De romanorum et græcorum magistratibus libri tres ... Authore Ioach. Perionio ..

발행: 1560년

분량: 119페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

I. PER IONII DE RO. ET

bus instituerunt, eosque qui a Romulo dicti siunt, Ram

nenses nominauerunt,eos qui a Tatio, Tatiense tertios Lucerenses a luco, in quem multi asylo aperto c5sugientes ciuitate donati sunt. Tribus aute tot fuisse, ipsum nomen indicat. Tribus enim nunc etiam vocat, quas Φυλας nos,& tribunos quos λαπις dicimus. Vnaquςque autem tribus decem curias continebat, quas nonnulli ab illis mulieribus appellatas esse asserunt, quod falsum videtur esse,propterea quod multae ab oppidis nonae habu runt.Quid inter tribu & curiam intersit,ex iis quae adhuc non a Latinis, sed a Graecis duobus auctoribus Dionysio Halicarnasseo & Plutarcho sumpsimus,intellectum arbitror. Eorum enim sententia,unaquaeque tribus curias decem continebat. Titus autem Liuius obscuram hanc de tribubus & curiis,ut docui,quaestionem reddidit. Nam &solus centurias vocat, quas tribus caeteri appellant, & curias triginta a Romulo institutas esse dici siquas quoniam dea tribubus seiungit,&a curiis triginta quas Halica nasseus & Plutarchus poniit, profecto quid curias appellet prorsus ignoro . Neque enim castac putat quas tribus. Curiam autem Varro mihi videtur no eodem modo appellare, quo Dionysius atque Plutarchus vocant. In lib. enim de latina lingua duo genera curiarum facit his verbis, Curiae duorum generum. Nam & ubi curarent faceta dotes res diuinas, ut curiae veteres , dc ubi senatus huma- . nas, ut curia Hostilia, quam primus aedificauit Hostilius rex. In eodem, Curia ubi senatus Remp. curat. illa etiam curia dicitur, ubi cura sacrorum publica: ab his curiones. Varro nonae curiae ad loci appellationem refert superioribus verbis,de qua significatione Dionysius Halicarnas-1eus loquitur , libro secundo. Iis autem quae ad deorum cultores pertinent constitutis, tepta diuisit, curiisque fingulis binos deos quos coleret assignauit, decreuitque ad sacra sumptris qui publice prςberentur, sacra autem una

cum Lacerdotibus curiae faciebant, festisque diebus in curiali

52쪽

GRAE C. MAGIS T. LIB. II.

tiali vesta omnes epulabatur.Erat enim suum cuique curiae tricliniit, in quo sacra fiebant,ut apud Graecos in Prytaneis . Vesta quaedam curiarum communis, eratque no- me tricliniis,sicut & curiis,curia. Si mihi usilvcnisset grς- cum Dionysij codicem legere,aliter haec dicerem. Voca. rem enim curiam locum, in quo curiae sacra faciebant &comedebant, quam vestam curialem & triclinium dicit interpres. Antequam graeca cum latinis coniungo, libcttribuum numerum persequi. Complurium quidem sententia tres primum,ut docui,sunt institutae, Ramnensis a Romulo ducta,Tatiensis a Tatio collega & conirte imp j,tertia Lucerensis a Lucumone ut Varroni placet,ut autem Dionysius vult & Plutarchus a luco. Quatuor autem descriptas esse a Scruio Tullio rege supra ex Liuio docui, quas a quatuor regionibus in quas urbs diuisa eliab illo,appellatas esse Varro cita auctor est. Ab hoc quoque inqui quatuor partes urbis tribus dictae a locis,Suburbana, Palatina, Esquilina, Collina, quinta quod sub

Roma,Romilia. Iam octo tribus unde appellatae sint,intelligimus. Nona Claudia vetus appellata est ab Appio Clauso, qui post Claudius vocatus est, anno quinto post exactos reges, P.Valerio quartum & T. Lucretio iterum C O S S. De qua T. Liuius libro secudo post urbem condita scribit his fere verbis, Seditio inter belli pacisque auctores orta in Sabinis,aliquantum inde virium transtulit ad Romanos. Nanque Appius Clausus,cui postea Claudio fuit Romae cognomen, cum pacis ipse auctor a turbatoribus belli premeretur, nec par factioni esset, ab urbe Regillo magna clientum comitatus manu Romam transfugit. His ciuitas data,agerque trans Anicnem. Vetus Claudia tribus, additis postea nouis tribulibus qui ex eo venirent agro, appellata. Eodem libro, unam & triginta tribus factas este anno quartodecimo post exactos reges scribit his verbis,Romae tribus una & x x x. factae. Atque earum quidem quae ad nouem superiores additae

sunt,non tradit nomina.Quatuor autem reliquaru , qui-

53쪽

I. PER ION II DE RO. ET

bus V.&xxx. numerus expletus est,in sexto tradit,Tri. bus quatuor ex nouis ciuibus additae,Stellatina, Pometi-na,Sabbatina,Narniensis,eaeque XXXV. tribuum numerum expleucre. Idem auctor est in extremo nono libro a Fabio censore omnem forensem turbam excretam in quatuor tribus coiectam esse, quae urbanae vocatς sint.

Ex co,inquit,tepore in duas partes discessit ciuitas, aliud tintcger populus fautor & cultor bonorum, aliud forensis factio tenebat,donec in Fabius dc P. Decius Censores facti .Fabius simul concordiae causa, simul ne humillimorum in manu comitia essent,omnem serensem turba cxcrctam in quatuor tribus conieci ζ, urbanasque eas appellavit: adeoque eam rem acccptam gratis animis serui, ut Maximi cognomen,quod tot victoriis non pepererat, hac ordinum lcmperatione pareret. Quae autem earum tribuum cssciat nomina,hoc loco nihil dicit: libro x x. ut

Floro placet, tradit, Libertini in quatuor tribus redacti sunt,cum antea dispersi fuissent, Esquilinam, Palatinam, Suburranam,vel Suburbanam, Collinam . Sed cum hoc dicunt, no hoc dicunt, ex libortinis solis has quatuor tribus constitisse, sed cum antea fusae dispersi que essent, inquatuor has,quς etiam urbanae vocarcntur,rctatas fuisse. Ita non nouum numerum tribuum effici ut, sed quatuor quς prius erat,augciat. In decimo libro duas additas dicit, quarum tradit nomina, Et lustrum eo anno conditum a

P. Sulpitio Sopho &P. Sempronio Averrione Cen ribus,& tribus additae duς,Amensis,ac Tarentina. Nos si

ad superiorcs xxxv. has duas addamus, septem & triginta fient,cum interea etiam Ciceronis clate v. & X X X. tantum esse dicerentur. Itaque vel T. Liuius errauit in earum tradendo numero, Nam Cicero Tarentinam in Planciana oratione nominat vel eo modo V.& X X X. tribuum nomen valuit, quo centunaturalia iudicia appellata sunt,cum plures essent quam centum,iudicos: aut ce te nominis vetustas valuit ac retenta est. Tenemus quidetribuum earum qu ς XXX v. fuerunt, quindecim nomina. Resi

54쪽

GRAEC. MAGIS T. LIB. II

na.Reliquarum autem viginti quaerenda sunt nobis. Atque utina Varronis de tribubus liber extaret. Facile enim

esset non solum reliquarum nomina edere, veru metiam causas nominum exponere. Sed tamen quarum nomina multa lectione inuenimus,eae nobis tradendae sunt. Cice- ro in Planciana oratione quatuor nominat. Tu autem

Laterensis quas tribus edidisti. Tarentinam credo Tarc-tinam enim a Tarento legendum puto, non Terentina Fuit certe id aequum,dc certe cxpectatum est,&fuit dignuconstantia tua, cuius tu tribus venditorem & corruptorem & sequestrem Plancium fuisse clamitas, eam tribum prolacto, seuerssimorum prςsertim hominum 55 grauis simorum edere debuisti. At Volitinia libet enim tibi nescio quid etiam de illa tribu criminari hanc igitur cur noedidistiZQuid Placio cum Lemonia'cum Vcicta nat quid

cum Crustuminat Nam quoniam Tarentinam, ut dixi, legendum arbitrosiquae a Liuio commemorata Est, quatuor hae sunt tantummodo, Voli tinia, vel Volatinia potius, monia, Crustumina,&Vciciana. in oratione priore contra Rullum trium mentionem facit, Romiliae, Orticulanae,& Narniensis, sed duas iam commemorauimus.

Quaesiui ex eo Cal. Ianuariis quibus hominibus d que admodum illum agrum esset distributurus, respondita Romilia tribu initium se esse facturum. Primum quae est ista superbia & contumelia ut populi pars amputetur Ordo tribuum negligaturi ante rusticis detur ager qui habent,qua urbanis,quibus ista agri spes & iucunditas ost ditur, aut si hoc ab se dictum negat, &satisfacere omniabus vobis cogitat, proferat, in iugera dena describat, ab Orticulana usque ad Narniensem nomina vestra proponat.Festus Pompeius praeter has,octo no Dina Metis,in- inquit, tribus a quodam castro sic appellatur. Ofentina, ab Osente fluuio dicta. Pontina tribus a Pontia urbe cst dicta. Papyria tribus a Papyrio vocata. Pupi na tribus ab agro Pupino. Popilia tribus a progenitrico traxit vocabulum. Scaptia tribus a nomine vrois Scaptiae appellatur.

55쪽

I. PER IONII DE RO. ET

Tormentina tribus a campo Tormento dicta. T. Liuius praeterea in lib. x x I X. Polliae tribus mentionem facit. Εquitum deinde census agi coeptus:& ambo forte censearcs equum publicum habebant,cum ad tribum Pollia ve- tum est,in qua M. Livij nomen erat, & prςco cunctar tur citare ipsum censorem: Cita,inquit Nero,M. Livium. In v I I. etiam libro quo tempore Pontina, de qua dictu est addita fuerit, scribit, & pr terea Publiliae nouae tribus nomen exprimit, Eo anno duae tribus Pontina & Publi tia additae. Is aute annus fuit duodequadringentesimus post urbem conditam,C. Fabio,& C. Plautio Cossilibus. Libro nono duas alias additas esse tradit, Ofentinam, de qua iam diximus,& Falerinam, seu Faleriam, L. Flacco &L.Plautio Venoce Consulib. Duae,inquit, Romae additae tribus Ofentina,ac Falerina. Duas alias commemorat lib. x i x.ut auctor est Florus in Epitome nam decas secunda non extat. Vclinam & Esquilinam. Accedit ergo Velina

superioribus, quoniam de Esquilina iam dixi. Duas alias

liam,Rogatio inquit,perlata est,ut in Aemylia tribu Formiani de Fundani in Cornelia Arpinates ferrent, scilicet, suffragium. Inueni etiam tribu Sappiniam. Scribit enim in x x x I r. lib. his verbis, sub haec tam varia fortuna, regesta L. Furius Purpurio alter Cos . per tribum Sappinia Boios venit. De Metia & Scaptia iam de Festi sententia

mentionem secimus,& unde uni dictae. Quando autem sint additae, Liuius v I I I. post urbem coditam libro docet his verbis, Eodem anno census actus, novique ciuescens,iribus propter cos additae,Metia & Scaptia. Censbres addiderunt QPhilo,Sp.Posthumius. Atque haec quidem de tribuum numero, nominibusque tradita comperi. De centuriis autem sequitur ut differamus. Romulus

omnium,quos quidem legerim,nisi Liuij, consensu, tribus Romae primus & inuenit & instituit. Centurias etiaLiuij consensu,Servius Tullius qui sextus regnauit. Duo

autem centuriarum fuerunt gener multaeque partes generum

56쪽

GRAE C. MAGIS T. LIB. II. a 3

neru singuloru. Aliae enim sunt peditum,aliς equitu centuriae, peditumque fueriit quinque classes,quarum prima

L X X X. centurias contincbat eorum,qui centum milialium aeris aut maiorem censum haberent.Secunda vipinti centurias, ex eisque qui intra centum, quod vulgo diacunt infra , usque ad quinque dc septuaginta millium censum consistebat. Tertiae quinquaginta millium ce

sus fuit,totidEmque centuriae: quartae X X v. millium cem sus, quem numerum centuriae ad quabant. Quinta descripta fuit censu undecim millium, centuriis quinque &triginta.Sed quo maior nobis habeatur fides,haec confimmari auctorum grauissimorum testimoniis est melius. T. Liuius loques de Scruio Tullio, Aggrediturque inde, inquit, pacis longc maximum opus, ut quemadmodum Numa diuini auctor iuris fuisset, ita Seruium conditore omnis in ciuitate discriminis, ordinumque quibus inter gradus dignitatis fortunaeque aliquid interlucet, posteritama serrent. Censum enim instituit,rem saluberrimam tanto futuro imperio, ex quo belli pacisque munia non viritim,ut ante,sed pro habitu pecuniarum fierent. Tum classes centuriasque, de huc ordinem ex censu descripsit,

vel paci decorum,vel bello .Ex iis qui centu millium aeris

aut maiorem consum haberent, L X X X. confecit centurias,quadragenas sciatorum ac iuniorum: prima classis omnes appellati: seniores ut ad urbis custodiam praesto essent:iuuenes,ut soris bella gereren arma his impcrata, galea, clypeus, reae,lorica,omnia ex aere haec, ut corporis tegumenta essent,tela in hostem, hastaque,dc gladius. Additae huic duae fabrum centuriae, quae sine armis stipe

dia facerent: datum munus, ut machinas in bello ferrent. Secunda classis intra cetum usque ad quinque de septuaginta millium censum instituta :& ex his senioribus iunioribusque viginti conscriptae centuriae,arma imperat . scutum pro clypeo,& praeter loricam omnia eadem.TCrtiae classis quinquaginta millium censum esse volui toti dem centuriae,& ea codem discriniane aetatum factae, nec

57쪽

I. PER IONII DE RO. ET

de armis quicquam mutatum,ocreae tantum ademptς.In

quarta classe census quinque & viginti millium, totidem centuriae factae,arma mutata, nihil praeter hasta & verutudatum, quinta classis aucta, centuriae triginta factae, fundas lapidesque missiles hi secum gerebant, in his accensi,

cornicines, tubicinesque in tres centurias distributi, undecim millibus haec classis censebatur. Hic minor census reliquam multitudinem habuit. Inde una centuria facta est immunis militia. Ita pedestri exercitu ornato distributoque, equitu ex primoribus ciuitatis duodecim scripsit centurias, sex item alias centurias, tribus ab Romulo institutis, sub iisdem quibus inauguratae erant nominibus . fecit. Ad uos emendos dena millia aeris cx publico data, e quibus equos alerent, viduae attributae, quae bina millia aeris in annos singulos penderent. Haec omnia in dites a pauperibus inclinata onera. Atque haec quidem T. Liuius. Dionysius autem Halicarnasseus eade sere tradidit lib. ii Ir .ctsi aliis verbis. Gr cis enim verbis in censii cuiusque classis describendo utitur. Ait enim primae classis minarum centum censum fuisse, secundae intra decem drachmarum millia usque ad quinque & septuaginta minas constitisse. Atque de harum duarum censu cicum Liuio conuenit,de tertiae autem non conuenit. Tit.

enim Liuius tertiae classis censum quinquaginta millium aeris omnino dicit fuisse, Dionysius autem minorem septuaginta nec quinquaginta minis minorem. Eodemque modo, quem vult fuisse censum omnino quartae classis, quinque & viginti millium aeris Liuius, hic similiter minorem quinquaginta facit, non minorem XXV. minis. Sed de quintae classis censu maior inter eos videtur essedissensio. Nam undecim millium omnino eam censam

fuisse vult Liuius: hic autem intra quinque dc viginti us que ad duodecim minas de semissem, nisi forte vitio librariorum pro undecim duodecim ascriptum est. Nam in caeteris cos non discrepare hinc scire possiimus, quod

Titus Liuius satis intelligi posse putauit quod omnino

locutus,

58쪽

GRAE C. MAGIS T. LIB. II.

Iocutus, omisit, cum praesertim in secundae classis destriabendo censu verbis usque& intra usus esset, quae essent deinceps intelligenda in caetcris. Sed haec non sunt insti tutae disputationis,quemadmodu neque illud quod praeterire non possum, aes apud Romanos quod verbum a veteribus saepe usurpatur , eiusdem precij & ponderis fuisse, cuius minam apud Athenienses, drachmamque decem minas, id est, decem aeris millia valuisse. Quoniam fatis multa de tribubus centurusque Roma norum dixi, nuc de more, quem Graeciae populi in his tenuerint,dicendum est. In quo Romanorum mihi perspicua videtur imitatio. παῖυς eni in ab Atheniensibus appellata est es, etetΓli, id est a tribus, quam latini tribu vocant. Itaque Varronis & Plutarchi & Dionysj verior est sentcntia, qui tribum a numero dictam putant, quod a Romulo ager Romanus in tres partes diuisius fuerit,

quae ob ea causam tribus sint nominatae. Q nqua et eapud Athenienses, tertia erat pars crvλους, quemadmodude Aristotelis sententia confirmat Suidas. Iulius etiam Pollux in eadem sententia est octauo libro, se τρια μέρο

ηθα Φρα rere, id est,In tres partes unaquaeque tribus diuisa

erat,atque partes har, 're ηυς ἔθνος, πιτραπεια Vocabatur. Neque enim eteolbe verti potest commode in linguam nostram in hac significatione. ἔλορ autem gentem dicamus licet,& τρατ&αν curiam . quoniam Dionysius comparans morem Romanorum Atheniensium instituto Φρατυαε

sic appellata dicit. Sed in hoc dissimilitudo est,quod Romae unaquaeq; tribus in decu curias distributa crat, Athenis autem solum in tres partes, quarum φρατρια Vna aut unaquaeque potius diceretur.Nam haec mihi tria nomina Unicuique parti videtur conuenire, quod Suidas de aliorum sententia dicit his verbis, irixin te S ρωγ εθνος Γλατο lia κτι φρατριψ, ῆ c eortivit, id est, Eadem autem

59쪽

I. PER IONII DE RO. ET

dae placet, dicta est quasi moreια, id est familia & genus.

Aliis autem videtur appellata, id est, a puteo,quod Φρα ρες id est,curiales,id est,qui eiusdem erant

curiae,eodem puteo uterentur. Atque in hoc etiam Romani Athenicnses imitati videntur, quod singulae curiae diebus festis Romς una epulabatur,in curiali Vesta, que- admodum,ut Dionysio placet,in Prytaneo Athenis. Itaque illi mihi recte huc Graecorum Romanorumque morem in Galliam nostram transtulisse videntur,ij qui sacra

quaedam priuata quς passim faciunt opifices vel alij,

τε me etiam grςco Verbo nominarunt.Nec vero iis assentior, qui inde a maioribus nostris minimas illas iurisdictiones Ecclesiae,quas vulgus Curas voca non curas, sed curias dicendas este contendunt.Neutrorum mihi sentctia placet.mihique videtur & verius & aptius verbum curationis,ut cura quae vocatur vulgo,curatio,& qui pr est, Curator nominetur latine. Atque in hanc me sentetiam

illa potissimu ratio impulit, quod maiores nostri illi primi, qui fines imperij Christide sancti sit me viuendo, Moptimc dicendo propagarunt,cum multos iis regionibus quas in Christi fidem redegerant, praeficere vellent, quorum iis de quibus agimus, minimam daret auctoritatem, hoc instituisse videntur, ut alij magistratus, hi non magistratus, sed curatorcs vocarentur: quae duo ita disserunt, quemadmodum supra dixi, ut apud Graecos & αλ- μέλεια. Curatores ergo aptius mihi videtur dici posse, qui' vulgo curati appellantur, quam curiones, & curationes quae vulgo curae dicuntur,quam curiae. Quinetiam illud tritum mihi videtur aptius. M αελuα enim cura interdudicitur de GHMθαι curare. Curatus autem non placet omnino. μαπρες a Cicerone Curiales dicuntur. Sunt e . nim τῆς οπιῆρ a ρατακe, ut ait Suidas, id est eius.

dem curiae. In II .libro de officiis. Theophrastus quidem scribit Cimone Athenis etiam in suos curiales Laciadas hospitale fuisse. Ita enim dicitur instituisse & villicis imperauisse, ut omnia praebcrentur, quicunque Laciades in

villam

60쪽

GRAE C. MAGIS T. LIB. II. as

villam suam diuertisset.Pollux quidem.άπροιο vult este etia magistratus apud quos pueri & virgines profitebantur,quod si verum est, tin ali sie e ραπρας -ο, & ἐγ- γραι sy, quo dicendi genere frequetor utitur Demosth nes,erit curare ascribendum nomen fili j apud phratores,dcά αγε ι, & ἐγγράρε- profiteri apud phratores Mascribi phratorem. Sic enim Cicero loquitur, Ascribi ciuem,& profiteri nomen,ut supra docui. Mihi autem in gis placet φραπρα ς uno modo tantum dici, quos exposui, eos qui eiusdem curiae participes crant. Nam φρατe LM is est potius apud quem nomen pueri profitebantur. Est autem Φρατῶπι ς is qui a Liuio, & Festo Pompeio maximus curio dicitur. Sic enim nomina lucta ex verbo αρ- χe conuerti fere debent, ut αρχερgie pontifex vel sacerdos maximus. Athenis autem in eo die festo quae Apaturia diccbantur,pueri nomen profitebatur tertio die nam tot diebus concludebatur quia dies,quo ascribebant nomina pueri, κουρέωπς vocabatur. Itaque verbum Vnum apud Polluccm corrigendum cst vi i l. lib.Legendum est enim κουρεωῖim non κηρεά si isti. In nomine autom profitc-do,ordo Athenis seruandus erat,vt primum in phratorii,

id est,curialium,deinde tie sit . id est in populariu

ψυ id est, Quod ut lacit, necesse fuit istos in curiatium numerii ascribi,nec reliqua fuit ulla defensio, ascripsi serit,ut quae in medio sunt,prςteream,ascripsit inqua

SEARCH

MENU NAVIGATION