Simplicii Commentarius in Enchiridion Epicteti, ex libris veteribus emendatus. Cum versione Hieronymi Wolphii, et Cl. Salmasii Animadversionibus, et notis quibus philosophia stoica passim explicatur, & illustratur. Quae accesserunt, sequens pagina in

발행: 1640년

분량: 870페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

701쪽

31s C G SAL M Asricem, retineatur. Ita ergo secundu Epicurum animς humanae vis quiet discinditur cum corpore discisso, quamvis partes separatae aliquantisper motum&sensum vitamque conservent, paulo post tamen, ut divisa in divisis partibus extinguitur, ita dc tota aboletur omnino.

Manu amputata digiti semianimes aliquanto tempore micant. Et caput a cervice revulsum, Vivente adhuc trunco , Serrat humi voltum τitalem, oculosique patentes. In serpentibus hoc idem evenire subiicit, cum in multas partes discillae fuerint. Omnia iam sorsum cernes ancisa recenti Volnere tortari, is terram conspergere tabo Ipsam eque retro partem petere ore priorem, Volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.

Quid igitur, inquit Lucretius In omnibus illis particulis esse totas

animas dicendum Neutiquam. Inde enim sequeretur, Unam animantem animas habuisse in corpore multas.

Ergo diris est ea quae fuit unaci mulcum

Corpore. Quapropter mortale utrumque putandum, In multas quoniam partes discinditur aeque.

Hoe est, quod dicit Philoponus,το μεο ν in anima etiam αἴρου M. ιν debere intelligi, ac proinde T ἄλου φθαρ-ν. Sed de ea sententia quae dicit, totam esse animam in qualibet parte,& quomodo intelligenda, in sequentibus explicabimus. Illud certum est, secundum Epicurum non solum animam vegetativam & sensitivam, sed etiam rationalem corpore diviso dividi, qui tamen negabat, In singulis partibus divisione abiunctis totam animam esse, quia inde sequeretur, plures unum animal animas habere. Omnibus esse igitur totas dicemus in illis

Particulis animas' at ea ratione sequetur, Unam animantem anim; habuisse in corpore multas.

Quae verba Servius, nam ad ea allusit, ita accepit, quasi & plures antimas Lucretius diceret in uno corpore inesse, ut Aristoteles & Plato,sserebant, sed hoc illum ex sectae Epicura ae dogmate tenere, quod illis non probaretur, nempe eas animas esse mortales. Nam si quattuor sunt animae, xquitur ut tot sint umbra Hoc etiam de animis, sicilicet quod plures sint, a gerit Lucretim, sed non tantum veritati studet quam sectae Epicuraeae. Sed nihil minus quam quod ille vult, voluisIe Lucretium,ex his quae attulimus, patet. Ridiculum est autem interpretamentum eiusdem

Servii

702쪽

IN Epic TETu M ET SIMPLICI u M. 327 Servii illorum poetae verborum, umbraque animaeque paternae, quae in

v cativo plurali accipit, ut de pluribus animabus intelligantur ex sqntentia Platonis & Aristotelis. Fallissimum quippe, Platonis de Aristotelis hanc fuisse sententiam, de longe falsus hanc esse poetae

mentem. Si in vocativo casu illa verba accipimus, plurali numero usus fuerit Virgilius pro singulari, pro umbra Sc anima paterna. Non putarim tamen,animas pro anima , nec umbras pro umbra usurpasse. Et omnino verior eorum expositio qui in genitivo casti interpretati

illa sunt:

Salvete recepti Nequicquam cineres umbraeque animaeque paternae.

Nec contra facit quod opponit huic 'expositioni Servius, animam aut umbram cineres non habere. Certe anima & umbra cineres non habet, sed illi cineres illius umbrae de animae sitiit. Ex eorum opinione loquitur poeta, qui animam credebant post excessiim tamdiu manere quamdiu durarent corporis reliquiae. Sed & ipsam circa co lius oberrare, donec iusta funeris percepisset, & sepulcro conditi es-ent cineres. Sic de Polydoro lib. I ii. dixit, cum iusta ei faceret Aeneas ac sepulturae mandaret, - animamque sepulcro

Condimus.

Id est, cineres Polydori animae. Ubi tamen Servius interpretatur de anima ad tumulum lacte ac sanguine elicita. Quod melius est, licet eodem haec interpretatio redeat. Nam de Polydoro instauratum funus primo dixit, & ingentem tumulo aggestam tellurem , de manibus eius aras structas, & cymbia lactis tepidi & sanguinis inlata, animamque sepulcro conditam, id est, cum cineribus suis ibidem in eodem sepulcro repositam, ut idem Servius exponit. Rite ergo, inquit, reddita legitima siepultura redit anima ad quietem sepulcri, quam Sionci herciscundi, id est, medium sequuti tamdiu durare dicunt, quamdiu durat ocorpus. Vnde Aegyptii periri sapientia condita diutius reservant cadavera, scilicet ut anima multo tempore perduret, ct corpori sit obnoxia, nec cito ad alia transtat. Romani contra aciebant, comburentes cadavera, ut timaminia in generalitatem, id est, in suam rediret naturam. Atqui excrematis corporibus cum cineres remaneant & ossa, non penitus eo pacto abolitum corpus censebatur,& anima facile,quamvis apud inferos esset, sacris evocata ad locum ubi iacebant suae reliquiae venie

703쪽

318 C L. S A L M A s I Ibat, sanguinem illatum gustatura. Nam etiam c editum fuit plerisque antiquorum, insepultorum animas non ante ad inferos redi gi quam sepulturae honore legitimae donati essent. Utroque modo cineres animae ct umbra dici potuere poetae, cum quibus una ellet condita ac requiesceret anima, aut ad quas libens reverteretur orco re-nulsa, ut sanguinem dc lac oblatum depasceretur, ut pote corporis

reliquiis semper obnoxia. Hinc paulo post ait , Anchisae patris

animam vocasse filsis vino & sanguine, de manes eius ab inseris remissos. Vinaque fundebat pateris, animamque vocabat Anchisa magni, manesque Acheronte remisses. Ubi vocat animam dc manes , ut supra animam de umbram. Sed &manes defunctorum, & Iarva, Sc umbrae res eadem. Larvae δαίμονες, & . ειδωλα, dc umbrae similiter de manes. Sic enim Glossae veteres interpretantur. Tantam autem coniunctionem & ενωαν cinerum &relliquiarum corporis, cum ipsis manibus & anima cuius illi cineares fuerunt, veteres intercedere crediderunt, ut manes & animam laedi putarent, cum ossa violarentur, aut cineres distiparentur , vel etiam indiligentius tractarentur . Quinimo & inquietari existimabantur ipsae animae si ossa earum loco moverentur. Quod summae religioni erat ne fieret, de cavebant inscriptionibus monuia mentorum de consecrationibus, ne a quoquam attentaretur. Hine illa in veteribus saxis : Peto ne inquietes ossa mea. Et requietoria vulgo dicebantur monumenta. In inscriptione Divionensi cinerarii Chyndonactis cuiusdam, qui ἱερεων 'Vχηγὸς vocatur, arcentur impii

abstine, L siti cineres custodiunt. Ubi vocat Λυπιυς λους qui praesident solutis corporibus & manibus defunctorum, eorumque curam habent. Non igitur mirum est, si cineres animae paterne dixit erudititamus poeta, cum post disssolutionem corporis magnam intercedere cineribus cum ipsa anima perseasum esset antiquis. Nec cum Servio plures animas & totidem umbras post mortem unius hominis vagari hariolemur . Quae interpretatio incredibilem sim- mi grammatici stueorem arguit. Nam ex his, qui putarunt, animas fabrica corporis esse antiquiores, dc post eius interitum restare, nemo unquam tenuit, plures animas unius esse individui. Et quomodo tres aut quattuor animae sine corpore consisterent 3 In corpore

704쪽

C L. SAL. IN EPIc T. ET SIMPL. 329l ore quidem dum sunt posset dici, quamvis non admodum probabii ratione, tres illas animas a corpore contineri. Hoc ipsum quippe est cur Aristoteli visi sit absurda Platonis opinio de partitione

animae, quia dubium esset, quo Vinculo partes citis continerentu . A corpore enim contineri si diceretur, potius id animae convenire ut contineat cor tis,quam corpori, ut animam, vel eius partes μιωλλ ac et mκως separatas. Nam ut A verro es est, ad illum Aristotelis locum, omne quod eis. unum γ continuum non ea persuam materiam,se performam. Praeterea etiamsi duas aut tres animas Pythagoras, vel Plato, aliive qui eam partitionem animae ad miserunt, in corpore vivente distinistas posuissent, non tamen post dissolutum corpus tres adhuc animas durare ac per se subsistere , ut Servio placuit . existimaritia . Nam ex uimma animae division quam probarunt, in mortalem dc immortalem, palam est eos inde opinatos esse, alteram partem quod appellant, una cum corpore interire. Unica ergo post mortem anima restabit, ut unica etiam erat ante generationem ex opinione Pytha-

orae & Platonis,qui animam per se sine corpore subsistere perhi-uerunt, perpetuamq; esse,sive in diversi corpora statim transeat, pro meritis vitae prioris quae est Platonica secundum Servium,sive in corpora eade redeat, sed post tempuS,quae meλιγlε- , ita est Pythagorica. Si autem Aristoteles etiam alteram animae partem immortalem, altera mortalem agnovit, ut videtur addubitare, sine dubio & unam ab interitu corporis animam permaner duxerit, eamque quam fi σω αα esse dixit, cum reliqua corpore simul perea . Sic omni modo ridicula deprehenditur hariolatio Servii de pluribus post corporis

animabus permanentibus de totidem umbris, sive ex Aristotelis dogmate rem arbitremur, sive ex Platonico. Aliud est squamdiu in corpore manet, non una sed multiplex credatur. Quod tamen de ipsum nec Platoni nec Aristoteli uspiam dictum , immo contrarium ubique assertum, quae supra docuimus, ostendun .

705쪽

INDEX

ουtriae, humor nativus , ω-

707쪽

I N D, geniorum si spirituum.

quibus . 3O

708쪽

E κλιας, innoBropotectute.16. effectus opinionis. 67. an tempore

27 1

709쪽

I7 9. I 8O. I 8 l. in quo ratio, inperturbationes. Ioo pr. supponiatur ante φααασίαν. a 36

710쪽

forma

Di tu

SEARCH

MENU NAVIGATION