Medicina hippocratica exponens aphorismos Hippocratis auctore Joanne de Gorter ..

발행: 1757년

분량: 556페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ao NEDICINA HIPPOCRATICA

euius partis incipiunt, & qui longo tempore increscunt, antequam ad sumismum vigorem pervenerint, illos Longos futuros esse , eum ad duritiem solvendam natura diu laborare solet ; & longum incrementum quoque secutum fuisse, a longo statu δc decremento. L-gus ex U. Qui morbi ex sua natura Longi habentur , superius recensiti sunt . iii vero morbi, qui breviores fuissent, prolongantur, ipsa prolongatio multa mala parit: nam ingesta alimenta minus debito praeparantur , eum actio vitae diuturnitate morbi debilitata & turbata, non valeat nova ingesta in eam bonam indolem mutare , qualis in sanitate requiritur , atque ipsi humores naturales ante morbi invasionem sani, perseverante hac sensim exeunt bonam indolem , & corruptam non omnino evacuatam generant in corpore cacochymiam . Partes etiam firmae alienis humoribus irrigatae enervantur, dilaxantur, ipsa caro invenitur laxa & flaccida post morbos diu toleratos . At. que ex ita alienis humoribus parcior spirituum proventus facit debilitatem virium, imo observavimus cum Syden hamo , stultitiam ex febre protracta natam , solis roborantibus curandam, exstincto morbo ita prolonaato. Ex

Protracto morbo ultra modum certum est , vel materiem pertinaciorem esse , vel vires non valere materiem subigere , inde vel materies recrudescit sensim & recidivam facit , vel in aliam saepe pejorem corruptelam abit , atque producit novum morbum , vel denique longitudine morbi ita deteruntur vires, ut pereat aeger, qui non succubuisset ex eodem morbo, si non fitisset ultra modum prolon satus, quare quidam morbi per se non peric Iosi, prolongati autem hominem interimere valent. Muti ex VI. Vere & aestate morbi breviores, autumno & hyeme iidem morbi Ion- φ...i giores & pertinaciores observantur, ita ut vernali tempore, soriatur febris μ' 'tertiana vel quartana, quod autem raro, brevitatem promittamus: Sed tertiana vel quartana mensibus autumnalibus invadens , saepe tot km hyemem perseverat, & quamvis antidoto exstinguatur , post aliquot septimanas recrud scit, non cedens ante vernale tempus. Cui autem causae haec differentia stadscribenda, non satis constat, an dependeat ex hyemis frigiditate , minuente insensibilem perspirationem , & materiae morbi exhalationem; an vero ex pertinaciori causa praecedente aestate solis calore nata . Forsan binae hae cause concurrunt . aestate autem ob maiorem solis calorem, uti quoque in regionibus calidis omnia fieri acriora & magis deleteria , constans observatio assirmat ; hyeme autem & in resionibus frigidis mitiora manere quod alienum ergo in istate consectum est; si infecit corpus, deterius, quam quod hyeme conficitur ; inde liquere videtur, aestivos morbos periculosiores esse debere quam hyemales. At tali modores non est concipienda, nam morbi hyemales non producuntur a noxia materia,

quae hyeme consecta est . neque s stivi ex materia in ista te nata , sed vicissim hye- inales morbi fiunt ex materia ista te consecta, & vernales ex materia in hyemefacta . Nam dum in aestate solis calor humores in terrae ambitu excoxerit, Cir ca finem aestatis admodum sunt exaltati, & corrupti; aecedens tunc sti Sus au tum ridie non emendat, quod antea corruptum fuit, sed eorrupti exhalationem impedit, facitque , ut id quod telluris calore expellitur , alte adscendere nequeat , aeris enim frigiditas vaporis sublationem inhibet, quare nos materiem circa telluris superficiem vapantem inspirantes, nostrum corpus illa virulentia inquinamus, quam non facile excutere vel subigere possumus minuta perspiratione in autumno , unde autumnales morbi frequentes & pertinaces . Uernali autem tempore , quia corpus mitiorem materiem hyeme consectam inspirat , &sequente calore aestivo eam iacilius expellit, aer, elevatis vaporibus in altam, magis dePuratus quam autumno , cuiusliberat a morio, dum autumnus

32쪽

post insectionem non subsistit novum suppeditare virus, quo aer est impraeis

gnatus .

VII. Paroxysmorum durationem, anticipationem , postpositionem, redi- ertus tempus, prolongationem , abbreviationem , augmentum , decrementum , intervalla temporis, reduplicationem, & multa alia promittere morbi Io m. .gitudinem & brevitatem morbi, expositum inveniet Lector in Comp. 7. 33. XXII. quare non opus eadem hic repetere. VIII. Dum morbus in corpore est natus, quaedam alia conspiciuntur, si- Magus ..ue dependeant ex morbi causa, vel alia re accedente, quae in textu dicun- en hootui mox apparentia, epiphaenomena: haec multa admodum morbi longitudinem & brevitatem atque reliqua indicant. Ex his pauca attingam , nam de his omnibus, ubi examina uri sumus signa epiphaenomena , Irusius est agendum . Adducit auctor sputum , urinam , alvi exerementa , & sudores . IX. Pleuritis & peripneumonia duo praeeipui sunt morbi, qui ex sputo iu- s - , Θ dicantur, in his enim quo citius bonum sputum apparet, eo citius quoque Longus σπhomo liberatur a morbo e & contra sputum maluin, olens , amurcosum, 'μ ρ spumosum , tenax , sero apparens, non solum morbum producit, sed & periculum portendit. Non est huius loci cuncta de sputo, quae ad hunc titulum collegi, proferre . Hoc solum est adstruendum , sputum cito prodiens

abbreviare morbum, sero apparens morbum protrahere . Quandiu morbus acutus intenditur, omnia inveniuntur sicca , & humores ulterius compinguntur; sed si morbus subsistit, ea compacta sensim incipiunt solvi, quod Iolutum tune aliquam portionem emittere incipit per emunctoria naturalia, inde cutis siccitas commutatur in levem humiditatem , urina nubeculam& aliquid sedimentosi profert: ita etiam in morbis pectoris, trachea arteria& bronehia hucusque siccissima , nunc incipiunt humectari, & quod rudi me tum sedimenti in urina aliorum morborum , id est in morbis pectoris sputum coctum , quod expectoratione redditur. Cito itaque apparens sputum indicat, subsistere morbum , & in solutionem tendere ; sed si sputum in his non apparet nisi sero , certum est, morbi materiem tam tenacem esse , ut non potuerit nisi longo tempore & iterata actione vitali subigi ; itaque cum finem exspectare non possumus, nisi praecesserit morbi status , ergo quo diutius durat antequam perventum est ad statum , eo quoque longior futurus est morbus . X. Quoniam omnia observata practica morbi brevitatem & longitudinem s-ὼ Θ exhibentia, collecta inveniri possunt in Comp. T. 36. LVII. 22. & 29. non sevus exerit opus eadem hic recensere U. Aph. 33. & 3 . Lib. 7. XI. Alvi excrementa viridia , porracea potissimum in aeutis , spumosa sessis o meraca, valde liquida & rursus compacta , varios colores habentia , cum langue ex vehementi strepitu emissa, copiosa in pectoris morbis, longitudinem praesa- qis giunt: quia viridia & porracea in aeutis corruptam bilem indicant , quae 'brevi tempore in acutis subigi nequit , & talis quoque evacuat o non est critica, levamen adserens, sed symptomatica r spumosa colliquatae pinguedinis & putredinis est indicium , & quoniam morbi putridi per longum

tempus durant, talia excrementa quoque longitudinem praesagiunt. Reliqua autem indicia ex excrementorum colore , odore , consistentia & quantitate ex Comp. T. 9o. peti possunt. XII. Frequentior non est via, qua inorbosa materiae corpore eliminatur , R reis, ruam percutim sub forma sudoris; arteriae enim & nervi in poros culaneos m MV esinentes, totius massae humorem aliena hac via eliminare valent, inde roridi calidi sed eopiosi sudores ad sebris finem venientes post peractam coctionen vid. Aph. 36. L. q. corpus liberant a materia morbosae verum si sudores se

33쪽

12 MEDICINAE HIP GCRATICA

cum non serunt morbi materiem , auserendo humorem bonum maiorem deis bilitatem inserunt ; tales sunt copiosi & dissi uentes alieno tempore, nullumque Ievamen adserentes : huiusmodi sudores longitudinem portendunt, nam nisi tollatur in acutis morbi materies , non desinit morbus ; & quoniam post tales sudores corpus magis fuit de Gilitatum, eo minus valet materiam morbi subigere: imo si cum sudore copioso non evacuatur morbi materies , fgnum est, eam pertinacem esse , ad quam tenacitatem subigendam & expellendam longum tempus est insumendum. Interdum quoque sudores proinde uni ex colli quatis humoribus, uti sunt frigidi & copiosi, nam sudor bonus vi vitae majore, qua simul concitatur calor corporis , est expellendus, quare frigidus sudor certum signum praebet, sudorem vel ex colli quatis humoribus , vel relaxatis osculis profluere : urraeque hae clivis longitudinem portendunt, nam putredo seu colli quatio & debilitas virium in acutis brevi tempore curari nequit. XIII. Restaret in hoc explicandum, quomodo ex his sontibus demonstraretur morbus iudicatu facilis. & difficilis, verum quia hoc ex brevitate &langitudine morbi facile intelligi potest, dicta lassicere reo e . LIB. L A P H. XIII.

sisti, in

XIII. C Enes facillime ieiunium ferunt, secundo aetate consistentes .. Min me se dolescentes. Omnium minime pueri : ex his autem , qui inter ipsis

soni alacriores .

in eo conservatur alimentis assumtis, quae etiamsi nobis sint aliena istamen assumta ita actione corporis commutantur, ut veros nostros humores& partes firmas constituant. Quamdiu crescit homo vel animal, ex alimentis assumtis non tantum conficitur, quantum actione istius corporis consuinitur, deteritur & expellitur, verum plus conficiendum est , quod cedit in incrementum. Itaque actio conficiens validior est in crescentibus, quam in corporibus non amplius crescentibus . Ita est nostrum corpus creatum , ut motu vitali ex assumtis alimentis praeparentur partes nostrae, & eodem quoque motu deteratur L consumatur, quod consectum est. Seὸ quo propiores sumus origini, eo actio, qua praeparatio absolvitur, comparata ad causam deterentem , est maior: quo seniora fiunt animalia , eo illa praeparans actio comparative est minor. Ex hac creata lege constat , eandem alimentorum quantitarem in crescentibus, ceteris paribus, citius commutari in bonos humores, quam in aetate provectioribus. Inde quo origini animalia sunt pro

piora , eo citius commutantur alimenta , quo vero magis ad senectute imaecedunt, eo diutius durant, antequam alimenta fueroe commutata.

II. Si igitur aequalis quantitas in iunioribus & ad ultioribus alimentorum ingeritur, iri iunioribus citius conmmpta erit, quam in adultis: Potest itaque in iunioribus alimenti desectus esse eodem tempore , in quo nulla est in adultioribus ingerendi neeessitas si igitur puer & senex ad id tempus exspectant, ad quod senex ferre potest inediam sine detrimento , puer ne

cabitur alimen rorum desectu .

III. Quoniam hue actio cum aetate sensim decrescit, inde, quo successive magis distant ab origine , eo facilius longiorem inediam ferre possunt , ex qua regula gς ςr ii, seu creata in nobis & aliis animalibus lege facile capi-

34쪽

eur totum mysterium, senes iacillime &c. ieiunium serre posse , cuni eam actionem immutantem minus validam habent. IV. Addit Hipp. qui inter ipsos sunt alacriores . Sed & hoc etiam ex ge- inore ores nerali regula deduci potest ; corporis enim exercitiis citius cibi subiguntur, distinim

nam tunc non solum motus vitalis hoc absolvit opus, verum etiam motus animalis, qui dum operatur, auget quoque circulationem , quare operarii& exercentes plus alimenti assumere coacti sunt, quam quiescentes& otios . Pueros autem alacriores , agilioresque , cum corpus suum magis movent , quam segnes & torpentes, eodem modo ut exercentes citius iubigere ingesta .

XIU. erescunt, plurἰmum habent ealidi innati : plurimo laitur egent limento : sin minus, corpus consumitur . Senibus autem paucus ca-Ior: propterea flaucis fomitistis indigent, a multis enim extinguitur. Idcirco a iam febres senibus non smiliter acuta, frigidum enim es corpas.

I. Uod nos in praecedente Aphorismo ex creata a Deo actione vitali in rae - nobis aliisque viventibus deduximus , id Hipp. Calido innato ad- rum an scribit in hoc Ioco. Si quis existimat, Hippocratem magis cognitam reddi- ' disse causam, quia cItat Calidum innatum , nos Vero legem a Deo crea- acti itam, eum existimo rem non satis perspexisse : nam dicere ex Calido inna--ω. to fieri, sensum magis intricatum facit, si ulterius enim urgemus , unde ille veniat calor nativus seu Emphyton thermon, id creationi , ut nos actionem vitalem, adscribendum est; & tum habet hanc dissicultatem , Calidum innatum tum quoque esse explicandum , quod a Veteribus non peraltu in est : malo itaque statim in principio ad Creationis opus consupere, quod a nemine explicari potest , ad quod si veniant hodierni Medici &physici, contenti acquiescunt, quam ut aliquid insuper incogniti interponam. Si qui sunt dicentes, se intelligere, quomodo actio vitae sit creata,

Credo mentiri, fateor ego me latere . Invenio tamen , vitae actionem esse in omnibus viventibus, qua distinquuntur a rebus mortuis. II. Calidum innatum multa obtinuit nomina, nonnulli Flammam, Au mutaviram, Animam vitalem, Archeum eum vocarunt, tutarunt esse Humidu Iri innatum. Primigenitum calore & spiritu persu sum, quod a parentibus acceptum. v carunt Insitum, sed alimentis conservatum & revocatum dixerunt Ineuens, mera verba omni sensu carentia. Nam planta, insecta , & pisces vivunt, crescunt, nutriuntur, uti animalia calentia, dum tamen non magis quam alia mortua caleant quare vitae actioni non semper junctus est calor. Et quoniam animalia frigida viventia eodem modo crescunt & nutriuntur, uti animalia calentia, Calor non est vitae attributum inseparabile . Quid autem volumus per actionem seu motum vitalem, id in speciali Exercitatione I. exposuimus; de Calore corporis egimus in Comp. T. υλ. III. Quod Hipp. observatione Practica detexit , invenimus Vera fide no- c,postis bis reliquisse, quod autem ex placitis Philosophorum sui temporis, quando me -- hac disciplina desectu experimentorum admodum erat manea & mutila , deduxit, non parum a veritate saepe recedit. Non constat experimentis , i in hisi'. fantes plus calidi innati continere, quam viri : imo ex apparitione v ιὸere tur ,

35쪽

14 MEDICINA HIρ POCRATICA

tue, calidum in adultis abundare, nam eorum corpora ad thermometrum calidiora inveniuntur, &a frigore externo non tam facile vincuntur, quam in tenella aetate; si ergo ex mente Hipp. magnitudo incrementi penderet a copia ea lidi in nati, maius incrementum fieret in adultis, quam infantibus . Quod cum experientia contrarium comprobat , huius asserti absurditas fa-- cile patet. Atque frigida animalia etiam crescere non potuissent, si ex in nato calido pendeat incrementum . Quare augmentum non adscribimus C lido innato cum Hipp. I. quoniam sine eo quoque quaedam animalia crescunt ra. quia in calidis animalibus incrementum non est proportionatum calori. g. - IV. Pu tuor genera corporum invenimus multo alimento egere. I. Coris νον, No. Pora origini propiora , quoniam observavimus amo ne in immutantem assumis rimo alia ta in his validiorem esse, quam in adultis , & quia talia quoque corpora pro incremento elaborant: nolo tamen, ut sensus hic accipiatur, ae si vellem , insantem plus cibi capessere, quam adultum, sed habito respe tu molis corporis , si enim decuplo ponderosius sit corpus adulti quam pueri, puer plus quam decima parte alimenti eget , qua fruitur adultus, ut vivere possit sine detrimento ex cibi desectu . a. Assuetos multum cibi capete , hi enim eum medioeri quantitate dicuntur desectu laborare. 3. operarii & suum corpus exercentes, quoniam in his non solum motu vitali uti in quiescentibus citius convertuntur assumta alimenta; verum etiam motu animali, & motu vitali tunc quoque vallatore facto, in his subiguntur assumta . q. Corpora ex morbis iubito reconvalescentia, quemadmodum post quartanam febrem sanatam in his autem cavendum est, ne nimium simul ingeratur, famelici quidem sunt & alimento copiosiore egent, sed si appetitui indulgeamus , corpus adhuc dum debilius multitudine obruetur, &uersabitur in recidivae vel alterius morbi periculo. Seaes ιυν V. Tandem ad senectutem perventa corpora labascunt , motus vitalis a Deo in corporibus viventibus creatus sensim languere incipit & debilitari,is... unge omnia fiunt in senibus , quae mala ex infirmiore actione vitali etiam in iunioribus conspiciuntur, in quibus tamen recuperatis viribus, nata mala emendantur , in senibus autem , quia vires recuperari nequeunt inevitabili lege deperditae, sensi in in deteriora abeunt: quae igitur mala ex deficiente actione vitae nata ut evitentur & aliquo modo praeveniantur, adhibemus

auxilio, amonem vitae suscitantia ; Hipp. dicit, egere fomit.bus, id est adhibenda sunt auxilia, quae maiorem calorem sua potentia in corpore excitant, qualia hodie vocamus Calefacientia, qualia sunt miri tuosa & aromatica U. Comp. T. 84. Ita enim est nostra vitae actio comparata, ut a quibusdam assumtis se validius agitet. Talia Calefacientia senibus, minime vero Iuvenibus sunt adhibenda , utpote his actio vitae satis valens non eget stimulo , quem si adhibes, morbus fit ex nimia agitatione, sed sinunt corpora Ianguentia stimulo exactarida . Hane autem adiicit cautionem, a multis . mitibus 4 xii guttur, ς ut Galenus t Lampas modieo olei nutritur, nimio titem -obruitur e nam ut modi eo spirituoso refocillantur senum Vires, usque ad ebrietatem vero assumto, eaedem extinguuntur. seisibis, VI. Quoniam senum eorpora sunt frigida , dicit Hipp. non corripiuntur m usto se bre acuta : experientia autem testatur, non raro senes febre acuta corripi.,- - Quare hic sensus alio modo est capiendus. Si senes eadem febre calida ten- ω. tantur, qua iuvenis, illa in senibus multo minorem calorem concitabit; . atque levior causa, qua in juvene febris calida concitatur, in senibus modicum calorem suscitabit, quod ex hac lege senerali facile deduci potest: Motus vitalis a nativitate usque ad persectum incrementum sens m redditur rori

36쪽

stior, in eo perstat, dein languere incipit; stimulus idem applicatus eo validiorem motum suscitat, quo vis vitae est robustior , inda pueri & senes parum, adulti vero maximum calorem experiuntur a stimulo.

XU. I TEntres beme oe vere natura sunt calidissimi ο ρ ῶ longissimi. In .

V his Uittir temporibus etiam alimenta plura exhibenda . Innaιum eis dinim calorem ma orem habent. Mirimento igitar copiosiore indigent . Iudicium sani AEtates o Athleta .

- . . . - r

J. T Ums aphorismi sensus ut facilius capi & exponi possit , ejus aliquo I I modo mutabo ordinem : Alimenta plura sunt exhibenda hyeme &sere I. quia ventres hoc tempore sunt calidissimi ; a. somni longi Timi; 3..innatum calorem majorem habent ; 4. iudicium sunt aetates & Athletae. Examinaturi sumus primo, quae praemittuntur , ut videamus , an exinde .per legitimam conclusionem inserre possimus, copiosiora alimenta danda esse . . .

II. Ventres inultas significationes habent, interdum enim omnem cavita- o. ista inem; aliter tres notabiles cavitates, caput, pectus& abdomen, vel ventri- eali siculum eum intestinis significant. Ex his in hoc loco Hipp. intelligit ventrieulum & intestina, quoniam ab his partibus recipiuntur alimenta & in iis

praeparantur. Itaque ex sententia Hippocratis ventriculus & intestina hye- naret Ame & vere sunt calidissima. Hanc autem sententiam desumsit ex communi κ' Fc opinione, qua statuitur, hyeme interiora magis calere quam aestate : sed ''quoniam haec dententia iteratis experimentis per thermometra captis satis 'resutata sit, non est opus his amplius insistere., constat enim , aestate contenta ventris magis calere quam hyeme: quare haec-adducta ratio nihilsugin .gerit ad probandum, nos egere pluribus alimentis hyeme quam aestate. III. Alterum argumentum est, quia cum somni hyeme & vere sint longissimi, is mira corpora egerent plus alimenti. Ex assumta hypotest, a somno fieri coctionem, dictum Hipp. firmari potest, sed experientia contrarium probat, non solum istenim animalia totam hyeme in quasi dormientia non egent alimento , sed mentis. etiam quidam homines sopore oppressi per plures vivunt dies sine alimento , vel multo minori copia, quam quae sufficeret ad sustentandam vitam invigilantibus: atque experientia confirmat, somnum lonsiorem vitam conis servare cum exiguo alimento. An igitur ratio experientiae contrariatur ino si falsa sit, quemadmodum haec est hypothetica, nam a somno fit laudabilis coctio , ut exposuimus Pero. Cap. 6. v. sed per coctionem , quae fit in somno, non intelligitur citior assumtorum subaEtio, nam in vigiliis citius subiguntur alimenta, quam in somno, utpote solo blando motu via tali in somno alimenta sunt subigenda; sed in vigiliis actione vitali vali diore , & saepe etiam motu animali promovetur subactio . Hinc satis coiis stat, quam perverse nonnulli statuunt, largiorem coemam esse sumendam, quoniam optima fit a somno sequente coctio , quoniam alienam de coctione fovent sententiam . Satius itaque est in infirmis largiorem evitare coenam , ne somnus multitudine alimentorum turbetur , & cibus nimis diu quiescens corrumpatur. In robustis autem, qui solo vi3ente motu vitali omnia subigere valent, non est opus stnictana hanc regulam servare. I V. Superius tr demonstravimus , ventres hyeme & vere non habereni orem calorem, sed haec est alia quaestio, an vero calidum innatum h. Iris. D Iq.

37쪽

26 MEDICINA HIPPOCRATICA

tau I4. II. his temporibus sit majus, nam statuunt in pueris, quibus ad the Inem tua mometrum minor est calor, maius esse calidum innatum , adeo quidem e- vati m stimant, maximum esse posse calidum innatum , etiamsi eius calor detegi nequeat thermo metro, quemadmodum in aromate, & spiritu vini dicito einei se calorem, quamvis is ad thermo metrum non percipiatur. Si pro Calido Innato, de quo multum litigant veteres , aliam rem cognitam pona mus, nempe eam actionem vitae in nobis viventibus a Deo creatam , qua, .corpus nostrum suum accipit calorem sine calore vel igne adventitio, quem

feri demonstravi Pero. Cap. v Ii I. γ ex attritu , responsio erit facilis. Nam hyeme & locis frigidioribus haec actio magis valens est . Nos versamur semper in aere ambiente Dipidiore, quam est gradus caloris nostri corporis , certum itaque est, in nobis esse causam hunc majorem calorem producentem , quae tanta est , ut corpus ab ambientibus refrigeratum tamen suum caloris gradum conservet: si igitur in maiore frigore externo aequalis maneat caloris gradus in corpore, vel si tantum non minuitur calor corporis, quantum augetur externum frigus, evincimur, causam calefacientem in nobis in eo aere frigidiore validiorem esse, quam in aere calidiore. Experimur quoque omnes, ex subito ingruente frigore corpus nostrum ad the mometrum magis refrigerari , quam si idem frigus aliquamdiu perstetit: quare in frigore perseverante causa calefaciens in nobis validior fit. Neque hoc est contra rationes, nam demonstratum est , pro validiore attritu augeri calorem, eum autem attritum a frigore in nobis viventibus majorem fieri , consentaneum est, quia partes firmae nostrae a frigore uti omnia qorpora contrahuntur & ac cur tantur, si ergo motus vitalis idem manes, se acum aucta applicatione unius partis ad aliam, validior fit attritust, & inde maior istius effectus, nempe calor. Hac igitur actione validiore transi fluentes humores plus patiuntur, seu quae sunt aliena, uti alimenta, citius commutantur in bonos humores, atque ex alimentorum desectu novi assumendi nascitur necessitas. Inde roboratis visceribus hyeme major necelsitas

capiendi alimenta nascitur. Si igitur per Calidum innatum intelligunt Α-ctionem vitalem, allati veritas satis constat. U. Quaevam tas copiosioribus & paucioribus eget alimentis , superius Θ αι h. I. notavimus. Athletae autem ex consuetudine & corporis exedi citio plurimo alimento egent ; nam qui assuescunt sua faginare corpora, , - fucis. is non possunt contenti esse ; atque corpora exercitata quiarii .uo. plus deterunt, citius desectu alimenti laborant'. Hoc autem an ex calido

innato maiore proveniat, ex superius dictis iacile colligi potest. e. . , UI. Ex allatis rationibus & experientia constat, hyeme largiora assumen- da esse alimenta, sed non ex dictis rationibus Hippocratis, quia per se non sitis firmae sunt . Num vere quoque id sit faciendum, admodum dubito, quia, si corpus multitudine fuit onustum , aecedens calor enervans aetio

MQm vitalem , parte 'ne firmas laxans , facit humores non satis enervati qactionibus agitatos , in alienam naturam degenerare .

Ielus humidus febrisitantibus omnibus confert , maxime Wro pueris , o aliis tali vidiu uti ransuetis .

I. I Ribuq in casibus Hipp. dicit, victum humidum conducere; II bricitantibus omItibus,

a. maxime pueris;

in se consuetis. Videtur es

38쪽

textu constare , Auctorem velle sebrientes pueros & consuetos humido vistis utentes. Ergo sciendunt est omnium primum , quid sit humidus victus . Qui nihil solidioris cibi eapit, sed cuncta liquida magnaque copia aquae diluta, .uietu humido utitur, ergo nihil tunc ingeritur , quin ita sit solutum, ut forma liquida intret, quare ad subamonem non eget corporis actione , &affusione liquidi, quae requiruntur cibo solido & sicco, antequam eo usque perveniat, ut lactea vasa intrare possit. Si liquida mediocri copia iugeruntur, non dicitur humido victu uti, sed humida copiosius ingeruntur vel &applicantur. Denique auxilia, quae dicuntur saponacea acescentia & fructus . a horaei, mediocri quantitate ingesta humectant , horum usus etiam dicitur . victus humidus. Uidendum nunc est, num tria haec genera victus humidi omnibus febricitantibus pueris & consuetis conserant. II. Febris omnis sivest essentialis sive symptomatica nunquam est praesens, nisi concitet maiorem circulationem , calorem, & corporis aegritudinem . Exsebris causa non possumus ratiocinari, quia latet, seu res est nobis incognita , quae se per haec criteria prodit. Major autem C;rculatio non solum ex morbosa , sed etiam ex mechanica causa seu motu musculari semper inducit sanguinis lentorem, seu sanguis acquirit maiorem concrescendi potentiam, atque quidquid ita compingi non potest, extruditur: massa sanguinis ita coni pacta multa mala facit, quae non sunt huius Ioci citare vid. Comp. T. 43. , Ut autem haec evitetur compactura ; non solum humida sunt ingerenda copio - .s ora, verum etiam quae hutnectant, qualia hodie dicuntur antiphlogisti ea ;nam iis temperatur motus ille major & praevenitur nimia illa conere scibili potentia in fanguine Calor aestians in febribus breve omnia in putrilaginem Convertens egregie iisdem temperatur , & quoniam di Eta Antiphlogistica non facile per maiorem calorem in putredinem convertuntur , quoniam sunt Acescentia, prae omnibus aliis iii febribus sunt Iaudabilia . miror igitur perversitatem multorum , qui in omnibus febribus non dubitant dare decocta carnis, quoniam in corporibus a febre calentibus cito in putri laginem convertuntur. Non novi, me unquam sine aegritudine, seu infirmitate observasse febrem : quae ergo causa est , ut nova ingesta impersectius elaborentur nostrum itaque est evitare ea, quae multa subactione egent, ut sunt cibi solidi; sed quae faelle vel minima corporis actione in bonos humores nostros converti possunt, uti sunt liquida, quaeque soluta sunt antequam ingerebantur: imo quia in febricitantibus dimatur tenuissimum ad subigenda ingesta alimenta non confluit satis magna copia liquidi; atque corpus humido privatum , hoc victu humido etiam suppetias accipit. Quare non solum ex sententia Hipp. verum etiam ex ratione & experientia conducit victum humi dum praescribere febricitantibus. Practicis graviter obstat , quid sit faciendum in Hydropico febricitante, nam victu humido augetur hydrops. At tales multae in praxi occurrunt dissicultates, si signa. eontra indicantia occurrunt, in quibus Medicus iudicium ferre debet, quid ex his contra indicantibus praecipue tollendum sit. U. G. si hydrops magis urget, quam febris, non est victus humidus imperandus , secus vero si aeger ex febre magis periclitatur. Non est ex hydropis natura febricitare, sed si accedAt, est marhus novus alteri accedens, vel producitur ex corrupto latice . Atque in morbis compositis generalis regula non valet , unde allata dissicultas illa non est alicujus momenti, nam si velletri plures alios quoque compositos casus fingere, haruregula generalis de victu humido febrientium saepe pateretur exceptiones. III. Nostrum corpus observatur a nativitate ad persectum incrementum non solum augeri molet, verum etiam robore, ut quo propius est origini, , D E LO

39쪽

Consuetis.

alimenta

28 MEDICINA HIPPOCRATIC A

eo minus sit valens ante nativitatem enutritur enim solo praeparato a m

tre succo; post nativitatem lacte 8c pauxillo panis, non seri tolidiora alimenta; sentim vero increscens viribus etiam pollet; est ergo ex sua natura puerorum corpus debile , & alimentis liquidis concoctu facilibus sustentandum . Quod si oboritur in tali corpore per febrem maior infirmitas, ita hoc itaque omnino debemus abstinere a cibo solido & concoctu difficiliori. Recte igitur Hipp. imperat victum humidum, praeprimis in pueris febricitantibus .

IV. Corpus nostrum etiam malis rebus assuescere, notavimus in Persp. h. ao8. o 23r. haec consuetudo hic est persequenda in victu huin ido. Qui a longo tempore nihil nisi humida & digestu facilia accepit, ejus ventriculus ti reliqua organa ita emolliuntur & relaxantur , ut imparia fant duriora subigere: hoe experiuntur illi , qui ad evitandam podagram vel Phthisin protrahendam utuntur diaeta laetea; quod si lac amplius ferre nequeunt, & tunc volunt ad victum communem redire, haud facito priorem victum serunt ; ita operarii si longo tempore suere otiosi , ad labores antecedentes citius fatigati erunt; qui se domi continere sunt consueti , in a-Pricum vel ventum venientes, magis laeduntur quam consueti. Igitur ma-λime conseri victus humiduς omnibus febricitantibus , ut dictum est, sed Praeprimis consuetis, nam hi ob duas rationes per alium victum laederentur , I. ex natura febris, a. ex consuetudine .

ri condurat , videndum . Concedendum autem aliquid σ ceditisues Mini, o tempesati, o regioni, o aetati. I. T IIc Aoh. rigide primo examinat ingerendi tempora , seu quoties in I die cibus sit dandus ; dein quantitatem determinar . Sed monet

deinceps, recedendum interdum esse a rigidissima hac regula ob consuetudinem , tempestatem , regionem , & aetatem . Quare primo generaliter iuspiciendum, quid magis conducat in sanitate & morbo, semel aut bis, muti tum vel parum ingerere. II. Cum quidam homines semel, alii bis, imo ter quaterve de die cibum capientes omnes manent sani, experientia non constat, quid sit eligendum sanitati maxime conveniens in sanitate conservanda ; itaque ratione quadam satagunt hoc examinare , tam in sanis quam aegrotantibus . Quidam solummodo asserunt, bis vel ter de die tutius esse quam temet vid. Peris. C. I i. x m. alii vero contrarium statuunt. Videndum es habe inr in textu : quid itaque videbo , si experientia non comprobat unum vel alterum; & ratio vario modo a Medicis accipitur ponderabimus itaque rationes, ut inde aliquid e ti Peterς misimus . I. Capiuntur alimenta ut restituatur id , quod inevitabili actione corporis deteritur, ex hac itaque ratione omni tempore & parum simul e set ingerendum , ut suppleatur amissum . a. Ventriculus & reliqua organa chylopoletica iacilius possunt parvam quantitatem simul subigere , quam magnam semel ingestam ; atque saliva , bilis, ventrieuli & pancreatis succus assiduo aD fluens , melius possunt parvam quantitatem simul ingestam superare & solvere , quam magnam , quia tanta copia horum liquorum confluit eo tempore dum semel in die comeditur , eum haerent alimenta in ventriculo & intastinis, quam

siluit, si eadem quantitas partitis vicibus suisset ingesta. Constat ergo

40쪽

eausa, quae alimema exigit, & quae alimenta praeparat, conducere, saepiu; de die capere cibum saluberrianum esse . Sed Sanctorius υid. Pero. Aph. 3o6.

Pestis est, inquit, comedere ante cibi praecedentis concoctionem . Hoc ergo confirmat his aut ter de die capere cibum conducere, modo tantum spatium inter-

rrat temporis , ut praetedens ingestus cibus persecte coctus st. Istud ex hac recepta hypothesi adstruit, coctionem, quae ad minimum quinque vel sex horas insumit, novo ingesto turbari, ut alimenta ebullientia in olla ab affusa nova aqua delinunt ebullire . At longe abest y nam ira infantibus, qui sere omni hora lac sugunt, expetimur, non turbari coctionem ventriculi , & in re- convalescentibus& inficinissimis, quo saepius & parva copia simul sumunt alimenta, eo facilius haec subigere, & eo minus aggravari ; atque rationibu allatis consentaneum est, eo melius esse quo sepius assumuntur alimenta . Patet itaque ex his, falsam assum tam suilla hypothesi re, qua contendunt, coctionem turbari novo ingesto . Decepti utique sunt existimantes. coctionem turbari novo' ingesto, quia hoc de munt ex comparatione coctionis per ignem substratum , cum in nobis dicitur e octio, si amone vitali organorum , & a fluxu humorum saponaceorum subiguntur ingesta , minime vero ab igne substrato, uti illi existimarunt. Videntur autem duae obstare rationes . Prima est ,

omnes homines invictu communi nunquam Omrat hora capere alimenta , si melius esset omni hora sumere, cur non faciunt istnd Hoc autem Dei benignitati est tribuendum , qui nostrum corpus ita creavit, ut quidem omni momento alimento egeat, sed huic molesitae prospexit, ut quoque valeat semel in die si capiat alimentum , istud coacervare : eodem modo quoque cum excretionibus constitutum est, omni momento secernitur urina & segregantur se ces, sed non sumus coacti excrementa omni momento reddere e hoc argumentum igitur non destruit utilitatem capiendi frequentissime cibum in aegrotantibus & ex aetate debilibus. Alterum est, non concedi tempus lassiciens collectioni bilis in vesica sellea; quia uentriculus semper manens in aequali distensione eodem modo cistam urget, dum vero a ventriculo vacuo cista minus compressa in se bilem colligere valeat, quam evomit, si deinceps ventriculus impletur . Innuitur hoc argumento , requiri bilis colle monem , quas collecta stagnans redderetur melior & efficacior ad praeparanda alimenta , quis hoc proba vitρ existimo acervaculum bilis nobis a Deo datum esse, ne essemus coacti omni momento cibum capere , sed ut eo tempore, quando ventriculus est vacuus , non efflueret frustra ad praeparanda alimenta per duodenum transeuntia ,

sed tune eo copiosus, si post ieiunium copiosiora alimenta ingererentur, ut simul praesto esset major eopia humoris praeparantis. Ex his itaque omnibus colligo, sanitati admodum conducere aliquoties de die capere cibum , & maxime debilibus ex aetate vel morbo : sed sanos & firmos in sanitate permanere posise , etiamsi semel in die cibum sumunt, quia in nobis ita sunt fabricata organa, ut unica vice tantum possimus ingerere, quantum intra viginti quatuor horas requiritur ad nutritionem ; quemadmodum hoc quoque in excrementis exonerandis experimur : sed propterea non sequitur eum modum optimum esse ad conservandam & recuperandam sanitatem .

III. Si attendimus ad scopum, cur sumuntur alimenta , facile est definire silum quantitatem generalem, nam in crescentibus paulo plus est ingerendum quam corpus deterit, quia ab assumtis incrementum debet formari; sed in aetate con- ' stante tantum est ingerendum, quam consumitur, modo non si causa vetans tantam ingestionem, uti saepe in morbis. Ut itaque homo in sanitate sciret, quantum sit ingerendum , Deus nobis dedit monitorem , famem scilicet, quae in sanis satis fideliter declarat, quantum assumendum sit: sed hanc

SEARCH

MENU NAVIGATION