Castruccii Bonamici Commentariorum de bello Italico liber 1. libri 3. pars 2. 2

발행: 1750년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

LIsER PRIMUS . 73 apud Vormaciam actis, atque constitutis primi in Italia Genuenses certiores facti sunt diligentia , ac lit ris Ioannis Francisci Pallavicini, qui Reipublicae Legatus Britannorum Regis salutandi causa. Vormaciam V

nerat.

Hoc loco non abhorret a proposito ea scribere, quae de Genuensibus cum ego quaererem, sic reperiebam: Homines esse navos, atque

industrios ; optimis legibus, libertate

indomita; habere Urbem arte naturiraque munitam, & mari, terraque opportunam: maximas ex eo divitias

atque opes quaesisse: Profligatis olim Pisanis, attritis Venetis, magnum foris nomen, marique imperium obtinuisse; domi factionibus, proscripti nibus, caedibus , omnique seditionis genere laborasse: eam ob rem factum

92쪽

BELLO ITALI eo, esse, ut angustis terra finibus ut rentur : non prius conquievisse, quam ante annis MCLXXVI. magnorum Principum legatis arbitris convenirent, eamque, quae nunc est, Rempublicam constituerent: Nobilitas regnaret, plebs nullo numero esset. Nobiles ii

dicerentur omnes, quibus in Concilium Majus aditus pateret: Concilia duo Civitatis essent; Majus, Minus

que vocarentur: legum condendarum,ueetigalium imponendorum, & nomnullorum Magistratuum creandorum

Majori potestas esset: de pace , ac bello, deque omni Reipublicae statu

Minus, adhibito Senatu, decerneret: semina esset Senatus auctoritas: penes ipsum, & Ducem, quo nomine cis vitatis Principem appellant, qui regnum obtinet biennium, totius imperii species, ac dignitas esset: neml-

93쪽

LIBER PRIMUS. Tyri praeter Ducem cum Senatu, Comciliisque agendi fas esset. Dux igitur pro more, institutinive Reipublicae extiteris Ioannis Francisci Pallavicini ad Senatum, Minusque Concilium retulit. Patres, hoc accepto nuncio, varicassiciebantur. Erant praeferocis ingenii aliqui, qui bellum statim, arma, legiones, castra denunciarent, Borbinnios socios accerserent, quorum Opi bus Sardiniae Regem deprimerent, Austriacos coercerent . Imperiorum etiam in bello, & gloriae cupiditate, ac spe incitabantur. Plerique natura, usiive rerum tardiores , seque , &Rempublicam circumsi icientes a comsiliis fortibus refugiebant: belli casus, aerarii damna, tributi nomen liberis praesertim civitatibus grave, mare imsestum , hostem finitimum , socios longinquos cogitabant, atque etiam Κ L hos

94쪽

DE BELLO ITALICO, hos ipsos suspectos habebant, & coiis poni rem, aut mitigari posse sper, bant. Nec deerant, qui dolerent potius Reginae fortunam, quam insedi gentur Iniquitatem, & miseram dicerent, quae hostibus aeque, atque amicis praedae loco esset, suaque, & ali

na distrahere cogeretur. In tanta animorum Varietate

unum modo placuit dari negotium tribus prudentillimis viris, Paulo Hi ronymo Pallavicino, Ioanni Baptistae Grimaldo, Jacobo Laumellino, qui

rem Finarientem, praesentemque temporum statum etiam, atque etiam Comsiderarent, & de eo quid eis vider tur, ita ut e Republica, fideque sita

censerent, Patribus renunciarent. Ubi tota inter ipsos agitata res, & comsiderata est, eorum unus processit,

atque ejusmodi in Minori Concilio

95쪽

: LIBER PRIMUS. PT sententiam dixit: Arduam esse rem, multoque graViorem, quam quisquam existimare queat: imminere acerrimum Regem, potentem, armatum, & de Finitimorum pernicie dies, atque noctes cogitantem: haberi ludibrio Reipublicae conditionem, ad cujus op- ita nulla injuria commemorata, nulis repetitis rebus, tanquam ad alicujus projecti cadaveris spolia diripienda vicini advolent: non Finarium

s quod gravissimum tamen esset ὶ sed

per Finariuin omnem oram maritimam, ipsam peti Urbem , quae fimare, & peregrinarum usi Im me cium amiserit, quod amita Finario accidere est necesse, egestati, ac sei tudini addicetur. Asperum esse, tr

ste, durum spoliari, despici ; verum& illud imprimis providendum esse, ne praesenti malo gravioribus malis

96쪽

8 DE BELLO ITALICO, remedia adhibeantur: multa quident

in utramque partem cogitantibus o Currere, quae animum ita distrahant,

ut ubi possit consistere , dijudicari

vix possit: nam & in tanta Reip blicae calamitate, tantaque Contumelia sedentem convivere flagitiosum; & in varios belli eventus demittere sese paratioribus animis, quam viribus stulti tum esse, atque a Patrum gravitate,& constantia utrumque abhorrere. Unum esse in praesentia , quod i tum ad omnes casias consilium vide

tur, si ignavia omni, & cunctatione abjecta excitetur pristina Genuensum virtus, si pecunia cogatur, scribantur milites, oppida, & Finarium imprumis muniantur. Ita, si bellum placet, non posse Genuenses, ut quibus vires adsint, ab amicis repudiari, non contemni ab hostibus sn quies, M

neutram Diuit iroo by Cooste

97쪽

LIBER PRIMUS. 7s

neutram in partem inclinatio probatur, fieri tum facile posse , cum utrique formidolosi , aut certe non lacessenia videamur, ut Reipublicae dignitalcm, & statum incolumem constrVcmus. Otiosis vero, atque inermibus quidnam aliud proponi, nisi aut inopem

servitutem, aut calamitosum interitum e Patres, his auditis, s eqvcntes decreverunt, ut milites quamprimum comsi riberentur , atque augerentur, decem ut sint hominum millia ; rei militarii periti duces evocarentur, Finarium, caeteraeque in finibus Reipublicae aseces communitiores, atque instructi res terra, marique fierent; item majoribus lex comitiis ferretur, qua lege sexcenties HS. Finarii defendendi causa corrogetur ; itemque legatis Rei, Prin-

eorum

lega publicae scriberetur, uti Regem

c emve ad quem quisque

98쪽

go DE BELLO ITALICO , legatus sit, conveniant, causam -- publicae doceant, quo quisque animo Rex , Princepsve in . Rempublicam sit, Senatui confestim rescribant. Ι terea Patribus placere parem Austri

cis, Borboniisque volontatem ostem di, & neutros eorum contra alter juvari.

Haec dum a Genuensibus magna cura, & diligentia aguntur, Sa diniae Rex, qui omnia attente spec habatur, suspicari tum primum coepit, Genuenses non patienter, neque re misse Vormaciensis foederis injuriam laturos ue itaque ut majus aliquod iis nomen opponeret, quo a belli apparatu deterrerentur, cum Rege Britannorum agit, uti Rouelejo Britannicae classis ad mare inserum Praefecto scribat a aliquem ex iis, qui navibus praesunt ad Senatum Genuensem. mittat, em

99쪽

. LIBER PRIMUs. se eoque prope minaciter causam per cune tetur armorum. Rouelejus, a ceptis mandatis Nauarcum ire Genuam jubet; qui statim aphracto in portum ex alto invectus Ducem , Senatum que adit; & Regem mirari suum v hementer dicit, quid cauis Genue sibus sit, quare cum ab omni contentione abesse testati toties fuerint, bellum repente parent; postulare, uti sibi, quae Reipublicae opes, quantus sit exercitus accurate indicent : non debere eum pati, qui Italiam ab hostibus defendendam susceperit, novus ut in Italia tumultus excitetur. Ei orationi Dux respondk : Non tumultus, neque maleficii causa exerculum Genuenses conseribere, sed ut se

100쪽

s L DE BELLO ITALICO, vitate non satis fortassis magnam manum cogere queant ; cum praesertim jura omnia permisceri nefario bello videant: neque Italiae quietem magis ad Britannos ultra Gaditanum fretum submotos, quam ad Genuenses per tinere, qui & Rempublicam in Italia obtineant, & non postremi Italorum sint. Caeterum ab eo, quod instituerit, Rempublicam non recessuram, ut

mediam se italico bello profiteatur. Cujus rei testes ipsos haberet Britannos, quibus a principio hujus belli

Reipublicae portus, littoraque Omnia, omniumque ex iis rerum usus semper tamque liberaliter patuerint , ut satis coni et majorem in eo Genuenses fidei , quam commodi rationem habuisse . Nauarcus , hoc accepto reo

ponso, discellit. Sub idem sere tempus legatorum

lite

SEARCH

MENU NAVIGATION