장음표시 사용
71쪽
Nam prius Ausonias matres Carpenta vehebant, Haec quoque ab Euandr1 dicta parente reor . Liuius Carpentum Romanis mulieribus tum primum concessum fuisse tradit,cum auro,quod Apollini mitteretur ad persoluendum Camilli votum, deficiente, omnes sua monilia in publicum contulerunt. Postea vero cum eo a Senatu uti pio hiberentur,ut in Problematibus scribit Plut. constituerunt omnes scelus in virorum perniciem ad maturitatem minime perducere: atque in ea sententia perstiterunt donec eis rursus ex Senatusconsulto
eo vehiculo uti permittitur. Cum denuo Carpento postea suissent priuatae nulli amplius, nisi maximi honoris gratia, supremaeque dignitatis mulieribus concessum est eodem pacto, quo & Pi lenta nisi castis matronis permittebantur. Hoc igitur vehiculi honore Liuia decoratur, ut Dion testatur libro quinquagesimo octavo, cum ita scribat; Eandemque dignitate Messi
salinae concesserunt, quam obtinuerat Liuia, ut uteretur scilicet Carpento. Pingebantur autem Carpenta colore ceruleo,sicuti veneto & postea rosato Pilenta. Carpenta enim a duobus mulis trahebantur, sicuti ex hoc numi sumate intueri licet, ex Agrippinae,Domitille Vespasiani filis,Iulis filis Titi,
Fausti me Marci Aureth uxoris, atque ex alijs compluribus. Dictum est Carpentum, quas carrum Pompaticu, nam in Pompis ea utebatur, Ut placet Isidoro. Pausianias tamen ab equis Carpentum trahi consueuisse,ut illud vehiculi genus, quod rheda nominabatur, a mulis, tradidit Eliacorum libro primo: quamobrem consentaneum rationi videretur,ut haec numismatum vehicula dicerentur rhedae, non autem Carpenta. Ita vero se habent eius verba: Ad Carpentum iungebantur equae dosiuariae, e quibus extremo curriculo desilientes sessores prehensis manu frenis ad metam cursitabant. qui mos aetate mea scruatur ab ijs, qui Anabatae appellantur. Inter rhedaru& Carpentorum aurigas tantum interest, quod his alia sunt insignia,& masculos equos agitabant. Rhedam trahebant muli iugales bini, inuento neque prisco, neque eleganti. Non reperitur tamen hoc currus genu S nuncupatum Rheda honoris gratia ulli stoe mi nae concessum, neque ego sane currum ita comparatum unquam uidere potui, qui a binis equis traheretur: sed qui a mulis, complures, sicuti in superius commemoratis numismatibus. Verum cum per similes essent prope Carpentum,ac rheda, idcirco a
cidisse crediderim ut illud vehiculum,cui muli adiungeretur diceretur Carpentum : quandoquidem pri sicam consuetudinem intelligit Pausanias, sicuti ipse paulo superius enucleauit, his verbis; Cumque in curriculum re cepisset Olympiade septuagesima rhedam, Carpentum v cI o ca,quae consevcuta
72쪽
enta est quartast octuagesimamtrunque uehiculum in posterum omne t&pus exclusum est. Videntur enim potius aetate postera muli carpentis, atthedis equi additi suisse,quando apud Suet. Caesar reperitur hoc vehiculorum genere centum millia passuum,cum iter haberet, singulis diebus com fecisse,quod spatium a mulis, meo quidem iudicio,confici minimὰ poterat: cum non ita aptum cursibus hoc animal, sicuti equus, esse videatur. Ita v ro se habent Suetonij verba ; Longissimas vias incredibili celeritate conssci expeditus meritoria rheda centena passuum millia in singulos dies. Λωque quoniam rationi conuenit, ut cum Caesar ita breui tantum itineris spatium absoluisset, equis,qui rhedam traherent, uteretur, non autem mulis, hoc vehiculum his rationibus commoti carpentum appellare possumus. qua in re tamen cuius uis doctioris sequar iudicium. Pars posterior huius numismatis, quod unciale est, habet in spatio; S. C. atque hanc circum
inscriptionem. T I. CAESAR DIVI AUG. F. AUGUST. P.
M. TR. POT. X X I III. Idque mihi ab illustrissimo occellentissimoque Francisco Μedices Florentinae iuuentutis Principe concessum est. quanquam honestissimus Patriarcha Grimanus duo habet pulcherrima
Cum aegrotaret Liuia vota secit Equester ordo pro eius salute: atque cuSenatus conuenisset ut quo in templo donum deponeretur, decernerent;& quanquam complura erant huiusce Deae in urbe templa, nullum tamen fuit huic nomini consecratum. Cum vero in Anth ciuitate huiusce nomianis repertum fuisset, ibi donarium deposuerunt, uti scripsit Tacitus libro tertio. Enimuero cum ad octogesimum & secundum aetatis suae annuperuenisset vini Pucini beneficio, ut ait Plinius libro decimoquarto,Rubellio Gemino, Fusioque Gemino consulibus,uti Tacitus testatur in principio libri quinti,mortua est: cum neque ad videndam quidem eam iuisset Tiberius dum aegrotaret, ncque post mortuae sane illius affuisset exequijs, neque pati voluisset ut publice immortalitati donaretur, sicut scripsit Dio& Suet. neque quicquam denique in illius honorem fieri passus est minus usitatum . Sed tantum publicas exequias,& statuas illi concessit, resque alias nullius prope ponderis existimatas; in quibus exequijs,pro Rostris ex Romana consuetudine a Caio Caligula fuit laudata. Senatus tamen pra ter id,quod edixit ut per annum matronae sunestas uestes gestarent,decreuit etiam ut sequentes statuas,atque numismata cum Dearum ess ghs in illius honorem conficerentur. Deposita suit in Diui Augusti Mausoleo cum TNberium, Caium,S Ser.Galbam suos haeredes instituisset.
73쪽
PAucis hinc interpositis diebus incidi in quoddam numisma cum Liuis nomine,in quo illius erat imago,quae stolam gestabat; quod signumerat inter deas relatarum ut dudum in pluribus numisii natibus obseruaui mus) cum his literis. DIVA LIvIA A vGus T. In parte aduersa Pavonis sorma circulum exicndentis conspiciebatur, cum his literis ci
cum e CONSECRΑΤ Io. huius numismatis pars anterior I .
est imago in tabula imaginum ipsius Liuiae, ac m. exemplar posterio rum partium tabulae . Hoc est aereum unciale, atque, quod ad sculpturam spectat, formamque, & metalli colorem, id minime priscis illis temporibus impressum fuisse existimandum est, sed ab aliquo nouissimo Imperatore, circiter Seueri, Alexandri, Gordianique, vel Philippi saeculo: Hoemihi concessit Georgius Canter vir antiquitatum studiosissimus, qui R Oor fuerat studentis iuuentutis in Patavij. Cum mulieris alicuius Augustae
consecratione, relationemve inter Deas declaraturi essent antiqui, Pavone
insculpebant, quoniam haec auis Iunoni est sacra, quam Iouis uxorem fuisse assirmant: atque cum ipsi Iovi, qui rex est caesi Aquila insigne data fui sisset, Iunoni Pavonem ut omnium auium pulcherrimam ; atque post Aquilam nobilissimam consecrarunt. Ad eorum igitur Deorum similitudinem Imperatores tanquam terrae domini, ac Μonarchae Iouis insigne sumps rust quanquam vel antea Romanorum Aquila fuit signum suisque coniniugibus Iunonis insigne concesserunt, cum his rebus uellent ostentare, quod Ioui pares essent Imperio,ac Iunoni . Effectum est,ut cum Imperatorem cum Ioue vellet conferre poeta, ita de Auguino cecinerit; Nocte pluit tota, redeunt sipectacula mane. Diuisum Imperium cum Ioue Caesar habet. Atque in alijs numismatibus compluribus Pauo idem signiscare conspicitur. Consecratio uero a Senatu PopuIoque Romano fieri consueuerat,&a facerdotibus multis cum ceremon ijs ac pompa post Imperatoris mortem siue Augustae mulieris,ut tradit Dion , & Herodianus, minime antequam obiret, sicuti aperte declarauit Tacitus sub finem libri decimi quinti,ita imri quiens. Nam Deum honor principi non ante habetur, quam agere inter hois mines desierit. Quamobrem ego nonnullorum imperitia valde miror, qui foeminas intelligant eas,quas sua virtute diuinitatem uel merentur, atque Diuos vocant Imperatores etiam dum sunt in uitia CereIIS
74쪽
NVΜISΜA. IIII. QE A M v I s Tiberius, sicuti dictum est, propterea quod matris honori, gloriaeque inuideret, prohibuisset, ne publice ea immortalitati cons
craretur: tamen cum relicta suisset in Deorum numero, complures statuae illi dicatae fuerunt : atque inter reliquas una Cereris Dere nomine, quae dextera duas frumenti spicas tenebat, plantamque papaueris. Spicae Cer ri attribuebantur,quoniam eam tritici in uentricem suisse affirmant, papauer autem sertilitate, seminumq; copiam significare manifestum est. nam quia caeteris omnibus platis haec copiosiore granoru numeru continet aximum prouentum frugum ex terra significat; si quidem volebant antiquitit Ceres terra mystice inteli igeretur, cui facem etiam tribuebant, de quitibus omnibus suo loco postea a nobis explicabitur. Fuit haec statua inter reliquas superius dictas Liuiae concessas in numinis speciem,Tiberio eius filio imperante,siue ea,quam Claudius Imperator in Diui Augusti templo deposuit: de qua mentionem fecit Dion libro quinquagesimo octavo, a que in semunciali numismate aeris Corinthiaci misti sculpta est, cum ipsius Augusti effigie in altera parte, cumque inscriptione huiusmodi; D I vvs AVGusTus . cui diuinos honores instituerunt; ait enim. Et Diui Augusti imaginem auream in templo Martis in lectica deposuerunt,omnesque illas ceremonias,quae postea in eius statuae honorem fieri debebant. Hoc numisma penes multos inuenitur.
' ΑΤ Qv p haec una est ex superius nominatis statuis in Diuae Liuiae honorem statutis, quae dextera habet pateram, laeua autem hastam. Hoc numisma habet ex altera parte Diui Augusti caput, cum literis circum; D IV v S AVGvs TV9 PATER. elique aereum exiguae formae, idest semuncialis.
AEREA' haec moneta, semuncialis, quae nihil aliud,quam unam dictarum Liuiae statuarum significat, ab ipsius filio impressa tuit: quandoq uin G , dem
75쪽
dem in altera parte Tiberij sicuIpta eis gies conspicitur cum huiusmodi scripto; TI. CAESAR DIVI F. AUGUSΤ. I MP. anno decimo septimo post adeptam Tribuuitiam dignitatem flata , sicuti literae circum testantur,
CON s vr v ΕRvNT Romani pluribus in locis in Augustorum August rumq; mulierum honorem templa Caesiarum temporibus extruere. Quod autem hoc unu ex iis sit,quae Liuiae sunt erecta, vel a Liuia Augusto suerunt aedificata,vel ex inscriptione ipsum se patefecit; AETERNITATIs ΛVGU-sT AE. quod etiam ex iis,quae a Tacito scribuntur, potest comprehendi: Cum se templis, & effigie numinu coli vellet. Erat scilicum hoc numisma hoc est perexiguum,quod ex altera parte Augusti vultum habebat impressum,cum literis huiusmodi; DIVvs AvGvSΤvs.
C. Caesar Caligula Imperator, ut maiori haberetur reuerentiae, aeream monetam uncialem in Liuiae eius proauiae memoriam faciedam curauit ad illius imaginis, quae supra conspicitur,Deae Salutis exemplum,cu praesenti Liuiae pro Dea Salute effigie,atq; eius exemplari ex altera parte; siue quia ipsam statuam restaurauerit,sive quod aliqua illi similem denuo secerit, siue aliqua alia de causa nobis obscura.
CVRRUS ELEPHANTORUM NUMISMA IX.
CONTINvo autem atq; Claudius sortitus est: Imperium, res illi digna sane visa est,ut Liuiam auiam suam publice immortalitate donaret, honoraretq; eam Equestribus certaminibus, eiusq; statuam in D.Augusti templo erigeret. Quin etia Vestalibus Virginibus iussit,ut ei sacrificare iurarentq; per illius nomen ,ut asserit Dion libro quinquagesimo octavo;simulq; instituit,ut eiusdem Liuiae statua super curru a quatuor elephantis tracto in Ludorum Circensium pompa duccretur; qui quotannis in Circo Maximo in Deae Cereris, Matris Deum,ac Neptuni honorem celebrabantur, qui ludi, Circenses a loco dicebantur, ubi fiebant: siue, ut Isidoro placuit, ab ensibus,
circa quos currebant equi,quasi circum enses. Ita scripsit Suet. in Claudio; Auiae
76쪽
,, decernendum curauit. Apposui hoc loco vehiculum, non idcirco quidem quod hoc numisma,quod argenteum est,Liuiae gratia fuerit conflatum,u rum ut modum,sormamq; patefacerem; cum haec moneta in Agrippinae honorem a Claudio eius marito fuerit impressa.
BINAE STATUAE, ALTERA D. AUGUSTI,
altera Diuae Liuiae,numisma X. PL Ac vi et item Neroni Iuliorum familiae ultimo,Augustum, Liuiamq; auiam suam honoribus prosequi, cum illis tanquam Deis statuas erexerit, earumq; exempla in hoc argenteo numismate impresserit cu pateris in manibus,quae numinis sunt argumentum, quoniam ex his libabatur,antiquorumq; Dei saepius his signincabantur. De statua Augusti hoc sciendum est, quod quicunq; serui ad eam confugissent a dominorum saeuitia tuti erant tanquam ad Asylum confugissent,iocumve aliquem tutissimum: sicuti de Agrippina Germanici coniuge, quam Tiberius insectabatur, legitur. Haec enim ut Populum ad sui misericordiam incitaret, se ad eam confugere velle dicebat,ut scripsit Suetonius. Asserit etiam Dion eam a Claudio Imperat re obtectam fuisse,ne tot caedes, quae fierent in eo loco, cospiceret.De status,, Augusti dignitate ita scripsit Suet. in Tiberio; Paulatim genus calumniae eo M processit,ut haec quoq; capitalia essent,Circa Augusti simulachrum seruum is cecidisse, vestem mutasse, nummo , vel anulo effigiem impressam latrinae, aut lupanari intulisse, dici um ullum, factumue eius existimatione aliqua laesisse.
78쪽
ssAGRIPPINA TIBERII CONIUX PRIMA.GRIPPINA Marci Agrippae,qui ter fuerat Consul, filia,
Pomponijq; Attici Romani equitis neptes, ad quem scribuntur Ciceronis epistolae; N upsit Tiberio primum, Liuiae Drusillae Augustae filio, cu ciuis adhuc esset priuatus: cui cum Drusum peperisset,is ab Augusto compulsus illa vel sibi gratissimam repudiauit,cum denuo esset grauida non sine magna animi perturbatio Re,turn quia cum Agrippina vivere consueuerat,eamq; amabat,erat enim eius iucundior consuetudo, vitaq; hon stior;tum etiam quod Iuliae mores ille improbaret, ut pote qua sensisset sui sub priore quoque marito appetetem,quod sane vulgo etia existimabatur. Sed Agrippinam & abegisse post diuortium doluit, & semel omnino ex occursu visam adeo contentis,& tumentibus oculis prosecutus est,ut custodiatum sit,ne unquam in conspectum eius posthac veniret, ut in vita Tiberij testatur Suetonius. Accepit igitur maritum Agrippina Asinium Gallum, Asini j Pollionis filium,qui hac ipsa de causa postea Tiberij Principis iussu ca sus est,cum nonnullam concitasset opinionem, quod hac ratione principatum ambiret: qua de re scripsit Dion libro quinquagesimo septimo.
80쪽
AT A est Antonia,cognomento maior, quoniam primogenita esset, ex Marco Antonio m. viro R. P. C.
atq; ex Octauia prima Augusti sorore. Lucio nupsit Domitio Aeneobarbo, cui duas filias peperit,Lepidam scilicet,& Domitiam,Cneumq; Domitium Neronis Imperatoris patre,cuius effigies a filio postea Imperatore Augulo creditur in moneta excusa suisse,sicuti conspicitur apud Stephanum in gnum patritium Venetum in quadam argentea, ac penes etiam alios. Lepidae Ser.Galba suit maritus, qui principatum deinde obtinuit. Domitia Passieno Crispo, qui bis Consulatum gesserat, in matrimonium concessa,
Neronis iussu hausto poculo, interiit; de qua Tacitus scripsit libro duod cimo,& tertio decimo, Plutarchus in vita Antoni j, Appianus libro quinto B elloru ciuilium,Plinius libro decimo sexto, Dion q;, ac Suetonius. Superius posivi numisma pro Neronis patris imagine , dixis , eam ab eodem NUrone Imp.excusam fuisse; attamen cognito errore meo , iterum sub praelum mandare papirum volui .fuit hic igitur Domitius 2Veronis proauus, quem post Caesarianam necem lege Pedia damnatum, ut eiusdem conscius quanquam in ontem θ ad Cassium Brutumq; propinqua cognatione coniunctos se contulisse aiunt: post quorum interitum classem olim sibi comissam retinuit: auxit etia, ut Tranquilli uerbis utar, nec nis partibus ubiq; profligatis M. Antonio sponte ingemus meriti loco tradidit, monetamq; argenteam tunc ipse cudere fecit, cum hoc nauali trophaeo. Solus omnium ex his, qui pari lege damnati fuerant, restitutus in patriam, amplissimos honores percucurrit e ac subinde redintegrata dissensione ciuili eidem Antonio legatus delatam sibi summam Imperj ab his, quos Cleopatrae pMdebat , neque suscipere, neque recusare fidenter, propter seubita ualetudinem, ausus , transiit ad Augustum: ct diebus paucis obiit. uide in Neronis uita, atq; Plutarchum in Antonio , ct App. Bellorum civit. lib. ν. H Antonia
