Avgvstarvm imagines, aereis formis expressae; vitae quoque earundem breuiter enarratae, signorum etiam, quae in posteriori parte numismatū efficta sūt, ratio explicata

발행: 1558년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

152쪽

O s T Medullinam, cum in priuata etiam viueret fortuna Claudius,ci nupsit Plautia Herculanilla, cuius pater triu-phauerat: verum cum haec illi Drusum, Claudiamque spuriam creditam peperisset, is ab ea diuertit, cum & minus honesta videretur,& ob libidinum probra maxime tur---pib; quippe quae etiam ex quodam suo liberto Botere no- mirie in utero gestare esset deprehensa, tum etia quia magna erat suspicione

quod cuiusdam homicidij fuisset conscia; de qua scriptum reliquit Suet. ubi superius diximus.

154쪽

CLAVDIA HERCULANILLAE FILIA.

AvDIA Tiberij Claudij, Herculanillaeque filia, verum uti fama est, Boteris eius liberti; & ii vel quinque menses prius orta est, quam mater huius adulteri; causa repudium passa est; Claudij iussu ad matris ianuam exposita,& nuda obiecta est, ut autor est Suetonius in vita ipsitus Claudij.

156쪽

AELIA PETINA CLAUDII UXOR IIII.

V1 1 Aelia Petina ex Tuberonum familia, uti in principio libri duodecimi scripsit Tacitus, nata est ex Consulari patre, nupsitque Claudio nondum Imperatori: quae cum illi Antoniam peperisset vel ob minimas offensas repudium passa est, sicuti testatur Tranquillus in Clau- dij vita. Haec postea occisa Messalina cu per Narcisu in libortum Imperatoris Claudij matrimonium iterum peteret,in ea petitione ab Agrippina Claudij nepte victa, repulsam passa est. Nominatur haec Petronia a Iosepho libro vigesimo Antiquitatum,qui quidem error est nou in diociis, nisi corruptus sit locus. Antonia

158쪽

ANTONIA PETINAE CLAVDIIQVE

X Claudio nondum Imperatore Aeliaq; Petina, nata est Antonia,desponsataq; primu Gn. Pompeio cognomento magno, qui ex magno Pompeio origine ducebat, postea Fausto Syllae nupsit,ut autor est Suetonius, vel ut placuit Tacito, Cornelio Syllae : quorum uterque fuit nobilissi-α---- - 1 mus. Post mortem Poppeae cum Neronis nuptias recusasset,illius madato fuit occisa , cum is insidias ab ea Imperio tendi simulasset, qua rem scripta reliquit libro duodecimo,decimo tertio,ac decimo quinto Tacitus:ac Suet. etiam in vita Claudi j & Neronis. Claudius eius pater,sicuti ex illius nummo aereo semunciali penes nos intueri licet, Augustae nomen illi indidit; quamuis minime videatur nonnullis haec esse filiae imago, sed matris potius: cu nullae prorsus sint literae, quibus filia significetur. Enim uero imaginis illius Antoniae differentia adducor, quae procul dubio Clau- dij suit mater; ut ob huius faciem, & illius habitum credam hoc exemplum huius esse Antoniae effigiem: idque tanto magis, quanto uni trium capitum agis est similis: quae sunt in Cornucopiae sequentis numismatis sculpti in

hac tabula, quae est a tergo.

160쪽

ANTONIA PETINA

DVO COR N VA COPIAE, TRIAM E CAPITA

X quinque si ijs, quos habuit Claudius, Drusum scilicet,

Claudiana,Antoniam, Octauiam, & Britannicum, trium viti morum imagines statim,cum Imperium sortitus est, in aere imprimi, formarique iussit, qui tunc etiam pubescebant:ex aliis duobus, hic Drusus scilicet piro quodam necatus est, quod cum alte proiecisset, per iocum ore putenti captate studebat; at Claudiam minime sua filiam existimabat, sed spumam, ex adulterioque natam, quam super matris limine iusserat exponi. Hoc numisma, sicuti literae ipta patefaciunt,quae circumscribuntur, minime Romae fuit impressum sic enim se habent literae, C L. ΑΑ. Ρ. quas ita legendas censeo; Colonia Augusta Patiensis sed in publico Patraru aerari oriunt vero Patrae Achaiae ciuitas, quae capta suit a Marco Agrippa per id tempU ,,qUOruellum gellum est apud Actium ab Augusto in Marcum Antonium,uti testatur Paterculus in posteriore volumine,facta est deinde ab eodem Augusto Colonia, sicuti tradit Plin. libro Naturalis historiae quarto, cap . . quod et lam ex nummo quodam aereo ipsius Augusti intueri licet. Verum hoc planius si ex antiqua quadam inscriptione inuenta in Grifalco

ΓΠ mlano, quae ita se habet; IMP. CAESAR AVGUsΤvs PONTIFEX MAX. PATRE NI COLONIAE DEDI Τ. Ea est Antoniae imago, quae in Uextera parte sata est, in cornucopiae vero illa,quae in sinistra collocatur,octa ut at quae inter has conspicitur,Britannici: ita ut eorum temporum felicitasMaoc pacto igniscetur,quae sic ex Antonij Pij numisinatibus innotescit. Emiant Cus Antoniae frater patris nomine,natus vigesimo die postea qua auoius electus fuit Imperator ut in ipsius Claudij vita asserit Suetonius)cum prius Claudius Tiberius Germanicus nominaretur,post deuictos Britannos ex patris ipsius cognomento dictus fuit Britannicus, uti memoriae prodidit Eusebius in Chronicis: quod quarto eius Imperijsuit anno,quemadmodum Orosius,ac Dion libro quinquagesimo octauo affirmant. Hunc Nero ponea veneno aggressiis est,utpote qui timeret ne populi gratia ob patri S illius memoria m praeualere de quo Suet. in Nerone & Tacitus. hoc numalma ex aere Corinthiaco extat Brixiae apud Andream Aueroldum, quod

quidem semunciale est,& ex altera parte Claudij ostendit imaginem.

Statua

SEARCH

MENU NAVIGATION