Castruccii Bonamici Commentariorum de bello Italico liber 1. libri 3. pars 2. 2

발행: 1750년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

LIBER SECUNDUS. I IDux Mutinensium, Gagiusque,& Brignotius-Salius Philippum conveniunt, eique de suo in Cisalpinam Galliam adventu gratulantur . Philippus item Gagiani exercitus visendi causa, prinsequentibus compluribus legatis , ducibusque, quo in numero erat Ma- libojus Gallicae militiae Magister , &Gallorum in Italia Imperator , nostra venit in castra . Producto exe citu per omnes adequitat ordines. Genuensium copiarum robur , atque ordinem maxime admiratur; & Bri-gnolium-Salium silmmum earum Prae- rectum , qui aderat, intuens: est vero, inquit Brignoti, causa, cur meo nomine Reip. gratias per literas agas singularibus verbis , quod Borbonias partes praeclaro sane , dc firmo exe citu juverit. Philippi aspectu fit maxima inter milites gratulatio, omnium-

182쪽

1L DE BELLO ITALICO, que animi ad Laetitiam, ardoremque pugnandi excitantur . Spes augetur victoriae. Itaque concilium statim ad- Vocatur. Quo in concilio cum deliberaretur, Alexandriam oppugnari placeret , an Dertonam, res in controversiam deducitur. Gagius oppugnandam Alexandriana censebat , neque tantum in Dertona capta praesidii, quantum in Alexandria expugnata & praesidii, de opportunitatis esse existimabat. Dertona capta, quae devia quodamna

do sit, nihil fere profici: non loco hostem moveri, non deniqtie prohiberi, quin, ut saepe jam fecerit, libere, atque audacter in Genuensem usque provinciam praedabundus excurrat, commeatusque intercipiat , qui ex ea ad nos provincia abunde supportantur et exercitum Vero nostrumatu

183쪽

Li AER SECUNDUS. I

aut distrahi magna submissa manu,

quae commeatus expediat, vel commeatibus impeditis rerum inopia nece sariarum premi. At v ero in Alexandria firmissuraum nostris ad omnem belli fortunam praesidium constitui ;ejusque arce expugnata, & commeatus explicari , & Genuenses desendi, hostem non modo cohiberi, sed eo etiam compelli , ut salutem sitam aut ancipiti praelio committat, aut fuga petat longissima: non C sale , Hastamque Pompejam , Finrumve Fulvii tanti esse, ut, mi sa Alexandria, fugientibus tutae, Victoribus dissiciles possint videri: Dertonam ipsam Alexandrinae arcis casum sicile consecuturam: neque quicquam interesse ipse ae Austriacos , Regemve Sardiniae profligent, sine quo Rege vigere Austriaci in Italia n

queant .

184쪽

i DE BELLO ITALICO, queant. Quod si necessitate, ac de speratione compulsus praelio velit decertare, tum vero intellecturum Sa

diniae Regem , quid cum Austriacis, Subalpinisque suis collati inviisti Galli,

atque Hispani exercitatissimi in armis, quidque Italicae virtutis vindices Neapolitani , & Genuenses Valeant; qui, ut caeteris rebus inferiores sint, multitudine certe obruere hostem possunt. Tametsi non tam hostem verendum, qui multis jam rebus, sui timoris λgna miserit, quam anni tempus : ades se enim jam, atque appropinquare Autumnum ; quo tempore cum maximi accidant imbres , viaeque omnes

in Cisalpina praesertim Gallia deae rimae fiant, quis fatigatum pluvia

militem continenti insuper labore comficiati Qtiis in tanta proluvie agge

rem extruere , tormenta promoVere, arcem Dissiligod by Corale

185쪽

LiBER SECUNDUS. arcem denique tentare audeat opere,& praesidio munitissimam ; quae Ta-

naro praeterea non mediocri certe alluitur amne , in eaque regione sita est, ubi sustosso solo iii. in altitudinem pedum aqua abundat statim, atque essivit Z Proinde, dum tranquillitas esset, dum vires integrae militum, oppugnandam esse Alexandriam, cujus tanta est opportunitas, dici ut possit, ea in potestatem redacta, bellum esse prope confectum. Malibojus contra, eo se minus dubitare dicebat , quin Alexandrinae arcis opprenatio seponenda modo esset , quod eas res, quas Hispanorum imperator comm iriorasset, ipse quoque per spiceret i intelligeretque non minori, quam lx. die- tum spatio validissimam expugnari a cem posse, praesertam quam succinis Etam esse Regis Sardiniae, atque A

186쪽

ic DE BELLO ITALICO, striacorum exercitibus videat : sibi etiam perstiaderi non multum inde ad reliquas administrandas res superfuturum temporis ; sed ea ipsa re admoneri , quo diligentius multo prospiciat, ne mutinae oppugnationis mora implicati, caeteris nostri rebus excludantur, neve interea hostes , opportunitate aliqua data , confirmentur.

Quid vero , inquit , proficimus , si1 in dissicillima statim oppugnatione offendimus Z infectaque tandem re discedere cogimur An nota plerumque accidit in bello, ut parvulis ex causis magna repente existant incommoda ξEt, incommodo accepto, si belli initium ducatur a clade, atque ignominia, quo tandem milites ardore deinceps animorum, qua fiducia vincendi futuros putatis Quod fore omen reliquorum, si male priora processerint

187쪽

L1BER SECUNDUS. ITrint ρ ac jam, ut omnia cedant secunda , nihil hominum, nihil fortunae Vitio peccetur, nullosne crebris hostium eruptionibus, ignibusque milites absumi r nullos taedio laborum, periculorumque dilabi existimatis P Qtib Vero tunc mancum jam, de debilem, hyeme adventante maxima , adducemus exercitum P Num , Alexandria capta, reliqui praeterea est nil sit, quod agendum ut Θ Non Dertona ipsa recipienda ξ Non pacandi Insubres Θ Non Mediolani arx Non Forum expugnandum Jutuntorum Z Ideone abes

superavimus, ideo maximos comparavimus exercitus, eosque tanto commeatu , & molimento contraximus,

ut Philippo Gallorum Regis Genero, cui Citilpina omnis late Gallia non

susscit , unum tot rebus quaeratur

oppidum, eoque oppido imperii ejus C ampli-

188쪽

18 DE BELLO ITALICO , amplitudo circumscribatur Quare, ne tantus ad maxima , superbissimo delectu , collectus exercitus circa unius arcis moenia consenescat, omittamus

Alexandriam , quae dissicilem habet,& longinquam oppugnationem ; ac

Dertonam potius Oppugnemus , quae neque militum nostrorum vires dissa cultate oppugnationis atteret , neque diuturnitate morabitur . Quod vero ad commeatus explicandos , & Genuenses tutandos attinet, non est, cursimus de commeatibus nimium sellia citi, cum tantum equitatu Valeamus; neque Video , quare ab iis hostibus tantopere Genuenses timeant , quos adventu nostro timere vehementer, dc latitare vident. His in utramque partem disputatis, cum a Gagio nihilominus , atque ab Hiisanis , Si G nuensibus, qui concilio intererant,

189쪽

LIBER SECUNDUs. , vacriter resisteretur: oppugnate, inquit, Alexandriam, si ita vultis, Malibojus,& id commotiore vultu, Ut eXcandescere videretur : mihi quidem ce tum est, inquit , tota hac ab oppugnatione tamdiu abesse cum meis Rex dum rescribat . Daturum enim

se ad Regem literas, quodque ille in hanc rem imperavisset , id se facturum pronunciaVerat. Quae oratio cum instituta esse videretur extrahendi temporis causa, commodius multo Gagius duxit dare manus, quam altercando, expectandoque diem ex die ducere,& bello opportunissimum terere tem pus . Itaque stiperavit sententia Mali-boji, etiam quod ei Philippus acces serat, qui Regis Philippi patris instituto, ingenioque suo gallicis studebat rebus, quodque ad Gillos redire summa rerum, consiliorum videbatur. C L Nam

190쪽

LO DE BELLO ITALICO,

Namque Hispanis ab Philippo Rege

datum erat iii mandatis diligenter, a Gallorum sententia ne recederent , quorum opibus , atque auxiliis ad Italicum bellum uti se posse arbitrabatur . At Galli, qui Hispanorum conjunistione satis habebant distrahere in Italiam Austriacorum Vires , ne tantum in Germania valerent , non tam enixe favebant, & cupiebant Hiaspanis , quam videri volebant , vel invidia, communi humanae gentis vutio , quod suae detractum potentiae crederent quidquid accessisset alienae; vel timore quodam permoti, ne pintentiores Hispani facti consilium sibi caperent separatim, neu pacis bellique conditiones ab se latas contumacius abnuerent, quam pati homines pos sent, qui omnia ad arbitrium, atque

utilitatem referrent suam.

SEARCH

MENU NAVIGATION