De capella regis utriusque Siciliæ et aliorum principum liber unus auctore Josepho Carafa c.r

발행: 1749년

분량: 533페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Ia9 relata. In praefatione Concilii Moguntini anno 8i3. legitur Hilde idus Sacri Palatii Archiepisicopus . Censet tamen Fi-lesacus in lib. de sacr. Epist. auctor. cap. 9. q. IS. pro Archiepiscopo legendum esse Archicapellanuin . Sed potuit ille Archiepiscopus vocari , quod honoris causa eo esset ornatus titulo ; nam in vita Leonis III. scripta ab Anastasio, ille idem no minatur Aresti episcopus , & Capellanus. Angliramus quoque, etsi Metensis esset Episcopus, tamen Archiepiscopus dicitur can. 33. Concilii Francosordiensis; non quod Archicapellanus esset , siquident ejus praedecesses Grodegangus dictus est etiam Archiepiscopus ab Alcvino, sed quod titulo Archiepiscopali ,& Pallio donatus esset. Consueverunt enim Romani Ponti ces honoris causa quibusdam Episcopis Pallium , & Archiepiscopalem titulum conserre ; uti Gregorius Magnus Stagrio A gustodunensi , in gratiam Brunechildis Reginae. Et haec etiam causa esse potuit, cur Aiglibertus Episcopus Cenomanensis , nuncupatur quandoque Archiepiscopus. Sub tertia stirpe Rogum Galliae , qui hoc munus gerebat Capellanus, &Eleemo synarius, deinde Magnus Eleemosynarius dictus est . In Hispania, uti etiam in Lusitania, Majoris Capellani nomine hoc ossicium exprimebatur. In Aula nostrorum Principum, oli in

Magistri Capellani, & Magistri Regalis Capellae appellabantur, qui hoc munere donati erant: quemadmodum Magistri Justitiarii dicebantur, qui praeerant juribus reddendis; Magistri

Rationales, qui imminebant Regio aerario; Magistri Tabellariorum, qui praesecti erant iis, qui commutatis equis celer rime itinera conficiunt. Quin etiam in Gallia Magistri titulus legitur datus Magno Capellano . Nam Lupus Ferrariensis e I Io. vocat Hilduinum Ecclesiasticorum Magistrunt. Et Gri-moldus sub Ludovico Rege filio Ludovici Pii, dieitur Magister a Walafrido, cui is nuncupavit Poemata de Re Hortensi. Sub tertia vero Regum dynastia Episcopum Sylvanectensem, qui circa annum II 33. Capellam Regiam moderabatur, appet latum Magistrum Capellanum Regis, testatur Petratius lib. I. cap. II. Is idem lib. I. cap. ai. scribit, Olim , qui praeerat Cloro Sanctae Capellae Parisiensis, nuncupatum fuisse Magistrum Capellanum Sanctae Capellae. Nunc etiam temporis in Aula oR Re-

152쪽

Regum Gallis, qui imminet oratorio Regis, dieitur Magister oratorii, sicuti qui imminet Cantoribus, Magister Capellae Cantorum. At regnantibus Aragoniis Neapolitanis Regi-hus , invaluit Majoris Capellani titulus, quo ad haec usque tempora amplissimum hoc munus donatur.

CAPUT IV.

DE PRIUILEGIIS CAPELLAE REGIAE, CLERIPALATINI, ET MAGNI CAPELLANI.

De Origine , ct pro esse Privilegiorum . it. De Pribi Iucipellarum , ct Capellanorum Retum Angliae . III. Et Regum Galliae . Iv. Hupaniae. v. Lusitaniae. vL Privilegia

comesse a Gloriossifimo Pontifice BENEDICTO XIV. Mugis

Hemo Dario Regum Sardiniae. vii. Dubia, dimeturationes eirca eadem Privilegia. vi II. Album exemptorum in Aula Regum Sardinix. iκ. Antiqua jura Majoris Cape Iani Neo litani Regni. X. Privilegia ridem collata a lamisio Pontifice Maximo BENEDICTO XIV. Celesiae disciplina, quemadmodum diversis temporibus juxta varias locorum , rerum , & per- senarum circumstantias, quibus accomodanda suit, varias subiit mutationes, qu dinnumera sere ecclesiasticae rei capita, ut in ordinan- dis Clericis, eligendis Episcopis, convocandis Conciliis, in jungendis poenitentiis , relaxandis canonibus, ita quoque in privilegiis , & exemptionibus concedendis. Has omnes mutationes complectitur doctissimus Thomassinus in notissimis libris de veteri, & nova Ecclesiae disciplina, ubi illud frequenter inculcat, serviendum esse legibus, moribusque jam receptis; actum este de pace publica , si omnia ad antis quatas legitima auctoritate regulas revocenturῆ dc cuique laudandam, atque sequendam esse sui temporis Ecclesiae disciplinam . Sane pristinis saeculis vix ulla dabantur Ecclesii is, aut Monasteriis, Clericis, sive Monachis privilegia, quae pleni simam

153쪽

simam libertatem ab omni spirituali Episcoporum jurisdictione

involverent. Nam antiquissima privilegia saeculo sexto , &deinceps indulta Monasteriis, nonnisi respiciebant illorum bona temporalia , & liberam Abbatis electionem, quae ab Episcopis turbabantur , utpote qui tibi vindicabant jura quaedam in ordinatione Monachorum , benedictione Abbatum , con secratione Altarium , pro receptione Chrismatis, pro Syno 'dieo , & Cathedratim. Monasteria insuper magnis sumpti bus in visitatione gravabant , sibique adscribebant jus Abbates

coiistituendi. Fuse ostendunt Thomassinus p. I. lib. 3. &ri nesipentus Iur. Canon. par. 3. tit. I a. aliique , vetustiis ma privilegia non aliud fere complecti , quam exemptiones a juribus jam recensitis , liberam Abbatum electionem , & quae ad con servandam Monasticam quietem , ac disciplinam conducere avidebantur ; salva tamen spirituali Episcoporum jurisdictione . Nonnulli quidem totalium exemptionum originem rese

runt ad tempora S. Gregorii Papae, cui adscripta sunt privi legia quaedam plenissimae libertatis eoncessa Monasteriis Gallicanis S. Medardi , &S. Germani , & Xenodochio Augustodunensi: quae tamen Launojus, aliique eruditi inter stippositi tia recensent. Alii initium exemptionum repetunt a Synodo Carthaginensi anno sa . sub Bonifacio Episcopo; cujus mentio fit in alia Synodo Carthaginensi anno 334. sub Reparato,

ibique dieitur , nil esse juris Episcopis in Monasteria , nisi

quoad Clericorum ordinationem , & Altarium consecrationem . Illud tamen certum est, saeculis undecimo , & duodecimmo omnimodas exemptiones Monasteriis , Ecclesiis, Capitulis , Clericorum Collegiis , Xenodochiis , Societatibus Mue stribus indultas potissimum viguisse; easque majus incremen tum accepisse flagrante schismate Aventonens: & hinc graves querelae Bernardi , Petri Blesensis , Petri Cantoris , Joannis Sarisberiensis; tum etiam Episcoporum in Conciliis Viennensi, Constantiensi , Lateranensi, ubi actum est de iisdem libertatibus revocandis , quae penitus enervarent ecclesiasticam disci plinam. Neque olim a solis Romanis Pontificibus annueban

tur privilegia exemptionum.sed etiam ab Episcopis , &Regibus , accedente Episcoporum consensu ; uti sese tradunt R a plu-

154쪽

83 aplurimis allatis exemplis Thomassinus, & Uanespenius. Idque praesertim imum habuit, cum ab ipsis Ecelesiarum, aut Monasteriorum Fundatoribus hujusnodi immunitates emagitabantur : siquidem pluribus evincit doctissimus Thomassinus Par. I. lib. cap. 3I.&3q. potuisse Ecclesiarum Fundatores eas ab Ordinariorum potestate subducere , & Apostolicae Sediimmediate subjicere. Quemadmodum in Africa suerunt plurima Monasteria in quacumque Dioecesi, vel Provincia landota , quae non Episcopi Dioecesani , sed illius Episcopi jurisdictioni suberant, cui illa subjicere voluissent corum Fundatores, ut plurimum vero Episcopo Carthaginenti . Similiter in utroque Patriarchatu Orientis fas erat Monasteriorum Fundatoribus , in quacumque erigerentur Dioecesi, ea subjicere Psetriarchae in ipsa illorum sundatione ; tunc Episcopo Dioecesiano nulla erat potestas in illa Monasteria , ne ordinum quidem conserendorum, aut Abbatis consecrandi, aut Mita celebrandae. Quin id quoque juris sibi tribuebant Metropolitae,

intra suam Provinciam, etsi iis non raro repugnabatur. In Neapolitano Regno ex antiquissimo more Episcopi, aut iis consentientibus, Principes likrtatibus, atque exemptionibus donarunt Ecclesias, quas vel ipsi sundaverant, vel earunta Fundatores privilegiis donari exoptaverant. Refert Ughellius in Episcopis Beneventanis Diploma Arechis Beneventi Ducise Longobardorum gente, quo confirmat exemptionis privilegium latum a Joanne Episcopo in favorem Ecclesiae S. Mariae,& S. Martiani, quam Gardino Abbas fundaverat. Ibi dicitur: Nostra quidem gloriose 'resus juxta membranam usius Damnis Eri si inpraedicta Ecclesia hoe nostrum absolutionis praeceptum firmavit ea ratione ut tantummodo ad viserum sacrin Palatium audientiam habere debeat, stat'extera nostra Monasteria in nostra sist semper potesate, ordinandi in i a m-sra Ecclesia, qualiter nostrae eximietati placueris di a nu Io Episum hujus sanctae sedis Ecclesiae nostrae Beneventanae , vel a quibuscumque Sacerdotibus, umguam requiratur insa, jurisdictione. Datum est hoc privilegium circa annum 769. cx quo constat, suisse ea aetate nonnullas Ecclesias , quae Principes declarabant sui juris, quaeque dicebantur pertinere ad

155쪽

Saerum Palatium. Simile privilegium exhibet ibidem inheblius datum ab Atenulpho, dc Landulpho Beneventanis Principibus in favorem Ecclesiae S. Ioannis: & in Episcopis Saler- nitanis , plura profert hujusmodi exemptionum privilegia , , quae Salernitani Epi copi, aut Principes Ecclesii is a se , vel ab aliis constructis concessere. Normannis deinde imperantibus, plurimae Ecclesiae exemptionibus donatae sunt, quod e seni juris Principum. Tassonius in lib. de Antes veri q. ob ser. S. refert privilegium quoddam a Comite Rogerio anno Io9 S. Brunoni concessum, ubi dicitur, quod Monaseerium Arsaniae Capella mea erat exempta ab Epihopali jurisdictisne per Sacra nctam Romanam Ecclesiam. Ecclesia quoque Barensis S. Nicolai jam tum temporis exempta erat, uti colligitur ex privilegio Alexandri Comitis Copertini, jubente R gerio, illi Ecclesiae dato; & ex privilegio Paschalis II. dato anno I Io6. Eustachio Abbati illius Ecclesiae, petente Boemondo Antiochiae Principe, & Domino Barii, quae proseri Ughellius. Iline Bonisecius VIII. in Bulla data anno ra 96. ingratiam Caroli II. Andegavensis, dixit hanc Ecclesiam esse Sedi Apostolicae subjectam, ut apud Beatillum , de Chio arellum legitur. Pariter Ecclesiam Altamurae Fridericus II. Imperator excitavit, & exemptionis privilegio donavit anno Iasa. cui eonsensit Innocentius IV. dato diplomate anno I 248. Eodem modo res se habuit in Sicilia; ubi insigne Messanense Monast rium S. Salvatoris a Comite Rogerio sundatum, & Archimandritiatus titulo more Graecorum insignitum, Rex Rogerius hoc auxit privilegio anno II 3 o. apud Pirrum in notitia illius Ecclesiae: Volumus praeterea, idem nostrum Monasterium es liberum , ct exemptum ab Arebiepiscopis, Episcopis, ct Uiter ab omni mona ecclesiastea, ct seculari. Egus Praelatus, Osui successores, si forte aeciderit dubitatio alicui ex aliquo,

volumus, quod non respondeant, ni coram nobis, ct haeredibus, Huce diribus mseris. In altero vero diplomate dato anno It 34. ita stituit Rogerius: Usum Archiisandritam imflui Morasserit Salsatoris perpetuo confirmamus, ct volumus habere dominationem , Opropriam potesatem in omnibus d

156쪽

3 Monaehis, ct hominibus omnibus , aerisis , o Liris, tam in spiritualibus , quam in temporalibus , diligenter examinare, recte judieare , is finem causas perducere , Pater Archimandrita , o successores ejus non Duuentur ab aliqua persona, neque alicui respondeant , ni nosrae suci tudini , Oseeu bribus nostris. Unde in quadam Sixti

IV. Bulla data anno i I.& ab eodem Pirro relata , dicitur: Rogerius Rex antedictum Monasterium cum illud construxit ,

aedificapit , fundasti , ct Capitula Elelesiae Mesanensis ibidem

praesentibus, ct volentibus, ct consentientibus ab omni eorum , cujuslibet alterius Praelati , ct Ordinarii superiorum exemptum esse voluerit. Patet itaque , frequentissima exemptionum privilegia ab Episcopis, vel a Regibus de consensu Episcoporum indulta Ecclesiis, quarum ipsi Fundatores extiterant. Et hinc eum ab Episcoporum potestate Ecclesiae illae eximerentur, necesse erat illarum Rectoribus, aut Abbatibus similem jurisdictionem eommunicare. Ita Ecclesia S. Nicolai Barensis Priori, Ecclesia Altamurae Archipresbytero, Mona sterium Messanense S. Salvatoris Archimandritae subjiciebantur. Et Abbatibus passim concessa est Episcopalis jurisdictio , uti Abbati inuensis Monasterii , quem Urbanus II. anno Iocta. permisit omnia jura Episcopalia exercere. iis exceptis, quae sunt Ordinis Episcopalis. Imo in nonnullis Monasteriis constituti sunt Episcopi Monasteriorum, qui nempe ea omnia ibi agebant, quae Episcopale desiderant ministerium. Jam vero quis ibit inficias, studuisse Reges Capellis, Capellanisque suis ea privilegia accumulare, quae iam conserebant, vel conserri procurabant in Monasteria, aliasve Ecclesias quamplures t At que hae quidem exemptiones eo aequius indulgebantur , quod non tam persbnas, aut loca, quam Reges ipsos respicerent. Ecclesia enim quovis seculo in gratiam Summorum Principum consuevit aliquid remittere de receptis legibus, generalique sdisciplina, cujus rei plurima adduci possent exempla; illud vero potissimum, quod Episcopis, Clericisque veniam secerit residendi, si Regibus, aut Regno famularentur. Hinc ubi ni miis exemptionibus locorum, & personarum arctiores limites

adsignarunt Tridentini Patres, Capellis tamen , &Capillanis

157쪽

Regum pristinam immunitatem conservarunt. Cum enim decrevisset Concilium sess. 22. cap. 8. Ecclesias Omnes licet exemptas visitandas ab Episcopo , tum etiam alia loca pia omnia, addidit hanc exceptionem, non tamen quae sub Regum immediata protectionesunt , siue eorum licentia. Et quoad Capellanos Regios confirmavit sess. cap. II. Decretalem Innocentii III. relatam Cap. Cum Capella de Privilegiis: Nuoad Capellanos Regios, ait Concilium, juxta Constitutionem Inm-

III. Cum Capella, subjecti exsant Episcopis tamquam

Sedis A soluae Delegatis. Ea Decretalis, iubet servanda ex emptionum privilegia Capellanis Principum data; qui tamen, si ab Episcopo praesecti sint Ecclesiis Parochialibus , quoad hanc curam animarum Episcopo subjiciuntur. II. Ambigendum itaque minime est, quin Capellae , &Capellani Principum, pluribus olim privilegiis adfluxerint, juxta cujusque temporis disciplinam. Quod in Anglia praesertim contigisse avehor est Thomassinus p. I. lib. 3. cap. 36. ubi ex antiquis cinstitutionibus Regum Angliae refert, Eduardum declarasse Capellas suas Regias immunes penitus ab omni ordinaria iurisdictione; Clericos earumdem ab Episcopo cogi non posse, quamdiu Regis immorantur obsequiis, vel in Ecclesiis ut relideant suis, vel ut sacris Ordinibus innectantur; eo jure semper usta esse Angliae Reges, eisque fas esse, Clericos retinere suis devinctos obsequiis, quamdiu illis placuerit; concessisse Innocentium IV. diploma, quo Capellae Regiae Anglicanae solvebantur a censuris ab Episcopo latis, & a procurationibus solvendis , Sedique Apostolicae immediate subjiciebantur. Cangius in Glosiario verbo Capera indieat Chartas Henrici II, & Henrici III. Regum Angliae, quae declarant Capellas quasdam Regales nulli ordinario, sed immediate Sedi Apostolicae subjectas. In has exemptiones insurgebant quandoque Episcopi; quas tamen Reges tuebantur innixi consuetudine , quae hominum memoriam excederet. observat proinde doctissimus Thomassinus , in hisce privilegiis Anglicanis

mentionem non haberi a Regibus de Bullis anterioribus ullis Pontificum : unum astrui exemptionis iundamentum, posse Gsionem, cujus initii nulla usquam exstat memoria: potuisse er-- So

158쪽

go solam consuetudinem, & spontaneam Episeoporum eonsentionem , concessionemque his libertatibus dedisse initium , , quas praescriptio postea roborasset: Capellas Regias subdustas Dioece ni Episcopi potestati, alii se eetas luisse Episcopo Regis Capellano , cumque sumper essent Regibus Episcopi quidam obeuntes munus Capellani, poterat per istiusmodi Episscopos jurisdictio Episcopalis in has opellas exerceri, & praescribi contra Dioecesinos. Ita ille disciplinae ecclesiasticae peritissimus. Caeterum erat quoque Archiepiscopo Cantuariensi

jus , ut in singulis Dioecesibus sibi subjectam haberet Eccletiam,

ubi omnia munia Episcopalia exerceret, nonnisi veteri conssi tudine roboratum.Scribit quidem de hac re ad Wulstanum Episcopum Uorcustrensem Anselmus Cantuariensis lib. I. ep. I9.

Testame ooeni genere hominum, qui funt in CantuariensiDiae-ces , ct in aliis Episcopalibus , qui sunt circa eamdem Dia ce , femper Archiepiscopus Cantuariae hane habuit potesa-tem, σ consuetudinem, ut intra cujusve Episcopi Diare' haberet Ecclesia Cantuariae villam aut Bel sam, quae

ejusdem Archiepi opi proprii juris essent Didquid de eadem

villa , vel Ecclesia pertineres ad Episcopala omium , flve D dicatio , Ave aliquid aliud. Adhuc vivunt innumerabiles h mines , qui viderunt Anteee rem metim Lan ancum Archiepiscopum dedicare Ecclesias villarum suarum intra Diae seraliorum Episcoporum FNe calumnia. Guod egiam S. Dun

nus , ct alii praedec orei mei fecisse probantur, 'sis Eccle

Ais, quas dedicarunt adhuc santibus. Provocabat itaque ad veterem cohsuetudinem, ut sua jura vindicaret. Atque adeo facile fuit, ut privilegiis Capellarum, & Capellanorum Regum antiquo usu roboratis Episcopi consentirent. Cujus rei argumentum suggerit Concilium Londinense anno I 3II. a altero Epistopo celebratum, quod cap. 6. vetans sub gra vibus poenis, ne sine Epistopi Dioecesani licentia agerentur Missarum selemnia in oratoriis domesticis, excepit tamen a

Sacerdotes illos, quos in Oratoriis , pes Capelus Regum , seu Reginarum Angliae, seu Liberorum suorum erectis, vel er gendis M as eiaurare eontis . III. Uetustissinia indicari possunt. initia exemptionum, ,

159쪽

quibus inpellani , & Capellae Regum Galliae fruebantur. Ut

enim testis est Adelardus in libello de Ordine Palatii, seu Hincmarus ep.a ad Episcopos Franciae , Clerus Palatinus Magno Capellano suberat: Apocrisarius autem, guem Nostrater Capellanum, aut Palatii Custodem antilant, omnem Gerum Palatiisub evra , ct dis sationesua regebat. Et Concilium

Moguntinum anno 8 Ia celebratum can. 22. in tres classes distinxit Clericos universos, alios sub Episcopi cura, alios Abbatibus subjeistos, alios in constitutos: quo ipso innuit Clericos Palatinos subductos Episcoporum p testati. Hinc hujusmodi Clerici , plures sibi vindiearunt libertates , quae cum ecclesiasticam disciplinam insigniter laederent, canonibus Conciliorum comprimebantur. Ex Concilio Francosordiensi can. 38. colligitur, illos id sibi iuris asseruisse , ut communicarent cum Presbyteris, quos Episcopus communione sua privaverat; & hanc disciplinae relaxationem vetuit Concilium, cujus inducendae nulla alia esse potuit causa, nisi illorum exemptio. Eodemque iure excipiebant Clericos aliarum Dioecesitum sine proprii Episcopi consensu: unde Concilium Aqui sigranense anno can. 23. decrevit: De Pre Dieris, qui in Palatio morantur , ut siue proprii Episcopi eo ense, ibi Deum tangssendi non habeant, nec recipiantur. Et Concilium Meldense anni 8 3. can. 38. statuit, ut ne Clericus aliquis adjungeretur Ciero Capellae Regiae, inscio Episcopo suo: Cum quilibet Canonuorum ad Regiam venerit Maiestatem, Os se voluerit mancipare servitio, eonsensu OI- scopi , ad cujus Diareesim pertinere dignoseisur, eum recipiat. D si in Ordine Curicali eum promovere potuerit, manus is Aus impositione ad ecclesiasticum ordinem, ε dignus fuerit, con secretur . Nulli itaque Clerici, insiciis, bet invitis Episcopis

suis, poterant in Capellam Regiam assumi; et ii hujus Clero adscripti, iam haberentur tamquam exempti , ideoque vocaren tur liberi Clerui, quemadmodum Fauchetius in libro de Familia Caroli M. cap. i 6. & Petratius lib. i. de Orat. Reg. Galliae cap. I 6. adnotarunt. Ea phrasis, qua exemptio Clericorum Au licorum indicatur, occurrit in Concilio Tullensi anno 839. ubi Carolus Calvus ajebat, se Episeopatum Senonensem contuli lia S

160쪽

to promiserat. Neque sine consensu Episcopi excitabantur Palatinae Capellar , ut patet ex Capitul. Caroli M. cap. I 82.

Ne Capetne in nosro Palatio, vel alibi sise permi ι Episcopi ,

in cujus Parocisia sunt, flant. Et tamen eae erant exemptie: ideoque Concilium Parii iense an. 829. lib. 3. cap. I9. horta

batur Ludovicum Pium , ne sneret indignos in Regiis Cape lis ministrare; & ut Aulici, saltem diebus festis, adessent Sacro . Sane cum summa esset in toto Regno Arellicapellani dignitas, & auctoritas i suminaque etiam esset Episcoporum in Archi capellanum observantia, dubitari vix potest, quin iis ultro consentientibus, Archicapellanus plenissima libertat μ . praesuerit sacro Aulae ministerio , & Clericis Palatinis. Posterioribus sieculis Romani Pontifices Capellas, Capellanos , ir sque Reges Galliae plurimis privilegiis cumularunt quae collegit, ediditque Tilletius, quaeque memorantur a Cliopino , Thomassino , Petratio , Degrassatio , aliisque. Honorius III. Philippo Augusto Regi fas esse decrevit audiendi Sacrum, & Divina officia in locis interdietis. Alexander IU, R Clemens IV. in gratiam S. Ludovici Regis declararunt, neque Regem, neque Reginam , nec successores adstringi sententia excommunicationis, aut interdidit, sine expresso consensu Apostolicae Sed is r quod & confirmavit Clemens UI, addiditque, nec Regias Capellas interdicto subiacere, nisi S de Apostolica consentiente. Idem Clemens VI. Joanni Regi, ejusque successoribus potestatem dedit ingrediendi Monast

Tia tam virorum, quam mulierum , in iisque manendi, dummodo eorum Monasteriorum Praesules ne dissentirent. Ab eodem Pontifice, lata Bulla Kalendis Maji, anno nono Pontificatus, declaratum fuit, eos omnes, qui in Aula versabantur Joannis Regis, & successorum, nonnisi in casu necessitatis, & quoad ecclesiastica Sacramenta subjici Parochis , &Episcopis locorum, ubi Regium fuerit domicilium. Rursume Hem anno pluribus Bullis a Tilletio relatis Clemens UI. auxit Conetessarium Regis potestate absolvendi Regem, Regi-Dam , & successores a criminibus, quorum absolutio esset Ro-

SEARCH

MENU NAVIGATION