F.Melchioris Cani, Ordinis Praedicatorum sacrae theologiae professoris ... Relectiones duae, vna de sacramentis in genere, altera de sacramento poenitentiae

발행: 1580년

분량: 308페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

PARSVII. RELECT.

stificauit,et quos iustificauit,hos et glorificauit. Primus ergo praedestinationis effectus uocatio est, quae uidelicet iustificationem antecedit, ut glorificationem iustificatio. At uocatio ad aures refertur, quibus fides percipitur. Certe Paulus, ut in summa dicam, nullos in epistolis suis Dei filios nisi per fidem agnoscit, nullos nisi ex fide semen Abrahae, et secundum promissionem haeredes admittit. Non aIiam quam iustitiam fidei concedit, siquidem iustutia apud Deum sit, non apud homines: nam per naturalem, aut scriptam legem apud homines iustificari homines possunt, apud Deum, si Paulo credimus, non possunt. Deinde haec coneluso probatur ex eodem ApostoIoad Heb. o. Vbi fides definitur esse substantia, id est, fundamentum rerum sperandarum. Qubd si naturalis ad iustificationem satis est, iam prosecto aliud fundamentum p ni rur praeter id quod positum est. Et praeterea cum Apostolus eo capite docere uellet omnes iustos antiquos per fidem operatos esse iustitiam, fide, inquit Enoch translatus est : testimonium enim habuit placitisse Deo ., sine fide autem impossibile est plaeere Deo. Accedentem enim ad

Deum oportet credere. Quo ex loco certissimum sumitur argumentum. Nam Enoch in sacra scriptura sidem habuisse non legitur, sed solum placuisse Deo ..Monstrauit igitur Apostolus Enoch etiam fidem habuisse, quia pIacuit Deo, cui sine fide placere est impossibile. Quod umro sermo de actu fidei sit, uel manifestum est, cum evestigio eausam Apostolus reddat. Aecedentem enim ad Desioportet credere. Quamobrem parum apta eorum expositio est, qui tradunt Apostolum hie loqui regulariter, et in communi, quasi plarrunque ita contingat:uerba namque aliena nobis saepe permitimus, ne in scholastica disputatione eloquentiae laudem assectare uideamur puerile qui pe est res theologicas ornate dicere uelle. Eorum itaq; interpretatio parum concinna est, si argumentum PauIi cohaeret. Etenim si uel raro id accidere potest,ut quis sine fide placeat Deo cum interim per solam naturae scien-

etiam possit dicetur Enoch ex illis esse, qui natura Ii ingenio ducti iustificati sunt: ita uel Apostoli ratiocinatio nestius p

32쪽

DE SACRAMENTIS; rς

Ilus penitus est momenti: uel assertio, quae 5 ngit aliquem sine fide placere Deo,est erronea . . Pr terea, apientis.9. Da mihi, inquit, sedium tuarum asstricem sapientiam, et noli me reprobare a puCris tuis. Quoniam homo infirmus sum, et exigui temporis, et natinor ad intellectu in iudicii et legum. Et si quis erit co summatus inter filios hominum si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur. Mitte illam de coelis fanctis tuis, ut mecum sit,et mecum laboret. Et sciam quid acceptum sit apud te omni tempore, et deducet me in operibus meis sobrie, et erunt accepta opera mea . Quis enim hominum poterit scire consilium Dei Z aut quis poterit cogitare quid uelit Deus Θ Cogitationes enim mortalium tam dat,et incertar prouidentiae nostrae. Corpus enim, quod corrumpitur,aggravat animam, et deprimit sensum, multa cogitantem terrena inhabitatio. Et dissicile aritimamus, quae In terra sunt, et quae in prospectu int inuenimus cum

labore, quae in coelis sunt autem quis inuestigabit, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum do altissimis λ Nam per sapientiam sanati sunt, quicunq, plaeuerunt tibi domine a principio 3 Estne igitur, qui post adeo clarum irrefragabileque ueritatis testimonium au-

ri festagari λ ecce capsens, quod nos asservimus

manifestissime, docet, non sat ede mortalium cogitata humanaque consilia ad animi salutem, nisi spiritus sancti dono coelestis, Homini scientiam conserat, scientia uideli-

ό,n η'-d-ta in remissionem peccatorum Quid si illud adiiciam,quod a conci . Mileuit. cap. q. re. .: in haec uerba quicunq; dixerit gratiam Dei in qua

mitificamur , ob hoc nos iuuare ad non peccandum, quia per ipsam nobis datur, ut sciamus quid appetere, quid fugere debeamus, non autem per illam nobis prestantior, hi quod faciendum cognouerimus, etiam diligere,et fac re ualeamus, anathema sit, cum sit utrunque donum Dei, M scire quid facere debeamus, et diligere ut faciamus. ripa ergo iuxta conclu definitionem gratia Deilolum re quitur ad mouendum affectum, sed ad mouendum etiam intelle-

33쪽

intellectum. Quod ex Psal 93 . concilium proba qui de 'cet hominem scientiam, Dominus scit cogitationes hominum: quoniam uanae sunt. Beatus homo, quem tu erudieris Domine. et de lege tua docueris eum.

Concilium uero Carthagi. in episto. ad Innocentium refert in huius rei eonfirmationem illud ex. 2. ad Cor 8. Non sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis,quasi ex nobis, sed sitficientia nostra ex Deo est. Item Caelcstinus Papa in episto. ad omnes Galliarum episcopos e. 9 ubi de fide contra Pelagianos decernit. Ita Deus in cordibus hominum atque in ipso libero, inquit,

operatur arbitrio, ut sancta cogitatio, pium consilium omnisq, motus bonae uoluntatis ex Deo sit. Ad hanc enim professionem Papa Zosimus nos instituit inquiens. Quod tempus interuenit quo Dei ii 5 egeamus auxilio, in omnibus igitur actibu , causis, cogitationibus, motibus, adiu-tor, et protectbr orandus eii. Superbum est enim ut quic quam sol humana natura presumat, et. c. I 2. Ecclesiasticis ex diuina sumptis autoritate documentis omnium bonorum astectuum, et omnium studiorum, quibus ab initio fidei ad Deum tenditur, Deum fatemur autorem et non dubitamus ab ipsius gratia omnia hominis merita prqueniri. Quo utique auxilio non aufertur liberum arbitrium, sed liberatur, ut de tenebroso lucidum, de prauo rectum, de languido sanum,de imprudente sit prouidum'. Igitur c tholicum non est, ut. c. I 3 . eiusdem epistolae concluditur, quod praefixis sententi js apparuerit esse contrarium et ratio , nisi me coniectura decipit,palmaria est. Nam uel homo cumprimum ad usum rationis peruenit, de fine naturali deliberat, uel desupernaturali: si de naturali, certe ut est uerum proportionatum intellectui, ita est quoque bonum uoluntati proportionatum. Quare uoluntas naturae bonum appetere potest naturaliter, quemadmodum intellectus naturale uerum potest naturaliter intelligere,

cumiigitur puer ille recte de fine naturae deliberans: nanque ducem sequens uelit quod natura praescribit, non pe cat,sed facit quod in se est . quare iuxta aduersariorum opinionem iustilicabitur, primamque gratiam ex puris natu

salibus

34쪽

Talibus tonsequetur, quod sine dubio erro ueum est. Sinxero deliberatio de fine supernaturali sit cognitio,erit supernaturalis, quam nos fidem appellamus. Praeterea, si cognitio naturalis posset ei e primum iusti ζxi'nis exordium, iam ex nobis esset primum naturae tineationis initium, quod Pelagiam docuerunt. Quodn haec antiqua praefidia non habetemus aduersum nouam commenticiam sententia synodus tamen Tridentina abunde nobis et auxilium et praesidium serret sessione sexta,capite quinto, sexto, septimo et octauo deereto de iustis catione impij. Nam cap. septimo expreste definit sine fide nulli unquam iustificationem contigisse . Et cap. octauo addit haec verba: eum uero Apostolus dicit iustificari hominem per fidem , ea tierba in eo sensu sunt intelligenda,

quem perpetuus ecclesiae catholicae consensus tenuit ex-

prefitq;, scilicet, ut per fidem iustificari dicamur, quia fides est humanae salutis initium, fundamentum, et radix omnis iustificationis sine qua impossibile est placere Deo, et

ad filiorum eius consortium pervenire. Hactenus synodus Trinden. Cum Christiana igitur fide pugnat. qui salutem uitamque animi cuiquam sine fide tribuit. Omnibus enim Ap o. intonat, gratia estis saluati per fidem, et hoc non ex uobis, Dei nanque donum ad Eph a. Secunda conclusio, ad peccati siue originalis siue mor- πtalis remissionem fides in Christum explicita uel impliciata est, ac suit necessaria. Non est autem haec secunda tam certa, et explorata quam prima, sed eam negare non uideo qua ratione possit elle tutum , certe ne quid amplius dicam , periculosum et

temerarium est.

Primum enim August. ita definit,eum tamen a I ijs locis

plurimis, tum maxime epistola illa. Is . ad Optatum cuius uerba quoniam retro posuimus non sunt hoc nobis Io- eo restimenda. Diuus etiam Thomas ad Hebr. m. lect. 2.

Post peccatum primi parentis nemo potuit, inquit, saluari a reatu culpae originalis, ni si per fidem mediatoris explicitam uel implicitam. Diuus quoque Chrisost. Homil. illa de fide, et lege naturae idem tenet.

35쪽

Id etiam testimoni js sacrarum literarum eorroborari potest. Ad Colosen. I. Dignos nos secit in partem sortis sanctorum in lumine, et eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis sui, in quo habemus redemptionem,et remissionem peccatorum. Et infra, placuit per eum reconciliare omnia pacificans per sanguinem crucis eius siue quae in coelis &c At sanguis Chrigi non communicatur hominibus msi per fidem uel sacramenta fidei. ergo &e. Praeterea, ad Galat. 3. Omnes fili j Dei estis por fidem , quae est in Christo Iesu: et capit. secundo. Scientes quod non iustificatur homo ex operibus legis,sed per fidem Iesu Christi, et nos in Christo Iesu credimus, ut iustificemur ex fide Christi. Item ad Rom. s. Iustificati ergo ex fide pacem habeamus ad Deum per dominum nostrum Iesum Christum , per quem habemus accessum per fidem ingratiam istam in qua stamus, et capit. quarto. Credidieri braham Deo, et reputatum ei illi ad iustitiam: non est autem scriptum tantum propter ipsum, sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitauit I sum Christum dominum nostrum a mortuis qui traditus est &e. Et capit. i. Manifestius, Iustitiam Dei per fidem , inquit, Iesu Christi in omnes et super omnes, qui credunt in eum, non enim est distinctio. Omnes enim peccauerunt, et egent gloria Dei, iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem, quae est in Christo Iesu quem proposuit Deus propitiatorem per sidem in sanguine ipsius propter remissionem praecedentium delictorum. Et ratio est in promptu: sicut enim est mediator Dei et hominu Deus et homo Christus Iesus ad glorificationem,ita quoque mediator est ad iust: ficationem. Quare sicut per fidem in Christum glorificamur,ita per eandem oportet iustificari.

Verum exinde magna quaestio nobis oritur, an euangelio promulgato fides explieita Christi sit ad iusti fieationem hominis necessaria . Nam si testimonia quae nunc retulimus, exponi de fide explicita, uel in plicita poliunt, aequa ratione cdm afferuntur eadem aliaquei similia, ut

probetur Christi fides post euangelis diuulgationem ad

aeternam

36쪽

DE SACRAMENTIS. I I

aeternam salutem necessaria de fide explicita, uel implici-.ra poterunt explicari. Quo fiet ut argum lata, quae retro fecimus, ad eam conclusionem corroboranda mi per hanc expositionem eludantur. Augetur uero quaestionis huius dissicultas, ex eo quod habetur loan. Octauo. Si non credideritis quia ego sum, in peccato uestro moriCmini: n mo igitur a peccato iustificabitur,nis credat Christum esse Deum

Item ut si iij Israel a serpentum morsibus sanarentur, oportebat cos in statuam serpentinam aspicere. Ergo ut a peccatorum uulnere quis sanetur, opus est crederem Iesum Christum, ut habetur Ioan. 3 Praeterea I. Ioan. s. qui habet filium Dei habet uitam, qui non habet filium Dei uitam non habet. Habere autem filium est credere in filium, ut in eo. c. dicitur: Nemo itaque sine fide Christi in evang. uiuificatur. Prae erea, Bonita 8. in extra, unam sanctam, unam inquit, sanctam ecclesiam catholicam & apostolicam firmuter credimus,extra quam nec salus est, nec remissio pece torum, in qua unus est dominus, una fides, unum baptisma. Non ergo sine fide explicita Christi homini extra ecclesiam constituto, scilicet, Iudaeo, uel Pagano peccata remi ii possunt. Adde hue illud: I. Cor. 3. Fundamentum aliud ,nemo potest ponere praeter id, quod positum est, quod est Chrisius Iesus, id es, Christi fides, per quam Iesus habitat inebrdibus, ut glosia ibidem exposuit. Et Greg. I. q. I. cum Paulus dicat sundamentum aliud Sc. consequenter probatur, quod ubi Christus non est fundamentum, nullius boni operis potest esse superaedificatio . Adde rursum & Chri st. Homi. de fide, et lege naturae hisce uerbis disserentem. Sicut hominibus opus est primum,ut praecedat uita, deinde sequatur alimentum, ita necessarium, ut praecedat uitam nostram spes in Christum, quae postea pascenda bonis operibus. Et vis plane uid re, quod opera sine fide non uiuificant Testimonium bonum habuit Cornelius de eleemosyna & precibus, sed Christum ignorabat, Deum quidem credencscd quia bo-C na qui

37쪽

na quidem erant opera,sed mortua eo quod fidem, scilicet Christi non habebant, mittitur angelus &c. In concilio tandem hoc Tridenti. sess. sexta decreti de iustificatione impii cap. quarto uidetur esse definitum in haec uerba. Transtatio a statu in quo homo nascitur filius primi Adae in statum gratiae, & adoptionis filiorum Dei post euangelium promulgatum, sine lauacro regen

rationis,aut eius uoto fieri non potest. Quod etiam cap. sexto declaratur apertius. In primo etiam decreto. q. sest.

ciusdem concilii ita dicitur. Vt fides nostra catholica, sine qua impossibile est placere Deo, &c Fides autem n stra catholica sine controuersia Christi fides explicita est. Et inserius: Si quis originale peccatum, uel per humanae naturae uires, uel per aliud remedium asserit tolliq; per meritum unius mediatoris domini nostri Iesu Christi,aut negat ipsum Christi Iesu meritum per baptismi sacramentum tam adultis quam paruulis applicari, anathema sit. Quia non est aliud nomen sub coelo datum hominibus in quo oporteat nos saluos fieri. Unde illa uox: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Et illa, quicunque

baptizati estis Christum induistis. Hactenus synodus. Quod si post adeo firma testimonia ratio quicquam

confirmare ualet, illa certe non est omnino pessima, quod

scut paruulis post euangelii promulgationem protestatio fidei in Christum implicita nil est ad salutem, S remissionem peccati originalis, sed fidei Christians explicita professi Q requiritur, qualem baptismus continet: sic ad remissionem peccati in adultis iam euangelio promulgato non sat erit Christi fides implicita. Explicatiora sunt si quidem remedia salutis in euangelica lege,quam erant in lege aut Oaturae,aut etiam scripturae.

His tamen non obstantibus salua semper ecclesiae Romanae autoritate, cuius censurae nostra omnia scripta & dicta uolumus esse subiecta sit tertia conclusio. Ad remissionem peccati uel originalis, uel actualis ante baptismum non requiritur etiam nunc fides euangelii

explicita. Cornelius namque iustificatus erat antequam

Christi fidem acceperit: Id autem quoniam a quibusdam

pro te

38쪽

DE SACRAMENTIS. 18

proterve negatur, ostenditur imprimis D. Tho. testimo niO. 22. q. Io. art. q. ad. 3. deinde sacra scriptura testatue eum ante fidem Christi fuisse uirum religiosum, ac timentem Deum, quae uerba de inimicis Dei nullo modo dicerentur. Petrus quoque ait: in ueritate comperio quod non est personarum acceptor Deus,sed in omni gente qui timet Deum & operatur iustitiam acceptus est illi. Αppellatus uero Cornelius ante fuerat uir iustus, ac timens Deum. Ergo acceptus erat gratusq; Deo priusquam in Christum explicite crederet. Atque idem sere argumentum est de Eunucho 'Act. 8. & Lidia purpu. c. I 6. Idem ergo nunc etiam euenire poterit, ut per solam fidem in Desi

homo iustificetur, & quaerat mox a Deo salutein, quae est per Christum Iesium. Praeterea, fidem explicitam Christi Deus in noua lege

non communicat sine predicante, ut patet ex Avo. ad Ro. Io. sed in quolibet momento homo, qui credit in Deum potest iusti fieari non autem in quolibet potest habere predicatorem, qui de fide Christi instruat eum, ergo &c. Praeterea, D. Tho. id tenet. 3. p. q --ar. . ad. 2 in haec verba. Remissionem peccatorum aliquis consequitur an te baptismum , secundum quod habet baptismum in uoto, uel explicite, uel implicite. Ita ante baptismum Cornelius , S alij similes consequuntur gratiam , S uirtutes per

fidem Christi, et desiderium baptismi explici re, uel implicite&c. Ac re uera inter autores nullum equidem legi, qui huic conclusioni restagaretur, nedum illam tanquam aut hal reticam, aut erroneam, aut scandalosam exploderet. Ego uero et opto redargui me,et ea, quae disputo di L. serere malo quam iudicare. Cuinq; nec studio certandi, nec ostentandi ingenii gratia sed causa uci i reperiendi disputationem hane , aliasque suscipiam, si quis melius sentiat, huic ergo libenter et aures et animum accommoda

Ad argumenta igitur, quae in hane tertiam conclusionem facta sunt, ordine suo respondemus. Ad primum, non esse eandem rationem etiam euange-

39쪽

que salute. Non enim omnia,quae ad hanc consequendam exiguntur, ad illam alteram simi necessaria. Eo quod illa , ut modo dicebamus, in temporis puncto euiq; adest faciendi quod in se est, haec vero secundum diuinae procurationis ordinem per media quaedam temporaria, et successiua administratur ὶ Quocirca nil mirum est si eadem etiam testimonia ad iustificationem huius uitae momentaneam, relata de fide in Christum implicita intelligantur, relata uero ad futurae aeternae uitae salutem, intelligantur de fide explicita. Ad secundum, posteaquam euangelium Christi fuerit annunciatum, ut illis erat, quibus Dominus loquebatur, fatemur prorsus sine evangelii fide nec peccata'quidem posse remitti. Secus tamen priusquam homini Christus Dominus suerit predicatus. Ad tertium, persecta fanatio uulnerum, quae a serpenteae cepimus tunc erit, cum alligauerit Dominus uulnus populi sui et percussuram plagae eius sanauerit, ut Esai. 3 o ducitur, hoc est in resurrectione. Huius autem resurrecti

nis gloriam, et salutem nemo sine Christi fide explicita

consequitur.

Quod autem de hac consummata persectaq; salute Dominus loquaeretur patet Ioan. 3. Sicut Moyses Sccia ut omnis , qui credit in eum non pereat: sed habeat uitam aeternam. Et eadem penitus intelligentia quartum argumentum facile diluitur. uitam aeternam, inquit, dedit nobis Deus, et haec uita in filio eius est Sce. Ad quintum, prius dico quod extra sanctam eeclesiam tradit Bonifacius non elle remissionem peccatorum: quia nullum est sacramentum aut naturalis, aut scriptae legis,sive pro paruulis, siue pro adultis in quo peccata remittantur : constat si quidem haereticos, Iudaeos atque Paganos , qui in forma ecclesiae baptizant paruulos suos, peccatum originale remittere salutemque conserre: sed quoniam hoc per sacramentum ecclesar sit, licet illi sint extra ecclesiam, non proinde extra ecclesiam salus est remissioue pee

40쪽

misone peccatorum, quae per ecclesiae sacerdotes aut ritate clauium exhibetur. Nulla est enim extra ecclesiam iurisdictio, nulla facultas remi tendi peeeata, sed ubi priamum quis ab ecclesia egreditur hanc potestatem amittit. D. Aug. in enchiri. c. 6s. ubi et iam aliam expositionem in sinuat , ut uidelicet extra ecclesiam non sit remissio peccatorum perfecta per quam uitam aeternam consequamur, sed priores responsiones praestabiliores sunt. Ad.6. qui implicite credit in Christum, Christum habet fundamentum , quale habuerunt Cornelius et Eunuchus, habitabat enim Iesus per fidem in cordibus eorum prius. quam in Christum explicite crederent. Septimum argumentum, sententiam nostram non m do non refellit, uerum etiam confirmat, nam Christus de uita eterna expresse loquitur, ideoq; mortua Cornelii opera uocat, quia sine fide Christi explicita aeternam uitam praestare non poterant, alioqui uiua opera erant, quae, ut idem ait, placebant Deo. Ad octauum, uel ex eo liquet concilium de aeterna uita, trasationeq; in filios Dei persecta,sermonem facere, quod adducit in propriae sententiae confirmationem, illud ex euangelio, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto non potest intrare in regnum Dei, et hinc patet quid ad alia eiusdem eo iaci Iij testimonia respondendum sit. Ad rationem ultimo loco adiectam respondeo, adulto rum, ac paruulorum non per omnia currere similitudinem. Quae in eo quidem par est, quod sicut pa ruuli sine sacramento baptismi non saluantiar, ita nee adulti sine baptismi saltem desiderio: at iustificatio, siue remisso pescatorum, non aeque obuenit paruulis atque adultis, ut seispe iam diximuS.

Nunc uero ea sunt argumenta refutanda, qua contra Irimato, et secundam conclusionem conformavimus, sci-icet, ut ostenderemus sine fide Christi, imb sine fide Dei posse hominem iustificari. Et quidem eum D. Tho. primum auctoritas nobis opponitur. id nos statuimus D. Th mae commentum hoc nouum assignari, nec debere, nee posse, sententiam, quippe contrariam multis locis apertissia

SEARCH

MENU NAVIGATION