Castruccii Bonamici Commentariorum de bello Italico liber 1. libri 3. pars 2. 2

발행: 1750년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

LIBER PRIMUS. σ3 ret utrius partis esse mallet nam ab utraque ingentibus pollicitationibus sbllicitabatur j eoque potissimum accederet, quo uberioribus prin

is invitaretur . Equiti Osorio , quem Sardiniae Rex legaverat jampridem ad Britanniae Regem, multa intercedebat cum Joanne Caricretio .

necessitudo. Is magnae inter Britannos auctoritatis, atque ipsius Britannorum Regis summus erat in imperio Administer. Carteretius , cum plane ex

Britanniae usu esse intelligeret, oportere Gallorum, qui pei petui Britannorum hostes sunt, nimias jam opeς quam maxime infringi, atque immi- inui, Sardiniae contra Regis augeri& confirmari, ut ab ea Galliae par

82쪽

ς DE BELLO ITALICO, O serio, per eumque Sardiniae Regi

persuadere omnibus modis conabatur, ut cum Britannis, atque Austriacis adversus Gallos , Borboniosque omnes consentiret. Homo solertissimus Os

rius, & qui Rem siri mentem probe nosset, quasi recusaret quod vehementer optabat, Regem in eo situm excusare impense coepit, quod adversariorum potentiam, & belli exitus incertissimos vereretur: non iis illum esse divitiis, non viribus, ut Borbonios, qui valentissimi modo sint, i ritare in se aut debeat, aut omnino possit : Austriacos tot in Germania detrimentis acceptis jacere : nolle illum, quod stultissimum est, alienam rem suo periculo curare. Sin autem insperata rerum commutatione, quod

plerumque in bello evenit, & sociorum auxiliis se se Austriaci erexerint, ac stipe-

83쪽

LIBER PRIMUs . σ3 ac superiores fuerint, tum vero illud verendum esse, ne non sibi potius Austriaci victores , ouam sociis consulant, atque his belli onus, sibi vuctoriae usum reservent. Contra haec Carteretius, omnia Sardiniae Regi parata a Britannis esse demonstrat, arma , Viros , pecuniam, magna mari auxilia , magnos commeatus, quibus copiis , atque opibus non esse cur Borbonios nostes, atque incerta praeliorum tantopere Rex perhorrescet et zerrare illum vehementer , si consilium sibi capere siparatim posse syeret; evocato in Italiam, quod Austriacorum potentia imminuta accudere neccsse est, Philippo altero Hispaniarum Regis filio , ecquem A striacis, ecquem ipsi tandem in Italia locum esse putet i Eandem utris que causam es se , eandem fore QD

84쪽

cc DE BELLO ITALICO, tunam ; multo etiam ipsi graviorem si1beundam esse, si Borbonii vicerint, quem eorum undique viribus circumclusum, & fructuosissimis Cisaupinae Galliae regionibus mulctatum in avitis alpium jugis regnare preca rio vix patiantur : denique proponeret ipse secietatis conditiones, Mquae ab Austriacis postularet, interposita Britannorum Regis fide habere certe confideret . Haec acta in Britannia, eademque Regi Sardiniae nunciata in Italiam celeriter sunt. Et secundum ea multae illum res hortabantur , quare sibi societatem cum Austriacis faciendam putaret: imprimis , quod Borbonios conse stere paulatim in Italiam cum exercitibus transire sibi esse periculossem videbat: modo Carolum, nunc Philippum neque sibi homines magnis

85쪽

LIBER PRIMUs. ετ imperiis, regnisque assuetos obtempe raturos existimabat, quin aliqua I hae provincia recepta, ut paucis antea annis Carolus Rex Neapolis s cisset, subito ad majora contenderent. Suis autem rationibus magis conducere arbitrabatur Austriacorum

humilitatem, quam florentem Borbinnium statum ; propterea quod Austriaci , & stare , ut miseri , comditionibus necessario coguntur r

jecti enim ab se, quo in Italia comfugient 8 in & quae ciaturos receperint, reapse dare extemplo possint. At illi alteri potentiores , & fidei ficile suae obliviscentur , & libertatem prius eripiunt, quam promissa exsibuant. Postremo metuendum se Austriacis esse posse, cum metuere Bosebonios certe debeat : imperii etiam commerciique ad mare proserendi I x viam

86쪽

σ3 DE BELLO ITALICO,

viam ostendi, quod a Gallis Na

bonensibus, atque a Genuensibus aversum traduci ad se incredibili utulitate queat . Ipsi autem Britania rum societas, atque amicitia peropportuna videbatur , quod maxime nummati homines, & miri potentissimi essent, adeo ut bellum, & eorum pecunia tolerari, & perfici etiam

possit. His de causis placuit ei, ut literas ad Legatum suum in Brita niam mitteret : si citerioris Galli e partem aliquam Austriaci sibi extemplo dent, uti vanis promissis non se duci intelligat, & si Finarium G nuensium oppidum attribui sibi, aliqua interpolita causa , velint ; item si triginta hominum millia a pacto si tim foedere in Italiam mittere sibi, Italiaeque subsidio polliceantur, se dus se se cum iis facturum esse,

87쪽

LIBER PRIMUS. 69

eosdemque, & amicos, & hostes habiturum , quos ipsi habeant. Pollulata Regis Sardiniae quam maturrime in Germaniam ad Reginam Ungariae perserenda curavit Britanniae Rex cum literis, quae illam serio m

nerent conditiones ne respueret: suis

rebus aliter consuli non posse. Regina imponi sibi a secus duriora querebatur, quam pene possent ab hostibus imperari, si victa discessisset: Fina rium porro , quod Genuenses a Carolo Patre sito grandi numerata pecunia coemerint, eamque ipsa emptionem jure jurando firmaverit, R gi Sardiniae condonare turpistimum sibi , minimeque consentaneum csse demonstrabat. Qui enim convenire, ut ejus fidem ipsa convelleret, pro cujus haereditate Patris bellum ace rimum suscipereti Praeterea cum tOP

88쪽

o DE BILLO ITALIeo, hostes circumstent, atque immineant, non prudentissime fieri dicebat, uti Genuenta ultro, ac sine certa quadam causa commoveantur. Negabat

Britanniae Rex grave Reginae videri debere exigua unius provinciae parte redimere amicitiam ejus Regis, quo freta, & erepta in Italia recuperare speret , & reliqua omnia obtinerer neque fidei tam severe habendam eL se rationem docebat, cum de regno, atque incolumitate agatur: Genuenta vero quid vereretur Ignavos homunes , timidos , neque in bellis gerendis, sed in mercaturis faciendis exercitatos, qui neque vires ad noce

dum sabeant, &, si attulerint, facili negotio coerceri, & proteri etiam possint. Tandem Regina vel Brita norum fatigata literis, penes quos &consilii, & virium erat auctoritas; Vel

89쪽

LIBER PRIMUs ives suo etiam periculo admonita, ne Sardiniae Rex, ad hostes suos repudiatus delaberetur, cum eo seciet tem, & Britannorum item Rege inbre constituit. Itaque duorum Regum,& Reginae Legati, Osirius rei fere

omnis auctor praecipuus , & conculator Carteretius, 3c Ignatius Vase rius Vormaciam conveniunt. Ipse adest Britannorum Rex . Sancitur se dus: quo ex foedere consilia, vires, arma , pecuniam conserre , bellum

A . .

terra, marique gerere, In eoque perseverare universi tenerentur , quoad

omni Borbonii Italia pellerentur: ubginta equitum , peditumque millia Regina Ungariae , xlv. millia Sardiniae Rex conficta , parataque in Italia haberent : Britanni praeter trecenties HS. quod singulis annis Sa diniae Regi in belli sumptum darent,

cum, Di sitiroo by Cooste

90쪽

L DE BELLO ITALICO; cum valida, instructaque bellicarum

Navium classe infero mari navigarent, ut essent Italiae littoribus praesidio adversus hostes: quae pars citerioris Gabliae cis Ticinum, atque intra Nuram amnes est, & nominatim Placentia, atque Bobium Urbes , quaeque a Nurae amnis fonte prope Genue sium fines ad lacum usque Verbanum, atque Helvetiorum pagos pertingit , exceptis insulis, quae sunt comtra Ticinum Urbem, ea omnis Sardiniae Regi extemplo cederet; Fin

rii item recipiendi jus eidem potestaLque esset: quae bello Regna, quaeve provinciae receptae in Italia essent, eas sibi Ungariae Regina haberet; Brutannis omnes Italiae portus commercio paterent , iisque ubi eis videretur emporium aliquod constitueretur. His de rebus quanquam secreto

apud

SEARCH

MENU NAVIGATION