장음표시 사용
111쪽
hoe gessit ossicium, dicituriummae, fannaeque Agnitatis Arcti pellanus. Imo tanta fuit Archi capellani dignitas , ut irsum quandoque Episcopi consulerent de negotiis ecclesiasticis, quae minime ad Principem spectarent. Ita in aetis Episcoporum Cenomanensium prolatis a Mabillonio, Merolus Episcopus legitur interpellane Angit ramum Metensem Antistitem,&Archimpellanum, an valide ordinatus esset Episcopus. Nil proinde mirum , si inter Episcopos in Synodis , primum occuparet locum Archicapellanus. Ita Hilde idus Coloniensia Archiepiscopus,& Arelai capellanus subscripsit primus Moguntino Concilio sub Carolo Ma no, et sit praesens adesset Ricol-phus Moguntinae Sedis Antistes. Hallierius tamen lib. q. de Eccles Hier. denegat Archica pellano primum in Synodis lo- eum , quem illi concessum satentur Petratius , Sirmondus , Mabillonius, Balugius. Et licet subscripserit primus omnium Moguntino Concilio Hildeboldus, non quod Archicapellanus esset, sed quod antiquior esset Episcopus, vel Delegatus Ap stolicae Sedis, uti censet Hallierius: attamen in testamento Caroli Magni apud Egin hardum, idem Hildeboldus primus subscribit ante Ricolphum Moguntinum , & Leidradum Lugdunensem Archiepiscopos . Ebroinus Pietaviensis Pontifex praesuit Concilio Uernensi anno 8 φ uti colligitur ex hujus Synodi praefatione , nonnisi quia Archi capellanus erat Caroli Calvi. Grimoldus quoque Abbas S. Galli praeponitur Salom ni, R Theodorico Episcopis in Aetis de indulgentia Ludovici Regis Germaniae, quod esset Regis Summus Capellanus, uti observat Bal ius . In Concilio Ticinensi sub Ludovico II. a te alios Episcopos nominatur Ioseph Archicapellanus. In Symnodo Ingelesheimensi anno 8 o. sub Lothario ad restituendum Ebbonem Sedi Remensi, primus omnium subscripsit Drogo Metensis; qui etiam primum obtinuit locum in Synodo apud Teo nis-villam anno 8 3, non quod e Regia esset stirpe, siquidem Hincmaro teste ep. 6. Episcopi Galliae numquam id juris Drogoni permisere, sed quod Ludovici Pii esset Summus Capellanus. Huic igitur tamquam vices Principis in Co illo agenti concedebatur primus dignitatis locus. Non tamen illius ossicium ad sola ecclesiastica negotia nomine Principis tractan-
112쪽
9 da porrigebatur; cum & huius muneris merit praeesse Clericis Palatinis, & res sacras in Aula administrare. Adelardus enim in citato libello inter illius munia recenset, quod praγesset Clero Palatino, quod Aulicorum spiritualem curam go
reret, quod eos a pravis operibus, vel erroribus revocaret,
adflictos bono animo esse juberet, & supelleistili divino mine- sterio necessariae consuleret. Eapropter Hilduinus dicebatur Antistes sacri Palatii ab Agobardo Lugdunens in quadam epi stola ad ipsum data; & Drogo Metensis appellatur Archipala tinus Praesul in apologetico Ebbonis; & Hilde idus nunc patur Archiepiseopus sicri Palatii in praesatione Concilii Mo-guntiniὸ denique Angit ramus dii tus est ab Aleuino Poemate16 . Pontificalis apex, Pastor , Patriarcha, Sacerdos . Ad ministrabantur ab Archica pellano Regibus Sacramenta: siquis dein Carolum Magnum morti proximum ab Hildebaldo accepisse Eucharistiam, seribit Theganus in libro de gestis Domini Ludovici: Dominum Imperatorem areepit febris post Moram, eumque per singulos dies laboribus ingraveseret, nihil come
deni , neque bibens, ni modicum, atque ad recreationem cor
poris , septimo die postquam laborare coepit, jussit familiari
sisum Pontificem suum Hilduoldum senire ,ad se , ut menta Dominici Corporis ct Sanguinis tribueret, exitum suum confirmaret. Ludovicum etiam filium apud Drogonem Archicapellanum peccata sita confiteri solitum, testatur Almonius lib. I. cap. I9. Sedinaderat mora frater Domini IN oratoris , Metensis Episcopus, nee m acri Palatii Arcticape
Ianur, per eum quotidie eonfessionis suae munus, seris ciumque spiritus contribulati, , cordis humiliati , quod Deur non despicit serebat jussitper manus ejus juxta morem scommunione uam sibi dari. Speetabat quoque ad Arellica
pellanum benedictio Regiae menis. Nam The ulmus Aurelianensis describens illius officium, ait: Stet benedicturus Re gis potumque, cibumque. Duplex proinde suit Archicapellani officium, quorum unum spectabat ad ecclesiastica , & tem poralia Regni negotia gerenda, alterum ad Sacra ministranda, utrumque vero praestantissimum. Et hinc amplissimis viris id
numeris demandabatur, aut e Regia sti rpe natis, uti fuere
113쪽
9IHilduinus & Drogo; aut insignium Ecclesiarum Episcopis , uti suere Hildebaldus Coloniensis, Guntharius itidem Coloniensis, Angliramus Metensis; aut Abbatibus praeclarissimis , uti Fulradus, Angilbertus, Grimoaldus, quorum catalogum exhibet Cangius in Glossiario. IV. Regibus tertiae stirpis nullos suisse Archicapellanos,
plurimi putarunt. At memoratur a Petratio lib. I. cap. 33.
Balduinus , qui in quibusdam monumentis sub Roberto Rege,& Henrieo I. dicitur sacri Palatii Apocrisiarius, Caneellarius, R Archirapellanus Regis- Tum etiam in privilegio quodania concesse anno Io33. Abbatiae Sandionysianae ab Helinando Episcopo Laudunensi , regnante Henrico I. subscribit inter alios Alardus Cancellarius , & Archicapellanus. Deinde A chicapellani dignitatem Abbatibus Monasterii S. Magiorii, quod Hugo Capetus extruxerat , concessam suisse sub Phili po I. & dovico ejus filio censet Petratius. In quodam enim privilegio ei Ecclesiae a Ludovim Rege dato anno III dicitur: D quia Abbas S. Magloria antiquitus Capellanus Regum consumus es , ubi Capellanum Regum interpretatur eumdem ac Archicapes lanum ἱ additque , eo Micio Abbates illos sunctos usque ad Philippi III. & Philippi Pulchri aetatem. Idem Petratius cap. 7. & 48. pluribus probat, neque Abbati Nonasterii S. Germani Parisiensis , neque Abbati Monasterii Sandionysiani, collatam a Regibus, uti nonnulli assirmarunt, Magni Capellani dignitatem . Sunt qui Episcopum Silvan etensem hoc munus aliquando gessisse existimant, quod in quadam Bonifacit VIII. Bulla a Tilletio relata, illi Antistiti commissa est cura inquirendi vindicandi crimina Capellanorum Regis . At delegari potuit Silvanectensi Praesiili ea potestas a
Romano Pontifice , quin esset Regis Summus Capellanus. Certe in Aula Regum Francorum tertiae stirpis non ulla se
i rodit, uti sub Regibus Carolovingiae stirpis , Magni Capelani eximia dignitas: & regnantibus Philippo III. Phillypo Pulchro , & Philippo Longo , nonnisi duo erant in Aula , R in magno honore Ecclesiastica ossicia , Consessarii nempe Regis, & Eleemosynarii. Ita ex monumentis pluribus illo rum Regum assirmat Tilletius. Consessarius Regis Eleemosy- M a nario
114쪽
ti fiees Bonifacius VIII. Clemens V. Clemens VI. quorum Buse Ias exhibet Tilletius, facultatem fecere absta vendi Regem a criminibus , & censeris reservatis , audiendi Consessiones Aulicorum omnium , atque relaxandi jejuniorum obligati neiar. Praeterea, ut testis est Petratius lib. I. cap. Sin. Beneficia omnia Regii juris, non antea a Rege conserisantur , quam
Consessarius Regis sententiam dixisset, sive de collatione , sive de permutatione, sive de resignatione ageretur: &hine diplomata Regis ad hanc rem signabantur per Dominum Regem ad relationem Confessorii. Is etiam excipiebat sacramenta fidelitatis , quae in Gallia m antiquissimo more a Praelatis si tim post ordinationem suam Regi exhibentur. Sed regnante Carolo VIII. Eleemosynarius dici coepit Magnus Eleemosynserius, atque tunc primum ducta sunt initia amplissimae illius dignitatis, qua omnium primi donati fuere Ioannes de Rely Episcopus Andegavensis, & Gottosredus de Pompadour Episcopus Petragoricensis. Hi tamen ducti sunt Magni Eleemosynarii Regis: nam titulo Magni Eleemosynarii Franciae, primus omnium sub Francisco I. anno i 3 3. dictus est Cardinali de Meudon , seu Antonius Sanguinus Archiepiscopus Tolos nus. Exinde Magnus Eleemosynarius praefuit Capellae Regis, Clericisque Palatinis, atque in Archicapellani locum successit. Nedum enim ei commissum est sacrum Aulae ministerium, verum etiam plurima Regni negotia. Primo namque Beneficia omnia totius Regni, quae sitnt juris patronatus Regii, ve I quorum collatio aliquo modo ad Regen, spectaret, praevio Magni Eleemosynarii suffragio conserebantur , uti reseri Pei- ratius lib. I. cap. 6 I. Sunt qui putant, olim Magnum Eleem synarium nominasse ad Beneficia Regii juris: verum pluribus Ostendit Petratius cap. 66. nonnis illum ad officia Capellar Regis facultatem habuisse designandi ministros. Nullae a Rege vel pauperibus , vel locis piis, vel Coenobiis conceduntur largitiones, eleemosynae, beneficia, nisi de Magni Eleemosynarii sententia, δή audioritate Is ctiam cacramenta fidelitatis , quae ab Episcopis, & Praelatis Regni persolvuntur Regi, di quae a Capellanis, Clericisquo Palatinis dantur , excipit. Cum
115쪽
Cum aliquis in amplissimam Equestrem Societatem Spiritus Sancti est cooptandus, Magnus Eleemosynarius inquirit , ac discutit illius vitam, moresque,& Regem ejus rei conscium s cit. In magnis solemnibus, vel in primo Regis ingressu in aliquam Civitatem subactam, solet Rex Christianissimus captivis nonnullis veniam facere , & hujus rei cura spectat ad Magnum Eleemosynarium. Is quoque imminet pluribus Collegiis Regni, praesertim Collegio Navarrae, cui olim praeerat Consessarius Regis: itidem Collegio Bajoeensi ex Edicto C roli V. Regis I & ad eorum regimen potest Ministros, leges que constituere. Quin dc NOs omia, Orphanotrophia, &alia hujusmodi loca pia omnia Regni totius, jam diu , uti tradit Petratius cap. 7 . & 7 I. commissa sunt curae & auctoritati Magni Eleemosynarii, ita ut in ejus sit potestate ea omnia visitare, reformare, c*rigere, si quae reparanda sunt , imperare, rationes administrationis proventuum discutere , t ges. ad eorum regimen, dc disciplinam ferre, & quicquid ad ea spectat, ordinare, quemadmodum Franciscus I. anno II 33. R Henricus II. anno II AI. decreverunt. Neque haec illius potestas complectitur ea dumtaxat Hospitalia, quae Reges, sed etiam quae privati homines excitarunt. Praesertim vero incumbit Magno Eleemosynario cura Hospitalis Parisiensis quindeviginti caecorum a S. Ludovico constructi; & ex Bulla Joannis XXIII. data an. I l . & relata a Cliopino lib. 2. Monast.
tit. i. praedictum Hospitale, illiusque Capellae, Capellani, Clericique exempti sunt ab Episcopi Parisiensis jurisdictione , & nonnisi Magno Eleemosynario subjecti, dummodo is ilia aliquo secto Ordine sit constitutus, sin minus , jurisdietioni Primi Capellani Regis subjiciuntur. Prieterea testis est Pei-
ratius lib. I. cap. 38. a Francisco I. Rege Magnum Eleemosynarium constitutum esse supremum Moderatorem Academiae
Parisiensis, ita ut ad ejus munus spectaret Lectores designare, qui docendis discip)inis operam navent: &hac auctoritate Cardinalis Perronius Magnus Eleemosynarius Franciae sub Henrico Iri addidit Sorbonico Gymnasio lectiones Theologiae Scholasticae, & Moralis. Ita vero hoc ipsum Magni Eleemosynarii ossicium describit Petrus Gallandus in vita Petri Castellani
116쪽
lani Matiseonensis Episcopi & Magni Eleemosynarii: ER Dianoris gradus omnium Ecclesia orum in Gadis facile primeeps; quo qui donatus es , Regi m excitato inter primos fluiolarer adesse olet, O de eo cognoscere, quo in loco , ω
tempore re aeram peragi vetuet AHae totius unicus Epis mes: quocumque in Deo per ut m Regnum Rex versetur , ab eo Sacramenta petere solet: Sacello Regis ordinando, Cant
risus ejusdem , Sarar tum omnibus Aulam Auentibus mes: dispensatio Regiae in pauperos beneficentiae, ct pauperum
omnium curario , ejus unim propria es: ad ejus etiam curam pertinet per universum Regnum iis omnibus μι rum per ri norum domiciliis, quae tum Puchodochia , ium Xenodochιa appellant , atque etiam iis , quae te a infectis olim a Re Mi attributa sol , administratores idoneos incere , μαμ seros , ct murioi Deo molere. Auc fletiam ab aliis quam Regibui condita primum, in eumdem Anem, est censu donato fura, ct proer Conditorum,di Insiturarum memem, comtraque aequum ct bonum, quid in iis geratur, ejusdem est
omnem animadversicinem asse reto re, numerum leprosorum , aut aliorum miserorum explere; ad referendas rationes omneι Procuratorum ct Adminipratorum genui egere', corruptera x
Infideliter , aut socorditer in suo munere versus corripere saliorique in eorum locum subrogare: omnia quoque Sacerdotis,
nare , edi conservare . Ad ejus quoque incium periiset primo quoque Regis ingressu in oppida maleficos carceribus inclusos, Regia venia eis concesse laxare, O Iiberos impune remittere. Hunc Petrum Caslesianum Thuanus in Historia dicit virum doctrina& probitate praeelarissimum, atque sub Francisco I. perfunctum munere Magni Eleemosynarii: alii tamen censent sub Henrico II. hoc officium gessisse . Quod vero spectat ad sacrum ministerium a Magno Eleemosynario in Aula praestandum, is in Liturgia Regem adspergit acqua beneducta, &Regi exhibet Evangeliorum librum, & osculum pacis , dchine in Liturgia solemni sedet prope Regem, uti etiam in publicis supplicationibus proximus Regi incedit. In die Cinerum Regium Caput cinere adspergit, & seria quinta Minsnae
117쪽
gnat Hebdomadae indutiis Pontificalibus ornamentis pauperes, quibus lavandi stant pedes, a peccatis absolvit. Sacramenta Regi administrat, uti etiam sacris aquis abluit Regiam prolem . Benedicit Regias dapes, & absoluta mensa gratias agit. Cum a Rege aliquod jurandum est foedus, exhibet Regi Evangeliorum librum . Denique in Coronatione, Conjugio, &Funere Regum suas habet partes, uti compertum erit, cum de singulis hisce caeremoniis Palatinis agemus. Iam vero perspicuum exploratumque est, ossicium Magni Eleenκ, ynarii solis sacris rebus in Aula ministrandis haud coerceri ; sed etiam ad plurima Regni negotia porrigi, etsi non in eam p testatis munerisque amplitudinem, qua olim pollebat Archi capellanus. Nihilo tamen minus Magni Eleemosynarii dignitas inter primas praximasque Regni dignitates habetur, itant a Dum lio in Caeremoniali Galliae dicatur Sol tam h norum ; & a Thomassino aliisque reputatur Meium Caranc , quo nomine, & bonore gaudent paucissimae, eoque omnium toto Regno amplissimae dignitates. Sane ad hunc honoris gradum non veniunt, nisi qui vel ineritis longe clarissimi , vel generis nobilitate , vel Cardinalitia dignitate fulgent , uti videre est in catalogo Eleemosynariorum Franciae, quem exhibent Gangius in Glossario, Morerius in Dictionario, &Petratius in, libro de Oratorio Regis Galliae . Denique prael reundum non est, Reginas quoque Galliae suum habuiste Magnum Eleemosynarium . Reginas quidem primae & secundae sirpis suum habuisse Magnum Capellanum non constit, etsi compertum sit, eas proprium Clerum habuisse . Imo Adelardus de uno eodemque Archicapellano dicit, qui omnem Curum
Palatii sub eum O dispositione sua regebat. Neque sub tertia Regum stirpe id moris obtinuit usque ad Carolum VIII. quo imperante legitur Nicolaus de Dicastillo Magnus Ele mosynarius Annae Reginae. Deinde apud Catharinam Mediceam Galliae Reginam hoe ossicio senetus est Cardinalis Salviati Episcopus Claromontanus ; 3c apud Mariam Medicem Cardinalis tangius Episcopus Biterrensis. Cum inter Angliae Regem , & Mariam Ludovici XIII. Regis Galliae sororem
initum est conjugium , cautum suit, ut Reginae fas esset Oratorium
118쪽
torium in Aula habere, ubi plures Clerici sacra sacerent, ei que immineret Episcopus aliquis Catholicus , qui Reginae diceretur Magnus Eleemosynarius.. U. In Aula Hispana possent vetustissima indigitari exordia muneris Magni Capellani. Cum enim Concilium Luce se, uti dictum fuit, subjecisset familiam Regiam Episcopo Dumiensi, jam is egit in Aula Magnum Capellanum. Uerum nonnisi post annum Christi millesimum maxime conspieua fuit haec dignitas in Aula Regum Hispaniae, cum nempe Alphonsus UL pietatis & religionis causa erga S. Jacobum Apostolum, Hispaniae tutelarem, ut magno honore aisceret Archiepiscopum Compostellanum , in cujus Dioecesi quiescunt Beatissimi Apostoli Reliquiae, illum constituit perpetuo jure Magnum Regis Capellanum, & Legionensis Regni Cancellarium , doto diplomate anno II s. & anno II I. quod asservatur in Archivo Compostellano . Hanc eumdem praerogativam illi confirmavit Ferdinandus II. qui se Uexilliserum inseribebat B. Jacobi Apostoli, editis ad eam rem privilegiis anno II 76. N ii 8. Tum eadem jura Antistiti Compostellano collata probavit, ac rata habuit Innocentius III. in epistola quadam ad Petrum illius Ecclesiae Archiepiscopum, in qua ciconfirmavit Regalem Casinaniam Cancellariam, quam
boatae memoriae AI onsus illustrissimus Hispaniae Rex Geles sestrae concessit, discripti sui pagina robora iit. Quod sane
nec leve , nec obscurum est indicium, quanti jam tum temporis fieret dignitas Magni Capellani; utpote quia eo munere, Hispani Reges praeclarissimum Regni Archiepiscopum , religionis causa erga Beatum Apostolum, loco non vulgaris beneficii exornarunt. Imo cum Antistes ille duplici dignitate frueretur, Summi nempe Capellani, & Cancellarii Regni; hine eo nomine censet Turturetus, Archicapellano praestitisse. Atqui tamen Archicapellano conjunesta fuit utplurimum dignitas Magni Cancellarii, uti tradunt Cangius in Glossario, &Petratius, adductis exemplis Hilduini Archiepiscopi steri Palatii, & Notarii Summi sub Lothario; Balduini Henrici LPranciae Regis Cancellarii, & Archicapellani ; Eginhardi Archicapellani, & Notarii Imperatoris Caroli, & aliorum. QDm-
119쪽
vis enim Adelardus innuere videatur, uirumque munus distinctum fuisse, his verbis: Archica uam fmbatur Summus an cellarius pui a feretis oum a Vellabatur attamen haec ipsa verba hunc sensuin referre pollunt , nempe sectam conjunctimque fuisse dignitatem Summi Cancellarii cum dignitateAγehicapellant. Illud certum est, iapissime Archieapellanos hoe
ossicio sunt hos esse , ut innumera veterum Imperatorum diplo-- mata evincunt. Sed ad Aulam Hispanam redeundum nobis est. Cum Archiepiscopus Compostellanus residentiae legibus adstringeretur, alium sibi Reges consueverunt in Aula adsciscere, qui vicario veluti nomine, hoc munus administraret. Et leges
Hispanae, quas Alphonsus IX. colligi edique jussit, hujus muneris excellentiam disertissime testantur. Dicitur enim lib. th. a. par. 9. et Capellan More deI Rei ha da fer de os mashmrador i metores Perlados des iterra. Voluere igitur non quoslibet Antistites, sed insigniores totius Regni ad hunc honoris gradum evehendos esse . Ibidem primus dignitatis locus in Aula conceditur Summo Capellano, secundus Cancellario.
entre es, e los omes, quanto en las eos; temporales. Qua de re
jam diu quotquot apud Hispanos Reges hoc ossicio functi sunt ad nostra usque tempora amplissimi suere viri, & genere, &doctrina , & dignitate, utplurimum Episcopi, &siepe etiam
Patriarchae, nec raro Cardinales, ut patet ex illorum catalo go, quem exhibet Turturetus. Inter eos eminent, regnante
Philippo II. Ioannes Martinus Siliceus Episcopus Carthaginiensis, deinde Toletanus, & Cardinalis; &doctissimus ille Garsias Maiis, & ipse Toletanus Antistes , a quo Concilia Hispaniae commentariis illustrata suere. Imperante Philippo IU. Didacus Gusnanius Patriarcha Indorum , Archiepiscopus Hispalensis, & Cardinalis ; Alphonsius Perestus , itidem Indiarum Patriarcha , eo munere functi sunt; qui s successere alii genere, dignitate, & virtute seque praeclarissimi. Quod ve ro spectat ossicium Magni Capellani Regis Hispaniae, is juris dictionem omnem Episcopalem exercet in Aula, ubicumquo
120쪽
Ioeorum Rex suerit, & quoad Auli eos o res , & mpellanos Regis , uti ex pluribus privilegiis Romanorum Pontificum mquenti Capite adducendis , compertum est. In solemni Litui gia Palatina reeitat prope Regem singulas Missae partes, atque
sacras omnes caeremonias Aulae moderatur, quas alibi opportuniori loco expendemus.
UI. Non in Aula selum Regum Galliae, aut Hispaniae olim, Summus Capellanus aderat , sed & in Aula omnium sere Christianorum Principum. In eo enim Archi eapellanorum indice , quem exhibet Cangius , leguntur Fridebas us Epise pus Pictaviensis Archicapellanus Pipini Regis Aquitania ; Rena igius Archiepiscopus Lugdunensis Summus Capellanus Palatii Caroli Ducis Burgundiae ; Adventus Episcopus intensis Archi capellanus Lotharii Regis Lotharingiae; & Gogbaldus sacri Palatii Summus Capellanus sub Ludovico Rege Bajoriae. inin & Duces, Comitesque suum etiam Magnum in lanum
habuere, uti notat Altaserra lib. 3. cap. 8. de Ducit s. M moratur enim ab orderico Uitali lib. 6. Hist. Herluinus Cancellarius Hugonis Magni Ducis Francorum , & Capellae Ducis Capellanorum maximus . Bertulsum Archica pellanum & Cancellarium Comitis Flandrensis naemorat Gualterus Tarvanensis in vita S. Caroli Comitis Flandrensis. Et in notitia Ecclesiarum Belgicarum apud Goldastum occurrit anno 889. Theot marus Archicapellanus Arnulphi Ducis Lotharingiae . Ex hoc antiquissimo more Duces Sabaudis itidem suum Magnum Eleemosynarium habuere. Nuperis tamen abhinc annis Magnus Eleemosynarius Sabaudorum Principum amplissimum consecutus est honoris & dignitatis locum; cum nempe a Gloriosissimo Carolo Emmanuele Rege ad id muneris designatus est anno 1 47. Clarissimus Cardinalis Uictorius Amedeus deste LanZe genere, & virtute, non minus quam dignitate praestantissimus. Hac occasone, cum is esset Episcopus ordinandus , Sanctissimus Pontifex BENEDICTUS XIV. pro ea
summa, qua pollet rerum ecclesiasticarum scientia, cujus testes sunt tot editi ab eo libri in reipublicae litterariae, &Ecclesiae commodum, eruditissimam dedit ad eumdem Cardinalem epistolam, typis editam , ut ostenderet, nil obstare, quo minu