Exercitatio Thelogica de Locis, Seu Fontibus Theologiae Christianae Vol I

발행: 1820년

분량: 319페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

cio influere possunt, V. g. Quod Missa non celebretur , nisi a jejuno , vel quod Sacerdos in habitu , Ec tonsura incedere debeat. Patet autem quod postremae istae traditionum considerationes , ct natae exinde divisiones, locum non habeant, nisi tantum in traditionibus disciplinaribus e nam traditiones dogmaticae, cum solum Deum auctorem habeant, pertinent semper ad omnes, & omnia loca, ac tempora: ac proinde sunt Omnes universales, necessariae, perpetuae, & immutabiles , neque ab ulla humana auctoritate posSunt, vel immutari, vel ad certum aliquem coetum, tempus , aut locum limitari, aut restringi, sicuti fit, ct fieri potest in traditionibus, quae ad disciplinam pertinent, & quae generatim possunt habere origi nem , vel ab Episcopis . vel ab usu fidelium , vel denique ab Apostolis ipsis , a quibus multa instituta suisse regendis fidelibus utilia , ac salutaria , Superius jam dictum est. r l

272쪽

Metio II. cap. II. as 3 CAPUT II.

De Existentia , 9 Necessitate divinarum Traditionum. Praecipua controversia , quae viget inter nos, &haereticos sere omnes . & omnium temporum ci , consistit in eo quod haeretici sere omnes doceant

solam sacram Scripturam esse fidei nostrae regulam, nullamque extare revelatam seu fidei doctrinam , quae in sacris non legatur contenta codicibus et ac propterea Novatores, lutherani scilicet, & Calvinistae, affirmant universim , quod omnia illa, quae catholici docent de existentia, & necessitate divinarum tra ditionum , nihil aliud sint, quam figmenta apta ad Religionem Christianam radicitus evellendam; quemadmodum expresse pronuntiat Petrus Bayle in suo dictionario critico: ex quo unusquisque intelligit qua diligentia. & quo studio Theologus quisque animum praeparare, atque intendere debeat, ad divinas istas traditiones vindicandas; ut autem ordinate progrediamur, sit Proρositio I. Dogmata nostrae fidei non fuerunt in scripturam relata, nisi aliquamdiu post mortem Christi, ct gloriosam ejus in Caelum ascensionem . Probat. Imprimis extra dubium est, quod a principio nascentis Ecclesiae fidelibus dogmata fidei tra-

1 Controversia ista non est

nova neque nata est occasione

haeresis lutheranae, sed habet originem antiquissimam ; siqui dem ut notat Melchior Canus lib. 3. cap. a. ortum habet ex

remotissimis sontibus Marcionitar u , Ualentinianorum , Aria. narum , Nestorianoriim alio-rtim lite haereticorum primitivae Ecelesiae .

273쪽

as4 De meis Theologicis ae

dita suerint, non scripto aliquo , Sed Solo verbo, S praedicatione Apostolorum e etenim ut legitur in actis cap. 2. postquam ipso die Pentecostes, in quo etiam Ecclesia caepit persecta fieri, R in suo esse constitui, nimirum die quinquageSimo Pori resurrectionem Christi a mortuis, Spiritus Sanctus sub visibili forma ignitarum linguarum in coenaculo super discipulos descendit, tunc primum Mostoli , ut ibi. . . dem legitur ver. ψ., Caeρerunt loqui variis linguis protiI Spiritus Sanctus dabat eloqui illis . Jam vero puaedicatio ista Apostolorum fuit adeo essicax , ut illa ipsa die aggregata suerint ad Ecclesiam tria millia hominum: ut constat ex Vers. l. ejusdem capitis: igitur prima nostrae fidei propagatio facta suit, non scriptura , Sed sola praedicatione verbi , seu sola traditione orali: deinde dogmata fidei qua tenus Scripta sunt , profecto non inveniuntur alibi ,

quam in Evangelijs , & alijs scriptis Apostolorum r

atqui Evangelia, & reliqua Apostolorum scripta nonsuerunt consecta, nisi longe post Christi mortem rnam mors Christi juxta comuniorem sententiam consignatur ad annum 29. aerae Vulgaris ; contigit enim juxta magis obviam Evangelij intelligentiam , cum Christus esset annorum triginta trium ca . Jam ve-

α Nos hic sequimur comis

muniorem ia scholis opinionem, in qua non est eadem , ut qui tam existimarunt AEtae vulgaris , & veri Natalis , ac proinde etiam annorum mortis Christi , comparative ad aeram istam computandi ratio t nam in haesententia initium aerae vulgaris ligitur anno quinto post verum natalem Christi , ita ut natalis Christi Integro quadriennIoinitium aerae vulgaris , qua in computandis Christi annis utimur , praecedere supponatur; ac proinde initium aerae vulgaris statui debet anno quinto possNatalem Christi. & eum Christus ex probabiliori . & jam

sere ab omnibus recepta sententia , natus sit airca antium 4 OQ. sequitur, quot anni in

274쪽

Mella II. cap. II. assro S Mathaeus , qui primus omnium inter Evangelistas

doctrinam evangelicam in Seripturam retulisse fertur, scripsit Evangelium suum , ut ostendit Augustinus Calmet in Proleg. in Evang. Mathaei, patrio sermone, idest hebraice anno Christi t. hoc est, post annos serme octo a morte ipsius , S eX Irenaeo, quem sequitur Pearsonius in annalibus Paulinis anno 6 i. Similiter Petrus scripsit suam primam Epistolam , cum esset Romae anno secundo, vel tertio regni Claudii Imperatoris , idest circa annum Christi 4s., vel 46. in quo etiam Marcus suum Evangelium scripsisse cre

ditur , supposito quod verum sit, illud ab eo Romae scriptum fuisse c vid. Met. I. cap. 4. Noti et . , &ita discurrendum est de Luca, de Paulo, de Juda, de Jacobo ; nimirum etiam isti non scripserunt quidquam , quod ad fidem pertineat, nisi post diversos ,& plures annos post mortem Christi; ut de singulis ostendit modo laudatus Augustinus Calmet. & de S. Joanne tradit S. Hieronymus in lib. de Scriptoribus Ecclesiasticis, quod tam Evangelium, quam Apocalypsim suam Scripserit jam senio confectus: ergo generatim dogmata nostrae fidei non fuerunt in scripturam relata , nisi aliquamdiu post mortem Christi. Propositio II. Multa quae ad fidem pertinent nonsuerunt unquam ab Apostolis in Scripturam relata .

Probat. Christus Dominus Joan. cap. 16. V. I 2. po

stquam multa docuisset discipulos suos ex iis, quae ad fidem pertinent , ait ad illos t adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis Portare modo; cum autem venerit ille Diritus veritatis , docebit

tatis Christi, ae propterea etiam mortis eius , Integro quadriennio numerum annorum aerae

vulgaris semper excedere de

beant i sed de his videri potest

inter alios, etiam noster Lauinrentius Berti in Rudiment. ad Brev. his t. cap. IA.

275쪽

2s6 De locis Theologieb

vos Omnem veritatem : atqui nulli bi legimus, vel in E-Vangclijs, vel in scriptis a torum ApOStolorum, quae nam illa sint, de quibus a Spiritu Sancto post Christi ascensionem edocti fuerint discipuli ejus, quin tamen ullo modo dubitari possit , quod etiam ista, non minus quam . illa, quae scripserunt, certissime ad fidei , & morum doctrinam pertinere deberent: praeterea actor . Cap. l. v. 3. docet Sanctus Lucas , quod Christus post resurrectionem suam cum discipulis suis per quadraginta dies conversatus sit, & locutus de regno Dei: jam vero , quae ad regnum Dei pertinent, non possunt esse alia, quam fidei, Sc morum dogmata, ut per se patet ; & nihilominus etiam de istis tacet Seriptura, quaenam illa fuerint: ergo generatim multa plane sunt, quae ad fidem , & mores pertinent, quae tamen ab Apostolis in Scripturam relata nonsuerunt: deinde , ut ad particularia breviter descendamus ; sane certissimum est , nec videtur ab haereticis jure aliquo negari posse, primo quod in libris sacris , saltem in illis, qui Protocanonici vocantur , & quos etiam haeretici recipiunt, tanquam infallibilem fidei regulam , contineatur genuinum Verbum Dei, atque ideo . quod detur , & admitti debeat certus , S constans sacrorum librorum Canon, quo tanquam certa, Sc Secura regula determinantur,

ac discernuntur libri illi, qui vere divinitus inspirati fuerunt: secundo certissimum pariter est, &tanquam fidei dogma propugnatur etiam a lutheranis , & calvinistis , primo quidem contra Anabaptistas, quod Paedobaptismus , idest Baptismus parvulorum ante usum rationis validus sit: & secundo etiam contra Donatistas, quod ministratio baptismi cum debita verborum forma ab impio , vel haereti-CO collati valeat, nec proinde rei terari debeat: at

qui nihil plane ex his omnibus iuvenitur determinais

276쪽

te in Scriptura sacra expressum: nam quod ad primum pertinet idest ad Canonem' divinorum librorum. prosecto iste per solam Scripturam sacram determinari nullatenus potest: nam nullus omnino est, Scinveniri potest in sacra Scriptura locus, qui de te minate doceat , quinam libri in specie sint revera divinitus inspirati, qui vero dubii, & apocryphi.

Neque valet, quod Novatores reponunt, dum ajunt, Canonem sacrorum librorum non pertinere ad fidem , vel etiam illum per se constare, nec debere demon-

Stari, sed supponi potius , sicut fit in aliis scient ijs , in quibus supponuntur tanquam aliunde Certa ,& jam demonstrata principia illa , quae ipsis profundamento descruiunt : nam primo , si libri sacri sunt fidei nostrae regula, de fide quoque teneri debet, quod sint divinitus inspirati, alioquin fidei regula consurgeret , S constitueretur ex aliquo , de quo non est certum, utrum divinum sit, an humanum potius , S propterea utrum non humanam tantum , sed etiam divinam fidem mereatur Z quod ab-Surdum esse, & repugnans seci. I. cap. 3. affirmavimus: deinde quod scientiarum principia probari non debeant, sed supponi tanquam certa, & jam aliunde demonstrata , hoc verum est tantum , quando principia ista relate ad nos jam Sunt cognita, non autem quando nondum sunt cognita , sicuti contingit de libris sacris, de quibus nunquam certi esse possumus , an contineant divinam auctoritatem , sive an sint vere Canonici, nisi prius innotescat, quod sit rint divinitus inspirati; quemadmodum non semel nOtavimus loco modo laudato cap. 2. ubi de medio , quo nobis tam Scriptura sacra, quam reliqui omnes articuli fidei certo & infallibiliter innotescunt. Praeterea , ut ad alterum transeamus , licet in no-Vo testamento baptismus sit Sacramentum regenera'

277쪽

238 De locis Theologi eis

tionis necessarium ad salutem pro omnibus homini-hus , nulli bi tamen in sacra Scriptura expresse legimus eundem effectum suum producere, vel susceptum

ante usum rationis , vel collatum ab impio & haeretico ministro : nam primo verba illa Joan. cap. 3. v. s. Amen amen dico vobis, nisi quis renatus fuerit ex aqua , O viritu Sancto , non potest iu-troire in regnum Dei, quamvis sine dubio pertineant ad omnes haptigandos . tam adultos . quam infantes , nisi tamen probentur ex praxi Ecclesiae , & traditione majorum, facillime , & sine magno negotio eludi possunt, & ostendi ad parvulos non pertinere , cx eo, quia dicta inveniuntur ad Nicodcmum in adulta aetate jam constitutum , & qui propterea novitate ista , quod oporteat nos renasci denuo , cum jam Senuerimus , nonnihil correptus , atque percul Sris, eodem in loco vers. . interrogat dicens : Quomodo Potest homo nasci cum sit seneae ξ deinde etiam illa

Math. cap. 28. U. I9. Euntes ergo docete omnes

gentes baptiziantes eos: dicta suerunt Apostolis , qui profecto, nec linpij erant , nec haeretici: ergo licet

revera extendi debeant ad omnes ministros tam honos , quam malos , inde tamen contra Donatistas invicte demonstrari nequit Valere baptismum ab impio, vel abi haeretico collatum , nisi in subsidium Voce tur traditio .

Quod autem hic reponunt haeretici, nimirum d gmata ista contineri in sacra Scriptura implicite , atque exinde per analogiam fidei facillime, & satis

clare deduci, nihil concludit: nam licet utrumque verum sit, idest licet revera dogmata ista in sacra Scriptura imp. iei te contineantur, a proinde ex ipsa per analogiam fidei legit time etiam deduci valeant rattamen , si haereticus aliquis unum , vel alterum pervicaciter inliciaretur , atque negaret, sicuti olim de

278쪽

postremo secerunt Donatistae in Affrica, & nostris temporihus de priori faciunt Anabaptistae in Hollaniadia, quomodo is de errore suo convinci poterit ex aperta Scriptura , quae nulla extat in his casibus ZDeinde analogia fidei apud haereticos cst vanum

nomen Sine re e nam universura non admittunt aliam

regulam fidei, quam Scripturam : adeoque non poS- sunt hanc ipsam analogiam Sine manifesta contradictione aliunde repetere, quam ex ipsa sacra Scriptura : at vero sacra Scriptura non continet quid

quam clare, & perspicue de istis articulis : igitur etiam analogia fidei, quam obtrudunt haeretici , est insufficiens ad dogmata ista firmanda : ac proinde verissimum est , multa eMe , quae ad fidem pertinent , & quae ab Apostolis in Scripturam relata

non fuerunt. Solvuntur προSita argumenta .

p. i. Apostoli ideo Scripserunt, ut fideles haberent stabile monumentum suae fidei: unde Joan. cap. 2D. U. 3I. legimus : Hcffc autem scriρta sunt, ut eredatis ... 9 ut credentes vitam habeatis in nomine eius : deinde Scriptura sacra est maxime persecta , atqui talis non essui, Si quaedam omisSa Sunt, quae ad fidem pertinent : siquidem non contineret ea omnia, propter quae Scripta fuit: praeterea, si quaedam ad fidem spectantia omissa sunt, hoc certe evenire debuit, vel ex negligentia Scriptorum , vel ex consilio Dei; primum est iniuriosum sacris Scriptori inhvs : alterum vero Deo ipsi : ergo nihil plane ad fidem pertinens omissum est: tandem in Scriptura sacra inveniuntur multa levia , & quae per se nulliussere sunt momenti; igitur credibile non est omissa suisse gravia, & ad fidem spectantia: nam Deus , Si

279쪽

g6o De locis Theologieti

cut non abundat iu superfluis, ita non deest in necessarijs . Respond. ad primum dist. Apostoli scripserunt, ut fideles haberent stabile monumentum fidei partiale , S praecipuum cone. totale, & unicum nego . Prin-eipio Christus Dominus misit discipulos suos in mundum , non ut scriberent , sed ut praedicarent Evangelium suum omni creaturae: Marci cap. I 6. V. I S., R Math. cap. 23. U. 39. deinde Apostoli nihil plane scripserunt, nisi quando rerum , ac temporum ci cumstantiae istud exigere Visae sunt, ut scriberent: sic Mathaaeus scripsit Evangelium suum rogatus a fratribus in gratiam Judaeorum ad Christi fidem conversorum : ut Observat S. Hieronymus: Marcus vero

unus ex LXXII. Discipuli; Christi, scripsit illud dictante Petro, ut multi arbitrantur, in gratiam Christianorum, qui tunc Romae Christi fidem profitebantur: & S. Joannes composuit Evangelium suum , ut illud Cerintho , & Ebioni haeresiarchis sui temporis , & Christi divinitatem negantibus cs op Poneret e sic etiam Paulus, & reliqui Apostoli scripserunt , non ut omnia fidei dogmata scriptis suis comprehenderent, sed ut fidelibus commendarent, quae Spiritui Sancto , ut Scriberentur, opportuna es se videbantur; neque enim ut in sua E. Epist. cap. I. v. ai. inquit Petrus : Voluntate humana allata est 3 Nimirum Eblonitae doceo

hant Christum esse purum hominemr damnabant virginalem latum , & jungebant observantiam legalium cum Evangelior cerinthiant autem . sic dicti a Cerintho Philosopho distinguebant Iesum a Christo , docebantque cum Ebionitis le- sum esse purum hominem , Christum autem divinitatem, quae ex mente istorum Jesum dereliquerit, quando in Cruce clamavit Pater mi ut quid dereliquisti me quam impietatem innovavit postea Calvinus, d cens Christum tunc in despe

ratione in actum lui1 e .

280쪽

Metio II. Caρ. II. 26 aliquando Prophetia , sed viritu Sancto inspirante loculi sunt Saneti Dei homines: igitur licet verum sit, & nos quoque fateamur, quod finis principalis, propter quem Apostoli Verbum Dei literis consignarunt , sit iste, ut fideles haberent in scripto stabile monumentum, & regulam certam suae fidei: istud tamen intelligi debet de monumento, & regula fidei partiali tantum , & praecipua , non autem de totali , & completa : nam totalis, atque completa est

verbum Dei, quod partim in Scriptura , & partim

in traditione continetur: sicuti dictum est supra capite primo ab initio . Quod additur in confirmationum ex cap. zo. S. I annis obviam habet solutionem : nam ibidem Apostolus , & Evangelista loquitur manifeste de fide in Christum : adeoque verba illa versiculi 3 I. Haec autem Scripta sunt, ut eredatiar intelligi debent de fide quantum ad objecta principalia , quae explicite ab omnibus credenda sunt, non autem quantum ad omnia , & singula : nam ibidem Vers. 3 praemiserat dicens . Multa qnidem , O alia. signa feeit Ie-δus, quae non sunt seripta in libro hoc, ex quibus non obscure colligitur, multa etiam ab Apostolis pra termissa suisse, quae scripta non fuerunt. & scripta tantum illa, quae sufficere videbantur ad credendum, quia Iesus est filius Dei, quemadmodum ibidem subjungit Evangelista; ac proinde ex praefato test monio , nihil aliud deduci, potest. nisi quod credentes ea , quae scripta sunt, habituri sint vitam aeternam , attamen cum ista conditione , ut credant illa, quae Scripta sunt, ita tamen ut non inficiantur multa alia, quae scripta non fuerunt, & quae Iesum secisse expresse latetur, & docet eo loci S. Ioannes. Ad alterum dist. Scriptura est maxime persecta, quia continet omesa, quae ex inspiratione Spiritus, r 3

SEARCH

MENU NAVIGATION