De capella regis utriusque Siciliæ et aliorum principum liber unus auctore Josepho Carafa c.r

발행: 1749년

분량: 533페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

minus Cardinalis aliquis iam suae Ecclesiae Tituri alligatus, alligaretur etiam vincula Episcopalis Ecclesiae, quae sita esset in partibus Infidelium. In ea epistola praefatur doctissimus Pontifex , collatum a Rege munus ni Eleemosynarii laudato Cardinali, quod cum ab Episcopo administrari debeat, ideo eumdem esse Episcopum consecrandum. Id vero ecclesiasticae di- stiplinae minime repugnare ; siquidem etsi olim ea viguerit disciplina, ut neque Episcopi ad Cardinalium, neque Cardinales ad Episcoporum Ordinem facile promoverentur, ne violarentur residentiae Ieges , cum Episcopos suis in Ecclesiis, Cardinales in Romana Curia adhaerere necesse sit , tamen jam diu desiisse eam dita plinam , quod aucto Cardinalium numero, possint iam ex iis nonnulli in EMesiis sibi commissis residere , quin ex illorum absentia , Romanus Pontifex, aut Romana Ecclesia aliquid detrimenti capiat. Iam vero si Cardinalibus pas sin committuntur regendae Eeclesiae Episcopales, quibus conjunista est actualis residentia, quidni eis committi poterunt Episcopales Ecclesiae, quae cum subjeetae sint Infidelium imperio , nullo actualis residentiae vinculo Pastorem adstringunt Cardinalium quidem di itatem Epistopali dignitati praestare, quod illi Romani Pontificis lateri adhaereant: at ratione Ordinis , Episcopos Cardinalibus praeire , atque adeo lios ad Epi scoporum ordinem adscitos , e superiori gradu ad inferiorem minime descendere. Addit, exemplo non uno id totum evinci siquidem nedum sit ista a Turcis Constantinopoli, Cardinales plures donati fuere Patriarchali titulo illius Ecclesae, verum

etiam anno 1399. cum Cardinalis Ferdinandus de Guevara

constitutus esset a Rege Supremus in Hispania Fidei Inquisitor, illum Clemens VIII. creavit, consecravitque Episcopum Ecclesiae titularis Philippensis. Eo exemplo Pontifex laudin tum Cardinalem delle tange constituit & unxit Archiepiscopum Nicosiensem. Ex hae doetissimi & sapientissimi Pontificis epistola duo emergunt, quae Magni Capellani dignitatem insigniter extollunt. Horum primum illud est , Magnum nempe Capellanum agere Antistitem Aulae: La earica, ait Pontifex,

di Gransminomine o sis di Capellam Maratore dena Regis Og iis, porra fera K Carauere Hesopiae , adducitque mox N a Petri

122쪽

Petri Gallandit verba in vita Petri Castellani: MD -υι R

giae unicus Discopus es; quocumque in loco per totum Regnum Rex persetur, ab eo Sacramento peteresset. Addit, ex Eleeniosynariorum indice edito a Cangio colligi, Episcopis sen,per id munus collatum ὁ & in Brevi dato II. Augusti II s. se d erevisse, ut Magnus Eleemosynarius Regis Sardiniae Episeopali ornatus esset dignitate. Mne nedum Magni Eleemosynarii Regum G illi. ae tertiae stirpis, sed etiam Archicapellani Regum secundae stirpis ex Episcoporum numero plerumque selecti suere . Et hi absolvebantur a residentiae legibus, ut non uni, sed omnibus Ecclesiis Regni in Aula deservirent. Proi de ubi Carolus M. petiit a Patribus Concilii Francosordiensis, ut sibi integrum esset retinere in Palatio Hildeboldum Coloniensem Antistitem, uti legitur ran. IS. Omnis Samor em-fensi, ct placuit ei eum in Palatio e r debere propter utiu-tates eccis suas . Imo Patres Concilii Carisiacentis an. 838. cap. 7. a Rege Ludovico petierunt, ut constitueret in Palatio, qui Lelesiarum ,& Episcoporum negotiis apud Principem g rendis vacaret. Fuse ostendit doetitsimus Thomassinus par. a. lib. 3. cap. 36. commorationem in Aula Regia jussu Prineipis, semper legitimam suisse causam Episcopo non relidendi. Hi ne

Capellani, Consiliarii, Cancellarii, Legati plurimi ex Episcoporum ordine in Aula versabantur. Ne vero Ecclesiis sibi commissis deessent, consueverunt illarum curam alicui delegare : uti ab Aigliberto Episcopo Cenomanensi , & Archiea-pellano factum, legitur in ejus actis editis a Mabillonio; illi enim adjutor,& Chorepiscopus datus est Petrus, ut quando ipse praeoccupatui in fertilio Regali erat, praedinus Chorepse

scopus ei adjutorium procuraret aliquod, quantum apraedicto Domino Alliberto iacite er canonice ei eoncedebatur. Itaque Episcopis ut plurimum Archica pellani officium demandabatur; ruandoque tamen Abbatibus Presbyteris, in quorum numero uere Fulradus, Hilduinus, Grimoaldus, aliique plures. An etiam Diaconis, uti affirmat Adelardus in libello de Ordine Palatii, merito in dubium revocamus. Nam id potius veteres Amerisiarios spectat, quos ille eosdem facit ac Magnos Capellanos. Apocrisiarii quidem saepissime e Diaconorian num

123쪽

ro fuere , utpote quia a Sardicensi Concilio statutuni suit, ne Episeopi ipsi peterent Urbem Regiam , sed Diaconos suos

eo mitterent ad Ecclesiarum negotia pertractanda. Et sane dis atque honoris praerogativa supra Episcopos, prima sedes inter Palatii ministros , cura & administratio summa causarum ecclesiasticarum , mira Episcoporum erga Archicapellanos observantia , ejusmodi res sunt , quae Episcopis , aut saltem praestantissimis Presbyteris conveniant, non Diaconis. Neque facile invenias Diaconum, qui Archicapellani munus obierit, quamvis Mabillonius lib. 2δ. Ann. Bened. coniiciat, Angilbertum Abbatem nonnisi Diaconum fuisse , levissimo duetus argumento, quod Alculnus in multis ad eum epistolis, numquam illum Presbyterum dicat. Denique alterum consequitur ex laudata Sanctissimi Papae epistola , Cardinalibus nempe Magni Capellani munus convenire λ eo ipso quod Cardinalem duxerit ordinandum Episeopum, ut hoc munere sungeretur . Et id quidem scitissime . Quamvis enim regnante Henrico IV. Francorum Rege, nonnullis visium fuerit id minime convenire , hos tamen Petratius lib. I. cap. 63. pluribus refellit, eo praesertim , quod Reges caeteris laicis haud sint comparandi, cum illorum summa, & sacra sit dignitas, atque persbna , illorum etiam plurima & gravissima sint erga Romanam Ecclesiam naerita. Addit hujus rei exempla non pauca , nec nova . Nam Cardinalis de Alliaco Eleemosynarium

egit Caroli UI. & Cardinalis de Boisy Magnum Eleemosynarium Ludovici XU. Cardinales le Ueneur,& de Meudon,

eodem munere functi sunt apud Franciscum I. tum etiam Cardinales Salviati,& Bonzi apud Catharinam,& Mariam e Medi-eea familia Galliae Reginas. Subdit neduni Magni Eleemosynarii gradum, qui omnium est amplissimus , Cardinales obtinuisse; sed& inferiores gradus. Siquidem Cardinalis lμ , Ueneur egit anno IS o. Magistrum oratorii Francisci I. RCardinalis de Gurnon Magistrum Capellae Cantorum : Cardinales Gondy ,& Reta suere Magistri oratorii Regii, imporantibus Henrico III. & Henrico IV. His exemplis alia addi possunt recentiora Cardinalium, Perronii , Roches allii,

Barberini, Ricbelli, Bullionii, Jansonii, qui Magni Elee

124쪽

mosynarii ossicium gesserant; 8c nune temporis ab anno III 3. sungitur hoc munere in Gallia amplissimus Cardinalis Roham nius Episcopus Argemoratensis . . nam vero sit ossicium Nagni Eleemosynarii praediisti Regis Sardimae, sequenti Cinpite perspectum erit. VII. Normantvs Principibus silures in Comitatu sim adhaesisse Clari s , Capellanosque, jam alibi diximus coris quens inde suit unum aliquem cieteris praefuisse. Et ita rem se habuisse evincit chlama quoddam datum anno IIa Gaufrido Comitis Rogerii filio in gratiam Catanensis Ecclesiae, quod exhibet Pirrus agens de Ansterio illius civitatis Epi-m. Huic enim diplomati subscriuunt inter alios duo Presehyteri Capellani Comitis, &Magister Capellanus, hoc est, qui caeteris Capellanis praeerat: Perem Miser Cape ipsius , o Petrui altar 'erster, o Stephanin alim Presbγ-ier . Magisterii enim vox praesecturam denotat , unde qui aliis praestabant, Magistri dicebantur. Proinde fatendum est , Najoris Capellani dignitatem in Aula nostramim Principum, Don Suevorum, aut Andegavensium dumtaxat, sed etiam Rogerii Regis aetam vetustiorem. At alium Majorem Capellanum indieat alibi Pirrus Rogerio Rege antiquiorem. Is enim in notitia taeseis Agrigentinae, primum Episcopum huius Civitatis post ejectos Saracenos S. Gerlandum, Normannorum Principum Roberti & Rc rii Gesangvineum , dicit Majorem egisse Capellanum Rogerii Conii in Siciliae , 8t Calabriae. Id vero colligit ex diplomate qtiolam anno Io 92. ab eo Comite concesso Lesesae Catanensi. Atqui emen ibi Geraldus subscribit Capellanus : Ego Geram Capellanus δε--m Rogerii Comitis uter . Potuit tamen Geraldus sive Ge Iandus dici Capellanus, quamvis Capellanorum effer Wimus, praecipuusque . Ita Fulradus sepe dictus est Pipini Capellanus ὁ cujus tamen certum est Archicapellanum fuisse , & Archipresbyterum Franciae. Quin sub tertia Regum Francorum stirpe, obstaeta jam veteris Archicapellani denominatione, qui Sacramenta Regibus administrabat, nonnis Capellanus dicebatur. Geraldum vero, non smpliceni Capellanum, sed

ex Capellanis praecipuum fuisse, coniici potest ex subscripti

125쪽

Iosnis loco, quod ii pe statim post Arehiepiscopos Tarentinum& Consentinui a subscribat, ante ipsius Comitis filios Gauistidum , de lordanusia , caeteresque Aulae Magnates. Id ipsum etiam siridet nobilissilirum Geraldi genus , utpote quia Roberto , & Rogeriri mnatione conjunctus erat . Sed an idem Geratam hic Capellanus gerit, cujus extat mentio in diploi te Catanensis E esiae, ac Gerlandus Episimpus Agrigentinis , uti Pirrus censet , non ua certum , exploratumque

videtur. Illud tamen certum est , Rogerio primo Siciliae Regi suum adfuisse in Aula Magnum Capellanum , qui Magister Capellanus dicebatur. Cum enim exeitasses ille Palatinam Ecclesiam , & nuinerosum Clerum addixisset sacro hujus Ecclesiue ministerio, eamdemque etiam Parochiali jure donatam voluisset , constituendus sane erat , qui caeteris praxsset , de qui rem sacram universam in Palatio moderaretur. Quare a prima illius Ecclesiae fundatione ordinatos Magistrum Capellanum , mi Capellanum Majorem , Canonicos , aliosque is Capellanos , testatur Pirrus e publicis Tabulariis , in notitia Palatinae Capellae . Hoc officio Majoris Capellani donatus est anno II 8. a Rogerio Rege Joannes de Nusco Monachus Congregationis Montis Virginis , socius S. Guillelmi , & scriptor illius vitae . Rogerius enim , constructo prope Aulam Panormitanam insigni Monasterio , Guillelmum , cui erat addictissimus , eiusque socios ex Apulia accerserat , ut illic Minnasticam disti plinam inducerent &ab his sanctis viris Monasterium illud dictum est S. Ioannis de Eremitis. Hujus itaque Monasterii Abbatem , quam dignitatem primus gessit Ioannes de Nuseo , declaravit , constituitque suum Confessarium, Con-sliari uin , & Magnum Capellanum , dato diplomate, quod exhibet Pirrus in notitia Abbatiae S.Ioannis de Eremitis. Ibi Rogerius ait: Holantes Abbatem ' Monasterii inter ceteros Praelatos Regni nosti argurii speciaia dignitatis privilegio gaudere ὸ eamdem , ct omner bisueredentes ea vice in ossicio Abbatis, Consiliarisi , ct familiarer no os eligimus , Atuen tes , ut idem A bai semper in pimnibusue nitaribus solemn

has tamquam Praecipuas CopuIanus mser, quem nobis Patrem

126쪽

Disina in Capella supradina nostri Paturi Pammisari P Iatis Regni nosti caeteris praeponatur ; ut qui Nobis In nostra

Palatio majori vicinitate laetatur , ampluri gaudere debeat praerogativa honoris, nec alius Praelatur praeter sus eantinen

tiamine sensum , vel eo invito in praedictis se iratum in 'Capella praedicta celebrare praesumat. Ut itaque Abbatem illum Rogerius summo honore prosequeretur, eumque eaeteris

Praelatis Regni parem faceret, imo speciali praerogativa auge ret, illi contulit Magni Capellani dignitatem, eumdem quo que in Consilium suum adscivit. So permicuum fit, Magnum Capellanum R um nostrorum, in ipso rei initio, amplissimum obtinuisse locum honoris, & dignitatis. Illud etiam ex laudato diplomate colligitur, Presatos scilicet Regni consuevisse in magnis solemnibus in Capella Regis facere rem Divinam , id vero proprio jure spectasse ad Magnum Capellis

num , ita ut nemini fas esset, nisi eo permittente. Caeterum in Aulam Regum Siciliae haud tunc primum Magni Cape, Iani munus illatum fuerat . Nam eo fortasse sun stus est anno II 37. & Os. Thomas quidam, cujus occurrit mentio in

diplomate Rogerii Regis, in gratiam S. Guillelmi Fundat Tis Montis-Virginis dato, quod legitur in ejusdem sancti Er milae vita a Joanne de Nusco ejus discipulo exarata, atque a Bollando edita die a I. Junii. Hoe enim diploma, eui subscribunt Guillelmus Princeps Taranti, si ius Regis, aliique Pr ceres Aullici, diuitur: Datum Panormi, per manum Magi siri Thomae Capellani Regis, octa fialem Septembris Indictione XV. Incarnationis Dominicae anno MCXXXVII. Similia leguntur in alio diplomate dato anno II s. Verisimile est, hunc Thomam utroque ossicio , & Magistri Capellani , seu Capellani Majoris , & Cancellarii functum esse; cum haec duo ossicia saepissime eopularentur. Nec a vero plurimum di stat, Robertum illum de Urbe Capellanum Rogerii Regis , &Magnum Siciliae Cancellarium, euius meminit Pirrus in Chro nologia Regum Siciliae , Magnum suisse Regis Capellanum . Iam enim adnotavimus, Summos Capellanos, quandoque simplici Capellanorum titulo nuncupari . Sane Gualterius ille ,

qui ex Anglia Siciliam venit una cum Ioanna filia Henrici Rem

127쪽

gis Anglorum nuptura Willelmo II. Siciliae Regi , Magni CP

pellani offici uim gessit , etsi a Petro Blesensi in ep. Io. ad eum data, nonnisi Capellanus Regis dicatur. Quae enim illi scripsit Blesensis, hujusmodi sunt, quae Magno Capellano conveniunt . Agebatur de Ecclesiae Agrigentinae Sacerdotio, quo Rex donare propossierat fratrem Comitis Loritelli imparenta, tanto ministerio. Ne itaque tantam Ecclesia illa subiret calamitatem , & ne Rex tanti criminis reatu innodaretur, Bl sensis gravem conscripsit epistolam Gualterio Capellano , ut pro ea qua apud Regem valebat auctoritate , ossicio suo fac rei satis, Regemque a proposito removeret. Ita ille: Si non

annunt averis impio impietatem suam, isse in impleiate fusmorietur , ct ejus anima de tuis manibus requiretur. Ovirtua est , ct in pericurum tuum , i us eustodiam suscepisti.

ride , ne alios imiterii, qui Iae, edi lanam quaerunt de ovibus , mustatem. Periculosum est tibi Irin tonsoris inciam eonvertas ministerium Potirale . Gualterius itaque exercebat mi nisterium Pastorale , Rex erat illius ovis, ad illum speetabat cura animae R is , illius fiartes erant Regem ab impietate prohibere , cui ossicio si ille defuisset, poenas daturus erat. At qui haec omnia compertum est non simplici Capellano , sed Magno Capellano convenire: atque adeo id muneris gessit Gualterius , ejusque partes fuerunt, non modo Sacris operari in Capella Regis, sed insuper exercere ministerium Patara te. Is vero genere nobilissimus, utpote quem nonnulli ait runt consanguineum Henrici Regis Anglorum, plurimum va

luit gratia apud Willelmum Regem , magnisque honoribus auctus est. Nam Regis Institutor fuit ; eujus rei meminit idem Petrus Blesensis ep. 66. ad ipsum data e Seius , quod Dominus Rex Siciliae per annum disipulus meus fuit, qui a vobis versi Moriae , atque litteratoriae artis primitias habuerat , per industriam'sollieitudinem meam beneficium sesentic

plenioris obtinuit. Fuit & Regis Consiliarius, ejusdem etiam Cancellarius, pluribusque donatus Sacerdotiis, ac tamdem Pa normitanam sedem conscendit. Jam habes in Aula Norman norum Regum Magnos Capellanos genere,vel pietate praestan tissimos, qui Consilio Principis intererant, aut Cancollarioso age

128쪽

Iosagebant, Saeris operabantur in Capella Regis, de gerebant Pastoris ministerium. VIII. Quod Suevos attinet, in horum Principum AuIa Magnum Capellanum extitisse, asserit Freceia in libro de Su seudis, agens de Ossicio Magni Cancellarii, ubi ait, observasse se in prece Au quodam anti Mob Federico ILCapellanum Ma- 1 rem astylentem in Cancellaria , qui praestabat iuramentum partibus 'quid ultra, quam esset caratum, erogavient, aut

promisissent, ct ubi in Cancellaria in expeditione literarpars osponebat, data copia, duo Pudicet Magisiri Iustitiariὸ sedentes legebant , oesy adprobabant Agillabantur , ct per Agillatorem ad gnabantur Capellano . Et quidem prisci est

instituti, ut coram Aulico Capellano sacramenta praestarentur , quae Regibus debebantur. Res etiam fuit usitatissima, ut Capellanis Aulicis Cancellaria Principis committeretur. Ex hoc itaque receptissimo inore Suevi Siciliae Reges, iidemque Imperatores Magno suo Capellano Cancellarii munus addiderunt. Sed an Gualterius ille de Palena, Episcopus Troja: primum, deinde Catanensis, tum Panormitanus, cui Papa Innocentius III. Friderici pueri tutelam commendaverat, & qui sub Henrico IU. Imperatore, & Friderico filio egit Cancellarium Regni Siciliat, fuerit simul eorumdem Principum Magnus Capellanus , haud satis est exploratum. Verisimile tamen est, ita se rem habuisse, quod apud Germanos Imperatores utrumque munus Archicapellani ,& Archicancellarii conjungi, & ab eodem administrari consueverit, ut alibi diximus. Constat vero e Regiis Tabulariis Siciliae, uti legitur to. a. Siciliae Sacrae in notitia Capellaniae Majoris S. Luciae de Milacio, circa annum iacis . Gregorium Mustaceio Majorem fuisse Capellanum Friderici Imperatoris, ac Siciliae Regis, cui Imperator concessit oppidum S. Luciae de Milacio, quod antea juris erat Ecclesiae Pactensis, quodque Imperator pro su is deliciis elegerat . Ecclesia itaque illius oppidi, quae ante haec tempora spe

stabat ad Dioecesim Episcopi Paetensis , exinde subjecta suit jurisdietioni & curae Majoris Regii Capellani; ita ut sequentibus saeculis ad nostram usque aetatem Abbas S. Luciae de Milaeto siuaaul esset Major Capellanus Regni Siciliae. Attamen

129쪽

etsi a Frideri et Imperatoris aevo Maior Capellanus addictus fuerit illi Ecclesiae, non inde tamen excidit jurisdictione &eura Capellae Palatinae. Id enim contigit nonnisi circa annum I Sio. cum a Regio Viiitatore Francisco de Puteo declaratum fuit, Majorem Capellanum adstringi residentiae legibus in sua Ecclesa S. Luciae de Milacio; exinde tum ob Regum absentiam, qui in Hispania imperium administrabant , tum ob ipsius Majoris Capellani absentiam ab Aula Panormitana, Distum est, ut animarum cura in Aula Cantori Capellae Palatinae , jurisdictio vero in Clericos Palatinos Iudici Regiae

Monarchiae adscriberetur.

IX. Aragoniis imperantibus, quanti secerint Reges Majores suos Capellanos facile conjici potest ex amplissi in is muneribus , dc Legationibus, quae illis solisinae demandarunt. Damianus de Palicio Magister Capellanus Petri II. Siciliae Regis , fuit & ejus Consiliarius, Cancellarius , ac Regni Logotheta et uti constat e privilegio quodam Petri II. concesso Ecclesiae Catanensi , quod datum dicitur anno I 337. Per Venerabium Damionum de palliis de Messana Ium civilis Prines forem, Regni Siciliae Logotbetam, σ Cance arium, Capellamserae Magistrum Capellanum . Extat apud Pirrum in notitia Catanensis Ecclesiae: qui idem in Episcopis Magariensibus narrat, Damianum de Palicio una cum Peregrino de Pactis Ordinis Praedicatorum , Majore Capellano Friderici II. Regis, Oratorem missum ad Joannem XXII. Pontificem , ut conve nientibus Sedis Apostoliciae Legatis, foedus initum inter Fri-dericum Siculum,& Robertum Neapolitanum Reges executio ni mandaretur . Ubertinum Episcopum Pachensiena , Magistrum Capellanum suum delegavit Fridericus III. causa trinctandae pacis cum Joanna Neapolitanorum Regina: itidem Dionysius de Murcia, Antistes Messanensis, & ejusdem Regis Major Capellanus varias obiit Legationes ad pacem inter Joannam,& Fridericum conciliandam. Cum Maria Friderici III. filia, Regnique haeres, nupsisset Martino Aragonio, cui Urbanus , I. insensus erat, e contra favebat Pseu -H-pa Clemens VII. cumque exhinc plurima , & diuturna dissidii Regnum perturbaverint, tandem iis auctoritate Pontifici G

130쪽

Io3eomponendis, orator mlttitur ad Bonisaeium ripam Simeon de Puteo Epistopus Catanensis , & Aulae Regiae Major Capellanus. Conjici etiam potest hujus dignitatis amplitudo apud Aragonios Siciliae Reges, quod nonnili amplissimis viris committeretur . II i enim plerumque Episcopali dignitate , d ictrina, pietate eminebant , uti Fr. Ubertinus de Q,rleone Franciscanus, Episcopus Paetensis , & Phil ippus Crispus Antistes Messanensis, Friderici III. Maiores Capellant: Simeon de Puteo Dominicanus , Inquisitor generalis Fuiei in Sicilia , Catanensis Pontifex, Maior Capellanus Martini Regis: Philippus de Ferrario Carmel ita magni nominis , Episcopus Pamctensis, Major Capellanus Regis Martini: Dionysius de Murci-ugustinianus, vir doctissimus, Messianensis Archiepiscopus , Major Capellanus Friderici Regis, aliique plures praestantissimi viri , quorum seriem dabimus in calce hujus operis . Ex ea serie illud perspectum erit, Majores Capellanos Aragonum Siciliae Regum fere omnes e Coenobiis adlei hos , hosque vel Episcopali jam donatos dignitate, vel mox ad Episscopatum evehendos osdem non raro suisse a Regum Consilio, quandoque etiam ab eorumdem Consessionibus audiendis.

Neque desilit in Sicilia id amplissimum munus , quum e vivis sublato Martino II. nulla superstite prole, imperii jura ad Ferdinandum Aragoniae Regem , qui defuncto Regi proximior erat, quique Caesaraugustae degebat, pervenerunt. Imo eum anno I I 3. Legationem obiret apud Ferdinandum- Regem Philippus Ferrarius, Pactensis Episcopus, & Regni Magister Capellanus; cumque interim a Rege id muneris obtinuisset Thomas taarysaphi Messanensium Antistes , declaratum a Rege fuit, noluisse se Pactensis Praesulis iuri derogare in litteris , quas exhibet Pirrus de Episcopis Messanensibus: μγ Venerabilem in Chriso Patrem , Oratorem , ct Consuarium nostrum dilectum Episcopum Panensem fuit Mast τὸ

nostrae nuper humiliter , plicatum, atque expositione narra

tum : ipse teneme o pacis re so dente, di quiue ab annis

duodecim circa, vigore Regiae concessionis Illuseri mi Principis Domini Regis Martini nostri eonsobrini celebris memoriae , of

SEARCH

MENU NAVIGATION