Avgvstarvm imagines, aereis formis expressae; vitae quoque earundem breuiter enarratae, signorum etiam, quae in posteriori parte numismatū efficta sūt, ratio explicata

발행: 1558년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

62쪽

IVLIA IULIAE MARCIQUE AGRIPPAE FI L.

VLIA huiusce, Marcique Agrippae. 111. Cos. stia sub

eadem custodia,vitaeq; seueritate, qua & eius mater ab Augusto habita fuit, & lana dedLquibus dictum est superius. Aemilij Censoris filio, ex quo peperit Aemilia Lepidana

postea nuptam Claudio, neque sane a maternis moribus

fuit aliena,quamobrem candem passa est sortunam, ibique per viginti annos fuit Liuiae Augustae secultatibus adiuta, ac in eo loco Iulio Sy llano & Ne ua Silio Coss. interij t. cum filium peperisset, minime ab Augusto legitimuiudicatum,editum infantem agnosci,aliq; vetuit Augustus. Quin etiam cum ruri magnis sumptibus ac magnificentia palatium ornatissimum extruxi L. set,id Augusto ita imperante sunditus solo aequatur. Plin. libro septimo ea inter suas delitias Conopem quendam nomine habuisse asserit duorum pedum longitudine, instar eorum, quos Latini pumilos vel pumiliones,Greci vero quod & Itali retinuerunt, appellare consueuerunt. Huiusmodi hominis imaginem aeream perexiguam habet honestissimus Ioannes Gri- manus non ob singulares solum, atque infinitas prope suas Virtutes, verum etiam ob summam probitatem, & regiam prope magnificentiam, dignissimus Aquileiae Patriarcha,qui vel sublimiori sortunae eminentiae maxime esset idoneus,summusque antiquarum rerum & admirator, & inuestigator. Ita vero singulari artificio, tantoque ingenio pumiiij membra, omnesqtie corpo iis partes & omnes musculi exprimu tur, ut non arte facta videantur, sed ipsa natura & formam,& respirandi vim contulisse appareat: ita ad veru proxime accedit ars in exigua hac materia. Illud sane facile contingere ponset,ut ad imitationem huiusce Conopis ac similitudinem facta fuerit,uel stuperius dictae Iuliae pumi pili. Iuliarum adulteros quicunque volumen posterius Paterculi legerit, notatos inueniet, quoniam singulo S rece D sere molestum esset. Reliqua vero, quae de Iuliis sci ibuntur, habentur ex pluribus Suetonij locis ex Augusti , Tiber ij que vita, ex libro Senecae de Beneficiis sexto,ex Dione,& Tacito ex Augusta historia. cere docta,aliaq; Omnia, de

Nupsit Lucio Paulo Pauli

64쪽

I v 1 A Drusilla, foemina omnium illius tempestatis,praestantissima, nobilissimaq; tum ob suam ipsius virtutem, tum etiam ob duarum illustrium familiarum, Liuiae scilicet,& Iuliae,adoptionem, fuit Liuij Drusi Calidiani silia; qui post C. Iulij Caesaris interitum, cum interfectorum partes sequeretur, post victos a Caesare Diui silio Brutu,&Cassium seipsum intersecit ne in hostium manus deueniret, ut autor est Velleius. Cum ea Tiberio Claudio Neroni ob bellum Perusinum exulanti nupsisset,post eius belli exitum soli fugientes, nec ab ullo seruo comitati cuTiberio nuper nato idq; clam,ne in Caesarianorum militum manus incideret, ad litus prosecti,in Siciliam ad Pompeium traiecerunt.Postea pace inter Pompeium, ac Triumuiros composita Romam suo cum Nerone uersa ita Octauiano Caeseti placuit ob pulchritudinem morumq; praestantiam, vicum nullam rationem is haberet , quod ea&iam sextum mensem ferret in utero,& iam mater esset,a Nerone postulauerit ut eam in uxore sibi concederet,cum illis diebus Scriboniam repudiasset. Quamobrem cu de Iulio Caesare mentionem secisset Franciscus Petrarcha in triumphis, his carminibus postea elegantissime dixit de Augusto. I 'altro'e'l suo figlio: e pur amo costui Piu giusta mente, egit e Cessere Augusto Che Liuia sua pregnando tot se altrui. Haec enim dictio, pregnando,pro eo prcgnans existes,capitur;cum apud nullos antiquos scriptores iuueniatur ille precibus Liuiam amarito accepisse, sed potius,ut Suetonius scribit, abduxisse matrimonio Tiberij Neronis,cum in quiat: statim Liuiam Drusillam matrimonio Tiberij Neronis &quidem praegnantem abduxit,dilexitque,& c. Accidit iis ipsis diebus, ut cuinfans puer quidam Liuiam vidisset cum Augusto iocantem, ac Neronem eius maritum seorsum sedentem ad Liuiam conuersus dixerit; quid hic moraris an non tuum maritum vides solum sedentem quin eo te confers' Ap paruit iis ipsis temporibus praeterea, ut affirmat Plin. libro decimo quinto,&Suct in Galba memoria dignum augurium, aquila enim cum gallinam quandam alba corripuisset,quae rostro lauri ramu baccis onustum tenebat,

ita ut rapuerat,ea demisit illaesam in Liuiae gremiu, a qua & ipsa gallina, &ex pulli ea nati educati fuerui, ramu in villa Cesaris iuxta Tiberim platauit qui locus est ad nonu lapidem in via Flaminia, Sallinaeq; a nobistio die etiavocatur,atq; optime suit custoditus. Ex ea lauru postea coronari consueuerunt Imperatores in trivphis, atq; inde vulgatu illud natu est prouerbium.

65쪽

LOuia tu Gallinae filius albae. Cum ita ex Claudia familia in Iulioru adoptata suisset Liuia, intra trium mensium spatium Tiberium peperit, quamobrem dictum est ab iis qui Augustum carperent, quod fortunatioribus ac potentioribus hominibus filij

intra trium mensium spatium nascerenturiatque hoc quia hic ceteris hominibus sortunatior fuit iudicatus. Cum esset in Augusta domo ita Caesaris voluntatem sequi, ita illi obtemperare cognouit,ut facile, quaecunque Optaret, consequeretur. Interrogantibus igitur matronis quibusdam Romanis qua arte ita sibi beneuolum Augustum reddidisset,modestia respondit;cum omnia ex eius voluntate efficiam. Quin etiam cum nihil de eo perquireret,se nescire res eius simulabat, aliarumve mulierum amores,sicuti Terentiῖ Moecenatis unius maxime familiarium amicorum atq; consiliariorum, uxoris,

quae ipsum amabat,& pulchritudine tamen contendebat, sicuti scriptum reliquit Dion. Quamcunque praeterea siue in Orientis, siue occidentis regionem accederet eum sequebatur,ut aiunt. His igitur de causis ita beneuolentia polluit Liuia autoritateque apud Augustum,ut non solum Tiberium in illius tunc ira commoti quia praeter eius voluntatem Roma secesserat, Rhodumque se contulerat gratiam reuocauerit,veru etiam suis persuasionibus, ac blandiths,quarum erat peritissima induxerit in id enim animum intenderat ut Tiberius post Augusti obitum , mortuo iam Caio &Liuio Caesis. quamuis superstes esset Agrippa eorum frater,rerum potiretur ut illi haereditatem relinqueret imper ij, quem etiam in filium adoptauit. Ita vero magni faciebat huiusce iudicium,ac prudentiam Augustus, ut libentissime ferret se admoneri,consiliumq; eius vel de rebus maximis amplecteretur. Effectum est etiam saepius ea ita persuadente, ut vel a supplicijs ob iniurias in se ciuium,abstinuerit, multisque pepercerit. Cum hic porticum ornatissimum agnis sumptibus extruxisset, eam Liuiae nomine nuncupauit, uti scribit Dion libro quinquagesimo quarto,& quinquagesimo quinto,Suetoniusq; in vita Augusti Cum nuntium eius victoriae aduentasset,quam Tiberius de Dalmatis,ac Pannoniis consecutus fuerat; atque idcirco ea tum in Capito lio,tum in aliis locis conuiuia mulieribus exhiberet;accessiit ut nuntiuS,qui Claudu Drusi secundi eius si ij qui victor, ac triumphans Romam erat reuersurus mortem significavit,quamobrem Senatus P. Q R. ut ea solaretur multas statuas illi dicarunt;atque inter mulieres quae treis filios peperissenta scripta suit,quamuis duos tantum Tiberium, & Claudium Drusum peperisset,atq; immaturum partum,que Latini abortivum dicunt. Concesserui

illi praeterea ut quoties ingrederetur theatrum,eius sedes collocaretur inter Virgines c

66쪽

Virgi nes Vestales,ut scripsit libro quarto Tacitus. Magnum profecto amoris indicium illi Augustus sub vitae suae finem declarauit; nam cum esset iam

iam moriturus eam deosculatus est haec inquiens: Liuia nostri coniugij memor Uiue,ac vale;cum tamen eam prius ex triente haeredem una cum Tiberio per testamentum reliquisset, iustissetq; ut Iuliorum familiae diceretur, Augustaeq; nomen assumeret. Effectum est hinc ut pro Liuia Iulia sit appetilata, atque idcirco accidit,ut Historici modo eam Liuiam ex sua Liuiorum familia, modo Iuliam ex Iuliorum,uocauerint;atque hanc nominum vari tatem ego diligenter obseruaui,in quorum fidem, si quid hic praeter breuitatem requireretur,multorum sententias possem adducere. Et quoniam iis temporibus, Ob hominum iniquitatem urbs maxime incendiis erat obnoxia; illa,ut testatur Dion libro quinquagesimo sexto,ince sis domibus opem ferre consueuerat. Quamobrem Romani non parum eam tanquam matrem piam dilexerunt; quam,cum ex palatio exiret magna & grauium, & doctorum virorum multitudo comitabantur,ut asserit Macrobius libro secundo Saturnaliorum. Scripsit Dion libro quinquagesimo septimo inter reliqua humanitatis argumenta digna memoria hoc etiam apophthegma: quod cunudis quibusdam hominibus suisset obuia, atq; idcirco illi essent necandi, ab ea seruati fuerunt,cum diceret,lios apud honestas & continentes mulieres statuis minime differre. Atque quamuis insignes hae virtutes in ea elucascerent,quod Marcello mortis causa extitisset male audiebat,ut ait Dion libro quinquagesimo tertio Fama est praeterea quod Germanico eius nepoti venenum dandum curauerit,quam prouinciam Cn.Pisoni Syriae Praefecto demandauit, Plancinaeq; eius uxori, ut significare videtur Piso in epistola quadam ad Tiberium. Quod etiam coiectare licet ex ea gratia, qua plurimuPlancina apud ipsam polluit,cum condemnatus fuisset Piso; quoniam absoluta fuit sceleris poena cum summa optimorum Viroru admiratione,Vt pluribus verbis testatur Corn. Tacitus libro tertio. Quin & fama erat quod Caium, Luciumq; Caesis. veneno necasset, atque credita est Augusto etiam mortis causa extitisse. Fertur enim Augustus clam in Planasiam insulam nauigasse,ubi condemnatus erat Post humus Agrippa, cum esset rumor quod in Augusti amicitiam rediisset, spemq; ex eo fore ut iuuenis penatibus aut redderetur, quoniam complures effusae lachrymae inter visendum charitatisque signa apparuerunt. Hoc autem deprensum fuit, quoniam Maximus, qui Augustum comitatus fuerat Martiae suae uxori detexit, eaq; Liuiae, quae cum vereretur ne Agrippam reduceret,eiq; relinqueret Imperium, tempus opportunum praeripuit,atque ficus Vel in ipsa arbore,unde Augustus mane F a aliquando

67쪽

aliquando decerpere comedereq; soleba veneno in secit.Αccessit & ea tunc minimeq; in seetas una comedit, venenatasq; porrexit Caesari. Hac ipsa de causa defuncto Augusto, Agrippa creditur curasse necandum a Centurione

quodam, ne is aliquem tumultum,dum nouus crearetur Imperator, excit

ret,uti scripsit Dion quinquagesimo sexto libro, ac in primo Tacitus. Cum decessisset Augustus eumq; inter Deos retulisset,Romae Heroicum illi templum erexit cum statuis sedentibus,tenentibusq; dextera frondes querneas tanqualium ani generis soret seruator: Quae in monetis ex aere Corinthi co misto impressae suerunt,atq; nunc etiam visuntur.Ιn huius honorem ceremonias praeterea,pompas, solemniaque spectacula constituit, ut Equorucursum,ludosq; Augustales, deditque ducenta ac quinquaginta dragmarumillia Humerio Senatori Atheniensi,qui se Augusti animam in coelum volantem conspexisse iurauit: uti scribitur a Dione libro superius citato. Hoc

templum illi in Palatio erectum fuisse tradit Plin.libro duodecimo.Neq; in deos ipsos quidem vulgaris suit illius pietas, quandoquidem in Capitolio

Iouis Opt. lax. templo ea pulcherrimum crystalli montanae frustum deposuit,magnitudinis nunquam antea conspectae; nam ad centum & quinquaginta librarum pondus accedebat. In aede etiam concordiae aureum cornu consecrauit.Plinius libro trigesimo septimo,& libro ultimo. Cum adeptus fuisset Imperium Tiberius incoepit ea una magna cum arrogantia res administrare:eratq; ita & fastu plena,& superbia ut illi vel id obiicere non dubitauerit, se illum secisse Imperatore dum viveret adhuc Augustus. Accipiebat in domum Senatum,admittebatq; populares qui eam salutatum veniebant: eodemq; modo salutabatur,quo Imperatores consueuerunt: atq; in literis, quae scriberentur per quoddam tempus eius nomen cum nomine Tiberqcontinebatur.Scripsit Tacitus libro tertio eam usqueadeo arrogantem contumacemq; suisse, ut cum apud theatrum Marcelli effigiem Diuo Augusto dicaret post suum ipsius nomen Tiberij nomen ascripserit: quare efficiebatur vi su periorem Tiberio Imperatore demostrare voluerit: neque tamen ausa est in Senatum ctiam accedore. Adulabantur itaque tum Romani, tum externae etiam nationes tanquam Augusts Imperatrici:atque alij parentem, alij matrem patriae appellandam censebant, ut asserit Tacitus libro primo. Cum Asiae ciuitates Senatus nomini temptu erexissent ac Tiberij, ut ipsius etiam nomen ascriberetur assensa est.Hoc templum in quodam Tiberij numismate sculptum est, per quo duae sunt victoriae, veru Senatus, Liuiaesienomen minime legituricii ipsum Romae ac Tiber ij ita conspiciatur; Ro Μ.ET. AUG. in ea vero parte, in qua effigies est Tiberi , huiusmodi est inscri

68쪽

ptio; CAEsAR PONT. M 1 x. Asse titur huic numismati & aliud unciale ex aere pariter Corinthiaco misto, quod habet Tiberij imaginem Heroica

forma lauro coronatam cum patera in dextra, larua vero habet hastam, atq; circum inscriptione huius in odi; C IvIΤAΤIBVS ASIAE RESTITUTIS .

quae statua ab Asiaticis in eo templo fuit erecta.Explicabitur autem a nobis copiosius peropportuno loco in declarationibus numismatu in primo de Caesaribus libro, quae causa huius honoris extiterit,quaeue suerint hae ciuitates,aut in qua earum templum id fuerit, quoue anno haec gesta sint. Quin dc ipsa Hispania ulterior Augustae Iuliae adulata: quippe quae per legationes Roma missas impetrauerit ut sibi extruere templum liceretTiberi Liuisq; ipsius nomini,ut scripsit Tacitus libro quarto. Duae praeterea Iudaeae ciuit tes Antocratis,& Bethsaida,haec a Philippo,illa ab Herode,Iuliae vocatae fuerunt,in honorem Liuis:Sicuti testatur Iosephus libro xv I.Antiquitatu.

Similiter Romani inter multa simulachra quae in Dearum formas illi statuerunt,unum in salutis Deae silum erexerunt; cuius facies ex ipsius Liuiae facie erat deprompta. Huiusce dicationis ea causa fuit,ut inquit Dion;quod ubi coniuratio quaedam multorum Romanoru ciuium in Augustum detecta fuisset,cuius princeps Cn. Cornelius Pompeij Magni nepos ex filia, ipsa Liuia suadente,atque adhortante omnibus Augustus pepercit: atque GDrnelius ipse pro supplicio,& animaduersione Consulatus dignitatem a Caesare obtinuit, cum diceret Liuia Principes subditorum salutis gratia non aut suae tantum i nstitutos fuisse. Atque quicunque alia opinione aut animo rebus publicis praesit,hunc vel caede dignum esse,vel tanquam Tirannum e regno esse deiiciendum. Ita enim pollicitationes iusque iurandum seruare debet Princeps quae populo receperit,ut ipse populus principis falutem debet defendere. Sic sane fert lex honesti,ac sequi, ut ita sese gerant in graues principes subditi, sicuti periuros subditos a Principe tractari par est. Haec ipsa imago ad minorum memoriam impressa suit in aereo Corinthiaco misto numisi nate unciali, quod in parte posteriore hanc habet inscriptionem;

patet id numisma anno vigesimo quarto factum suisse ex quo Tiberius Tribunitiam dignitate adeptus est.Et si hoc numisma penes multos reperitur, tamen ex quodam ornatissimo Reuerendissimi Patriarchae Grimani exemplar decerpsi,ad cuius imitationem inter reliqua multa numismata cumJaac

imagine quas habet,duo sunt & elegantissima,& antiquissima.

70쪽

M P RE s s A E etia suerunt aliae monetae unciales cu Iustiti Deae imagine,eo modo quo antiqui pingere solebat .s sorma ac filo virginali,cu ea aeque omnibus patuisse soret declarandum iis adiuuandis, qui eius indigerent auxilio: quippe quae multorum filios educauerit, multasq; virgines dederit in matrimonium.Vocata fuit idcirco etia mater patriae,atque ex Senatus consulto triumphalis arcus illi decretus,qui honor nulli antea mulieri suerat concessus: quanquam cum eius gloriae inuideret Tiberius, ut autor est Dion, impedimento fuit ne aedificaretur, cum diceret se suis sumptibus eum esse extructurum: atq; cum aperte rem nollet oppugnare quominus perficeretur, hoc reperit procrastinationis genus cum neque ipse concederet,neque alios eum sineret extruere.

CARPENTUM II. NUM ISMA.

L x Senatus consulto praeterea,Populique Ro. decreto concessum fuit eidem Liuiae ut dignitatis ergo uteretur Carpento , quod vehiculi genus erat ita Romae nuncupatum. Cum de hac pertractaturus sim in hoc loco, mihi primum explicandum videtur,quo pacto Liuia Iuliae nomen accepit, quia per Augusti testamentum scilicet in Iuliorum familiam pertransisset, cum hac ipsa de causa Augustae etiam accepisset cognomen tu, uti meminit Suet. in Augusto,sic scribens, Tiberium ex parte dimidia & sextante, & Liuiam eX parte tertia, quos & serre nomen suum iussit. Et Tacitus libro historiae Augustae primo planius explicat;Augusti testam e tum illatum per Virgines Vestae Tiberium,& Liuiam haeredes habuit: Liuia in familiam Iuliam,n

menque Augustae adsumebatur. Scribit tamen idem Suet. in Claudio, eam id nomen recusasse,cu ita inqui at: Et cognomen Augustae ab auia recusatu.

Potest illud quidem contingere, quod scribitur a Suet. quod ea scilicet Augustae nomen recusauerit, sed vivo adhuc Augusto: nam hoc nomine appeliata est, sicuti testantur historiae,numismata, aliaque antiqua monumenta.

Post mortem igitur Augusti Iulia Augusta nominata fuit, cui,uti dictu est,

Senatus Populiq; Ro. decreto, ut hoc vehiculi genere uteretur, concessu mest: qua dignitate suas mulieres Romani decorare cosueuerunt. Hoc primu Carpentum vocatum suit ex Carmenta Euandri matre, uti libro primo F

storum ait Ouidius,

SEARCH

MENU NAVIGATION