Castruccii Bonamici Commentariorum de bello Italico liber 1. libri 3. pars 2. 2

발행: 1750년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

LiBER SECUNDUS. ΑΙ in sua se castra eodem die recepit. Gagius ab Rege Hispaniae aureo nuper vellere donatus, quod insigne est summi apud Hispanos honoris, ad Castrum cum exercitu noVum progreditur , cujus castelli moenia amnis Iria praeterlabitur, castraque metatus, xv. ibi ipses moratur dies.

Id quod haud scio, an recte factum

fuerit, cum, praecipitante belli tempore , celeritate maxime opus erat. Sed iisdem diebus Sanctacrucium Mo-rillii Comitem, & Tarraconensis alae Praesectum, qua in ala Castruccius Bonamicus harum Scriptor rerum,equo merere coepit , cum delecta manu, quae appellabatur Castulonensis, tu misque aliquot equitum, Zc tormemtis castrensibus iv. proficisci , eundemque, cum ad Stratelliam pervenerit , subsistere, & non longe ab F eo

212쪽

Dg BrLLO ITALICO, eo loco iii Pado pontem esscere jubet. Pontes item alii aliis in locisi: istit ii dicuntur . Exciduntur ei decalibi longe lateique arbores, & coa-Vehuntur: conquiruntur undique na- vcs . Increbrescit quotidie rumor, meditari Gagium transducere Paduin exercitum, locaque trans flumen, Scpraesidia holhium adoriri . Expugnatur ab nostris Pluviera , quem illi

locum cis Tanarum munierant, firmoque praesidio tenebant . Quibus rebus hostes perterriti, cum una ex parte ad Occupandam Placentiam ,

Parmamque profectum Vievillarum legatum, altera pontes in Pado fieri

audirent , cum transpadanae regioni timerent, nostros autem, expugnata Pluviera , propius accedere perspicerent, magnopere perturbabantur, neque satis certum habebant, cui po-

213쪽

Li3ER SECUNDUS. η rei occurrerent. Itaque suisse castris fiducia loci continebant, &, quo tutiores cssent, unum in Pado pontcna, unum itcm in Tanaro rcliquerant, reliquos interruperant ; & nihilo tamen secius per eos dies Mantuae subsidio, cique circum regioni cohortes Vi. cmiserant , expectabantque ancipiti cura distracti, dum aliquid noliri certius conarentur. Interim Vievillaeus legatus Pla-

centiae appropinquabat , quae dc. non longe a Pado passus in campis posita aequissimis arcem habet non admodum probe munitam . Hujus urbis , itemque Parnrae imperium, atque haereditas, agnationis lege , Venire dicebatur ad Elysam Farnesiam Hispaniae Reginam, quae reliqua erat una ex ea familia, quae iis in civitatibus regnum reultos annos obti-

214쪽

. DE BzLLO ITALICO, nuerat. Tunc ex Vormaciensi, ut diximus, scedere ab Rege Sardiniae pos sidebatur . Nihilominui Placentini sive desiderio veteris dominationis, sive odio praesentis, Borboniis partibus studebant . Ii , qui in primo Vievillaei agmine ibant, Placentiam,

eamque ad partem improviso accedunt , qua vergit urbs ad septemtriones, & fons est Augusti vetuitissimus, qui magna aquae vi in Padum illabens portum. essicit opportunum . Scalis admotis muros transcendunt,estractaque porta, primo urbem impetu invadunt 8, neque quidquam propius est factum, quam ut praedae studio a Borboniis militibus amicis simorum hominum oppidum evestiugio diriperetur : nihil adeo milites inania juvant partium studia . Sed legatus in tempore adveniens militum

215쪽

LIsER SECUNDUS . A licentiam auctoritate, minisque compressiit. At Subalpini, quos numero ad dce. praesidii causa eb miserat Sardiniae Rex, cum nonnulli in ipso

tumultu excepti ab nostris essent, reliqui fere omnes in arcem confugiunt. Primo confirmant se, & colligunt, tormentisque prolatis conantur arcem defendere et postea vero

ubi potissimum ab ea parte , quae spectat in meridiem , juxtaque portam, quae a Raymundi Fano appellatur, extrui aggerem, tela, ignesque

accidere creberrimos, murumque arcis

labefactari , & nostros ad vallum usque sibi aditum operibus patefecisse vident, fractis jam animis, & desperatis omnibus auxiliis, colloquium petunt, & se, atque arcem Vieviulaeo dedere coguntur. Quo facto Sub- alpini milites praesidiarii sermo om

216쪽

ήσ DE BELLO ITALI co , ncs sacramentum apud Hispanos, de Neapolitanos dicunt. Recepta Vievillaeus PI centia,

nihil moratus Parmam contendit ; e que item oppido, secunda oppidanorum voluntate, sine ulla contentione potitur , propterea quod Austriaci milites dccc., qui ibi erant praesidio, Placentinae arcis casu cOSnito, sub adventum nostrorum oppido cxces rant, statimque Mirandulam pro-fiigerant. Quibus rebus gestis , &Bobiensi item agro pacato, redit in castra Vievillaeus magna felicitatis opinione , fitque ingens inter milites, vulgoque tota Italia inter eos gratulatio, qui, nulla quasi a Borboniis servitus impenderet, liberam, ejectis Austriacis, & florentem Italiam fore dictitabant, victores venire Bo bonios laetabantur. Qtia in laetitia

217쪽

LIsER SECUNDUS. 47 unus maerebat Gagius , propterea

quod secundis tot rebus nondum consequi poterat, quod sibi erat propositum maxime, ut ad suarum rerum periculum hostes aut abstraheret, aut diduceret. Nam tametsi sculemburgius, cognitis iis rebus, quae erant Placentiae, Parmae , ac Bobiensi in agro geliae, Pertusatum miserat, qui cum cohortibus , turmisque aliquoeequitum dexteram Padi ripam asser-Varet, necubi effecto ponte nostri copias translucerent ; non tamen ipse

ab Augusti Batienorum, Regeque Sardiniae discesserat . Et nihilominus non desperans Gagius, huc aliquando descensurum Sculemburgium, ipse, cum se ad Castrum Philippus no

vum contulisset, omnem ferme exer

citum suum Iriam ducit, quae est cis Padum, non vici instar, sed umbiss

218쪽

48 DE BELLO ITALICO, bis, atque abest a Castronouo circiter millia passuum ii. Eb cum venis set, eadem usus simulatione itineris pontem, quem non longe a Stratellia fieri imperaverat, ut antea dictum est, properari, & perfici jubet. Perfectum munitionibus maximis, adductisque tormentis communit, firmumque collocat eam ad partem pontis , quae conversa erat ad hostem , praesidium Hi anorum Pyrochitrophorum , & Genuensum militum , quibus Protrib. mil. Dan nes Carolus Pallavicinus praeerat; eodemque tempore, quo Philippus Marchionem Castellarensem cum legioni bus Parmensi, & ea, quae Flandria appellatur , Parmam , Piacentiamque cum imperio miserat, qui earum civitatum praesidia tueretur; quibus ex

praesidiis, quos ibi Vievillaeus relique

rara

219쪽

LIBER SECUNDUS . 49rat , milites deducebantur , & cum iis copiis ab ea , quantum posset, parte contra hostem progrederetur, ipse Vievillarum cum aliquot hominum millibus ire Ticinum jubet. Ticini erant praesidii causa dc.

ex Croatia velites. Praeterea explorator renunciaverant, nullos fere esse

portis custodes, nullas agi noctu vigilias, languidos interdiu , & infrequentes versari velites in muro, ip- uim oppidi murum locis nonnullis vitium fecisse. Quibus rebus cognitis Vievillaeus Amiliam ingressus Ulam, deque ea declinans ad sinistram, effecto , ut diximus, non longe a Stratellia ponte transducit exercitum, cum transire illum Austriaci magis aegre ferrent , quam obsistere auderent ; & vitato Padi, & Ticini confluente , multo commodiore, atque G occul-

220쪽

ue o DE BELLO IΤALICO, occultiore itinere progressus, praemisse cum levis armaturae peditibus cc. Flo-bertio militiri architecto de exercita Hispano, qui aditum ad urbem tentaret, siqua hostibus inopinantibus , posset irrumpi , ipse cum reliquis copiis subsequitur , in noctemque conjectus, cum non longe abesset ab oppido, idoneum nactus locum, ibi consedit , ignesque fieri prohibuit , nequa sui adventus procul significatio fieret. Flobertius nocte intempesta silentio accesserat ad portam , quae Occurrit Cremona venientibus, eamque contra , atque exploratores

ad legatum detulerant , custoditam ostendit . Nam , quod erat nostris incognitum, mille & quingenti Austriaci milites id onarii ab Sculemburcio submissi ea noecte in urbem intraverant , erantque propter hinmum

SEARCH

MENU NAVIGATION