장음표시 사용
11쪽
absoluitur, uel ligatur. Ita in caeteris sacramentis inumniemus mysticam sacramentorum significationem, quadam imaginis et figurae proportione consistere. Tertium fundamentum est, sacramenta es e signa sanctificationis practica, quae scilicet, ipso usu adhibentur ad sanctificandum. Nam cum sit duplex signum sanctitatis,
alterum speculatiuum,ut nomen sanctum, uel sanctificans et alterum practicum, quod non solum significat sanctificationem , uerum et exhibet, ut baptismus exterior, sacramentum non signum speculatiuum, sed practicum est . Id uero ex eodem cap. multi eum primis habetur ubi Grego. ait, sacramenta dici, quod sub tegumento corporalium rerum diuina uirtutis serretius salutem operetur.
Item nisi ita esset, plura in noua lege essent quam septem sacramenta: quandoquidem sacrarum rerum signa speculatiua plura sunt. - Praeterea in sensi, quo scholasti ei disputant de ster mentis , spirituales et sacras medicinas intelligere cogimur, quae nisi signa practica,et sanctificativa sint,intelligi nulla ratione possunt. Est igitur sacramentum,ut haec tria simul principia co- plectamur, sacrum et occultum signum ad sanctificandum institutum. In quem sensum illa desinitio est optima, s
cramentum est sacrae rei signum. Quare ad primum agumentum facillime respondetur, matrimonium nee in statu innocentiae, nec in alio unquam ante euangelium tempore fuisse sanctificativum, unde nec suit sacramentum, nisi latissime quodlibet my ste-Tium,sacramentum, uocare uelis, quod ut modo diximus,
interpres noui,acueteris testamenti saepius facit. Quo significatu nunc de secramentis minime disputamus , sed cum concilio Floren . a sacris aliis sacramenta distinguimus, ut peculiariter ad sanctificandum homines instituta. Responderi quoque potest, matrimonium nec in statu innocentiae, nec in lege naturae, aut scripturae signum
fuisse sacrum et religiosum, quippe cum non esset opus divini cultus , scd magis .ciuilis humanusque contractus in naturae solum uel propagationem, uel remedium instit
12쪽
ust: viri Icgς noua si mra I,Qt sanctificatiuum,et erum est ut titera xcl gionis Clarisii Gnae fa cramenta. Nec in praesentia uerter C in quari ita ra v Iumus, an matrimonium, quod uel per procuratorQN , MCI ctiam ab ipsis coniugibus sine ecclesiae ministro , GriCHMC aliqua religionis caeremonia prosane contrahit tam GCrtam Cntum sit. Tametsi uocari in dubium ita re fortasse Potest. diam eiulinodi contractu quod iam insinuaui mus , PM Q Ciuili Ci nec aliqua ex parte Opus religionis lacriam e MNGrznon Cit sacramentum. Deinde quia cum sine sacet rci rQ, uel per procuratores,uel per literas . uel aliter quocunq; modo fideles contrahunt, non se existimant esse sis crilego S, si non sint in gratia, quo tempore contrahunt At si sacramentum conficeretur, procul dubio sacrilegi essent. Pra tCrea quia recipere sacramentum unus pro alio rio P Oecu C gQ quod per alios contrahatur, non est sacram Critiam . Pr.eterea ut concilium Floren. definie, omnia sacram CDra tribus constant, materia,forma, ministro,quorum si aliqu*d desit, non perfieiatur sacramentum . At ciam mat imonium sine lacerdote, aut ministro ecclesiastico Contrahitur,uuum reuera deest,
non igitur conficitiar sacramCDrMm,Rd de huiusmodi qui ilione alio loco D stu, et copiosius disseremus . Ad secundum respondeo Lacrisicium fuisse duplex in lege, tam naturali., quam scri Pra . Alterum ad prolestaniadum Deum rerum cisse auctorCm .e dominum,et huiusmodi non erat sacra montum. TamCi si )uius sacrificii signumerat, quo religio in ostra iocum unice colit. Alterumue ro in id factum e R. ut Deus mort-lium culpis insensus placaretur, quod erat utique sac Tamentum . Videtur autem sacrificium Abe I prioris generis Diste, quoniam munus solum suisse perhi Letiit , sicut et obl-tio Cain. Quare nonsuere sacramenta , quae a genCνδι bu sacrificijs concilium staren. discernit Ad tertium, serpens aeneus Ct mann-, signa sacra non suerunt, licet rerum Lacrarum fueTint significathua. Nec enim aut erectio serperitis, aut mann utim in id fuit, ut Deo religionis cultus exhiberetur.
Vtriusq; praeterca rei usus erat in Quicctum aliquem eor
13쪽
poralem. Serpens namque non suit erectus ad sancti si eandum animum, sed ad sanandum corpus. Nec manna praestitum Iudaeis est ad sanctitatem ipsius, sed ad iacietate ni carnis. Non igitur fuere signa practica sanctificationis, ac proinde nec Iacramenta. Quanquam intelligentes huiusmodi rerum suturarum mystica signa per fidem rerum,
quas credebant, iustificabantur: omnes enim eadem escam
spiritualem manducauerunt,et eundem potum spiritalem biberunt. Bibebant autem de spiritali consequente eos petra, ut Apost. in priore ad Corin. epistola testatur . Ad quartum, qtubusdam agnus paschalis non uidetur suiliis legis ueteris saeramentum, quod in illius eis nullus usus sanctificationis apparet. At D. Tho. multo aliter intellexit. Quemadmodum in lege noua alia sunt sacramenta directe parata, et instituta ad mundandum, ac sanctificandum homines, ut baptismus, et poenitentia. Alia uero supponuntiam esse mundos, danturque in usum sanctificatorum. Sic in ueteri lege agnus paschalis sacramentum mundorum suit, nempe quem nisi sanctis,et mundis edere non licebat. Atque id circo non suit opus, ut immundos 1 anctificaret, sed sat suit adhiberi ad consummationem legalis sanctitatis, quam quidem habere nemini contingebat,nisi agnus paschalis ederetur: quod si cui ratio haec subtilior uideatur, quam ut communi sensiti possit accommodari, credat agnum paschalem non in memoriam solum Aeouptianae redemptionis immolari, sed etiam pro peccatis Israelitici populi, sicut eucharistiae sacramentum , et
signum commemoratiuum est praeteratae redemptionis, et pro peecatis fidelium immolatur. At sacrificium pro culpis oblatum, quod retro iam diximus, sacramentum erat.
Ad quintum, patet uerba Christi non pertinuisse ad ritum aliquem religionis, sed tantum explicasse diuinam
potestatem. Nam eadem loquendi serma Dominus dixit, Suroe et ambula, fides tua te saluum se eit, et alia eiusmodi, quae passim reperies apud euangelistas. Imo uero non
existimauerim uerba illa su iste quasi instrumentum, quo Dominus ad sanctificationem uteretur, quod tamen esset necessarium, ut ibi esset sacramentum. Rursum et man fellam
14쪽
sistam etiam habent significationem, nee gestum ibi fuit
quidquam, quod sub rerum corporalium imagine occultum mysterium insinuaret, quapropter nullum fuit eo lo
Atque inde confrmatio addita facile solueretur. Si enim nouae legis sacramento sola uerborum expressi significatio esset,non esset propria ratio sacramenti. Tametsi dicere quoque potiumus signum partiale sanctificationis esse quidem partem sacramenta, non autem csse sacramentum, hoeest signum integrum sanctitatis, quod uidelicet in noua lege materia formaque constat rebus, et uerbis. Quo fit, ut cum artifici ossim compositum esse sacramentum uideatur, non pro forma uerborum accipiendum sit, sed pro materia potius rerum sensibilium ἰ quemadmodum uasis, aut statuae uocabulum non pro forma artis accipitauis, scd pro materia habente formam. Ad sextum aliorum solutionibus praetermissis, quae nisi me opinio fallit, non sui t idonea . respondeo , cum. D. Thom. aquam benedictam non esse signum sancti ficatiuu, etiam si non poenas culparum modo: sed, id quod mihi probabilius est. culpas quoque ueniales remittat. Nam quemadmodum illae caeremoniae sacrae, quae praeparant quidem ad baptismi sanctificationem , at non sacrant tamen suscipientem ut exorcismus,facramenta dici non possunt: potant autem vocari sacramentalia quasi sacramentorum ipsorum sanctificantium praeparationes. sic aqua benedicta et caetera eiusmodi, quae peccata solum uenialia delent: quoniam sanctitatem praestare nequeunt, sacramentalia sunt, non sacramenta.
Sed obiicis, ergo confirmatio non est sacramentum, ut quae baptismo adiuncta ipsius essectum perficit. Nego consequentiam, quia esctus proprius confirmationis sine collatione gratiae, per qua est uera sanctificatio, praeitari non potest, et idem omnino est in reliquis ecclesiae sacramentis, remissio autem uenialium qui est e tactus aquae benedisne collatione gratiae, et sanctitatis confertur. ET stus praeterea aquae benedictae in sacramento poenitentiae Ra, unde sacramentale, quod additur,annexum sacram eiu
15쪽
to poenitentis est, quod uidelicet integrum suum effectum
non habuit. At effectus confirmationis proprius in sacramento baptismi non est, siue in alio quidem sacramento. Quare non est sacramentale,quasi alicui sacra meto secundario coniunctum, sed est per se uerum perfectumq; sacramentum. Qua uel maxime ratione eorum error fit manifestus, qui sacramento unctionis extremae remissionem uenialium , tanquam effectum proprium assignauerunt, quod si esset, certe unctio non esset sacramentum, sed sacramentale quiddam. Quod autem Alexander asserit aquam consecratam pOpulum sanctificare, purgare, sanare, sorsan intelligendum est non solum de aqua ista uulgari, qua in remissionem uenialium aspergimur: sed de aqua etiam ad bapti iamum populi paranda, quae prius etiam sale conspergitur,et
diuinis precibus consecratur: confert enim summus pontifex elementa, quae Christi religio in suum usum uendicaresbIet cum iis, quorum suit olim usus in ueteri testamento, docetque maiorem nostris inesse uim sanctificandi, purgandi, fanandi, quam ueteribus . Quod si cui hare nostra intelligentia displicet, quae tamen ut linum lino, ita facile
antecedentibus consequentia nectit, is tale habeat responsum, aquam lacram, et benedictam sanctificare, et purg re secundum qui dico quod peccatorum poenas soluit, culpas item ueniales. Nunquam uero simpliciter, et absolute sanctificat, quod ratio lacramenti requirit. At si hine colligas legis ueteris nulla fuisse sacramenta, quae uidelicet neminem sanctificabant, huic nos argumento suo postea loco respondebl mus. Ad postremum uero nunc dicitur, aliud esse sacramen-rum tantum, aliud esse simili, et rem lacramenti, et sacra-IDentum , ut cap. cum Matthe. de celebratione missarum Innocentius tradit: hic igitur nos definimus sacramentum tantum , quod oportet esse sensibile. At quod simul est res, et sacramentum satis habet, si sit signum intelligibile: ut character signum est spirituale, quo sumus intextus consignati, et corpus Chri sti signum est intellectuale corporis mystici,hoc est ecclesiasticae unitatis, qua signi
16쪽
statione et corpus Christi, et character appellantur saeramenta. Diuus tamen Augustinus dicit elle figuratum sermonem, cum corpus Christi uocat sacramentum : nana rerum s militudines non unqua rerum ipsarum, quarum sunt
signa uocabula accipiunt, ut in Apoca. Agnus, qui occisus est ab oris ine mundi, id est, agnus signatus ab origine mundi, ut et Augusti. siue quis alius fuerit eius operis autor. Homi. Io in Apoc. legit et ad Rom. 6 Consepulti enim sumus cum illo per baptismum. et primo ad Corinth: Io. Petra autem erat Christus: eodem, inquit, modo sacramentum corporis Christi, corpus Christi est:et sacramentum sanguinis, sanguis est. Ac de prima parte fatis nobis suerit disputatum .
E O v I T v R altera, ubi differendum est,an sides Christi saluatoris nostri fuerit in omni lege ad salutem necessaria. Et pro parte quidem negativa illud est praecipuum argumentum, quod in lege naturae satis erat credere Deum esse, et efforemuneratorem inquirentium se, ut Apostolus ad Hebraeos, Ir. uidetur astruere, fides igitur unius mediat ris, qui, scilicet, Deum placaret, taluaret homines, non
erat necessaria. Praeterea, non in Iege naturae modo, uerumetiam scripturae satis ad salutem erat seruare mandata, iuxta id, quod Dominus ait: Si uis ad uitam ingredi serua mandata. At decem mandata legis, de quibus sermo erat,naturali ratione eontinebantur,non ergo ad salutem erat fides unius mediatoris necessaria.
pro parte uero affirmativa illud Apostoli testimoniunx est, unus Deus, unus mediator Dei, et hominum homo
Christus Iesus. I. ad. Tit. 2.
Volumus hic nos, quasi Troianum bellum gemino ab Quo, huius argumenti materiam exordiri, indeque disputationem inchoare, an uidelicet homines in statu innocenod etiam angelos uiatores contingere potuerit sine Christi
17쪽
Christi fide salutem habere. Nam alienum est,hoea praesenti disputatione, et ab instituto huius diei prorsus
remotum, non enim hoc sane loco in fidei quaestionem incurreremuri nisi sacramentorum ratio postularet: Et nim cum sint sacrata omnia, quaedam fidei in Christum protestationes: non aIiter commode potuimus sacramentorum necessitatem definire, nisi prius statuissemus quo usque Ch risti fides sit, fueritque mortalibus necessaria. Nam lacramenta mortalium sunt medicinae. Itaque, ut ad huius quaestionis caput recurrat oratio ,
dupliciter potest intel ligi fides Christi, et implicita et explieita . Nempe Christiani explicite in Christum Deum, et hominem credimus. At qui credidit OIim deum humanuae falutis procuratorem per aliqua media mortaIes in uitam eternam reparaturum, is Christi fidem habuit implicitam . .
Prima igitur eonclusio sit,non suit fides Christi expIieita semper ad salutem in omni lege hominibus neceΩsaria. .
Hane et magister. 3 .distinctione. 2 s. et eommunis tenet theologorum consensus. Eandem habet Diuus Augustinus contra Faustum,libr. I s. cap. I . Imo et Apostolus ad Galat. 3 eandem, nisi ego caecutio, uidetur confirmare,
cum ait,conclusit scriptura omnia sub peccato,ut promi iasio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. Prius autem quam ueniret fides, sciIicet,euangelica, sub Iegecustodi bamur conclusi in eam fidem, quae reuelanda erat. Satis ergo erat fides impIieita Iessi Christi ad illius ueteris populi salutem, populi inquam in eam fidem conclusi, quae tempore gratiar erat manifestius explicanda:multo igitur minus fides Christi explicita in Iege naturae ad salutem requirebatur . . Secunda conelusio fides Christi redemptoris laltem implicita suit semper post lapsum, hominibus necessaria . Hane citra fidei periculum negare non licet, quam utiq; auctores imprimis grauissimi confirmant,quorum testimonia infirmare nulla ratione possumus. Hieronymus in t .c.
epistolar, ad Gala .super ea uerba, scientes quod non iustiar scatur
18쪽
seatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Chri sti,admonere, inquit, debemus sanctos, qui antiquitus suerunt, ex fide Christi iustificatos . si quidem Abraham uia dit diem Christi ,et icetatus est . Et Moyses maiores diuitias extimauit,thesauro Aegyptiorum, improperium Christi, aspiciebat enim in remunerationem. Et Esaias uidie gloriam Christo, ut Ioan. Euang. commemorat. Et Iudas de omnibus generaliter. Item in e 4. eiusdem epistolae: Haeres iste paruulus, qui nihil disert a seruo, sed sub
tutoribus est, usque ad praefinitum tempus a patre totum humanum genus, inquit, usque ad aduentum Christi significat. Quomodo enim omnes in protoplasto Adam nee dum nati moriuntur, ita et Onanes, et hi, qui in aduentu Christi nati sunt, in se eundo Adam uiuificantur. Iste intellectus ecclesiae catholicae conuenit, quae et ueteris,et novi testamenti unam asserit prouidentiam, nec distinguit in tempore, quos conditione sociauit. Omnes aedificati sutamus super fundamentum Apostolorum, et prophetarum continente nos angulari lapide Iesu Christo, omnes unus panis sumus,et duo consensimus super terram. Et quomodo nos super prophetas fundati simus, ita et patriarcharin Apostolorum sundamine constiterunt, hactenus Hie
Praeclara certe, et tali uiro digna interpretatio Quemadmodum enim paruulus haeres idem est et adultus, sic populus ille antiquus,et hic nouus eadem fide, et religione contentus,eadem quoque ecclesia est. Ac sicut in paruulo implicite continetur, quod postea explicatur in adulto, ita fides illa antiquorum paruula fuit, et ui sua contin bat implicite quod dcinde crescens habuit explicite. Diuus item Augustinus hanc sententiam frequentissime repetit, li. primo contra duas epistolas Pelagianorum. e. I. et super ioan. tracta. 4s. et episto. is . quae scribitur -d Optatum, ut multa alia loca praetermittam. Illa sit fidei salua, inquit, qua credimus nullum hominem siue ma-aoris, sine paruulae quamlibet, et recentis artatis liberari a contagione mortis antiquae, et obligatione peccati, quod prima natiuitate contraxit, nisi per unum mediatore Dei et homi-
19쪽
et hominum Christum .esum. Cuius hominis eiusdemi; Dei saluberrima fide, etiam illi iusti salui facti sunt, qui
priusquam ueniret in carne, in carne crediderunt esse uenturum. Eadem namque fides est et nostra, et illorum . Quoniam hoc crediderunt illi suturum, quod nos crediamur factum, et sacramenta quidem potuerunt esse pro temporurn diuersitate diuersa, sed ad unitatem tamen eiusdem fidei concordissime recurrentia. Proinde cum omnes Iussi. siue ante incarnationem, sive post incarnationem Christi, nec uixerint nec uiuat, nisi ex fide incarnationis Christi: prosecto quod scriptum est, non esse aliud nomen letu, coelo in quo nos oporteat salvos fieri: ex illo tempore ualet ad saluandum genus humanum, ex quo in Adam uitiatum est: hactenus August. Grego. quoque Homi. I 6. in Ezechielem in huius rei figuram etiam asserit, turbas, quae praecedebant, et sequebantur, utrasque parater acclamasse filio David,osanna in excelsis Possem equidem testimonia proferre in huius rei confirmationem sanctorum aliorum, sed ne multa,proferre fatius est Lacrarum testimonia literarum, in quibus
illud primum est quod habetur i. ad Corinth. quarto habentes eundem spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi propter quod locutus sum, et nos credimus propter quod
et loquimur. Secundum uero habetur. I. ad Corint. I o. Patres nostri omnes sub nube suerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptiEati simi in nube et in mari, et omnes eandem escam spiritalem manducauerunr, et Omne, Cui
dem potum biberunt: Bibebant autem de spirituali consequente eos petra: Petra autem erat Christus. Tertium ad Rom. s. sicut per unius delictum in omnes homines in condem nationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines iustificationem. Postremum idemque grauissimum, ad RO. 3. quo cari
Ta et explicantur, et confirmantur. Omnes peccauerunt,
et egent gloria Dei,iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem , quae est in Christo Iesu, quem proposuit Deus propitiatorem per fidem ad ostensionem iustiti et
20쪽
suae, propter remissionem praecedentium delictorum, ut stipse iustus et iustificans eum, qui est ex fide Iesu Christi: unus est enim Deus, qui iustificat circuncisionem ex fide, et praeputium per fidem. Et causa est in promptu,
non enim possent peccatores, abiecto peccato, deo reconc liari,nisi credorent se peccatorum ueniam gratia diuina posse consequi. Nee sciret homo iustitiam,et salutem quq rere, nisi unde petenda esset agnosceret. Semper ergo necessarium fuit credere Deum isse hominum iustificat rem. ac saluatorem , quo uidelicet prouidente salutis remedia erant humano generi comparanda: hac uero fide implicite credebatur in Christum, per quem Deus crat iustificaturus, seruaturusque uniuersas nationes.
Tertia conclusio, sdes Christi explicita post euange- iij diuulgationem , est ad salutem cuiusque hominis necessaria, in cuius confirmationem testimonia sanctorum retro citata, non tam idonea sunt, quam ego desidero. Indiscriminatim enim asserit neminem, nec pusillum, nec
magnum, aut in noua,aut in antiqua lege sine Christi fide potuisse saluari. Cum igitur ueteres sine fide explicita Christi salutem suerint assecuti ex sanctorum testimoniis,
ut uidetur, confirmare non possumus fidem explicitam cia se nunc temporis necessariam. Atque hoc argumentum nonnullos omnino commouit, ut tertiam conclusionem
inficiarentur. Illud etiam, quod praeceptum de fide Christi potest inuincibiliter ignorari, Ioan . I s. Si non uentia sem, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent. Ergo et potest quis saluari sine explicita fide Christi, faciendo aliter quaecunque lax naturae praescribit,et confimmatur : quia potest quis in nemoribus, uel in sylvis educari, quo nullus praedicator accedat,nec tamen fidem Christi habere potest sine praedicante, ad Rom. Io. Ergo per fidem implicitam Christi, sicut in lege naturae saluabitur. Confirmatur deinde, quia statim a Christi passione, illi ad quos euangelium non peruenerat, seruabantur, uel in lege Moysi, uel in lege naturae. Ergo et nunc ij, ad quos, nondum peruenit euangelij praedicatio, uerbi gratia, Indi,nam eodem penitus modo, sicut illi, non fucrat Chri-B 1iu,