Adenographia sive Glandularum totius corporis descriptio. Authore Thomâ Whartono M. D. ..

발행: 1659년

분량: 299페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

LIenem non es glanduis lam.

tO ; nimirum , si pars excretoria ad vitam propriam, non ad speciei propagationem inserviat, ut testes vel mammae. Lienis vero usiis individuo, non autem proli addicitur ε, & consequenter cum minime sit necessarius ad vitam, necesse est careat publico munere excretorio. Glandulae similitet plurimae sine praesenti vitae periculo excindi possunt , ut illae in inguine, collo, sub axillis, &c. sQuanquam vero hucusque lieni &glanautis conrenit ; iis tamen assentiri non possum , qui ad glandularum classem

lienem transserunt. Neque enim respectu milaris constitutionis parenchymatum ,

nec respectu organi eationis eorundem, neque respectu distributionis vasorum , inter

se conuentiunt.

Primo dico, non iis inter se convenire , ratione similaris constitutionis parenchymatum. Lienis enim parenchyma mol- . lius est, multoque friabilius illo glandularum: imo lienis adeo molle est & seiabile , ut fere ad fluiditatem accedat: Nam minimo negotio copiosa aqua maceratum piusque expressiim in liquorem sanguineum dissolvitur : Verum parenchyma glandularum multo firmius ac solidius est, nec ablutioni cedit, imo nec fricatione, a vasis separari aut abstergi potest. Plurimum ergo luec parenchymata ab invicem differunt. Porro , eadem paren chymata ratione temperamenti O coloris

42쪽

non minus discrepant. Lienis enim parenchyma sanguineum plane est, & copio is atque quasi stagnante sanguine perfusum , colore item sanguineo saturo ad nigredinem usoue vergente infectum : econtra, glandularum pituitosum ac palliadum est, sanguineque parce alluitur. Secundo dico , organinationem paren dive e malis lienis plurimum differre ab illa glandularum. Parenchyma enim lienis 6 6 ς' unum quasi continuum corpus est, vasorum tantum & nervosarum fibrarum distributione constans , quarum potissimum ope, adminiculante una investiente tunica firmitudinem obtinet & a fluore praeservatur, ret enim alioquin quasi placenta sanguinis semiconcreti, vel stercoris bubuli recentis instar Glandularum vero parenchyma non continuum est, sed in frustula quasi divisum ; quod vasis omnibus membranisque separatis continuitatem suam perderet, & vel difflueret, vel granulatim comminutum ac divisum ceu frustulorum cumulus, cerneretur.

Tertio dico, distributionem vasiorum in Diseri liene multum diversiam esse ab illa in sava- glandulis. Lienis enim vasa sanguinea , multo majora sunt illis glandularum, Vin 3 etiam habita justa ratione disterentis magnitudinis utriusque partis ; ut patet ex ipsa sanguinis copia quae per hanc partem circulatur: Glandulae verin

adeo exile. habent arterias & venas in sodistris

43쪽

ruma

distributas, ut ubicunque corpus eorum bisectum fuerit, vix vestigium ullum sanguinis appareat. Porro corpori lienis datur quidam quasi plexus sive rete nervosa rum fibrarum varie sese mutuo decussantium , & in quolibet occursu firmiter inter se connexarum, eXcurrentium etiam quoquoversum ad tunicam ipsus eidemque tenaciter affixarum , indeque reflexarum: Cujusmodi rete fibrosum in nulla glandula totius corporis invenitur. Denique nervi lienis videntur terminari in dictas nervosas fibras; nec omnino parenchymati operam navant :Verum in glandulis, nervi in ipsum parenchyma sese insinuam, &cum eodem duntaxat negotiantur. Conincludam itaque, lienem e numero glandularum eximendum esse.

. commianitates ac disserentiae, harumque definitio. V Xclusis jam partibus , quae praeter inquum & justum in numerum glandularum sese intruserant; lingua, nempe, cerebro & liene; restat ut hanc glandularum familiam sic repurgatam jam comparemus cum tota viscerum familia ; in quem finem communitates & differentias utriusque ipse in limine investigabimus. c mavisates dico eas, quibus vi-- . sceribus

44쪽

sceribus & glandulis inter se convenit edisserentias autem illas, quibus utritiseque generis familiae distinguuntur. Oporintet autem differentiae har, alteri familiarum communes sint , alteri vero omnino denegcntur. Communitates viseerum , glandu- αν-larum haesunt; commuis r. Quod omnes hae partes quodam- H ώιοι. modo Ascretae sint a reliquo corpore sneque eidem immediate continuentur. habent ergo reliquae corporis partes ratio nem continentis seu terrae firmae , ut vulgo dicitur,' utpote sibi invitem conjunctae. Glandulae vero& viscera infularum instar a reliquis partibus propemodum liberae & divisi sunt Nam quaelibet harum , propria membrana includitur, caeterisque partibus ligamentorum dunta in Tat, & vasorum ope connectitur. Dices, musculos quoque membrana propria investiri. Fateor ; membrana tamen illa , nec capitis nec caudae musculi extremiis

talem involvit; ideoque musculi primcipii Eltem finisque sui respectu cum reliquis partibus immediat conjungun

1. Glandulae re viscera in eo conveniunt , quod genus eorum quodlibet, parenchyma peculiare & ab omni alio totius corporis parenchymate distinctum ha

beati Quodlibet genus dixi, quia ambo renes parenchyma habent sui fere generis ,

45쪽

18 Disserenti. e

neris, quemadmodum & testiculi, glandulae ad plexum , fureenturiatae dictae,

glandulae mesenterii, pancreas, maxill res , &c. 3. Conveniunt plurimae harum partium, quod quina vel saltem quaterna va.. serum genera ad minimum obtineant;

arteriam nempe, qua sanguinem excipiunt ; Venam , qua remittunt; nervos ,

quibus sensationis, motus & forte nutriintionis participes fiunt ; canales aquosos, vel lymphaeductus, quibus aqueam h miditatem vel lympham regerunt; vas quinti generis , quod excrementitium quid secernit & excernit. 4. Omnes hae partes habent aliquid muneris publici Sc offlcialis. Nam cor distributioni sanguinis per totum corpus in servit: reliqua viscera & glandulae partim depurationi sanguinis incumbunt; partima nervis aliquid excipiunt, quod in ven sum genus refundunt : partim iisdem nervis aliquid selecti alimenti communia

cant.

Quod ad differentias viscerum a glandulis attinet, eae vel a latiore vel strictiore vocis acceptione desiimi possunt. Αlatiore quidem, quatenus in eorum numerum , cerebrum recipitur : astrictiore vero quatenus secluso cerebro, viscera tantum proprie dicta, cor nempe, pulmones, heparilien & ambo renes viscerum nomine comprehenduntur.

46쪽

In priore sensu, quatuor potissimum communitates, inter haec omnia viscera reperias; nimirum , quibus ab omnibus glandulis discrepent ; scilicet has sequem

r. Qu9d omnia haec viscera sint partes quavis glandula majores. 2. Quod sint omnibus glandulis emcepto solum liene) nobiliora, & ad vitam maxime necessaria.

3. Quod habeant venas atque etiam arterias, solo hepate excepto, ampliores subi propterea vena portae defectum arteriae majoris supplet. Manifestum enim est, ad cor spectare venas & arterias amplissimas;

nimirum maximum cavae truncum,uenam arteriosam, arteriam venosam & aortam ,

praeter venas atque arterias in ipsius su stantiam distributas. Post cor, pulmones praegrandes venas & arterias in se rami fi catas Obtinent :scilicet ramos omnes venae arteriosae Sc arteriae venosae. Ηepar etsi arteria exili solum donetur, trunco tamen Portar amplissimo,ramisque cavae insignibus,per ipsius substantiam diffusis , supe bit. Lim quoque venae & arteriae splenicae 4n ipsum distributione celebris est. Renes demum conspicuis valde amplisque habita magnitudinis eorum ratione)venis &arteriis emulgentibus gaudent. E contrario autem omnes glandulae exilibus solum venis atque arteriis irrigantur. Cerebrum denique quatuor percelebres &peram

47쪽

sto Disserentiae

peramplas arterias obtinet; binas nempe soporales , binasque cervicales variis anais stomosibus, inter se junctas, quarum Ope partes ejus vitali calore spirituque quantum satis est perfunduntur, quanquam numia sanguinis copia,Ob arteriarum jam dictas frequentes anastomoses; paren chyma ejus non obruitur. Venas quoque qua tuor habet proportionatas, duas scit. jugulares internas , in quas exonerantur sinus quatuor; & externas duas, sanguinem ab anterioribus cerebri partibus reducenteS.' 4'. Dii ributio venarum & arteriarum in visceribus magis conspicua , subtilior- ue & elegantior cernitur, quam in glanulis.Viscerum enim paren chymata praeterquam solius cordis) ita elui possunt,aut alio modo separari, ut vasa nuda una cum suis ramificationibus jucundo spectaculo detegantur. Glandularum autem parenchymata vix ita separari queunt , quin exilia earum vasa una lacerentur &pereant. Atque haec quidem de disserentiis inter flandulas & viscera in sensu latiore dicta sunto. Si autem haec strictius sumantur , secluso nimirum cerebro , duas alias

di ferentias, quibus a glandulis discrimi

nentur, admittunt.

Prima est, quod ea omnia , nempe cor, ulmones, hepar, hen 8c renes sunt paries magis sanauineae: glandulae vero spernaacae potius ac pituitosiae. Viscera enim illa

rubicundiora , calidiora & vitaliora sunt

48쪽

giandulis, & si vulnerentur copiosius sanguinem effundunt, eorumque vulnera periculi plus habent. . Altera, quod viscera haec vitali sanguini quoquo modo ministrant : glandulae

vero non tam sanguini quam nervis famulantur. Nam cor sanguinis distributioni, pulmones eventilationi,hepar & ambo re nes ejusdem depurationi lien secretioni alicujus succia sanguine in nervorum umsutia, inserviunt: ita ut haec omnia viseerarerum sensu inis potissimilim satagunt; Glandulae e contra, aliae succum nutritium nervis ministrant: aliae secrementa eorum sxcipiunt, & per lymphaeductus in venas

reducunt ; aliae excrementa Corum foras exportant,aderique omnes nervorum ministerio incumbunt.

Ex jam dictis haud dissiculter colligi potest, aliqualis definitio , sive descxiptio glandώ-

glandularum Mempe glandulas eme paren- larum. chymata spermatica una communi membrana universim & frequenter pluribus privatis frustulatim inclusa: istiusmodi quippe parenchymata, quae, cum illo viseerum collata , nervosi potius quam sanguinea dicuntur . quaeque cerebro magis quam cordi ancillantur; quatuor vasorum generibus, arteriis nempe & venis. exilioribus; nervis, & vel lymphae ductibus, vel ductu excretorio proprio, magis conspicuis , donata sunt.

49쪽

aa Glandularum di*-nes. C A P. VI. Glandularum disylones in genera

specieS. D Ositis histe glandularum inter se com

munitatibus , earundemque ab aliis partibus, differentiis; proximum est, ad earum divisiones accedamuS. Glandulae totius corporis dividuntur in perpetuas Sc adventitiaae; & illae iterum, tum in eas quae ad individuum spectant , tum in istas quae ad speciem attinent. Quae ad individuum spectant, ulterius, propter commodiorem administrationem, subdividuntur in eas quae reperiuntur in Abdomine ; quales sunt glandulge Me-fenterii , Omenti, & Lumbares iGlandulae ad plexum, succenturiatae dictae; Panere,, glandulaeque vagae. Thorace; Thymus & illae Phavetis. l irca collum & palatum, nempe paria septem; duae lar ngis, thyroideae dictae. Iugulares numerois, Parotides , series eo atenatarum , Maxistares

externae, & internae, salivales dictae , Ammdaia vel tonsillati Capite; Conarion sive glandula pinealis,& Plexin choroides in cerebro: Glan- dula pituitaria , extra cerebrum: &earunculae lae males in oculo. Circa artus ,sub axillis, in inguine , cir

50쪽

similiter quae ad speciem pertinent,subdividuntur in eas quae maribus , & illas quae foeminis appropriantur. x Maribus peculiares sunt, Testes, Diadidymis , parastatae , medullae deferentium glanduluae , vesiculae seminales, carogla dosa corporum nervosiorum , ct glans penis. 2. Foeminis propriae sunt, Testessui generis ,placenta uterina , alae seu nymphae, clitoris, carunculae myrtiformes se mam

mae.

Denique Adventitiae Me fortuito conis tingentes , sunt vel glandium rudimenta vel flandulae formatae r hae vel Ianae vel morbosae sunt. Morbosae ; ivel pensiles ; ue ficus in ano , papillae metularum, Bron chocele , hernia carnosa ; vel concatenarae 3 vel late eonnexae; ut strumae δέδεrophulae.

CAP. VII, De Mesenterii glandulis a quibus nonnulla de Mesenterio in generepra

mittuntur.

G Landulis jam ad aliqualem metho

dum reductis, eandem quoque in dicendis servare animus est. Etenim Ordo cura partium tractandarum propositus nos di- glandulis xigit primo ad partes infimi ventris, quae msent diu asservari citra foetorem vix possunt, ruare a glandulis abdominis ordiendum v imus : quas supra in sex species divisimu i quarum prima continet Melanterii

SEARCH

MENU NAVIGATION