Castruccii Bonamici Commentariorum de bello Italico liber 1. libri 3. pars 2. 2

발행: 1750년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

LIBER PRIMUS - 13 qui satis habebant minoribus nos subsequi itineribus , & rari tantum , dispersique in summis procul jugis apparebant , ut nostrum observare iter , non demorari velle

viderentur.

Atque hic non alienum videtur Genuentis belli causas a principio proponere, tum quod , cognitis causis , reliqua facilius intelliguntur, tum

Vero, quia res ea est, adeoque e lebrata sermonibus , ac literas omnium gentium, ut scriptionem paulo diligentiorem, atque in parte operis prooemium quasi quoddam postulet. Nam bellum Genuense tanti momenti fuit, ut maximam non modo Italiae sed omni etiam Europae cons-liorum , atque rerum commutati nem attulerit ; tanta autem virtute

gestum est ab ea Republica quae longa

72쪽

14 DE BELLO ITALICO, longa deses pace videbatur, ut Vetu stis Romanorum temporibus gestum videatur ; sic a nobis porro integre, sincereque narrabitur , ut non magis

apud posteros habiturum sit propter

rerum magnitudinem admirationis , quam fidei propter Veritatem. Belli causa Finarium Lit, opportunissimum ad Ligusticum mare opispidum . Carrettii generis homines a liquitus habuere. Genuenses porro, qui ea tempestate Orientis opibus mari, ac potentes habebantur, os pidum a Carrettiis alias pretio, alias foedere, aliquando etiam jure belli Ieceperant , receptumque iis , cum terrestre ipsi Imperium in Orientem distracti fastidirent , imperatis certis

rebus condonaverant. Perlongo do

inceps intervallo gravissimae inter F, narienses, de Alpnonsum Carrettium

73쪽

LIBER PRIMUS. SI Regulum controversae obortae simi,

cum indignarentur illi avare sibi ab Alphonse , adeoque superbe imperitari, ut ferendus non videretur. Hic contra Finarienses insanire diceret, qui rebellione facta ab Imperio, o sequioque discederent. Finarienses Genuensium, quorum in vetustillima clientela erant, opem implorant: Alphonsus Caisarem adit, eumque orat, ut pro sua Imperiique Romani auctoritate seditionem comprimat. At

illis omnibus jure inter se diu, multumque disceptantibus, subito Gabriel Cueba, qui pro Rege Hispaniae Mediolanensem tunc provinciam obtinebat coacta militum manu, Finariumi armis occupat , idque propterea factum esse pronunciat, ne Galli Hi-seanorum eo tempore hostes per causam dissensionum ad oppidum obre

perent.. Duilirco by Corale

74쪽

s , DE BELLO ITALICO, perent. Caesar Imperatoriam in eo Majestatem minui praedicabat ; nec Genuenscs, ad quos oppidum pertinebat , hac accepta injuria Senatus, consultis, legationibusque sibi deerant. Scd cum Caesari neque animi, neque virium satis esset ad jus suum persequendum ; Genuenses autem querelas

tantum jactarent nihil sine armis profuturas ; iique essent in Italia rerum, atque temporum motus consecuti, ut Frnariensem ab iis intermitti curam oporteret ; Finarium ad Hispanos trans iit , ab iisque ad Carolum Sextum Caesarcm unus virilis sexus, qui reliquus Austriacorum erat eorum , qui in Germania, & eorum qui in Hispania ducentos ferme annos regnaVerant . Huic grave, ac diuturnum cum

Philippo Borbonio bellum fuit, propterea quod Hispaniae, atque Italiae

75쪽

LI BIR PRIMUs . Regna, quae Caroli Secundi Austriaci fuistent, sibi Austriaco eripi iniquum

putaret. Pax ita tandem conVenit,

ut Carolo Caesari Italia , Philippo

Hispania obveniret. Caesarem interim cum maxima ex ejusinodi bello pec niae urgeret inopia; Pontifex Valem tinus, fiammus tum illi in consiliis capiendis auctor, vocat ad se Domunicum Spinulam Genuensis Reipublicae Legatum, cum hoc agit: Si C. sari Genuenta pecuniam dare, quae sit quingenties HS., & acerba φ-stim praeterea molestia levare velint, pro ea pecunia, eoque beneficio Cinsarem Genuensibus Finarium tant pere ab ipsis expetitum restituturum. Legatus statim cupidius fortasse, quam oportebat, rem arripit, auri pondus Reipublicae nomine pollicetur. G mense , quanquam & pecunia i H manis

76쪽

13 DE BELLO ITALICO.manis erat, & Legatus temere incomsulto Senatu rem transegisse videbatur, tamen , quoniam valde Reipublicae intererat Finario potiri, respondent: Quod Legatus cum Caesare de Finario egerit, id Senatum censere ratum, atque e Republica esse. Itaque praesens Caesari pecunia adnumeratur. Finarium oppidum ad Genuenses eo

jure redii, ut ipserum antiquitus G nuensium fuerit, & Hispanorum esse Regum dicebatur , deque eo diserte admodum in quadruplici foedere per

potentissimos Reges Genuensibus cautum est. Eo tum statu res erat, cum repente noVus extitit Finarii captator

Allobrogum Dux, nulla quidem ca Sa , quae afferri posset, sed imperii proferendi cupiditate inductus. Horum familia Ducum belli ea quidem, pacisque artibus insignis est, sed ita insti-

77쪽

LIBER PRIMUS. F sinstituta, ut pro animi magnitudine angustos se fines habere semper putet. Nam opimas Cisalpinae Galliae regiones naista foederibus, bellis, & loci imprimis opportunitate, quod emi tere in Italiam transalpinas nationes, di coercere una dicatur posse, usque eo progressa est, ut regium ex Sardinia possessi nomen adepta Italiae omni imminere videatur. Unum ei deesse ad opes confirmandas videtur. paulo liberior, atque commodior ad mare aditus . Nam illa omnis, quae in ipsius ditione est, circa Oxibios ora, importuosa est, atque ipse Oxi-biorum portus dissicilis, & magnarum navium minime capax. Ea de

causa insidiari Allobrogum Duces temporibus, insidiari finitimis, & p tissimum Genuensibus, qui maritimi valde simi, jampridem carperant i H L G

78쪽

co DE BELLO ITALICO, Genuenses etsi in Italiae faucibus cotilocati, plurimas ad bellum italicum terra, marique opportunitates habeant, nihilosecius quieti, dc quae Omnium fere Italiae Principum hoc tempore mens est, ut ne injuriis quidem ex gitati ad arma descendant, imbelles,' tuis contenti finibus, sibi jamdiu viavere consueverant. Erexerat tamen iulorum animos potius quam concitarat vicini nunquam non vigilantis magnitudo, atque assidua inter finitimos aemulatio . At Carolus Emmanuel Sa diniae Rex, cum a Majorum seorum virtute, atque institutis non degener, ret, acer, bellicosus, atque in omnem occasionem intentus superiore jam it,lico bello Carolo Caesari societatem Ostentaverat suam, oc secietatis praemium cum multa alia , tum Fin, rium imprimis flagitaverat . Grave id

79쪽

LIBER PRIMUs. GaCaesari , suaque fide , & majestate

indignum visum est , itaque negatum . Ille ejusmodi irritatus offensione cum Gallis, atque Hispanis ad Versus Caesarem conjurat. Bellum g ritur Sed pax repente consequuta non commodissima illi accidit. Nam cum Finarium speraret, omnem sere Cisalpinam Galliam teneret, ea dumis

taxat parte contentus esse cogitur, quae ad Novariensem, & Dertonensem agrum , Langarumque regionem spectat. Avellit nihilominus a Genuensum finibus Regium, Altum, Capraunam, partem etiam Bardineti, partem item Carosii, quae Genue sum erat, sibi vindicat, eaque omnia ad Langarum spectare regionem fidenter sane confirmat. Sunt illi quis

dem pagi in montibus ignobiles, sederant Sardiniae Regi ad ea perficiei da

80쪽

cL DE BELLO ITALICO, da, quae jam tum adversus Genuem sis meditabatur, maxime opportuni. Genuenta sitos esse dicere , nihil ad Langas pertinere , possessionis v tustatem, Imperii etiam Romani jus proponere, Vim queri, obtestari, i

gatos trans alpes usque ad Cars rem, atque in Galliam mittere. Non audiuntur. Vicit enim , aut Vis, ut

sere semper , aut praesens utilitas, aut denique non ea causa satis digna visa est , quae pacem, & sancitum jam foedus convelleret. Mortuo CDrolo Sexto Caesare bellum statim imter Borbonios, atque Austriacos c ortum est. Initio hujus belli Sardiniae Rex , armatus quanquam e set, nullam se tamen in partem m Vebat , quietem se , atque Italicaelibertati consulere dicebat velle ; re autem vera expectabat, dum statu

SEARCH

MENU NAVIGATION