istas subsecutae sunt , jure optimo assirmat S. P. Augustinus Tract. 28. in Ioan. dicens non aliunde natae runt haereses , nisi dum seripturae bona intelliguntur non bene , et quod in eis non bene intelligi tur , temere , et audacter asseritur .

292쪽

. Seetio re Caρ. II. . 773 Iarminum , & deinceps apud omnes , qui de hoc ar

gumento diffusius pertractant , S. Epiphanius haeres. 6α. inquit isortet S traditione uti, non enim Omnia αdivina scriρtura acciρi Possunt: Sic etiam tertullia-mis in lib. de Cariae Christi cap. 2. ait Si tantum Christitinus es , crede, quod traditum est. Sic denique etiam S. Basilius , praeter ea , quce supra addu-Σimus ex lib. de Spiritu Sando, in eodem libro cap. 27. affirmat expresse dicens dogmata , quae in EccleSia Praedicantur , quaedam hiabemus e doctrina Scr to- Cum Prodita , quoedam rursus ex Mostolorum traditione in mysterio , idest in Occulto tradita rece- Pimias et ex quibus non immerito concludi debet , quod praeter Verbum Dei scriptum , admitti debeat etiam Verbum Dei traditum , sive divina traditio , ad determinandum ex integro omnia, & singula nostrae fidei dogmata.

Solvuntur Onolita argumenta .

ρ. I. Tam in Veteri, quam in Novo Testamento prohibentur expresse additiones ad verbum scriptum: nam primo in Deuteron. cap. Φ. V. 2. ait Deus non addetis ad serbiam , quod ego praeciρio vobis, nec auferetis ab eo : deinde in Apocalypsi cap. 22. V. 18. legitur si quis aρρOstierit ad hinc, amonet DeuS Su- Per illum plagas scr*tas in libro isto : in eundem sensum ait Paulus ad Galat cap. I. v. 8. licet nOS, aut Angelus de Caelo Evangelizet vobis , Proeterquom quod Eoangelizaςimus vobis anathema sit: praeterea etiam Christus ipse Math. cap. I s. v. 3. reprehendit Judaeos quia verbum traditum suscipiebant dicens are 9 vos transgredimini mandatum Dei Promer traditiones vestras Θ Sane autem ad determinan

dum fidei dogmata valere non potest, quidquid PM

293쪽

z74 De loeis Theologieis

Respond. ad primum dist. Prohibentur additiones

verbo scripto contrariae cone. Verbo scripto consormes subdisti Si fuerint ab hominibus inventae eone. Si sint ab ipso Deo profectae nego. Quoniam , ut superius saepe dictum est, verbum Dei scriptum, sive Scriptura Sacra est prima, ct praecipua credendorum , S agelidorum regula, hinc fit perspicuum quod nihil omnino tanquam de fide admitti, vel suscipi debeat, quod cum Scriptura vel proxime , vel saltem remote non convenit; & multo magis, quidquid verbo Dei scripto contrarium esse invenitur : ut sequenti capite Regula II. declarabitur : quo posito statim intelligitur , quod neque in Deuteron mio neque in Apocalypsi prohibeantur additiones, quas hoc loco prieter verbum scriptum ad determinandum ex integro omnia, & singula fidei nostrae dogmata

necessario admittendas esse Statuimus : siquidem tam

in Deuteronomio quam in Apocalypsi fit sermo de additionibus ad verbum , quod Deus ipse praecepit ;S locutus est: jam vero nos hic loquimur de tradiationibus divinis , sive de Verbo Dei tradito, quod in se idem est ratione suae Originis cum Verbo Dei scripto e ac proinde dum vel in Deuteronomio vel in Apocalypsi prohibetur , ne addatur aliquid ad Uer bum , quod Deus vel praecepit , vel locutus est, prohibetur tantum , nu addatur aliquid , quod vel ab

homi .libus iuventum est, vel verbo Dei contrarium esse reperitur ; alioquia enim si absolute, & simplieiter iii uno, vel in a: tero loco prohibita esset omnis additio, talia illicitum quoque fuisset scri- here alios libros , praeter Deu eronomium in veteri

lege, & praeter Apocalypsim in nova, quod est ab

294쪽

'Ad primam confirmat. dist. Paulus anathema dicit etiam Angelo de Coelo Evangeli Eanti aliquid contra id , quod Evangelizatum erat ab Apostolis : eone. Evangeli hauti aliquid consorme & conveniens nego . Verbum EvangeliZare teque competere pote t tam Verbo Dei scripto , quam tradito : universim enim nihil aliud significat quam bene annuntiare , ac proinde est indifferens ad significandum doctrinam tam Scriptam , quam ore traditam , atque si stricte loqui Velimus, videbitur, quod nativa sua vi, & proprie hanc potius quam illam significet e deinde evidens est, quod Apostolus in Epistola ad Galatas, prohibens Evangeli Eare aliquid, & anathema dicens etiam Angelo de Coelo , qui Evangeli Earet aliquid . praeter id , quod ab Apostolo jam Evangelizatum fuerat, Sermonem instituat adversus illos , qui Evangelio , idest doctrinis bene nuntiatae hoc enim significat vox ista

Evangelium contrarium annuntiaret : nam in illa Epistola totus est, ut reprimeret illorum temeritatem , qui nimio & intempestivo zelo erga legis Praecepta , conabantur abducere fideles ab Evangelio conintendentes , quod cum lege Christi necesse esset conis jungere etiam circumcisionem, &.observare praecepta MoySis , quos propterea etiam ibidem versiculo 6. e X presse reprehendit dicens miror quod tam cito transferimini in cillud Evangelium : adeoque Pa ticula illa praeter in versiculo 8. apposita aliam non potest habere significationem , neque aliter accipi , quam pro contra, ita ut Apostolus anathema intorquere intelligatur etiam in Angelum de Coelo, si purimpossibile aliquid annuntiaret, quod doctrinae Evangelii, quam Galatas scripta Epistola docebat, contrarium esset, atque oppositum .

Ad alteram confirmat. dist. Christus ipse reprehendit Judaeos, quia suscipiebant verbum traditum

295쪽

2 6 De doeis Theologieis

humanum , & salsum cone. secus nega . Nempe Math. Cap. IS. U. 3. damnantur traditiones vanae, & exco

gitatae , non ad confirmandum , sed ad eludendum Verbum Dei; prout clare innotescit ex ipsis verbis , quibus abutuntur haeretici ; siquidem Christus eo loci

vocat easdem mandata hominum , & transgressiones mandatorum Dei : & ibidem vers. 9. subjungit dicensaine causa colunt me docentes doctrinas. O mandata hominum : quae desumpta sunt ex Isaia cap. 29.

ρ. 2. Permulti ex Sanctis Ecclesiae Patribus docent quod Sacra Scriptura sola sit nostrae Fidei regula : alii quod eadem contineat omnia credenda ;alii quod tanquam falsa rejici debeant , quae scriptura

non continentur : alii vero riuut, quod scriptura Sola ad Fidem sussiciat : & omues sere provocant la aereticos ad solam scripturam : imo sunt non pauci, qui traditiones disertis verbis reprobant: tandem conStat

perpetua, & sere quotidiana experientia, quod doctrinae , quae de ore ad os transeunt, sicuti sunt necessario omnes traditiones non scriptae, ordinarie sallaces sint, & nullus sere est error, qui per traditionem non invaluit , vel per traditionem propagatus non fuerit ; ut patet de Palytheismo , qui totum orbem in cit; item de Mahumetanismo, verbo de omnibus haeresibus ; ergo traditio universim non solum non est necessaria, sed etiam est nocivas dei .

Respond. ad primum : Cum nobis non fuerit, neque sit animus integrum tractatum polemi cum cou- Scribere , & tota ista Exercitatio eo tantum directa Sit, ut generalia ostendantur principia, quibus ad penitiorem Theologiam adaus praeparatur CXiSti mavi opus haud esse , ut singula momenta, quae ad Versus necessitatem traditionum ex Sanctorum Patrum

296쪽

s etB II. Cop. II. 27

scriptis plurima collegit Dallaeus Calvinista. seorsim expenderem , & singillatim vindicarem a falsis haereti- eorum interpretamentis, sed tantum, ut indicatis iugenere dissicultatibus istis , generica quoque pararem principia , quibus tam omnes & in communi , quam singulae , & seorsim facile dissolvi possent. Itaque primo dum Patres docent Sacram Scripturam esse regulam nostrae Fidei, intelligi debent vel de regula partiali , sicuti S. Ioannes Chrysostomus , dum Hom. I 3. in Epist. l. ad Corinth, appellat Sacram Scripturam . eXactissimam trutinam , gnomonem , & regulam : nam loquitur de Scriptura relate ad praecepta moralia, quae Omnia satis clare expressa in illa

inveniuntur: vel etiam intelligi debent de scriptura intellecta secundum Ecclesiae magisterium , sicuti est S. Basilius in Epist. 8o. ubi ait Slemus arbitratui in-πiratae a Deo Scripti rue ; ac proinde non excludunt divinas traditiones. Secundo Patres qui docent in scriptura contineri omnia credenda loquuntur de credendis necessariis, idest de praecipuis nostrae fidei mysteriis, quae ordi narie in Sacra Scriptura satis clare continentur, ut dictum fuit Sec t. I. cap. 2. quanquam non ita , ut per Se Omnibus etiam eluceant, & manifesta fiant: Κ huc pertinent verba S. Ioannis Chrysostomi in Epistolam ad Titum : scilicet Euangelium continet, b praesentia , O futura , honorem , pietatem, sdem : quamvis , quod hic notandum est, Sanctus iste Doctor hoc loco loquatur , non de Seriptura praecise , sed de Evangelio , cujus nomine intelligi potest Doctrina Fidei universim . idest

quatenus tam verbo scripto, quam tradito continetur : nam Evangelium proprie significat id quod bene

nuntiatum est: ut supra notavimus.

Tertio Patres , qui non contenta in scripturis , tanquam salsa generatim rejiciunt, loquuntur semper de

297쪽

a 8 De Bela Theoloeliis

singularibus argumentis adversus haereticos , qui ad incrustandos errores suos specie aliqua veritatis fal- Sas saepe traditiones eXcogitasse comperti sunt: &hoc sensu intelligendus est Sanctus Hieronymus comment. in Epistolam ad Titum dicens sine sermtur rum auctoritate garrulitas non hiabet Mem. Quarto. Qui unt scripturam sufficere, non prompterea excludunt necessitatem divinarum traditionum relate ad omnia credenda, sed tantum relativo ad credendum illa, ad quae cre)enda scriptura sacra sunficit , idest relate ad credenda necessaria , Sive ad principalia nostrae fidei dogmata: in quo sensu inquit S. P. Augustinus Tract. 49. in Joannem electa Sunt, quae scriberentur , quae saluti credentium 3.rcere

videbantω'.

Quinto qui provocant haereticos ad scripturam, prO- vocant illos semper in subjecta materia r idest quando

scriptura sufficiens est ad illorum errores prΟSternendos, sicut fit quando sermo est de primariis fidei articulis, de quibus hic supra diximus, quod ordinarie

satis clare in scri otura contineantur: & hue pertinent, quae habet S. P. Augustinus in lib. 3. coiitra Maximinum cap i4. ubi ait Scriρturarum Diactoritatibus, non ςυOrumcumque Pruriis , sed utriusque

communibu3 teStibus , res cum re, cauaci cum cata Sa , ratio cum ratione decertet .

Sexto Patres , qui traditioncs disertis verb s rejiciunt , loquuntur semper de traditionibus hominum ingenio excogitatis , ut facit S. Hierooymus contra Helvidium, dum inquit sicut haec , qtia ScriPta Sunt, non

negomω ; Sic eo , qtioe non st ni ScriPla , Lentiimus: nam ibidem exagitat hareticum istum iii eo , quod sine omni fundamento & sine autentico testimonio asserere audebat Mariam Virginem post mortem Ioseph alteri viro nupsisse : quod rectissime negavit, S

298쪽

Metio II. cap. II. 279

admittere renuit vel propter hanc Solam rationem , quia scriptum non erat. Ad alterum dist. Doctrinae, quae de ore ad os transeunt, sunt Ordinarie sallaces, per accidens, &vitio hominum eone. Natura sua, & vitio traditionum e nego . Certissimum est, nec a quopiam jure negari potest, quod maxima ex parte in cognitione veritatum non aliunde proficiamus, quam ex traditione , & relatione majorum : etenim ut omittamus,

nos nihil plane scire eorum, quae sunt. & fiunt in dies in dissitis a nobis regionibus Americae, Asiae, Affricae Sc. nisi ex relatione illorum , qui regiones

illa; ipsi personaliter lustraverunt, sane ut apposite hic ratiocinatur S. P. Augustinus lib. 33. contri Faustum cap. 6. Platonis, Aristotelis , Ciceronis , Va ronis , aliorumque ejusmodi acietorum libros unde nouerunt homines, quod ipsorum sint, nisi eadem temporum sibi succedentium contestatione continua

Igitur quamvis negari non possit, quod illa, quae inter homines de ore ad os transcuat, saepe pessime corrumpi soleant , S ad extremum plurimis etiam falsitatibus permixta esse inveniantur; istud non fit ex vitio traditionum, quasi hae ineptae sint per se &ex natura sua , ad Veritatem aliquam incorrupte ad posteros deducendam , sed per accidens, idest vel emimperitia , vel ex malitia hominum , quibus fit, ut medium per se bonum, atque ad veritatem ad posteros deducendam satis idoneum , & aliquo modo etiam suseficiens , convertatur in malum, & ex instrumento veritatis fiat Instrumentum falsitatis & erroris.

Ad Confirmationem conci ans. & negatur conseq.

Nimirum satemur, quod nullus sere in mundo obtinuerit error , qui a traditionibus, vel non invaluit . vel aliquo pacto postea traditione propagatus non fuerit. verum quod per accidens contingit in trin

299쪽

st o De Ioeis Theologieis ditionibus humanis, nullo jure detorqueri potest; &aptari ad traditiones divinas: nam primo universim alia plane est ratio rerum humanarum , alia vero divinarum : neque Vitia hominum ullo modo corrumpere possunt dispositiones mirabiles a ternae providentiae Dei. Deinde certissimum est, quod traditiones in manu Dei fuerint semper medium aptum propagandae veritatis : sane enim notum est omnibus quod in statu

segis naturae, qui duravit ab Adam usque ad Moysem :idest bis mille annis , vera Religio , cujus basim &Iundamentum fuisse divinam revelationem Sect. l. cap. I. Propos. 2. in Respons. ad primum notavimus, pura

Et illibata eonservata suerit; & non solum ante . sed etiam post diluvium per posteros Noe ad seros illius Nepotes filios Israel pura & illibata, sine ullo scripto testimonio, & sola orati traditione, propagata sit, ita ut, Deo sic providente, longo illo

tempore, aut malitia aut imperitia hominum ex toto ab hominum cordibus deleri nunquam potuerit ; ut adeo non videatur, cur in nova lege fieri non pos- Sit , ut contendunt haeretici, scilicet, ut relatis inscripturam praecipuis nostrae fidei dogmatibus , alia sine scripto , & sola orati traditione majorum illibate ad posteros transmissa suerint. Praetera in hac fide, quod scilicet traditiones divinae non possint eSSe fallaces , si uti fallaces sunt traditiones humanae , etiam inde confirmamur, quia Christus Ecclesiam suam ita instituit, ut portae inferi adverςus illam praeva. Ure nu o unquam tempore valeant Math. cap. i6. v. 18. S quia promisit se cum illa permansurum usque ad consummationem saeculi ibid. cap. 28. V. 2D. EX hiS enim neccssario sequitur, quod ipse, dum voluit, ut in ea habui et ur tam verbum suum scriptum, quam Verbum traditum , pr Diuili od by Corale

300쪽

seella II cap. II. 28t' viderit hoc ipso , & semper provisurus sit, ut nullo

unquam tempore tam unum , quam alterum, vel malitia , vel imperitia hominum in substantialibus, cujusmodi sunt fidei. S morum dogmata , corrumpi,

aut depravari revera valeant.

Ulterius ipse, Christus scilicet ut testatur Paulus in Epist. ad Ephes. cap. 4. v. li. dedit quosdam Am- stolas . alios Prophetas, alios Evangelistas, olios Pastores, S Doetores ad consumationem Sanctorum in opus ministerii in Oedipeationem Corporis Christi, donec Oeeurramus omnes in unitatem Mel. id est usque ad mundi finem : igitur stante illa modo memorata promissione , & provida ista Pastorum ae Doctorum designatione nullatenus verendum, imo ne leviter quidem suspicandum est, quin aliquando con-- tingere possit, ut traditiones illae, quas ad integre constituendum omnia , & singula fidei dogmata necessario admittendas esse defendimus, adinstar humanarum traditionum propter imperitiam, vel malitiam illorum , quorum curae primitus commissae sue runt, ut illas ad posteros demandarent , aut ab istin rum Successoribus aliquando corruptae Herint, vel in futurum corrumpi possint. Huc accedit quod traditionum istarum, quas Ecclesia pro divinis suscipit , & quas ad integruim fidei

depositum illibate servandum necessarias esse defendimus , etiam intrinseca indoles . & naturia longe di-Versa sit ab ea , qua praeditae sunt traditiones humanae , quibus errores vel invecti, vel propagati unquam fuerunt, ut adeo etiam inde merito concludi possit , istas quidem , non autem illas posse esse sal laces ; nam prinio traditiones divinar fuerunt semper universales statim ab initio, tam tempore quam loco tetenim Ecclesia nullum unquam agnovit alium articulorum suae fidei auctorem, quam solam Jesum

SEARCH

MENU NAVIGATION