장음표시 사용
51쪽
glandulas. Priusquam vero descriptionem earum ulterius aggredimur, ipsius mesenterii generalis quaedam consideratio praemittenda est. Mefenterium est pars membranosa , cujus exortus dupliciter considerari potest , vel respectu loci, unde otiginem ducit,vel respectu partium, quibus primo continuatur , quarumque immobilitate firmatur in sua sede. Qu9 ad primam partis hujus originem , duplicem eam assignamus, superiorem nempe , & inseriorem. Superior originis locus est circa primam lumborum vertebram: inferior vero, circa eo rundem tertiam Origo continuationis
hujus partis, videtur esse a duplici abdominis plexu nervose, & a peritonaei ibidem duplicatura. Hunc duplicem plexum chaborate descripserunt doctiss. Hi Iopius in observat. anat: ubi de mesenterio agit: & clarisi: Collega noster D. Glf-fonus in Anatomia hepatis nuper evulgata Videntur Anatomici pro consesso habere, mesenterium ex sola perito i duplica tura oriundum esse, nullamque sibi propriam substantiam habere. Ego quidem libenter agnosco , mesenterium paren chymate omni plane destitui. Etenim in canibus, selibus, aliisque similibus animalibus adeo tenuis haec pars. ac transparens conspicitur, ut primo aspectu intelligas candem nullo parenchymate infamami esse,
52쪽
esse , sed ex mera membranea substantia constare. Inio in illis etiam animalibus, in quibus haec membrana crassior ac opacior cernitur, in locis quoque, in quibus crassitiem quandam continere videtur , quae soli membranae duplicaturae haud recte tribuatur ; vel in illis, inquam, animalibus , illisque mesenterii locis , illa crassities & opacitas non tam adscribendae sunt appropriato mesenterii parenchymati , quam pinguedini coenosae inter mem- Ruspiu
branas ejus conclusiar. Hoc videtur con-o
firmari, quod, quanquam mesenterium in adultis, postquam partes pinguedine quibus connaturalis est) infarciuntur, admodum crassum & opacum deprehenditur ue in embryonibus tamen , in quibus illa pinguedo nondum congeritur, me- senterium tralucidum & tenue appareat: manifesto indicio , illam subsequentem crassitiem &. opacitatem inde proveni sese. Si cui tamen placet hanc pinguedinem pro mesenterii parte reputare, quod ci naturaliter accidat, illi neutiquam refragabor. Id enim tantum ago, ut monstrem mesenterium proprio parenchyma- . te non suffarciri. Quod vero alii anatomici videntur sup- Membra. ponere , hanc partem ex sola peritonari na ejus duplicatura constare , admitti non de- propri . bet. Habet enim membranam propriam
communi illa peritonaei utrinque muni
53쪽
a 6 De Mesenterio.. Nuper enim prie sentc clariss. Professo-N tqm cs re nostro D. Glistisio) in Virgine E. Wh. isne ebis 4 annos nata, emaciata, & dextra pulias Mulιr. monum parte infarctione, coalescentia, variisque abscessibus affecta , observavi. mesenterium propc transparens, nisi ubitantilla inteniciebatur pinguedo ; Verum utrinque detracta communi ejusdem membrana a peritonaeo orta, deprehendimus manifeste in medio interstitio membranam tertiam huic parti propriam , alterutra priorum crassiorem, ipsaque vasa inse-
ipsa & glandulas utrinque suffulcientem ,
contineri. Sensuum ergo testimonio constat , mesenterium, praeter tunicas a peritonaeo utrinque mutatas, habere membranam sibi propriam , nec esse nudam peritonai duplicaturam. Si iij. Mesenterii stum & eonnexionem cum aliis partibus, aliquo modo supra descripsimus , ubi ejus originem monstravimus, quae pars ejusdem princeps est , &immobilitatem quandam eidem tribuit :Centrum ejus sive media pars, in qua ejus glandulae resident, partim in regione umbilicali , partim in is sive medio hypogastrii , collocatur sem, tus illius , jejuno , ileo , colo, caco ,
atque recto connectitur. Habet etiam comi nexionem quandam cum pancreate , ubi
ad insertionem vasis pancreatici & ductus communis pertingit , indeque Venam portae polumque silarium sere usque
54쪽
ad hepar inferiore sui parte comitatur. Figura ejus sere circularis est , in exorta angustior , progressa vero ad circumserentiam , in plicas plurimas corrugatur, ut longitudinem intestinorum aliquo mOdo adaequet. Palmus unus mesenterii secundum Bartholinum ) plusquam ΙΑ. palmos intestinorum complectitur. Riolanus Vero proportionem hanc multo auctiorem statuit; nimirum, palmum unum mesenterit o. palmos intestinorum con
Uter eorum veritati propius accesserit, Proportio haud dissicile fuerit aestimare, modo am- circumfe-bo de extima plicataque mesenterii cir- π cumferentia, intelligantur , non vero de ejusdem planitie, quae ad intestina mini resinο- me pertingit. Nam decima quarta pro- rum Ion-poletio major est vera, multoque magis gitudi quadragesima. Etenim extima totius me- senterii circumferentia , ubi immediate intestinis annectitur, est trium circiter ut narum : intestinorum vero longitudo raro I 4. ulnas excedit; unde constat proportionem longitudinis harum par tium , esse. ut tria ad 34. Verum secundum Riolani proportioncm , deberent intestina extendi ad longitudinem c nium es viginti ulnarum. Partes in mesenterio contentae , vel Mese' communes sunt vel propriae. Communes, ρ' arteriar, venae, nervi & carnales aquosi,
55쪽
& vcnae lactear. Partes communes ad propositum nostrum nihil attinent. Propriae igit r considerandae & fusius tractandae sunt. Neque tamen usus harum glandularum absque lacteis neque lactearum abiaque glandularum aliquali saltem descriptione , commode exprimas. Substriitia harum glandularum, mol
lis , alba, friabilis est, & si eas bisectas
digitis sortius exprimas, succum quendam, quasi lacteum cremorem emungeS. In animalibus junioribus, albidiores ; in senioribus nonnihil fusci coloris admixtum habent, potissimum vero a caeteris glandulis discriminantur, quod divaricationibuS venarum lactearum muniendis desti
Magnitudo harum glanduIarum, inae qualis est, aliae enim ma)ores, aliae sunt minores. Et minores quidem in homine, sparsim inter tunicas mesenterii, pinguedine quadam obsessae, reconduntur: quarum vix ulla phaseoli minoris magnitudinem superat. In brutis vero, minores sVago modo variis mesenterii locis, inhaerent. Saepe equidem miratus sum, qui fi mi, ut in homine mesenterii glandulae illae , nimirum quae intra tunicas lusidem libere propendentes , sitie sunt, tam exi*uae essent; cum in canibus, selibus, multiΩque aliis animalibus maiusculae occurrant,p sertim circa centrum mesenterii. quanquam in ovibus majores, multoque longiores
56쪽
giores potius in ambitu ejusdem sese omerunt. Oportet igitur, in homine quoque majores glandulas lacteas alicubi exquiramus. Atque hic nobis in mentem v niunt glandulae, quas doctiss. Bartholinus nuper lumbares lacteas vocavit. Etenim .
id muneris, quod majusculae illae glandxi ι-bis, lae in propendente brutorum mesenteriositae , peragΗnt ; hae lacteae lumbares in homine praestant. Quare haud mirum , si in hominis libere propendente me sente rio , paucissimae spectabilis magnitudinis
glandulae cernantur. Quoniam tres VGdem generis eidem muneri destinatae, circa centrum illius mesenterii reperiuntur. Verum in eo videtur Bartholinus errame,
quod lacteas hasce glandulas communis reeeptaculi loco substituerit; quod si concedatur , desideramus in homine glandulas lacteas nisu suus , quales in brutis
passim occurrunt. Cum vero in homine, glandulae lumbares, glandularum majorum in brutorum mesenteriis repertarum vicem gerant, earum destriptionem qualemcumque' ex Bartholino proponemus.
H. glandular inquit in sitae sunt infra Earum
mesenterii centriim , sub coeliaca & emulgentibus circa lumbares vertebras , inter earundem musculos νινας, media fere regione, inter rmes & capsulas atrabitarias , quas uti & renes subinde tangunt,vel immediato contactu,vel missis ra-
57쪽
mis quae tamen verba non satis inteIligo, siquidem ramulos nullos ad glandulas illas derivatos reperire potui) non prorsus medium lumborum locum servant, sed subinde ad dextrum deflectunt. Et paulo
post. Superior flandula sinquit in homine dextrum elegit statim sub appendicum diaphragmatis exortu, reliquae inseriores cum receptaculo brutorum parem situm occupant.
Substantia earum glandulosa est, & lida , aliarum glandularum instar, venulis lacteis irrigata, chylique adeo per mi
nimos anfractus capax. Tres numero
sunt, duae majores & inseriores, una superior ad dextrum nonnihil vergens. Figura earum vel rotunda est, vel oblonga. Color candidus & lacti simillimus. Hactcnus D. Bartholinus; Ego vero non dubito quin glandulae istae ab eo descriptae, in homine praesertim macilentiore deprehendantur ; imo vero, in omnibus quoque animalibus, in quibus maju ulae mesenterii glandulae desiderant . Uidentur enim necessario requiri glandulae quaedam , in quas venae lacteae primi generis sese protinus distribuant, priusquam in commune receptaculum se exoneraverint. Quare credibile est . in iis omnibus animalibus , in quibus desunt glandulae majusculae in mesenterio , assentiam earum glandulis vicinis congeneribus compen-iar, Non autem autem surrogantur hae
58쪽
liae glandulae in locum communis rC-ceptaculi , ut putat D. Bartholinus, sed in locum majuscularum glandularum me senterii. Quod vero D. Bartholinus , nullum Eoi ij commune receptaculum in homine, pra ter hasce glandulas agnos it , admitti recepta- non debet. Nam proculdubio datur lo- eulo. cus sive cavitas , in quam omnes ramuli, non tantum lactearum , sed & lymphaeductutim sese exonerent. Quippe aliter, nec omnes lacteae, neque lymphaeductus inseriores in rivulos thoracicos derivari possint; quod tamen fatetur D. Baim tholinus , & oculorum testimonium confirmat. Concedimus tamen D. Barthd- lino , fieri posse, ut commune receptaculum in homine minus conspicuum sit, &canalis potius quam receptaculi nomen
mereatur. Etenim commune receptaculum non tam requiritur, ut chyli asservaculum , quam ut ductus quidam sive canalis , quanquam paulo amplior hic constructus , ut vasorum confluentium inθsertioni accommodetur. Nimirum , ut ab omnibus partibus inserioribus , tum chylum ; tum lympham commode exincipiat : . quia vero in plurimis animalibus numerosos ramorum truncos admittit, ut iis omnibus sit satis, ejus magnitudo necessario auctior formanda fuit, qualis in brutis cernitur. Ubi vero ad pauciores truncos puta duos vel tres,
59쪽
quemadmodum in homine fit tota illi materia sive lactea sive aquosa prius revocatur, quam in communem cisternam deponitur , haud tanta amplitudine opus est, verum sessicit , si duntaxat capax sit truncorum omnium in eandem exonerandorum , & amborum liquorum per eosdem deserendorum. Numerus glandularum mesenterii non tantum in diversis animalium speciebus ,
sed in diversis quoque ejusdem speciei in
dividuis frequenter variat; ita tamen, ut ubi pauciores sint numero, ibi magnitudo earum, numeri desectum compenset. Figura quoque harum glandularum varia est, nonnullae enim rotundae sunt, aliae ovales & oblonsa'; omnes vero aliquantulum compresis. Ex illis autem quae in homine ad centrum mesenterii, aut paulo infra , sitae sunt ; superior, rotundior deprehenditur ; duaeque inferiores, oblongiores sunt. sectiones & usus harum glandularum commode explicari nequeunt , citra aliqualem venarum lactearum cognitionem. Idedque actiones hae atque usus tantisper differendi sunt, donec lactearum descri Ptionem absolverimus . quam proximo loco aggrediar.
60쪽
rimque generum earundem. Enis lacteae, videntur oriri ab Omnibus tama. - intestinis exceptis duodeno & coeco) rtini exin& a ventriculo quoque nonnullar ; paucae ortu . ab intestino recto & colo ; plurimae vero a
Mox ab exortu, ad proximam eam me Earnm senterii partem vergunt, cui intestinum , disribsee quo exoriuntur, annectitur. Inde expe- no.
ditissima via ad sibi proximas mesenterii glandulas seruntur : in transitu autem , pluribus subinde ramulis ejusdem generis occurrentibus , in majusculum truncum coeunt 3 scilicet, priusquam in glandulam , ad quam eas ferri diximus, sese imsinuant. In ipso introitu in glandulas , vel pau- Ingum, to ante , ramificantur denuo ι id est, in dulas plures minores venulas dividuntur , ac δε ς -- subdividuntur. Demumque in ipsa glandulae substantia obliterantur. Haec iterata ramificatio , quanquam diligenter inspicienti valde est conspicua, mellisu tamen Malleus, Conriingius , Bartholinus & Pecca ueti eiusdem, quod sciam nuspiam me
Venae lacteae eapillares , postquam ita Emptis in glandularum meditullio evanuerunt, ιοπη mox ex ipso earum parenchymate noVa