Medicina hippocratica exponens aphorismos Hippocratis auctore Joanne de Gorter ..

발행: 1757년

분량: 556페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

m L MEDICINA HIPPOCRATICA

humores sint movendi. Chylus in primis viis optime consectus, s diutius malineatur, commutabitur in cacochyliam, necesse igitur est ut moveatur, iaest ducatur maiore motu ad ea loca, ubi servire debet, quare dimetiei a modum extollunt corporis exercitia & stomachica calefacientia eo tempore. quando chylus est coitus . Morbi materia ut est Lentor si conversus sit ita pus, aut inflammatio in abscessu, omnino alia indicatio curativa naestitue, quam ante istud tempus: hucusque enim minuimus motum per antiphlogi-

silea, sanguinis missionem , & refrigerantia ; sed nunc , si haec facta sit mu

tatio , moventia adhibemus, & e vitamus omnia motum minuentia hine in stadio variolarum suppuratorio licitum est calefacientibus uti , quae damnum inferunt, si ante suppurationem propinantur. Utique ipitur peccant, qui semper calefacientia, & qui semper refrigerantia in acutis, iustam matoriis morbis, & variolis adhibent. uda ην- VII. Duplex genus Crudi quia observatur, I bonus humor corpori im serviens , a alienus ineptus nutritioni & evacuationi, videndum, cur noceat horum evacuatio. Uires vitae materiem morbi subigere debent & expetilere , hae quoniam generaliter minuuntur evacuatione boni humoris, tali itaque evrcuatione minuendo causam praeparantem , morbi curatio protrahitur: neque evacuatione boni detrahitur materia morbi, quare hujus evacuatio non valet morbum tollere, qui unicus est scopus medicinae. Constante etiam o servatione experimur in morbis inflammatoriis, evacuationem materiae ante maturitatem exasperare morbum , qui enim apostema ante maturitatem aperit, morbum protrahet o quare Chyrurgi monent, abscessum ante maturitatem non esse aperiendum. Hoc imitantur medici in curatione sebris aedentis acutae, quae est veluti inflammatio generalis per totum corpus ; si e

nantur lentorem evacuare Per emunctoria, morbus exasperabitur.

credam n VIII. Nisi adiiciatur, quid si liuelligendum in hoc loco per Crudum ,

QV ' li ec reo uia, cruda non elle movenda , non procederet. Nam si virium desectunata suit Cruditas, uti in multis morbis chronicis, nisi moveamus crudum, id ad coctionem deducere non possumus: sed Hipp. hic intelligit Lentostem seu materiem morborum acutorum maiore motu febrili comparim; si huic addas moventia , magis compingetur & ad maturitatem non pervenieti de Chirurgi nunquam Emplastra vel Cataplasmata calefacientia & move tia adhibent tumori inflammatorio, quandiu pus non est famam ; neque Medici prudentiores in fabris inflammatoriae incremento athibent calefacientia& stimulantia, ne lentorem ultra modum compingant. Eoacarum IX. Turgere hic significat copiam humorum maiorem impetum facientem, V ut exeat. Ita in principio morborum acutorum saepe turget sanguis, tune ob-Ρ ' ' orta liaemorrhagia sedatur impetus & corpus minus turget: quamvis itaque per sanguinis edumonem emittimus sanguinem seu humorem crudum , conducit tamen eam tunc facere evacuationem , non ut tollatur morbi mate xia , ut multi existimant, sed ut nimius impetus, quo partes vel totum corpus turget, & qui laudabilem coctionem inverteret , temperetur : nam a

tuo ex nimio, quam languidiore motu vitali pervertitur materiae concoctio . ta etiam in morbis chronicis , si ventriculus & intestina cacochylia turgent, in principio conducit eliminare contenta. X. Ne ergo medicus crederet, in omni principio acutorum & Chronicorum sanguinem esse mittendum, vel Vomitorium aut Purgans esse dandum , addit Plurima non turgere . Hanc raro practici observent regulam , nam invenio nonnullos statim vel venam secare, vel vomitorium aut purgans dare , sine

ullo discrimine, existimantes haec auxilia tollere morbi materiem ; & in sua

52쪽

yraxi eonfirmantur, quia saepe levamen ex tali medicatione observarunt; si vero successum bonum non habuit medela , id morbi naturae adscribunt. Sed monitus hae regula, sedulo observavi semper in morbi Cruditate, num turgeret materia, tunc adhibui evacuantia cum summo successu, aliter vero utiliter a me omissa sunt . Si 'uis variolas curandas habet , quaestio est , num in principio sanguis sit mittendus , aut alvus ducenda , unus hanc, alter illam sententiam tuetur , & acriter litigant . Uerum lis illa statim componi potest admittendo evacuantia, si materia turgeat, ut saepe in i vanibus; & omittenda si non turgeat, ut in infantibus 4

L I B. I. A P H. XXII LXXIII. prodeunt, non rapia sunt aestimanda , sed si prodeant , qualiara oportet, o facile serat. Et ubi ad animi deliquium ducere oportet , hoc etiam saciendum, se aeger sufficiat.

I da sit cognitio bonae & malae evacuationis. a An non interdum

licitum sit evacuare usque ad animi deliquium . In evacuatioue praecipit,

aestimationem non fieri debere ex Copia, sed ex Quesitate, & farili tolerantia: Quae res sensim examinandae sunt. II. Quaestio haec bipartita potest concipi. I Num nullo modo debeamus an Es ad quantitatem evacuationis respicere. a Num vero minus sit ponderanda quam evacuati qualitas & facilis dissicilisve tolerantia. Primum his velle Hipp. π . i. '' haud credo, quoniam utilissimum est in morbis, fi evacuatio respondeat magnitudini morbi e nihil enim parvum est eriticum ; & nimia evacuatio debilitate neque in morbo parvo magna debet esse evacuatio , neque in magno morbo parva evacuatio : sed tantum debet evaeuari, ut iudieare possimus, mat riem omnem morbi ablatam esse. Minus enim evacuatum pro magnitudine

morbi declarat, portionem materiς morbi relictam esse , quae vel recidivam fa- Ciet. vel novum pariet e magis autem evacuari nequit, quin id abundans desumatur ex bonis humoribus, & ita non levate verum debilitatem inducit. III. Cum humores boni &mali evacuati eopiam egestionis praebeant, sola Observatio quantitatis non sufficit ad cognitionem , nam incertus sum , num illa copia ex bonis vel malis fit petita. Necesse ergo est, simul respicere ad qualitatem egestorum . Quidnam vero horum magis si ponderandum , ita accipi potest: quantitas relinquit dubium, num sit ex bonis vel malis, alaque facilis est copiae aestimatio : verum qualitatis observatio declarat, num bonus vel morbosus humor educatur & morbo conveniens , & summo tu dicio est opus, ut videamus, num sit qualitas conveniens. Igitur magis at tendendum ad qualitatem, quam quantitatem ; sed non debemus propterea

totam quantitatis observationem negligere.

IV. Si omnibus in morbis eadem esset evacuanda materia, facile esset iudicare qualia prodire deberent ad morbi solutionem , humores enim evacuati gra- phice cum omnibus his notionibus describi potuissent sed qui prodeunt in uno morbo , damnosi sunt in aliis ; quare decerni nequit, nisi addatur morbus, imo interdum morbi tempus, num quae prodeunt, bona sint vel mala. Nimis

longum foret omnes percurrere casus, quare unum alterumve adferam ad huius rei clariorem intellectum . Bonum est in Pleuritide & Peripneumonia si putum aequale, album , inodorum prodeat; sed varium , spumosum , nave F scens,

53쪽

scens, stetens, malum . In morbis acutis urina est bona modice tincta eum sedimento laevi & albo; sed clara, tenuis, vel eum nigro sedimento letha. Iis. Sanguinis fluxus in acutorum principio bonus , circa finem autem lethalis. Sudores boni calidi ex toto corpore erumpentes ; sed frigidi olentes, tantum circa collum & pectus, mali . Ex quibus rationibus autem dicta dicuntur bona & mala, aliis loci; exponitur .sbiata V. Ponamus hominem materia morbi obsessum, quae materia irritat vire, vitae, ut inde quaedam nascantur symptomata . Si motu illo concitato superatad cium ιx tur & expellitur morbi materia , constat, corporis vires praevalere ad subigens )um & expellendum ; & si secuta fuit evacuatio, talis aeger liberatus est ab ea materia , quae vires opprimebat : ergo necesse est, ut facta evacuatione aeger roboretur. Talis evacuatio dicitur fieri cum iacili tolerantia, & propterea bona est, quia recuperantur a fri vires, & aufertur causa inorbi. Si vero vires vitae minus valent, saepe etiam fit evacuatio, sed tunc victis viistae viribus quivis humor ad emunctoria veniens transmittitur, non potest tune

fieri mali a bono separatio, sed eiu uit fine discrimine bonum & malum simul: quia vero bonorum evacuatio debilitat, & crudorum exoneratio recruis descere facit morbum, aeger ille nullum levamen ex tali evacuatione, perci pit, imo qui antea non valebat morbi materiem superare, nunc hac evacuatione masis debilitatus succumbet. Quando VI. Superius h. 3. IX. demonstravimus ex Hippocratis sententia im- opstr modica evacuatione abundantiam non tollendam esse , hie vero contrarium vi-π' ' detur statui. Quare multi Commentatores refugia Praefuerunt, alii vero dis . . mnino contradixerunte sed si res ipsa penitus inspiciatur, a veritate non re

cedit Hipp. nam ponit casum, in quo facienda esset evacuatio usque ad animi deliquium, ut homo servetur, quae si non fieret, periisset homo; satius tunc est tam copiosam sacere evacuationem & servare hominem , quam permittere , ut vi morbi opprimatur. Hoc ergo loco perstringit meticulosos, qui in morbo sola magna evacuatione curabili existimant, satisfecisse , fi pa

vam secerunt. Sed ad Extremos morbos , extrema remedia exquisita optima . Aph. 6. Si aliquis pleuritide, peripneumonia, angina , phrenitide, sebre inflammatoria tam valida corripiatur, ut timor sit, ne homo servari possit, dum tantus sit in corpore motus, qui omnia destruet, vel imminet suffocationis periculum , si subito summa non adhibentur auxilia , tali in casu praestans est sanguinem ducere ad animi deliquium ex lata plaga : nam minor evacuatio tam subitaneum levamen adferre nequit, quin prius extinctus sit aeger. In his igitur oportet ducere ad animi deliquium , sed tam vehemens

non est faeienda medicina , si faciliori & leviori auxilio levare possimust sed s aliter homo servari nequit, ut monet Auctor, id quoque faciendum est,

eum ex inducta lipothymia per maiorem evacuationem non tantum Perieuli fit exspectandum, quam immineret ex morbi vehementia. LIB. I. A P H. XXIV. XXIV. πN aeutIs affectisnibus raro, o in pr ncipiis purgante utendum, at- que Me diligenti prius adhibita eautione faciendum , I. T TT intelligatur , an ex usu si purgans exhibere in prinei pio mo bi aeuti , sciendum est si Qualia purgantia suere Ueteribus in

usu . a Quinam morbi dicuntur Acutae Affectiones . 3 Quodnam

54쪽

tempus habuere pro morbi principiis. Ex his dein inter se comparatis iudicium ferri potest . His perspectis tandem examinandum s quae cautio sit adhibenda. II. Veteribus in frequenti usu fuit Helleborus, medicamentum validissi- P Sq mum, vel Colocynthis, Scammonium, Agaricus, aliaque drastica, quibus hodie , cum mitiora, ut Rhabarbarum , Sennam, Mannam, Cassiam possidemus, vix uti audemus . Veterum itaque purgantia magnam vim exercebant, & corpus mirifice turbabant; hodie autem istis lenioribus satis commode alvum ducere valemus d quare hoc tempore licitum est etiam turbare alvum, quod olim non erat licitum. Quare olim in morbis exhibitum purgans saepe crisin pervertebat, quod hodie minus verendum est. III. Acutarum affectionum apud veteres lata est significatio I omnes Atatis, morbi breves sunt acuti, sive sint cum vel sine periculo, ita febris Epheme- moin .ra, ApopIexta, phrenitis sunt apud ipsos morbi acuti, dum tamen nullum subst in Ephemera periculum. a Acutae quoque assectiones erant cum vel sine febre, ut ex at Iegatis morbis constat; modo brevi tempore morbus ex sua natura ad finem perducatur, vocatur Acutus. Acutae autem affectiones, vel morbi, si absolute ponuntur ab Hipp. intelligit sere semper morbos breves , cito desinentes vel in sanitatem vel mortem, cum adjun a febre, &Non sine periculo. Hi acuti morbi calidi libriles sunt. i. Inflammatorii. a. Erysipelatos . 3. Putridi. s4. Maligni. In quibus cum magna Aat signorum differentia, saepe Aphorismi Hipp. sbi mutuo contrariari videntur: quare utilissimum foret in praxi medica, si semper adderetur in quanam specie morbi acuti hoc vel istud fgnum bonum, vel malum fuit observatum . In hoc loco intelligit Auctor morbum acutum Inflammatorium, ut infra patebit. IV. Morbi acuti Principium triplieem habet significationem . I. Motat 31ωι; ipsam morbi invasionem , id est id tempus, in quo prima signa morbi appa- princ ruere : nonnuIli pro principio accipiunt id tempus, in quo aeger lecto astigi- IV tur , sed tali modo nunquam accipitur ab Hipp. & hodiernis Medicis, nam si fieri debet numeratio dierum , V. G. in variolis, primus dies statuitur, dum aeger corripitur febre variolosa , nam quarto die solent primo apparere pustulae avel stigmata rubra, & in discretis variolis ne quidem tunc lecto amguntur aegri . Interdum vero ponitur principium , dum homo a morbi causa inficitur , etiamsi nulla fgna morbi appareant, quemadmodum in Hydrophobia, Venerea Lue, Peste , morbo Epidemico & Endemico, dum virus morbosum in corpore Ialitat. Communi autem significatione intelligunt tempus id, in quosgna morbi apparent. a. tum quoque morbi tempus ab invasione usque ad statum pro principio capitur, adeo ut morbi Incrementum complectatitur auctores sub generali titulo principii . 3. Interdum ipsum etiam morbi vigorem intelli sunt, modo signa coctionis non conspiciantur. Tria haec tempora Hipp. hic velle videtur; quia αρχη utitur in plurali. U. Purgantia omnia sive sint validiora sive mitiora , semper tamen conten- rarata intestinorum ejiciunt, & faciunt humorum corrivationem ad intestina, sor- a tiora autem magis, mitiora minus. Si ergo in acutorum principio intestinacaeochylia snt oppleta , quam maxime conducit eam eliminare, ne incresceniar I te morbo in majorem corruptelam convertatur, & morbum augeat: verum his eiectis, non est iterum dandum purgans, nam tam brevi tempore ex ingestis

nova fieri nequit accumulatio ; quare semel & ad sum mn m bis alvum ducere in morbi principiis lassicit ad hunc scopum satisfaciendum . Si vero exhibeatur Purgans ad eliminandam materiem morbi ex reliquo corpore, duae nascuri F a lux

55쪽

a vitio .

. MEDICINA HIPPOCRATI C A

tur dissicultates. I. In testina non sunt organa secretoria naturalia ad ellis minandas humorum impuritates ex circulatoriis organis ; huic muneri destinati sunt renes, & pori culanei, quare raro in acutis critica evacuatio observatur Per alvum vid. Comp. Tr. 9o., cxo. 2. In morbi principiis omnia sunt eruda, sed recta purgare , minime cruda oportet h. 22. ). Si autem morbus acutus nascatur ex bile corrupta, qus hac via commode educi potest , conducit prae primis iaponaceis acescentibus & salibus saponaceis neutris alvum ducere . Hodie autem multi existimant, parum differre operationem purgantis in morbis inflammatoriis a sanguinis mulione ; sed quia purgans omne semper aliquam in corpore Commotionem facit, atque dirigit humorum fluxum actalvum , quae in sanguinis missione non observatur . atque raro crisis fit per alvum , ut monuimus , sed in principiis frequentissime per haemorrhagias, minus praestans tamen in acutorum principiis, si ultra debitum terminum non apparebat in urina signum coctionis, inducta turbatione per purgans, postero die laudabile sedimentum in urina apparuisse cum aegri levamine. sed tunc non licitum est repetere purgans, nam perturbaretur crisas. Erg constat, nos raro, id est semel debere; & raro, id est non in omni morbi acuti principio purgans exhibere . UI. Qualis sit adhibera da ea utio , ex exhibitione purgantium in morbis acutis colligi potest ex Comp. T. Vo., cxtr. His dictis constat, exhibendum esse purgans in principio, si eorpus cacochylia sit onustum, si progrediente morbo adesh in corpore materia morbi cocta, sed quae retinetur si materia morbi impetum ad caput faciat, ut derivetur ad alvum, his absentibus plus mali quam boni per purgans facere solernus. Si ulterius ponderare volumus in morbis acutis aliis morbis iunctis, omnes morbi sunt percurrendi , in quibus alvi fluxus & purgans prodeste & nocere possunt, quos citavimus Gis. T. 9os, LXXI. ad CXLVIII. L I B. I. APH. XXV. XXV. I qualia purgari oportet , purgentar, confert y cr facile ferunt : sio vero eourraris , di ulter .

oe semit has spone e evinientibus, hic vero agit de generali evacuation artes ciali, si natura non moliatur evacuationem , sed medicamentist faciamus vacuationem , illa si rediat talia , qualia oportet, id conseri, & aegri faelle se runt: si vero ducas, quod non oportet, id quoque non conseri, & ςgri dissicile serunt. Ergo videndum , quales debent esse notiones , quibus constat, nos valia ducere, qualia oportet: dein cur hoc confert &tale sertur, & contra . II. Ducimus qualia oportet. r Si ducuntur cotta h. 2 i. rv. a , Per emunctorium conveniens h. a. xo. g Morbo conveniens h. a 3. IV. γ 4, interdum evacuandus bonus humor, h. 3. v. si abundet vel nimium impetum faciat. III. Talis evacuatio Confert, id est, pr veniet ea mala, quς ex retentione materis morbi, vel ex boni humoris abundantia aut majore motu erant exspectanda . Nam materia morbi ad maturitatem deducta si diutius retinetur , corrumpetur, atque ita vel prolongabitur morbus , vel in alium degenerabit: ut si pus maturum sit in abscessu, confert educere pus, retentum enim diutius vel inquinabit totum corpus, vel abiet in ichorem . Consert etiam bonum du-

- cere

56쪽

eere sanguinem in abundantia & maiore motu ; nam sepe in morbis cum aucta circulatione generatur gangraena & sphacelus destructis partibus maiore motu , qui praevenitur, si in principiis debita quantitas sanguinis detrahitur .

IV. Quae vero evacuatio educit materiam crudam , non conducit, nam ZUM tali eductione non praevenietur morbus, imo potius morbus recrudescet, ut ζ'. tumoris apertura ante maturitatis tempus: & sanguinis missio , dum non

abundat & non iacit maiorem impetum, quemadmodum in fine morborum acutorum & multis morbis throni eis. U. omnis evacuatio in fanis debilitatem inseri, nisi sit evacuatio natura- D. Iis educens id, quod inevitabili amone nostri corporis fuerit eorruptum detritum, nam plus educi nequit, quin auseratur de bonis humoribus, atque ita destruitur a quilibrium inter liquores & partes firmas. Sed si adsit

abundantia aut maior Impetus, destructum a quilibrium restituitur evacuatione, & motus nimius temperatur, atque ita statim aegri percipiunt levamen ex hac evacuatione . Id quoque sentiendum est de evacuatione materiae mombi, quamdiu enim morbosus humor est in corpore, aegri vires ab eo opprimuntur, & extinguuntur, nam aegrotantes, amittentes Vires agentes , non

Pollunt serre sine molestia solitam humorum quantitatem ; & morbi materia humoribus mista laudabilem eonfectionem & seeretione in spirituum invertit:

inde qui ante morbi invasionem mediocrem copiam humorum ad causas agentes habebat in corpore , nunc debilitatis viribus in destructum aequilibrium ex superante humoris copia incidit; nam non fit supputatio aequilibrii inter quantitatem partium firmarum & fluentium , sed inter causas agentes & copiam humoris: potest ergo aequilibrium destrui solis diminutis viri hus, ut fit in sanis, si corripiuntur morbo vires debilitante . His igitur si detrahuntur humores, sive sint sani, sive morbosi , restituitur a quilibrium , facta evacuatione j pontanea vel arte fiet ali tam humoris fani, quam morbosi, inde toties per sanguinis missionem & alvi ductionem, quae evacuat etiam

humores bonos, vires eriguntur copia majore pressae. In morbis quoque acutis cum aucto motu invadentibus summo eum levamine statim in princi- Pio concitantur evacuationes: nam motu circulatorio aucto , ut alibi dein monstratur, arteriae magis implentur & turpent humoribuς, quam inquiete , qua turgescentia vasa arteriosa latitudinἰς modum excedentia molestiam adterunt, non nisi largiore evacuatione tollendam . Quibus igitur morbis

statim adest valida circulatio , his eonducit, nisi sponte fiat , arte ficialem facere evacuationem, ut ad mediocrem redeant arteriosa luasa. Hi homine igitur facile serunt evacuationem largiorem boni humoris. Quod si in istis casibus fieri potuisset restitutio aequilibrii, detractione materiae morbi, non solum inde, sed & depuratione reliquae massae , ut ita persectius praepare tur spiritus, facile serunt evacuationem largiorem. Cognoscimus itaque ex

facili tolerantia, nam talia fuere evacuata, qualia oportet.

VI. Di mellis autem Tolerantia contrarium fieri indicat; nam quibus lar- Di Huga fit in persecta sanitate evacuatio, his inducitur debilitas atque eo ma- ferunt. gis, si delictu humorum destructum sit aequilibrium : vasa enim modice distenta optime operantur, sed inanita collabuntur & languent. In morbis autem pluribus modis per Evacuationem generatur dissicilis tolerantia.

r Si evacuantur Cruda . a ) Boni humores in aegro , neque abundantia ineque maiore impetu laborante . Copiosior evacuatio humoris aliena

seu morbos . Horum dabimus exempla . VII. Saepe fiunt in morbis tam Acutis quam Chronicis copiosae evacuationes Evam pravorum humorum, ex quibus non satis in medicina expertus judicaret,

In nem

57쪽

s MEDICINA HIPPOCRATICA

niuem morbi materiem auferri, dum tamen inveniat, aegrum tali evacuatione aggravari, & interdum breve post perire. Ita si morbi hi abierunt in corruptelam seu colli quationem , non raro magnam copiam vitiosorum reddunt Ier alvum , ex qua evacuatione magnum exspectant levamen sed quia ila est indicium eorruptelae & Evacuatio symptomatica , aegri deinceps agis

gravantur. Atque in principio acutorum magnae evacuationes pravorum huis

morum, quia denotant morbi materiae abundantiam , difficile ab aegris seruntur. phthisici quoque in aIvi fluxum incidentes , plerumque pereunt. Has omnes Evacuationes difficiIe serunt aegri . VIII. Bonorum humorum, id est eorum , quales sunt humores corpori inservientes, evacuatio, nisi fiat in abundantia & maiore impetu, dissicile ab aegris toleratur. Qui verbi gratia in principio acutorum incidunt in haemorrhagiam Iarsam, aut quibus instituitur venae sectio , ex aegri faelli veIdi melli tolerantia iudicare valemus, num evacuatio ea proderit vel nocuerit . Qui enim post talem sanguinis eniti monem minus dolent & calent , ruietioresve redduntur, signum est profuisse . Qui vero inde non levantur.ed potius debilitantur, atque inquietiores fiunt, non solum scimus ex dis-

fiet Iiori toIerantia nocuisse hanc Evacuationem , ut talem Proseramus proin gnota , sed egregiam curationis quoque regulam praebet , quid faciendumst: nam talis spontanea tunc evacuatio est cohibenda , atque evitanda estiterata venae stetio. IX. Paradoxum videtur, Evacuationem malignorum di melle serri posse ab aegro, cum auferatur morbi materia , quae necessario levamen adserrct videtur: invenitur tamen in praxi frequentissime , ut in sequentibus constabit . Quibus hydropicis in cruribus fit abscessus magnus fundens ingentem

Puris copiam , quo major fir evaeuati O , eo magis aggravatur. Sedimentum copiosum in urina demonstrans morbi materiae evacuationem , quo copi fius cernitur in morbis chronicis, eo dissicilior fit tolerantia , & nisi minuatur sedimenti quantitas cum faciliore tolerantia, aeger non convalescet. Ulcuς cacoethes quo majorem copiam virulenti ichoris fundit, eo dissicilium ferunt morbum. Ita morbi omnes semitem intus habentes, vel qui ex col-Ii quatione interna nascuntur, quo maiorem fundunt copiam virulenti humoris , eo dissiciIius toIerantur. Quare observatio Tolerantiae tam in spontanea , quam araeficiali Evacuatione admodum necessaria e confert enim peσedumonem iuvare, non laedere , atque hoc quam maxime eognoscimus ex

Lelli vel dissicili Toleranti .

58쪽

HIPPOCRATICA,

EXPONENS

A PHORISMORUM

HIPPOCRATIS LIBRUM SECUNDUM.

l Os Hippocrarem paucis Aphorifice Medicinam conscribendi modus arrisit, multi vero observati num in praκi historias publici juris fecerunt ,

quarum tantus exsat numerus, ut ne unius h

minis vita ad Uus perviatiendas sinciat. a ui autem Aphorismos conscribere adgressi sunt , ut Baltimus remglimius, quaedam duntaxat speeimina exhibuere , neutiquam mero totam Medicinam complexi sunt, ut fecit noster Auctor. Cum mero ransitui totum opus de Aphorismis Hippocratis partiris Libris publici juris facere , singulis praemittenda erat Praefario: ne autem hae eonsareν nudis verbis , aut inutili sorm ne, Compositionem Aphorismorum hoe Ioco exhibere volui. horismus es bremis, sed sententiosa oratio, quae rei alicuius proprietates brevissimis verbis νradit, in qua non opus, ut ante redentibus mel sequentibus aphorismis cohaereat, at ut sententis absoIura proponatur, fundata in experimentis vel observationibus medieis. Dum anim eadem res aliquoties occurrens, qvae disperstes per multas bisorias medicinales, unica sententia proferatur, non amplius res haec ad hisoriam vel obse arionem medicam r

59쪽

fertur, sed ad Aphorismos seu canones medicinatis. in sententia talis generatis vel parricularis inveniatur, nou es Angenda b pothesr, ad cujus normam sunt componendi Aphorismi, sed quae

in praxi occurrunt, qμα in Observatoribus exstant , sunx pervolvenda ρο memoriae mandanda, quali modo etiam empirici iandem sebi comparant generatim cognitionem. Quamdiu autem pauci pertractantur morbi, ingenium satis valet ex observationibus his elicere regulas generales, uti si in morbis Epidemicis, s saepe idem genus morbi pertractamus . Si vero varios morbos pertractandos habemus, quemadmodum fit in quotidiana praxi, mel lectione observationum, vix aliquis erit tanta perspicacitate judicii praeditus, re memoria frmus, ut in hae rerum muLsitudine valeat constantes formare aphorismos in omnibus. in imbecillitati memoriae re ingenii succurrerem , cogitare coepi, an non esset modus aux auxilium , quod levare posset.

uaecunque igitur, vel per propriam praxim, vel lecti

nem observatorum comparare potui , literis mandaυi sne ullos ordine , nis in nia serie numerorum disinguebantur. Cuncta dein nomina rem aliquam defignantia, vitatis omnibus θnoumis, quae in rati annoxatione iuveniebam, notaωi, ho urnumeros congus ad quandam ana ticam divisonem uni Uae m dicinae . Pergente itaque opere unumquodque nomen in anal λmultos numeros, semper idem nomen indicantes, recipiebat. Hucusque autem erat Medicina Empirica , nise quod vale rem ductu numerorum in adversariis eandem rem ubique inυenire. Sed ut inde formarentur aphorismi, onio min inveniendus , qui rem compostam in suas smplices speties distingueret,

qualis ordo in multis admodum disret , Ο paucis verbis hoc loco describi nequit. Ita tamen quaevis res composta in suas

species fiata , ulla Dpothes aut ratiocinio perspici ρο- res, neque tali modo error fieri potuit , nisi ipse Observator.

erraverat; quare tali modo nata medicina firma erit ρο sim. bilis ad Omnia tempora.

60쪽

Verum ut re collectis his fometur Aphorismus , judicio reprudentia opus es, ut Goser fecit Senex, ix ingenio magno pollens ex propria praxi, re iis , quae ex aliis didicerat , multos

eonscripst aphorismos non solum in hoc , sed re passim in ejus

operibus , non contenxus sola observatione aegrorum, sed re rex exirenas se dicitas non naturales oe eontra naturam perscruta tus es. Num vero haec omnia memoriter conscripserit, an mero

quodam sis usus artificio , non ita ex ejus scriptis constat. Videtur au/em mihi, Nostrum Auctorem seorsim collegisse quasdam regulas , dum versabatur in morborum descriptione ς qu niam saepe eadem verba aliis in locis repetita invenio , ut in Coacis praenotionibus, Epidemicis , libro de Morbis, alibi - quoniam inter Aphorismos raro persequitur alicujus doctrinae series , sed videntur diversis temporibus exarati , ex rebus o currentibin ἰ animus forsan fuit Hippocrati generalissimas seo sim colligere sentenrias ad levandam memoriam , cum scientia medica tam diffusa sit , ut memoria vix retineri possit. Ut autem novi comparentur aphorismi practici re ab aliis traditi ulterius adseruantur, eo que es illa reeensita ana sis diamidenda ρο subdividenda , donec res quaeυis composita in suas simplices species si divise . Ilia tunc species per numeros appositos indicabit cuncta loca in A ersariis , ubi de ea speciσagitur ex observatione practica: quibus perspectis , quae detecta sunt in praxi medica, facile liquebit , num res ilia saepe , imurdum , vel raro occurrat , num si constans Cel inconstans , quo tempore morbi , ct in quo morbo, bonum vel malum , ut o qualem habuit exitum , quae curatio in tali specie optime procedebat, quα vero secus. uando ergo aliquis ex his fidelibus Observatis conficit Aphorismum , is aeque certus erit, quam o serυatio practica . Hoc tamen commodi habet , quod paucis

verbis rem aliquam specialem vel generalem complecti pust , quae spasm o multis verbis in hisoriis morborum inveni

tur .

SEARCH

MENU NAVIGATION