Commentarii de Bononiensi Scientiarum et Artium Instituto Atque Academia

발행: 1748년

분량: 693페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

ACADEMICORU QUORUMDAM

VICTORII FRANCISCI STANC ARII De Periarum Oculis.

Cm adhuc essem adolescentulus, i levandi animi causa

extra urbem aliquando deambularem, non semel in insectis, quae subinde capiebam, contemplandis meam qualemcumque Occupationem impendisse recordor. Accidit autem , ut huiusmodi animalium una vice tale ceperim , quod nostrates perlone , Aldrovandus perlam , autores vero Itali Ci cereione dicunt. Istud ergo animal cum attentius contemplarer, eius Caput observavi inter ingentes duos s quos temere tunc putavi oculos fere totum delitescere, si quis praesertim illud e transverso conspiceret. Animadverti praeterea huiusmodi oculos minimis , miro ordine dispositis tuberculis scatere, quod utique adeo admiratus fui, ut ab illo tempore numquam profecto tale animal conspexerim , quin de illis tuberculis protinus recordatus fuerim quocirca insectum hoc mira sane volatus celeritate praeditum aliquando capere studui, ut admirabilem oculorum Ducturam nova rursus contemplatione prosequerer . Crescente vero aetate cum Deo optimo Maximo placuerit, ut optima studia potissima tandem occupatio mea fierent, suspicari aliquando caepi, an id, quod de praedistis perlarum oculis temere antea cogitaveram, de facto veritati esset consentaneum . Cum denique observatiunculas aliquot parare opus esset, quas in hoc spectatissimo congressu, historicus naturalis, hoc anno recitarem, operae pretium duxi, quod prius confusa adhuc mente revolvebam, pleniori observationum

322쪽

3oa opus ULA: ordine persequi, ex obscura suspicione puram veritatem, si

possem, elicere. Serius autem , quam volebam , observationes meas instituere coepi, cum pertas maiores, in quibus nudo oculo tuberculatam illam structuram prius animadverteram, frustra diu quaesivissem

Comperta autem alias nudo oculo tructura se se mihi exhibuit in minoribus,, pluribus perlarum speciebus per optima micro scopia, capitisque latera globulis aspera, geometrico prorsus ordi. ne distincta in hisce animalibus apparuerunt. Non dissimilem profecto structuram deprehendi in muscarum plurimis speciebus, quas observavi, in vespis, in papilionibus, in locustis, in formicis, in culicum speciebus plurimis, ita ut nullus dubitem , qui in pluribus etiam insectorum speciebus, quas adhuc examini non subieci, huiusmodi tubercula existant. Haec porro tuberculata structura, licet oculorum situm in citatis animalium speciebus constante Occupet, Oculorum tamen munus agere non adeo certum est, sit nulla ulterior sit ratio, duae illud suadeat . De facto communicante me per litteras suspicionem meam cum viro quodam praeclarissimo, in tibus naturalibus versatissimo , ut is certiorem me faceret, an aliquod esset animal,

in quo huiusmodi tuberculata structura insignior esset, respondit vir e Ximius putare se in pertis magis conspicuam esse praedictam structuram vix autem se umquam credere polse illam oculorum fungi munere ad quid enim , aiebat ipse, vilioribus hisce anima natibus plura oculorum milliaria elargiri debuit natura, cum anima lia perfectiora duobus tantummodo gaudeant PHis vero non obstantibus observatio ipsa oppositum suadet; in pertis saltem evidenter, ut puto, ostendi potest partem illam tuberculis asperam, quae in oculorum tu conspicitur, de facto nil aliud esse, quam innumerabilium oculorum aggeriem Cum igitur praedicti animalculi caput sumpserim , cultro minori an atomico portionem supradictae structurae a reliqua separavi Hanc porro lotionis opera subiecta mucosa materia, quae internam eius partem in farciebat, expurgavi. Diaphan sic reddita est dicta particula, quasi cornea, nisi quod non nihil albida semper apparuit. Cum vero micros copii ope illam examinarem, observavi plurimorum veluti circellorum aggregatum , qui geometrico prorsus ordine ita disponebantur, ut unum ex praedictis circulis sex alii

complecterentur. Singulos vero praedictos circellos lentem ex utraque parte conve Xam si hoc pacto deprehendi.

Cum praedictam particulam , ut supra diligenti lotione praepa

ratam

323쪽

itatam microscopi subiecissem , contra aerem liberum , diurno splendore aequabiliter illuminatum, eamdem inspexi deinde ob tectum aliquod manum nempe ultra microscopium, Min ipso microscopii axe opposui. Tunc miro animi plausu observavi praefati obiecti imaginem a quolibet ex dictis circellis reprie sentari,& quidem inverso sti; sin autem sursum , si deorsum , si qua qua-

versum denique manum moverem, omnia per distinctissimas, mi nimas, innumerabiles, inversas imagines a praedictis illis orbiculis repraesentari observabam. Notandum vero est a lente convexa imaginem obiectorum per refractionem ita efformari, ut imago ipsa ultra lentem in aliqua sensibili distantia repraesentetur , praecipue vero si materia, e X qua lens efformata est, minoris densitatis fuerit, quam crystallus. Distantia vero haec imaginis a lente determinata non est , dependet enim a distantia obiecti a lente, a materia, ex qua lens conis stat, a figura eiusdem. Ut ut vero lenticulae, particulam supradictam integrantes, minima adeo sint, ut sensum effugiant,

solo micros copio observari queant, in his tamen sensibilis est distantia , quam habet quaelibet ab imaguncula, quam efformat. Hinc est , quod si per microscopium distincte quis lenticulas ipsas

cernat, non nihil micro scopium ipsum ab iisdem retro agere cogitur, si obiectorum externorum imagunculas ab illis efformatas clare, distinete percipere velit. Quod vero praedictae lenticulae ex utraque parte ConveXa snt, id ex nonnullis suppositis elicitur. Superficiem enim quamcumque laevem directe intueatur oculus, corpus lucidum illam oblique, Ma dextris illuminet: certum est e principiis cato ptricis radiorum reflexionem a superficie ad oculum nullam esse, si praedicta superficies plana es; quod si illa convexa fuerit, luminis reflexio ad oculum habebitur, sed ex eius parte deae tra; sin

autem concava fuerit, radiorum reflexio habebitur ex parte superficiei sinistra.

Haec porro omnia constanter observantur, vel superficies circa centrum agatur, vel corpus lucidum maiori, aut minori obliquitate illam irradiet; in primo enim casu nulla observatur mutatio in tu eius partis, in radios reflectit in secundo autem haec pars radiorum reflexiva a parte superficiei media vel recedere, vel accedere tantummodo deprehenditur. Ex his nimirum solidis smis principiis auctores ostendunt dari in luna, montes, valles, illudque certissime evincunt ex diversa, & nuper explicata luminis reflexione, quae in plurimis lunae partibus observatur . Rede-

324쪽

Redeundo autem ad rem nostram , certum est Internam, me ternam globulatam portiunculam ex capite animalis modo explicato separatam sic lumen oblique in eam incidens ad Oculum ipsam directe respicientem reflectere, ut pars cuiuscumque orbiculi reflectens ad eam spectet plagam, seu partem , in qua corpus lucidum situm est, illudque constans est, sive micro scopium, ac proinde superficies ipsa globulata in gyrum circumagatur, sive maior, minorve sit radiorum in ipsam incidentium inclinatio. Quicumque igitur ex praedictis orbiculis est perfecta lens Onvexo conveXa, quae obiectorum externorum imagines ultra se Dformat. Neque in solis pertis structuram hanc lenticularem observavi, verum etiam in pluribus muscarum speciebus, praesertim vero maioribus, nec non in quadam vesparum specie, quae huiusmodi lenticulatam tunicam veluti osseam habet. In his porro

insectis praedicta lenticularis structura similis est modo explicata in hoc saltem, quod obiectorum imagines unaquaeque lenticula reddat absolutissimas. Ne quis vero credat cuiuscumque obiecti particulam in praedi diis imagunculis animadverti posse . Nimis profecto exiguae iliae

sunt, ut per plures adeo refractiones, quae in micros copii lentibus,, in oculo nostro fiunt, minimae earum partes a nobis percipi possint quin immo nostrum forte sensorium ad id ineptum est, neque de facili detegi umquam posse opinor, an huiusmodi animalium sensoria magis ad minima percipienda idonea sint,

quam nostra

Quod vero spectat ad internam structuram , quae lenticulatam iam descriptam excipit, in pertis tantummodo observationes meas institui in iis enim debitam obtinui magnitudinem, quae necessariam sectionem admitteret. Inveni igitur sub lenticulis immediate sterni plurimas brevis imas fibrillas , quae perpendiculariter

lenticulis ipsis adhaerebant. Hae vero ut in tali praecise situ Constantissime detineantur, admirabile prorsus mihi visum est providae naturae artificium ; plurimae enim aliae .longiores adsunt fibrillae tenuissimae invicem parallelae , quae ab animalis occipite procedunt versus basis partem , cui collum tenue admodum in se. litur. Unaquaeque autem ex his fibrillis arcuatim tensa est versus e X ternam partem ipsi integer dictarum fibrarum perpendicularium ordo adnectitur. Quidni igitur fibrillarum ingens copia

quae lenticulis perpendiculariter adhaerent, nervorum opticorum munere fungatur

En igitur, Sodales ornatissimi, integrum,' solum argumen

tum s

325쪽

tum . quo in re physica certius vix desiderari posse credo,

quo mihi suadeo iam descriptam structuram in praedictis animali bus esse oculum . Ita enim codigo structura illa pro oculo antimalis poni debet, quae talis est, ut in ea obiectorum imagines ab eius parte, vel partibus efformentur, MasSgnabilis insuper sit alia pars, quae illas debite excipiat. Utrumque autem in nostro casu habetur, siquidem eo in loco, qui oculis a natura destinatur, adest structura, quae externorum obiectorum imagines distincte admodum efformato sub hac porro est fibrillarum series, quarum unaquaeque uni ex lenticulis iam descriptis pro nervo optico rationabiliter assignari potest. In ceteris vero animalibus, in quibus solam lenticularem structuram observavi, hanc esse oculum ex eo solum concludi posse mihi videtur, quod obiectorum imagines per illam habeantur; frustra enim debito in loco structura haec imagines obiectorum L

formans a natura poneretur absque debito sensorio illas excipientes organum vero imaginem obiectorum efformans, Willas excipiens, si quod aliud, oculus est

Sin autem quaedam admittatur in re philosophica analogi , mirum profecto aliquibus videri poterit, praedictam structuram quam oculum esse ostendimus, adhuc esse posse in animalculis ita

parvis, ut vix tot organa possint in se admittere. Verum se nugatoria sunt; magnum enim, parvum secundum saniora mathematicorum principia quid relativum sunt, non vero quid absolutum neque aliud ex hisce contemplationibus

elicere opus est, quam quod frustra, & minus apte subtilitas ista

male a nobis concepta pro criterio veritatis aliquando usurpatur. Nonnulla autem supersunt, quae fateri opus habeo, antequam huic dissertatiunculae finem imponam. Primum illud est , ut quae supra explicuimus, talia minime

censeantur, ut absoluta dici mereantur. iura sunt, quae Xamini adhuc subiicere oportet. Observare enim est, cur in pertis structura lenticularis superna, quae nempe dorso proxima est lenticulis longe maioribus donetur , quam reliqua . Insuper praedicta pars superna oculi, unius, aequabilis coloris apparet inferna vero diaphane ita te aliqua, quam apparentem puto, insignitur, Win ea plura puncta nigri cantia conspicitantur, quae locum variant, si ex loco diverso eadem intueamur . Ex iis vero punctis nigri cantibus quod medium est, saturior nigredine apparet. In papilionibus vero plurimis haec puncta obscura, subinde, ut supra dictum est, locum mutantia, in tota oculi peripheria conspi- Ciun-

326쪽

opus CULA.ciuntur, in aliis vero insectis,in praesertim in muscis, vespis, sor.

micis, aliisque puncta haec nigri cantia non apparent, sed uniformis omnino est oculi struetur quoad colorem externum . Alia demum insecta in lenticularum terminis villos habent, qui forsan palpebrarum munere saltem partialiter fungi possunt. Alterum vero, quod fateri debeo, illud est, quod me summopere tangit, historicum naturalem prima vice ago, ut probe nostis, nec otium habeo, nec genium auctores consulendi, qui dehisce rebus pertractant. Scio utique editum esse tractatum deli oc ebi della Uei, in quo forte quae dicta sunt maiori ex parte legi poterunt. Est Cl. Lee venoeli, qui, ut paucas ante horas animadverti, lenticularem structuram .imagines ab eadem efformatas observavit. Quicumque igitur aliqua ex his, quae nuper exhibui, me prior invenerit, is debita laude per me nequaquam fraudandus est quod si vel omnia, quae di a sunt, ab aliis auctoribus inventa esse deprehendero, grave non erit me haec protuliis , tamquam eorumdem auctorum testem inscium, fidelem interpretem.

327쪽

A id magis, magisque me applico, ut inquisitiones meas

Historico Naturales , quibus immergor, usui Societatis Humanae, atriae cumprimis accommodem. Ita non in curiositate mera subsisto, sed a Theoria ad rasim tendo. Ita scrupulos Ximere tento iis, qui persuasum sibi habent, tot, quos suscipio labores, impensas tot sudores tot, quibus diffluo carere omni utilitate, virgula me perstringunt non tam censoria, quam satyrica, obiiciendo Persa num illud curas Hominum is quantum es in rebus inane 'Specimen conatuum meorum sit praesens de OST ALGIA Disceptatio , quam vestrae, Illustres Viri Κρισε submitto, viam rogans, ubi deflexero, veniam, si erravero . Aberrare autem a Tecto veritatis tramite facile, ubi Regia via nullis dissicultatum spinis est obsita , immo vero a longo tempore nunquam trita , Ru-bis hinc, MOXyacantha, quae densae succreverunt, tota fere Ob-s ructa es quam si denuo aperuero, rem utique Nationi Helveticae

gratam , itilem , Orbique curiosam egisse gloriabor. Morbus est Helvetis si non proprius, saltem prae populis aliis familiaris, quo in exteras Regiones delatos nos Patriae desiderium ardens in lectum coniicit, ii voti fiamus compotes, in Mortis fauces detrudit. De hoc morbo Nationi nostrae infesto prostat Diss . Basile habita A. 16 8. Author Praeside Viro celeberrimo Iob. Iacobo Hardero Med. D. Pros. Res p. Iobanne misero , lsato Myllius no In qua morbo Scriptoribus veteribus vel incognito, vel non descripto novum indit, algia nomen , derivatum a νοστοσ, reditus in atriam , Ἀλγο Dolor , aut Tristitia, quo exprimi satis iudicat emphasin vernaculi mimet ebe, quod minus feliciter Galli dant, a Maladi dua s. Liberum tamen relinquit

Νοστομανιας , aut Φιλο τατριδόμανιας vocabula pro nominando hoc

affectu seligere. Quam libertatem nec ego cuiquam disputo, de

Signa Morbi di agnostica ita recenset Cl. Harderus h. IX D-menes si trises frequenter obambulent , si peregrinos aversentur mores ,

328쪽

si fasidio externarum eon versationum capiantur , Natura ad Melancholiam inclinent, si iocos , aut tenuissimas iniurias, uel exigua iu- commoda alia Verrimo ferunt animi, si amari sunt, si Patria delitias iactitent frequenter, atque omnibus peregrinis praeferant, ac staLgiam maxime dispositi sunt iudicandi , imo si iniurias pati cogantur , si mrbo aliquo aspiciantur , inde trictes , ac meditabundi Patriam auram anhelent , assectum iam imminere probabile est. Ῥa autem praesentem iam Morbum indigitant signa sunt maria, imprimis Tristitia

continua Patria Meditatio unica , somnus perturbatus , vel vigilia, etiam continua , mirium deiectiones , famis sitisque sensus imminutus, anxietates, vel etiam a lationes cordis, suspiria frequentia, sopiditas quoque animi, ad nihil pene quam Patria deam attentia quibus dein accedunt Morbi marit , set affectum praecedentes , flete

consequentes, prout sunt Febres continua , intermittentes , contumaces satis, ni agri de siderio satissat In causarum indagatione sollicitus admodum est Author, uti sane non exiguum inde curae ipsius momentum pendet. Proximam existimat esse continuam fere vibrationem per eas Medit uuii Cerebri fibras, in quibus vestigia idearum Patriae impressa adhuc haerent. Causae remotiores, sive antecedentes internae, aliis Proegumena, variae ipsi sunt in corpore latentes, quae animum ad repetendas Patriae ideas suscitare valent. Imprimis autem Morbus aliquis praecedens, periculum , vel diuturnitatem minitans, in quo vel male tractati, vel commodo ministerio destituti facile tristes Tedduntur, atriam continuo meditantur, ac ob perpetuam illius repetendae cupidinem tandem in hoc malum incidunt. Causas antecedentes externas, sive procatarcticas ex mutata victus ratione

derivat Aeris primum varietas haud parum ad dispositionem sanguinis, spirituum pervertendam contribuit plurimum faciunt peregrini mores, diversissima victus ratio, quibus baria alia

Obvenientia incommoda , iniurias illatas, .sexcenta alia addere liceret. Haec omnia facilis largior, conscius probe , quam valeant in corpora tenerorum prae primis Adolescentum mutata delicata vivendi in sinu atrum consuetudo quam aegre divelli Os patiamur a conversatione parentum domesticorum , quantum contribuere quoque possit timida ex parte infantum, coacta ex parte parentum educationis ratio, qua vi nobis licet ante aetatem maturrimam libere conversari cum exteris , opposita plane

Gallorum mori, qui magis, magis apud nos quoque introducitur. Quam item gentes alpinae, Malo Ostalgico prae primis obnoxiae, Laeticiniis suis, ita sint assueti, ut a teneris annis ad viridem

329쪽

dem usque senectam his solis sere alantur γαλα κτοφαγοι. Quam invalescat per totam pene Helvetiam , urbe , agro dominans copiosos cibos ingurgitandi consuetudo, non commutanda cum parcior victu, sine molestia. Haec omnia, quia accidere possunt

aliis quoque Europae gentibus, Anglis aeque, ac Italis, Gallis,

Germanis , imo ipsis speciatim γαλακτοφαγοn Belgis vera licet snt, mihi tamen nondum satisfaciunt. In omnes omnium terrarum incolas cadere potest delirium Melancholicum, quod in mutata Regione, mutata victus ratione, Mnato in Patriam redeundi desiderio fundatur. Specialis inquirenda ratio, quare invicta Helvetiorum gens, nec potius delicatior Italica , Gallica , vel Hispanica vinci se patiatur, Wsub parvae imaginationis iugum mitti ' Cur non tam Pelei filii, quos genuit αργυροπεξα ετιτ

sed ipsi Martis Alumni, animi feroces, patientesque pericli, hoc malo corripiantur Altius, Mab ovo, quod aiunt, Mathematica Methodo rem repetam , non adeo γεωμeτρητοσ.

Inhabitamus nos Helveti supremum Europae iugum . Defluunt a nobis ad Italos, Gallos, Germanos, Belgas, praecipua flumina per plana Alveorum inclinata . Quod argumentum , X Utiendum alibi, si non videatur suffenum , in subsidium voco observa, tiones meas arometricas, quibus comperi die o Iun. Io in Gothardi Iugo, ad Capucinos Mercurium subsistere in a dig. 1 in Parisinis, quibus respondent in tabula Academiae Scientiarum Regiae Gallicae iuxta Mariotti Hypothes ues; iuxta Cassinum vero 69 pedes pro perpendiculari altitudine Gothardini Capucinorum Xenodochii supra Mare Mediterraneum: die Ii Aug. eiusdem anni in Furca Monte summo alte sis, Uriis contermino, supra Rhodani scaturiginem et I l, quibus

respondent apud Mariotium so P, apud Cassinum 3 5 ped. Altius in Aethera surgit Mons illi acus, Territorii Angeli montani, in cuius culmine, nondum supremo, Ioch dicto die ΣIun. I o Mercurium delabi observavi ad et i , ut altitudo perpendicularis supra Mare hic sit 184 iuxta Mariotium , iuxta Cassinum vero 7s pedum Paris norum . Non determinabo qua proportione surgant aeris densitates, vel raritates, hoc tamen quod mihi in praesentiarum L scit, pro concesso habens, rariorem longe esse aerem Helveticum prae quovis inferiore alio, columnam Alpicolarum corporibus incumbere minorem longe, leviorem , quam Italis, Belgis Gallis. Nec dumtaxat ambientitam raro, tam puro , tam levi gaudemus aere, sed quoque intestino poris corporis nostri, Tubulisve, omnibusque sanguinis,

330쪽

Iimphae interstitiis contento . Hoc ni foret, intumescerent corpora nostra, Ranarum adinstar in Antilis Pneumaticis, ad crepaturam usque , quoniam elastico interno, omnesve Tubulos expandenti valide, non contra premeret satis eXternus. Imo vero tali aere rarefacto adimplentur non corpora duntaxat nostra , sed omnium aliorum, quae tria Regna incolunt, Corporum, Animalium, Brutorum , laniarum , Lactis, Me Lacte paratorum , quibus vescimur. Essicit proportionata haec externi aeris prementis, Minterni contra prementis vis, qua cum conferri potest Anglici externi incumbens pondus, internique respondens resistentia, Tubulorum totius corporis expansionem debitam , fibrarum tensionem non laxam nimis, neque strictam, sanguinis motum tum intestinum , tum circularem, seu progressivum sanitati conservandae congruum pspirituum , aliorumque fluidorum viae non interrumpuntur, sed nec nimis aperiuntur. Quaenam e principio hocce fluant in Me

dicinam domesticam, tum conservatoriam, tum Curatoriam,

consectaria nunc non disquiram . Dabitur alibi de hac materia differendi plenior occasio. Propero ad solatia Nationi nostrae in exteris oris languenti proficua . Planum est ex hactenus dictis nobis in quovis alio, X tra Patriam, Europae loco degentibus incumbere Atmosphaerae columnam altiorem , pondus gravius, cui

resistendo internus, nobis connatus, Aer, quem nobiscum Ortamus, par non est, ut pote rarior. Quis non videt, premi magis cutis nostrae texturam in exteris Regionibus, quam Domi p an guinis circulum per tenuissima peripheriae vascula non , ut hactenus, peragi quin imo refluere , ad cordis penetralia , spiritus animales ad Cerebrum pallere proin tristes incederes, oboriri omnium rerum fastidium, Mnaturali quodam pristina gaudendi

aeris libertate ferri desiderio somnos interrumpi, vires languere, sequi tandem febres, seu acutas, seu intermittentes, quae pressa angoribus corpora lectis tradunt, imo vero mortis faucibus, ni succurratur promte consiliis de reditu suscipiundo in Patriam λΡrono, ut mihi videtur, alveo fuit Eliologia sngulorum symptomatum , quae patiuntur Nostalgici ex data, & rationibus suis, experimentisque haud destituta hypothes . Prono item ipsa me dendi ratio, quam , novam licet, novae hypothesi fultam , vestrae, cum primis, Illustres Viri Naturae, medicinae Consulti, 'βει ea, quae vobis debetur, modestia submitto. Qui rerum in Miliatia, vel Republica agendarum usu valet prudens, clanguentium suspiriis tangitur, eius menti Observabitur primum de manum iussione, itinere in Patriam promte aegro licet corpore suscipien-

SEARCH

MENU NAVIGATION