Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis ad usum scholarum seraphici ordinis auctore R.P. Claro Vascotti

발행: 1851년

분량: 529페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

sterium mensae, sed etiam ad functiones sacras initiarunt. Eos sacras reapse obiisse iunctiones ex Actibus App. fa) intelligitur, ubi narratur, Stephanum praedicasse, et Philippum

Samaritanis baptismum contulisse. - Praeter Diaconos etiam

Diaconissas fuisse in primaeva Ecclesia ex epistolis S. Pauli ibὶ eruitur. In epistola ad Romanos Paulus commendat Phoebem , quae erat in ministerio Ecclesiae Cenchrensis , in altera ad Τimotheum dotes praescribit, quibus eas

ornatas esse oportebat. Vocabantur Diaconissae, quia eorum functiones functionibus Diaconorum similes erant. Earum onficium suit cathecumenas rudimentis fidei imbuere, baptismi. aquis immergere, atque ita pudori consulere se . g. 8. Ministri inferiores.

Praeter ordines sacros hucusque recensitos, alios quoque

minores saeculo tertio Ecclesia instituit. Ex his erant Subdiaconi sive Hypodiaconi , primum in Ecclesia Romana sedente Cornelio Papa, instituti. Ex antiquissimis monumentis constat, eos debuisse Diaconos sublevare, vasa sacra pro altari praeparare, litteras ad alias Ecclesias perferre, ab aliis Ecclesiis missas in publico conventu legere, pallas et corporalia abluere etc. H. Inferioribus ministris etiam adnumerabantur Aeolyiai, a quibus cerei deserebantur. Morristae, quibus cura commissa erat ab energumenis malos spiritus depellendi; Detores, quorum munus erat libros sacros in publico conventu legere; λιλ- rii , qui debebant claves Ecclesiae custodire, portas aperire et claudere, aditum poenitentibus et insidelibus denegare, et euilibet in Ecclesia locum suum adsignare se . S. 9. Modus perveniendi ad dignitates ecclesiastinas. Quoad modum attinet ad dignitates ecclesiasticas per v niendi Christus nihil praecepit , nequo Apostoli in assume

dis ministris semper eandem rationem sequuti sunt. Nam Mathias per sortem electus est. Septem Diaconi fuere a coetu

fidelium electi, et ab Apostolis constituti. Crescento fidelium multitudine, Apostoli pro sua auctoritate Antistites designarunti Ita Paulus ordinavit Titum et Timotheum, Ioannes plures Episcopos in Asia, Petrus Anthiochiae et in aliis Ecclesiis

o c. s. 7. e. 8. 2. b) Rom. e. 16, . et I. Timoth. e. 5. e) Matthia, Zimmermann. d) Εp. Cornelii P. ad Fabium Antiooh. Epist. S. Cyprian. 78. Const. Ap. l. 8. e) Ep. S. Cornel. apud Euseb. H. E. i. o. s.

41. S. cyprian. ep. 42. et tet.

62쪽

Antistites constituit. Idem fecerunt reliqui Apostoli, prout testatur Clemens Romanus fui. Tardius de regula peragebatur electio Antistitum a Ciero , in quam populus quoquo

suum dabat suffragium. Rem vero totam moderabatur Metropolita et SJnodus provincialis, cuius erat electionem approbare, et electum consecrare b .

DE scRIPTORIBUS ECCLESIASTICIS.

S. 1. Patris Eeelesiae notis. Seripla Evangelistarum et Apostolorum jam alibi commemoravimus. Post aevum Apostolorum causam Religionis et Ecclesiae scriptis suis egregie promoverunt Sancti Ecclesiae Patres. Ut aliquis Ecclesiae Pater nominari queat, sequentia habere debet requisita : l. Sanctitatem vitae. 2. Doctrinam in rebus divinis. o. Antiquitatem. 4. Ecclesiae approbationem. Qui Apostolos habuerunt Magistros, Patres Apostolici vocantur. Illi vero, quibus deest unum ex supra dictis requisitis, Scriptorea seelesiastici appellari consuevere. Patrum aetas clauditur cum Sancto Bernardo.

. . . . .

S. 2. Patres Apostoliet saeculi I.

Patres Apostolici ex ipso Apostolorum ore praecepta sua hauserunt. Inter hos princeps facile est Clemens Romanus , tertius Ust D. Petrum Romanae Ecclesiae Praesul, a Traiano , uti sertur in Chersonesum exul missus , atque anchora ad collum alligata in mare demersus. Sub nomino illius' duae exstant epistolae ad Corinthios scriptao ad tollendum inter Corinthios dissidium. Reliqua opera eidem adscripta, sunt supposita se . Barnabas probabilius ex ordine 70 discipulorum, S. Pauli familiaris et comes individuus, eximiis laboribus pro . Christo praestitis incirtus. Extat sub ejus nomine epistola graece scripta, quae si non sit illius , saltem ad primum saeculum resertur H. Ad Patres Apostolicos quoque refertur Hermas , Apo stoli Pauli sorte discipulus , sub erius nomine extat opus

63쪽

Pastor inscriptum, et in tres partes divisum, quorum primaxisiones, secunda praecepta, tertia rimilitudines continet.

S. Ignatius Martyr, S. Ioannis discipulus, Evodii in sede

Antiochena successor , Ibeophorus cognominatus , qui cum omni fide munus suum administrasset, reique Christianae consuluisset, tandem pro votorum suorum summa, Traiano in Christianos saeviente, Romam abductus. ibique leonibus objectus mart1r occubuit anno circiter li6. In itinere Romano septem scripsit epistolas , quas genuinas agnoverunt SS. Patres, nimirum ad Ephesios, ad Magnesios, ad Τrallianos, ad Romanos, ad Philadelphios, ad Smyrnaeos et ad S. Pol 3carpum. S. Polycarpus, S. Ioannis discipulus, et Episcopus Smy nensis, ab ipsis Apostolis ordinatus, quem veteres tradunt Romam iter fecisse, tantoque veritatis studio stagrasse, ut sub M. Aurelio Antonino, cum Asia maximis persecutionum procellis agitaretur, martyrio suerit coronatus anno circiter 169. Sancti Mart1ris cineres Smrrnenses Christiani pie collegerunt, et veluti auro gemmisque pretiosiores coluerunt. Plures scripsit

epistolas, sed unica tantum ad Philippenses data ab lateritu vindicata est la). Papias , verosimiliter S. Ioannis discipulus , Episcopus Hierapolitanus in Phugia, Martyris honore auctus , scripsit quinquo libros de explanatione oraculorum dominicorum, doquibus hodie nihil praeter Dagmenta supersunt fb . DionJsius Areopagita , a S. Paulo ad Religionem Iesu Christi conversus, primus Atheniensium Episcopus ordinatus ibidem ob fidei consessionem ignis supplicio assectus. Eundem in Galliam venisse, atque munia episcopalia gessisse, perperam a quibusdam asseritur. Sub nomino illius varia circum. feruntur scripta: de hierarchia coelesti, de hierarchia ecclesiastica, de divinis nominibus, de theologia mystica, et epistolae nonnullae; sed supposita illa esse, et ad saeculum IV. aut V. pertinere apud omnes hodie in consesso est se).

natus anno circiter 100 , philosopbiae studio addictissimus ,

64쪽

qui delibatis omnium philosophorum geholis , denique sapientiam platonicam ceteris antiquiorem habuit. Cum autem aliquando in solitudinem se contulisset , et locum mari proximum petiisset, senex quidam ad illum accessit, venerabilem praeseserens habitum, qui amice illum allocutus, egregias Prophetarum, veluti omnibus philosophis excellentiores laudes celebravit. Quo audito Iustinus nobili ardore succensus, veram Christi sapientiam adamare et sequi coepit. Varia postmodum itinera ingressus, sub Antonino Pio Romam pervenit, ibique aliquandiu moratus, in Asiam rediit, et colloquium cum Τriphone Judaeo habuit; verum altera vice Romam prosectus, sub M. Aurelio, agente Crescente philosopho, mari rii palmam consecutus est anno 163 gladio percussus. Inter Iustini M. vera et genuina scripta locum suum habent: 1. Duae Apologiae ad Autoninum Pium, et M. Aurelium exaratae. 2. Dialogus cum Triphone Iudaeo; 3. Paraenesis et oratio ad Graecos; 4. Liber de monarchia Dei. Reliqua sunt vel spuria vel dubia sui. iS. Irenaeus circa annum 120 Smyrnae piis et Christiauis parentibus natus, PolIcarpi et Papiae discipulus, ex Asia in Galliam venit, et in ecclesia Lugdunensi prius Presbrteri, dein mortuo Pothino Episcopi munere functus, quod munus non tantum verbis et vitae sanctitate , sed etiam ingenii m numentis egregie exornavit ilTT-202. Ex his supersunt libri

quinque adversus haereses, quorum primo haereticorum e rores a Simone Mago usque nd Tacianum recenset, sequentibus vero quatuor eos sacrae Scripturae et Traditionis auctoritate refellit. Multa alia opera scripsit, quae ad nos non per venerunt. Imperante Severo martyrii palmam adeptus est. Athenagoras, primum scholae Atheniensis philosophus, et lectione Scripturae sacrae ad lumen veritatis conversus, celeberrimus scholae Alexandrinae Magister, scripsit legationem pro Christianis ad imperatores M. Aurelium Antoninum, hu-ausque filium L. Aurelium Commodum, et librum de mortuo

rum resurrectione.

Claudius Apollinaris, Hierapolitanus Episcopus, posteri- tali reliquit: l. Volumen pro fide Christianorum ad M. Antoninum Verum; 2. Libros quinque adversus gentes. 3. Libros duos do veritate contra Iudaeos; 4. Epistolas contra Montanistarum haeresim; 5. Librum de Paschate. Milsiades eodem sero tempore Apologiam scripsit pro Christianis ad imperatorem M. Antoninum et Lucium. Prae ter Apologiam alios itidem composuit libros contra gentes , Iudaeos et Montanistas, qui omnes perierunt.

65쪽

Theophilus ex Ethnico Christianus et Ecclesiae Antiochenae Episcopus, a. 1b7ὶ varia reliquit opera; per iniuriam

temporis autem nihil ad nos pervenit, praeter tres libros ad Autolycum, qui tunc ethnicae superstitioni addictus erat. Dieunt, Theophilum primum fuisse, qui nomine Trinitatis et gener

5. Eeelesiaa Patres et Seriptores saeculi III. Latini. S. Crprianus Carthaginensis, ethnicis parentibus et senatoria dignitato conspicuis ortus, relborices magister , opera Thassii Coecilii pres Dyteri, cujus idcirco nomina sua adjunxit, ad Christum conversus, a Donato Episcopo presbyter ordinatus, eidem in Episcopatu Carthaginensi successit, quo in munere et elo et disciplinae ecclesiasticae studio eminuit. Sub initia Decianae persecutionis populi clamoribus exagitatus ei ad leones quaesitus, fugam arripuit, ut hosti viii impetum devitaret. Sopita autem perseeutione carthaginem rediit, et varioseonventus celebravit. Demum a. 255 sub imperatore Valeriano ad capitis supplicium tractus , vitam pro Iesu Christo profudit. Scripta reliquit partim apologetico-polemica, partim moralia. Prioris generis sunt: l. Liber de idolorum vanitate ;2. Libri tres testimoniorum adversus Iudaeos. Posterioris generis sunt libri r do oratione dominica; de mortalitate ; do bono patientiae; de coelo et livore; de opere et eleemosynis;

de habitu virginum; de lapsis; de gratia Dei ad Donatum; de

unitate Ecclesiae; liber ad Demetrianum et epistolae mullae in negotio religionis scriptae. Quintus Septimius Floreus Tertullianus , ortu Carthaginensis, centurionis proconsularis filius, ethnicus olim, postea ad sacra Christiana conversus; et in ordiuem presbyterorum adscriptus, qui tandem in provecta aetate deflexit ad sectam Montanistarum, et in ea circa annum 220 obiit. Ex pluribus Seriptis, quae exaravit, sequentia ad nos Pervenerunt: l. Liber apologelicus; 2. De testimonio animae; 3. De spectaculis vitandis; 4. De idololatriae crimine; S. De corona militis; 6. De poenitentia; 7. De oratione; 8. Liber ad mari r res; 9. Liber de poenitentia; 10. Duo libri de cultu foeminarum; 11. De virginibus velandis; 2. Duo libri ad uxorem; 13. Liber adversus Iudaeos ; 14. Do praescriptione contra haereticos ;15. De baptismo; 16. Do exhortatione castitatis; 17. Libri quinque contra Marcionem; 48. Liber adversus Valentinianos; 19. Liber contra Praxeam et Hermogenem; 20. Liber contra Gnosticos, Scorpiacus dictus; 21. Ad Scapulam, Africae Proconsulem, in Christianos saevientρm ; 22. De anima ; 23. De earne Chri-

66쪽

su; 24. Dc resurrectione carnis; 25. De pallio; 26. Duo libri

ad nationes. - Scripsit porro quatuor alios , Catholicis op-Iositos, cum jam in Montanistarum luto haereret, videlicet:

. De jejuniis; 2. Librum de pudicitia; 3. De fuga in persecutione; 4. De monogamia. Minutius Felix, probabilius Aser, insignis sori romani causidicus , ad religionem Christianam conversus, dialogum reliquit Oetavius inscriptum, in quo gentilium Sacra, quibus ipse prius addictus erat, erudite refellit, et verum Dei cultum, eramque Christianorum pietatem vindicat. Inscriptio dialogi hujus desumpta a principe colloquente Octavio Ianuario. Tres enim sunt colloquentes: Caecilius Natalis idololatriae defensor et Christianorum accusator: Octavius, qui pro christianis dimicat, et ipse Ninutius Felix, qui inter duos disputantes a

bitri partes implet. ΗJppolitus, Episcopus Portuensis, sorte ad ostia Tiberina, imperante Alexandro vivens, martyriique laurea conde coratus , multa eruditionis monumenta composuit, temporis edacitate absumpta, si excipias librum de antichristo, camnem paschalem, in statua marmorea, quae a. 1551 ad urbem Romam effossa suerat, graece et latine descriptum, et no

nulla fragmenta, quae tum in editis libris, tum in codicibus manuscriptis habentur sui. Arnobius, in Africa natus, ibidemquo Siccae Bethorices praeceptor, in fine saeculi III inelaurit. Scripsit septem libros

adversus gentes, in quibus ethnicismum impugnat. S. 6. Eeelesiae Patres et Seriptores saeeuli III. Graeei. Clemens Alexandrinus , ethnicus primum , deinde saeraehristiana amplexus, vir eximiis dotibus ornatus , qui, subductu Pantaeni divinioribus litteris ingenium suum rite e coluit, et in celeberrima Alexandrinorum schola praesulis et doctoris munus obiit; verum propter persecutionem imperatoris Severi Alexandria digressus, varia instituit itinera, consumptoque Hierosolymis et Antiochiae aliquo tempore, Alexandriam rediit, suamque morialitatem finiit anno circiter 220. - Inter opera illius, quae hodie adhuc supersunt, haec

locum habent: 1. Cohortatio ad gentes, qua idololatriam impugnat ; 2. Libri tres paedagogi, quibus de piis et sanctis morsenus praecipit; 3. Libri octo Stromatum, seu tapetum structurarum oeto libris deductum, quod ipso Clemente interpreto, inde nomen traxit, quod ex omni eruditione varie contextum

67쪽

pst. Priores septem libri complectuntur comparationem phil sophiae ethnicae cum doctrina christiana, simulque haeretie rum errores explodunt. Liber octavus more dialectico in definitionibus , demonstrationibus et causis versatur; 4. Commentatio inseripta: K Quis dives salvabitur 3 η - Inter alia Clementis opera temporum injuria perierunt octo libri h3postuoseon, in quibus breviorem utriusque Testamenti ena rationem instituit sa . Omnes viros doctos saeculi III. ingenio et eruditione superavit Origenes, ab indefesso studio Adamantius dictus, a

no 185 Alexandriae natus, Leonidis Martyris filius, Ammonii in philosophieis, Clementis Alexandrini in theologicis discipulus, qui puer adhuc tanta martyrii cupidino stagravit, ut ad certamen ultro prosilire gestiret, jam mors proxima illi immineret, quem tamen impetum mater, abscondita omni illius veste, cohibuit. Litteris satis instructus, ut suam et matris viduatae extremam penuriam sublevaret, alios erudire coepit,

iisque praecipue grammaticas disciplinas tradidit. Relicta grammaticao docendas provincia, ad scholam catecheticam , quae Alexandriae gorebat, se eontulit, ac Clementi Alexandrino in

munero doeendi successit, cum octo et decem annos natus esset. Quo in munere, ut Omnis vis libidinis extingueretur, semetipsum mutilavit ac eunuchum fecit, perperam interpr tatus Christi verbar et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum coelorum n b). Viri hujus celebritas brevi tempore ita percrebuit, ut in pluribus majoris momenti causis in partem consilii vocaretur, variaque itinera ingrederetur. Ita Origenes, ut alia taceam, in Acriam negotii cujusdam occlesiastici conficiendi causa evocatus, imperatore Caracalla, Caesaream in Palestina petiit, et ab illius regionis Episcopis Theoclisto Caesareaensi et Alexandro Hierosolymitano presbyter ordinatus est anno 228. - Quod Demetrius Alexa drinus Praesul adeo aegre tulit, ut coacta synodo originem honore Sacerdotis privaret, et Alexandria pelleret. Derelicta igitur Alexandria a. 231, ex una dioecesi in aliam vagabundus ferebatur, non tantum libris componendis, verum etiam aliis erudiendis intentus. Saeviente in Christianos Decii persee

tione, carceri mancipatus, gravissimos cruciatus constanti animo tulit, donec mortuo Decio vineulis solutus, in pristinam restituebatur libertatem. Tandem Tyri obiit a 254, impera tibus Gallo et Volusiano. - Scripta illius omni memoria digna sunt i 1. Biblia V. Testamenti te irapta, hexapta, octapla, quibus diversas V. T. versiones exhibet; 2. Quatuor libri

68쪽

wαρχει , seu de principiis fidei; 3. Octo libri contra Cessum ; 4. Multae homiliae, adnotationes et commentarii, quibus Scripturam sacram illustravit; 5. Liber de oratione; 6. Semmo exhortatorius ad MartJrium, seripius Maximino imperante ad Ambrosium et Protectum sa). Inter Origenis auditores praecipuam sibi laude conciliavit S. Gregorius Thaumaturgus , eibnieis quidem palmi,

bus Neo-Caesareae natus, Verum duee Origene cogninone

christianae Religionis imbutus, tantoque illius reto succensus suit, ut non solum Christo nomen daret, sed etiam Episcopus Ne Caesaraensis consecraretur. Quo in ossicio boni pastoris partes adeo retoso implevit, ut communis invalesceret opinio, tempore electionis Gregorii septemdecim Christianos Neo-Caesareae numeratos fuisse, tempore autem mortis illius septemdecim tantum gentiles. Nulla miracula ab illo patrata suisse, veteres passim tradunt. Ex scriptis S. Gregorii ad nos

pervenerunt: l. Panegyris Origeni dicta; 2. Metaphrasis in Ecclesiasten; 3. Expositio fidei de Trinitate, quem divinitus illi patefactam suisse refert S. Gregorius Nyssenus; 4. Epistola canonica ad Episcopum quemdam Ponti. Dionrsius Alexandrinus, a graecis Patribus MaFus appellatus, ethnicus olim, deinde ad Christum Origenis probabilius opera conversus, et Presbyter ordinatus , Alexandriae primum scholae catecheticae praefuit, et anno 248 post obitum Heraclae , praesulis Alexandrini di Dilato ornatus est. Ex multis scriptis, quae composuit, solum ejus superest epistola ad Basilidem Episcopum Pentapolitanum, ideo canonica dicta, quod ejusdem cum canonibus Ecclesiae auctoritatis reputaretur b). S. Methodius, Tyri Episcopus, vir valde eruditus ac pius, eorum iacile primus, qui Origenem, editis libris impugnarunt,

saeviento Diocletiana persecutione martJr factus, variis simul monumentis rem christianam promovere est conatus, quorum

Iars maxima interiit, et paucae tantum reliquiae supersunt. ta tribuuntur illi: 1. Libri adversus Porphyrium; 2. Dialogus de castitate, sive symposium virginum; 3. Opus de resurrectione adversus Origenem; 4. Commentarii in Gen

sim, et Cantica canticorum; S. Dialoms decem Virginum docastitate se . Iulius Africanus, Nicopolitanus in Palestina Episcopus,

mortuus anno circiter 222, varia scripta reliquit, quorum t men fragmenta solummodo restanti In illis principem loeum

69쪽

lenaeit: l. De chronographia libri quinque, ab orbe condito usque ad annum Chr. ; 2. Epistola ad Origenem de historia Susannae.

. DE DOCTRINA CATHOLICORUM.

S. 1. Fontes Meιrinae Catholieae. Ex SS. Patrum et Scriptorum ecclesiasticorum operi bus discimus quid primaeva Ecclesia doeuit et didicit. Priamarius doctrinae catholicae sons fuit semper Scriptura Sacra V. et Ν. Τ., quam ceu divinitus inspiratam, et hominibus suin me necessariam antiquissimi Patres celebrarunt. Ita Clemens Romanus Corinthios admonet, ut inspiciant Scripturas, Spiritus S. vera oracula ta . Clemens Alexandrinus ibi., Seripturas S. praedicat divinitus inspiratas. Item Τertullianus se , S. Crprianus id), Origenes se, non tantum divinam S. Scri-lturae originem constentur, verum etiam illius saluberrimameetionem impense commendanti Praeter Scripturam S., traditiones quoque divinas, comunua successione in Ecclesia conservatas, ceu alterum d ctrinae catholicae sontem semper venerati sunt antiquissimi Ecclesiae Patres. Ita S. Irenaeus gnosticis traditionem opponit Eeclesiae Romanae D. Tertullianus in libro de praescriptione adversus haereticos c. 19. dicit: α contra haereticos non esse ad Scripturas S. provocandum, sed quid docuerint Apostoli per Ecclesiae ab ipsis conditas probandum. A Idem docuerunt Clemens Alexandrinus ρὶ, Origenes hi et plures alii. Exinde colligore est, Verbum Dei sive scriptum sive traditum, a primaevis Ecclesiae doctoribus ceu sontem Religionis agnitum suisse. Extant quoque symbola, quibus summa Religionis capita r praesentantur, quaeque in publiea et privaια dividuntur. Ad publica pertinet symbolum Apostolicum dicium; inter privata refertur illud S. Irenaei it , Tertulliani ), S. Gregorii Τhaumaturgi, et Origenis it .

70쪽

S. 2. Eae S. Seripιura et Traditione SS: Patres dogma Religionis hauserunt. Explosa Deorum sabulosa genealogia unum Deum, rerum

omnium conditorem et conservatorem palam consessi sunt

PP. fain. Hoc dogma contra Ethnicos egregie vindicarunt Λthenagoras ibin, et Minutius Felix se . Uni Deo adorationis, cultusque religiosi obsequium ab antiquis Christianis delatum

fuisse, demonstrant orationes, cantica et hJmni quorum usus in Ecclesia antiquissimus est. Quemadmodum autem unum Deum statuebant, ita ires personas divinas confitebantur, quod colligitur ex administratione baptismatis in nomine Paιris, et Filii, et Spiritus Saneti. Hoc idem patet ex Patrum testimoniis H. Iesum Christum esse verum Dei filium, ejusdem cum Patre naturae ac potentiae, cum ex S. Scriptura, tum ex Patribus evincitur. v In principio erat verbum et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta

sunt se . η S. Paulus scribit ad Philippenses il : u Christum

Dominum esse aequalem Deo. γν Ex Patribus S. Ignatius epist. ad Smyrnenses ait: it Glorifico Iesum Christum Deum. η idem

testantur Clemens Romanus ρὶ, et S. Iustinus M. hin.

S. 3. De peeeais originali, et de satisfaeιione per Iesum Christum praestim. Νaturam humanam depravatam, genusque humanum omnis generis calamitalibus obnoxium esse, omnium saeculorum experientia testatur. S. Paulus ad Romanos κ Peccatum Adami causam esse dicit, ex qua omnes homines peccato, eon demnationi et morii subiecti sint. a A peccato prot plastorum omnem miseriam etiam Patres repetierunt sti. Christum Dominum vero corpore humano vestitum apparuisse, fusoque sanguine homines redemisse ac Deo reco ciliasse , claro docent SS. Literas et SS. Patres. S. Paulus ad Coloss. 1. seribit: e In Christo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum. η Ita quoque

docent Clemens Romanus kὶ, S. Ignatius is , aliique.

SEARCH

MENU NAVIGATION