Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis ad usum scholarum seraphici ordinis auctore R.P. Claro Vascotti

발행: 1851년

분량: 529페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

maturio coronati sunt SS. Evaristus ei Alexander B R. PP. Eustachius cum sociis, Sabina matrona romana, Symphorosa eum septem si iis etc su . Hadriano successit ejus filius adoptivus Antoninus Pius,

sub quo Christianos non omnibus caruisse miseriis satis evietum est. Attamen non negandum, illum erga Christianos prac- decessoribus suis longo mitiorem fuisse. Cum senim rescivisset, Christianos ad judices passim, et ad capitalia supplicia violenter rapi, insuper ex Apologia a S. Iustino M. sibi pommeta agnovisset, eos innocentes esse, scripsit ad Thessaloni-eenses, Athenienses et universos Graecos, ne contra Christianos tumultus concitarent. Nihilominus exorto in Asia torre-

motu, populus omni malorum et injuriarum genere Christianos insectabatur. Qua re cognita Anioninus Pius, ad commvno Asiae, seu ad omnes Asiae Praesides, quos Ephesi congregari jussit, edictum misit, vi cujus Christianum religionis solumeausa delatum absolvi, delatorem vero graviter puniri mandavit. Non obstanto hoc edicto, multos martyrii laurea condecoratos suisse, patet ex Justino Martyre ό . Gravior tempestas in Christianos saeviit sub Marco Aurelio Antonino e Stoicorum familia, Antonini Pii successore, quo imperante Christiani salso accusabantur Atheismi, epulas Thyesteae et incesti concubi ius. Et quasi objicere delicta satis suisset, Christiani, nullius licet sceleris convicti, trucidabantur. Verum deerat adhuc imperatoris auctoritas. Philosophi

itaque imperatorem inducebant, ut immane contra Christianos edictum proponeret. Praecipue autem tres notantur persecutiones atrocissimae. Prima fuit Romae, in qua occubuit S. Iustinus capite minutus anno 167. Secunda fuit in Asia , qua durante S. Polycarpus Episcopus Smyrnensis anno 169 in amphitheatro martyrium subiit. Tertia fuit in Gallia , qua inprimis Christiani Viennenses et Lugdunenses innocuum pro Christi cruorem suderunt, et inter hos memoratu dignissimus est S. Pothinus Episcopus Lugdunensis a. 177 . Porrexerunt quidem et huic imperatori suas Apologias Allienagoras Philosophus Atheniensis, Theophilus Episcopus Antiochenus, Apollinaris Hierapolitanus, Melito Sardicensis, Iustinus M.; at Imperator eas componi et legi prohibuit. - Νarrant veleres , Marcum Aurelium mitiorem animum erga Christianos induisse, postquam militum christianorum precibus e summis illis angustiis liberatus fuerat, in quibus a Guadis et Marcomannis inclusus lenebatur. Summa historiae hujus haec sere est: In

52쪽

bello contra Guados ei Marcomannos, eum exercitus M. Aurelii inter montes ab hostibus circumdatus aestu et siti premeretur, milites Christiani legionis Melitinae susis ad Deum

precibus impetrarunt, ut hostibus fulmine prostratis, exercitus Romanus copioso imbro reficeretur, eamque ob rem legioni fulminaιrieis cognomen ab imperatore inditum, et mulio benignius Christianis ingenium exhibitum suisse. Romae extat columna M. Aurelii honoribus dedicata, ad perpetuam hujus facti memoriam sa). Felicius sidus familiae christianae illuxit sub Commodo, Marci Aurelii filio , qui ab an. 18,192 clavum imperii tenuit, et in gratiam Marciae concubinae suae, Christianis benevolum se exhibuit. Nihilominus non desunt exempla Christianorum sub hoc principe occisorum, inter quae illud Apollonii senatoris eximium est, qui Romae capitis supplicium

subiit ibin.

S. 5. Persecutiones gentilium in christianos saeeulo IILet IV. ineunte.

Beeruduit bellum in Christianos anno circiter 203, imperium romanum moderante Septimio Severo, qui licet prim, ius benigna in Christianos esset voluntate, postea tamen contra eos edictum promulgavit , vi cujus prohibuit sub gravi poena a Religione gentivum ad Iudaeos vel Christianos transire. Veteres tradunt, quod huic edicto ansam praebuerint renovatae calumniae in Christi cultores, Judaeorum desectio in partibus Syriae et Palestinae , denique laetum militis chri

stiani, qui lauream castrensem gerere recusavit. Persecuti

nis hujus atrocitatem ex eo merito colligimus , quod Christiani existimaverint Antichristi adventum jam tum imminere. Durante persecutionis hujus procella, permulti ad martyrum dignitatem pervenerunt, quos inter eminent Leonidas, Origenis pater, Perpetua et Felicitas. His Christianorum miseriis perculsus Tertullianus disertum pro illis Apologeticum exaravit. Persecutio haec cum morte Severi non plane est sopita, sed ita remissior evasit, ut sub ejus filio Antonino Caracalla etiam Μagistratus nonnulli paulatim mitescerunt. Neque Christianis majores molestias lacessebant Macrinus et Antoninus Heliogabalus , de cetero perditissimi moris Principes. Sub Alexandro Severo longe pacatiores erant Christianorum res,

a) Euseb. H. E. l. 4. o. 26. et t. 5. e. l-3. Iustinus M. Apolog. Il. Tertul. Apologetie. o. 5. p. 65. Dio Cassius apud Xiphilinum p. 270. οὶ Euseb. B. E. I. 5.

53쪽

mam sub ullo imperatorum superiorum. Is enim Iulias Mammaeae matris suggestioni cedens , non lautum nihil in Christianos moliebatur, sed etiam varia illis benevolentiae suae

pignora dabat, et in tablinio suo Christi, Abrahami, Orphei, aliorumqtie estigies collocabat sa). Pacem hanc Christianorum turbabat Iulius Maximinus Thrax, qui metu adactus , ne Christiani caedem Alexandri

Severi a se patratam ulciscerentur, a. 237 atram movit in Christianos persecutionem. Persecutionem hanc per tres annos, quibus Naximinus imperavit, durasso innuit Eusebius. Nonnulli tradunt persecutionis edictum ad solos Ecclesiarum Antistites pertinuisse. Ceterum in quibusdam provinciis, inprimis in Cappadocia et Ponto etiam alii Christiani ad supplicium fuero rapti. Ansam praebuit terrae motus. Inter Ma Ures reseruntur Pontianus v. P., S. Barbara Nicomediensis, et S. caiharina Virgines. Ad idem quoque tempus resertur martyrium S. Ursulae et sociarum V V. MM. ibi. Pacem recuperarunt Christiani sub Philippo Arabe, quam iterum turbavit imperator Decius. Is longe atrociorem tempestatem in Christianos commovit, sive Christianorum Philippo amicorum metu, Sive avitae superstitionis amore. Tradit S. Gregorius Nyss. imperatorem j ussisso in edicto suo praesides et magistratus, Christianos omni suppliciorum genere ac metu ad Deorum cultum reducere, si supplicia ipsimet sugere vellent. Haec persecutio fuit saeVissima, sive speciemus Mart rum multitudinem, sive poenarum acerbitatem, sive erudelem eas instigendi modum. Dionysius Alex. dicit, edictum Decii talo fuisse, ut ipsi electi, si fieri posset, scandalum paterentur. Martyrum celebriores sunt: Fabianus R. P., Alexander Episcopus Hierosolrmitanus , et Babitas Antiochenus in careeris squalioribus mortui. Huc praeterea resertur historia septem dormientium. Periit Decius a. 252 in hello contra Gothos, postquam duobus annis regnasset sc). . Persecutionem ii Staurarunt Gallus, et Volusianus ejus filius. Hi Christianos suppliciis assci jusserunt, eo quod noluerint Deos per sacrificia placare, ut pestem aliasque cal mitates publicas averterent H. Valerianus imperator pacem, quam ipsemet ante triennium Christianis reddiderat, repente et insperato abrupit. Rus propensissimam hanc voluntatem a. 257 immutavit Macria-

αὶ Euseb. H. E. l. 6. e. l. s. 7. Ruinarius Aet. ΜΗ. Lampri-4ius ole. b) Euseb. Il. Ε. l. s. e. 18. 23. 29. Grimilianus ep. 75. ad Cyprian. eὶ Greg. Nyss. vit. Greg. Thaum. Euseb. Η. Ε. l. 6. e. 41. din Dionys. AIex. apud Eusebium H. E. l. I. e. l. S. cyprian. ep. b7.

54쪽

tius, qui Valerianum in eos ita accendit, ut proposito edieto Episcopis et Presbyteris, si Diis sacrificare nollent, exilium

indiceret, et conventus reli OSOS Vetaret. Cum autem Chri- stiani nou paruissent, post unius anni intervallum aliud &rale edictum publicavit, quo Christiani, imprimis Episeopi et Presbrteri perimi, aliisque exquisitis poenis adfici jubebantur.

Imperator a Sapore rege captus, eidem Sapori equum ascendenti scabelli instar servire debuit. Tandem pelle sibi vivo detracta sale conspersus periit. Passi sunt sub Valeriano Si phanus et Sixtus RR. PP., Laurentius diaconus, S. Cypri

nus, et plures alii su). Valeriani filius Gallienus non tantum Christianis pacem

eoncessit, verum etiam eorum Praesectis lacultatem dedit, munus suum secure obeundi, landos, Oratoria ac coemeteria

recuperandi ibi.

Aurelianus a. 270 ad imperii solium evectus, integro quadriennio Christianis utcumque pepercit; verum quinto et ultimo imperii sui anno pacem turbare tentavit. Inter initia furoris sui justitia divina ei vitam ademit. - Sub seque tibus imperatoribus, nimirum sub Tacito, Probo, Caro, Carino, Numeriano et Apro Christiani tranquillitate fruebantur se . Anno 284 a militibus salutatus suit imperator Dioel lianus, Salonae in Dalmatia natus. Is primis imperii sui annis adeo miti et benigna fuit in Christianos voluntate, ut eos passim provinciis praefieeret, ab ossieto sacrifieandi praefecturas adnexo dispensaret , in ipso palatio eos religionem exercere, et templa aedificare pateretur. Hoc tamen non ita intelligendum est, ac si Christiani toto illo tempore ne quidem pertransennam fuerint vexati. Ut enim Diocletianus erat supe stitioni deditus, in partibus Orientis agens pecudes immolavit, et in earum jecoribus ventura quaesivit. Cum Christiani pra

sentes essent, et signo Crucis sese munirent, Sacrificuli asseruerunt, ob homines profanos in illis solita non apparero frugna. Imperator itaque ira concitatus omnes , qui in palatio essent, sacrificare, et Si detrectassent, verberibus castigari,

imo milites quoque ad nefanda sacrificia cogi , et qui non paruissent, militia solvi jussit st. Ast longo insensiorem Christianis animum prae se tulit Maximianus Herculeus a. 285 imperii collega a Diocletiano adscitus, qui Mediolani residens partem imperii occidentalem rexit. Is cum exercitum duceret in Galliam ad seditionem ibi

55쪽

exortam compescendam , in partibus Valesiae ad laeum Lemannum legionem Τhebaeam, cujus dux erat S. Maurilius , Diis sacrificare recusantem prius decimari, dein totam legi nem trucidari jussit. Exstat hodiedum in praelata planitie aedicula S. Mauritio ejusque sociis sacra sa). In pejus Christianorum res abierunt, ex quo Diocletianus duos etiam. Caesares adsciverat, Maximianum nempe Galerium, cognomento Armentarium, et Constantium Chlorum , quorum prior Sirmii in Pannonia, posterior ordinario Augustae Τrevirorum in Gallia residebat. Siquidem Maximianus

Armentarius, natura saevus ac superbus, nec non a matre

sua numelia instigatus , Diocletianum socerum suum urgere

non destitit, donec a. 303 edictum illi extorserit, quo Christiani privilegiis ac iuribus omnibus privari, templa Christianorum dirui , et eorum libri sacri comburi iubebantur. Di- eunt , imperatorem poenam capitis libros tradere nolentibus irrogari sivisse, ut adeo non deessent inter Christianos, quihus vita libris suis carior videretur, dicti propterea Trad

ιores, et a Fratribus suis ceu Apostatae considerati. - Ingravescebat autem Diocletiani odium adversus Christianos, cum

non ita diu post imperiale Palatium Nicomediae duplici impendio constagraret, cuius auctores Christianos esse, imperator credulus jam non dubitabat. Is itaque omnium ordinum ae aetatum Christianos Nicomediae tormentis excruciari, plurimosque tamquam incendiarios torreri jussit. Orta in Armenia et Syria sub idem sero tempus seditione, illiusque culpa denuo in Religionis Christianae ministros collata, imperator secundum emisit edictum, quo omnes Christi ministros in vincula conjici mandavit. Sequebatur mox tertium edictum, quo praecepit, ut omnes captivi poenis et cruciatibus ad sacrificandum cogerentur. Hinc magna multitudo virorum sanctorum per omnes romani imperii pro fine ias atrocissimis suppliciis a medio tollebantur, alii membris truncati et mutilati ad metalla damnabantur. Τandem Diocletianus, instigante Armentario, quartum edidit decretum, quo omnes omnino Christianos ad cultum Diis exhibendum sub gravissimarum poenarum interminatione adegit. Quum persecutio haec non lantum acerbissima esset, sed etiam per decem annos duraret, sequitur, permultos Christianos martyrii palmam consecutos fuisse. Innumerabiles martyres Occubuisse vel ex eo patet , quod Dioclctianus cuso numismate gloriatus fuerit , se Re-

αὶ S. Avitus Episeopus Viennensis orat. de SS. Martyribns Agaunensibus. s. Eueherius Episeopus Lugdun. apud Ruinarium Aeta SS.

56쪽

ligionem Christianam in toto suo imperio eradicasse. Melio- 'rem tamen sortem experti sunt Christiani in Gallia sub Constantio Chloro; nam ait Lactantius: u vexabatur universa terra, ac praeter Gallias ab Oriente usque Occidentem tres acerbissimae bestiae saeviebant sa). ηCum anno 305 ambo Augusti Diocletianus et Herculeus imperio sese abdicassent, persecutio in Oriente sub novo A gusto Galerio Armentario, et Caesare Maximino Gaga aestuare

non destitit, in Gallia et Hispania ex toto quievit sub Constantio Chloro, atque in Africa et Italia sub Caesare Iulio Se-Vero saltem romisit. Mortuo a. 306 Constantio Chloro , illius filius Constantinus non tantum Christianis Galliae et Hispaniae plenam cultus divini libertatem concessit , sed ambo quoque Augusti Maxentius et Maximianus vexationi Christianorum in Italia et Africa finem imposuere. In Oriente quidem persecutio a. 311 per edictum Galerii Armentarii rescissa est, attamen non ita diu post Maximinus in Oriente Asiatico novam Christianis persecutionem intentavit. Cum autem Constantinus devicto Maxentio, san. 312 solus Occidenti praesset una cum Licinio Orientis curopaei rectore primo omnium religionum tolerantiam sanxit, deinde paulo post san. 3lδὶ aliud peculiare edictum in lavorem Christianorum proposuit, quod superato Maximino per universum orbem vim onliga

S. 6. Martyres, eorumque aeta eι cultus.

Qui Beligionem Iesu Christi sanguine suo obsignarunt.

Martyres; qui vero alia mala veluti carcerem, bonorum temporalium jacturam, verbera , non tamen ipsam mortem pro Christo pertulerunt, confessores vocati sunt. Quam magnus fuerit primis tribus saeculis Mardrum et Consessorum numerus luculenter patet ex iis, quae de persecutionibus narravimus. Scripta porro documenia, quae Martyrum gesta continent, seis Martyrum appellari consuevere. Genuina acta Martyrum collegit Theodorus Buinartus Benedictinus Congregatronis Maurinae. Primis Ecclesiae saeculis cullum Martyribus exhibitum fuisse historia testatur, nam ad eorum intercessionem lapsis in persecutione indulgentia et communio ecclesiastiea iterum, vel saltem citius, quam alios canones permittebant, concede-

αὶ Laetant. de mori. perseeut. e. I 0, 16, e. 13. Euseb. II. E. l. 8.e. 2. , et de Mart. Palest. οὶ Euseb. H. E. l. 8. l. s. Laelant. de mori. pariseui. e. 24.

57쪽

batur, in tabulas ecclesiasticas reserebatur , eorum nomina recitabantur in Ecclesia, post mortem eorum reliquiae colligebantur, et thesauri instar conservabantur, super eorum tumulis aediculae sacrae erigebantur, eorum Natales seu dies martyrii anniversaria solemnitate celebrabantur sa).

DE GUBERNATIONE ECCLEsIAE ET HIERARCHIAE ECCLESIAsTIc E.

l. Porestata Apostolorum. Apostoli non tantum verbum Dei praedicarunt, verum etiam coetus sibi concreditos rexerant, varias condentes leges, earumque executioni sedulo invigilantes. Talem potestatem rectoriam illis revera tributam fuisse, imprimis eruitura Matth. 18, 18, ubi Christus eis dixit: u Amen dico vobis,

quaecunque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo: et quaecunque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo nEx sacris litteris constat, Apostolos do facto potestatem Iegislatoriam a Christo sibi concessam exercuisse ibi. Potestatem hanc spiritualem osso , Christus et verbis et sactis docuit; nam Pilato interroganti: e num sit Rex I udaeorumῖ n respondit: α Regnum meum non est de hoc mundo e . Nec

solum verbis, sed etiam lactis docuit, se non venisse, ut rerum temporalium curam ac regimen ullum susciperet, tum, quando aufugit, ne a Iudaeis rex eligeretur, tum quando re-eusavit rerum temporalium iudicium sH. Apostolos potestate solum spirituali instructos suisse, etiam ex eo abunde patet, quod Christus iisdem simpliciter potestatem dederit annuntiandi Evangelium, credentes baptizandi, aliaque mysteria di

S. 2. Primatus S. Petri. Intuitu untiatis ecclesiasticae in toto orbe conservandae, Christus prae caeteris Apostolis D. Petro primatum non tantum honoris, sed etiam jurisdictionis concessit. Talem prima-ium S. Petrum divinitus accepisse ac tenuisse, patet ex Scriptura sacra Ν. Τ. D. Ex Actis App. similiter patet, D. Petrum variis occasionibus tanquam Principem Apostolorum se

58쪽

gessisse , et ceu talem a reliquis Apostolis agnitum suisse. Sic Petrus in conventu fratrum necessitatem proposuit alium substituendi Apostolum in locum Iudae proditoris sa . Petrus

omnium primus in sesto Pentecostes munus evangelicae prae- dieationis exordiebatur , primum credentium coetum sacramento baptismatis initiabat ibin, primum miraculum patrabat,

primam cum Apostolo Ioanno ad Samaritanos missionem suscipiebat, Simonem Magum anathemate seriebat , durante persecutione Hierosolymitana vicinos fidelium coetus invisebat , et roborabat, primus coelesti excitatus visione primitias gen- illismi Iesu Christo Iucrabatur se); pro Petro in carcere delento tota Ecclesia orabat; primus in Concilio Hierosolymitano sententiam serebat f. Ex toto patet Beatum Petrum ab ipso Christo caput totius Ecclesiae constitutum, et ab omnibus

agnitum suisse. S. 3. Petri meeessor Romanus Pontifeae. Quemadmodum Primatus ad unitatem ecclesiasticam eonservandam a Christo institutus eum Petro expirare nou p

iuit, ita etiam in alios non transiit, quam in Romanum Episeopum , quia Petrus Romae Episcopatum gessit, et Martyr occubuit. Plura adsunt hac periodo facta historica et Patrum testimonia quibus edocemur, Primatum in Romano Pontificaagnitum fuisse. Sic anno circiter 93 in Ecclesia Corinthiam grave ortum est dissidium inter Clerum et populum. Corinthii, ut turbato Ecclosiao suae statui subvenirent, non ad S. Ioannem Apostolum sibi viciniorem, vel ad alium Episcopum,

sed ad Clementem Romanum recurrerunt , qui turbas sedaturus potentissimas ad Corinthios litteras scripsit. Marciona. 140 a Patre suo ob scelus excommunicatus , ad sedem Apostolicam confugii, ut in communionem reciperetur. Di nysius Alexandrinus , eum a quibusdam haeresis Sabellianao accusaretur, ad Dion Isium R. P. suit delatus. - S. Irenaeus se) scribit : κ Ad Ecclesiam Romanam propter potentiorem principalitatem oportet omnem Ecclesiam convenire. ηS. Cyprianus ep. 54. Petri Cathedram vocat Ecclesiam principalem, unde unitas sacerdotalis orta est. His mulla alia testimonia addi possent, quac vero commemorare nimis to gum foret. n) Aet. l. 16-26. bὶ Ael. 8. eὶ Aet. 10. dὶ Aet. H. at id.

ιὶ Lib. d. adv. haeres. c. 3.

59쪽

S. 4. Doeιores ab hosιolis institvii. Apostoli in coetibus a se fundatis Doctores et Ministros constituerunt, qui eadem, ac illi potestate praediti, praedicatione verbi divini , et sacramentorum administratione animas hominum si delium pascerent, eaque omnia disponerent, quae ad regnum Dei spectant. Item se ita habere , SS. Lit terae demonstrant. Sic Apostoli constituerunt septem Diaco nos, et orantes eis manus imposuerunt lvj. Saulus et Barnabas fuerunt segregati in opus, ad quod eos assumpserat Spiritus S. ib). Denique Paulus et Barnabas constituerunt per singulas Ecclesias Presbo ieros se. Patet suisse jam in Ecclesia Apostolica doctores et auditores, atque discrimen inter Clericos et Lateos jam tunc locum habuisse. Haec autem distinctio non erat mere arbitraria, et a Clericis usurpata, sed peculiari ordinatione nitebatur , quae dignitatem et gratiam complectebatur et complectitur, uti ex verbis Divi Pauli ad Τimotheum idὶ eruitur , κ Noli negligere gratiam , quae in te est, quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum Presisteri. n Huic porro asserio tota retro traditio ecclesiastica suffragatur. A temporibus Clementis Romani et igna iii M. uti inter varias Clericorum classes, ita inter Laicos et Clericos essentiale discrimen lactum suisse, testatissimum est e . 5. Eorum gradus. Insigni in Hierarchia ocelesiasti ea dignitate gaudent Episcopi, veri Apostolorum successores, a Spiritu S. positi, regero Ecclesiam Dei, quam adquisivit sanguino suo D. Episcopos praecipua et eminentiori supra Presbyteros potestate gaviscis suisse, testimoniis evincitur adeo firmis, ut nulla ratione enervari possint. Sic, ut e sacris Litteris exordiar, S. Paulus Τimotheum monet: κ adversus Presbyteros accusati nem noli accipero, nisi sub duobus vel tribus testibus η ρὶ, quae monitio judiciariam Antistitis potestatem in Presbyteros supponit. Item Apostolus declarat, se Titum Cretae reliquisse, ut ea , quae desunt, corrigat et constituat Pros brteros per civitates s Λὶ; et alibi, eundem Titum iubet, ut fideles arguat cum omni imperio. - Εandem porro Episcoporum supra Presbrieros eminentiam egregie confirmant Patrum antiquissim rum, puta Clementis R. lguatit M. aliorumque testimonia si . αὶ Aet. 6. 6. Ibin Aet. I, 2. se Aet. P, 2. di Ad Tim. .e. 4, 4.

se Clemens R. ep. ad cor. S. Ignatius M. ep. ad Magnes.

p. l. ad cor. e. 40. S. Ignatius M. ep. ad Magnes.

60쪽

S. 6. Episeoporum potestas. - Metropolitani. Episcopi praecipui erant coetuum suorum Rectores et Pastores. Illorum erat docere, admonero, sacra administrare ,

Clem invigilare, totumque coelum salubribus legibus ad sanctitatem perducere. - Uuae ipsi peragere non poterant, Pr sbrieris peragenda committebant, eorumque consiliis in causis majoris momenti utebantur, siquidem illi senatum Ecclesiao constituebant. Liles etiam plebis adversus PresbJteros ali Osqtie Clericos decidebanti Auctis Ecclesiae limitibus, jactum ebisundamentum districtuum ecclesiasticorum, qui primo Paro-ehiae, deinde dioeceses dicebantur. Plures eorum, quibus Episcopus urbanus novorum coetuum administrationem committebat , Chorepiscopi nominabantur , seu Episcopi ruris τυς, forenses Episcopi vicarii , quorum prima mentio occurrit in epistola Patrum Antiochenorum contra Paulum Samoratenum congregatorum sa). A sua origine omnes Episcopi, salvis in omnibus juribus Primatus, erant independentes et aequales. Verum sublata paulatim hac Episcoporum aequalitate, orta sunt jura Metropolitanorum. Metropolitanus Episcopus proprie is est, qui in Metropoli residet; seu in urbe primaria, et idcirco totius provinciae curam gerit. Systema Metropolitarum , cuius landamenta sat mature jacta suere, lapsu temporis perpolitum et auctori lato

nodorum firmatum suit. Inter omnes autem Metropolitas principem locum tenebant: Romanus , Aleaeandrinus, et Anιiota nus propter singularem observantiam, qua ab omnibus colebantur, eminentiae sedis ipsorum intuitu, cum vel esset Eeclosia mater, vel singulariter ex antiqua praescriptione venerata. Hi

vocabantur Metropolitae mjores ό .

T. Diaeoni et Diae issae. Posi Presbyteros in hierarchia ecclesiastica locum occupant Diaconi, quibus instituendis occasionem praebuere dis

sidia Hierosolrmis orta inter viduas Hebraeorum et Hellenistarum se . Ut hisco dissidiis finem imponerent Apostoli fide. libus congregalis proposuerunt, ut septem viros eligerent Spiritu S. et sapientia plenos. Electi fuere Stephanus, Philippus, Prochorus, Nichanor, Τ imon, Parmenas et Nicolaus, quos Apostoli oratione et impositione manuum non solum ad mini

SEARCH

MENU NAVIGATION