장음표시 사용
61쪽
capillares prodeunt, quae subinde coeuntes , truncum denuo, ut antea , constituunt : qui versus mesenterii principium delatus, in transitu suo, alias venas ejus dem generis ei obviam factas sibi associat, adeoque plurimum augetur. Omnes hi trunci e variis glandulis prodeuntes standem in commune chyli receptaculum onerantur. Ulterior vaQrum lacteorum prosecutio e Peequeto Barthotino & Van Horne aliisque petenda est. Etenim
mihi nunc solum propositum est , eatenus de iis loqui , quatenus ad glandulas naesenterii, quarum fines jam transilivimus, pertinent. Ex ista venarum harum distributione constat , nullas lacteas ad pancreata , ut , t Messius voluit; nec ad ramum mesentericum , venam portae &hepar, ut Maram; neque ad cavae trum cum, ut Riolanin; neque per ipsius pan- creatis medium secundum lingitudinem ejus, ut Baecius; neque in venam portaea pancreate eum mesarauis confusas, ut Dperus , censuerimi , proficiuci. Patet
quoque, chylum non deferri ab intestinis ad hepar per ductum communem , ut placuit Gessendo. Quia autem Messius sensuum testimonio confirmatum it , distributionem eo pacto, quo explicuit, ad pancreas fieri, hallucinationis eius aliqua ratio reddenda est. Credibile prosecto est, solertem vi
rum vidisse ut ipsemet in libello suo testatur
62쪽
- Vena Lyeae. statur) venas hasce in glandula maxima' praedicta, sese mutuo cancellatim decus. sare, eamque glandulam ipsemet pro pan- create habuit. Quod etiam inde constat, quia addi , Fallopium quoque asserere,pan- . creas esse maximam mesenterii glandulam. Non videtur tamen eximius Fallopius per glandulam maximam mesenterii, intellexisse illam glandulam, in quae Elius vasa illa sese mutuo decussantia conspicatus est; sed revera ipsum pan
creas: sic enim verba ejus capite proprio. In litusionum tonatomiearum sonant. μαριυGlandularum illa maxima eLE, quae jux- explic ta vertebrarum lumborum principium sub φη mentriculi fundo reperitur , quae para creas mel callis reas dieitur 3 eujus utilitas ea portae ramos suseipere , qui mox per totum mesenterium ct alias partes ijunduntur , intereedens tentricu- Ium ct portam, vetat ne subdita eorpora laedantur se ne ventriculus ciborum gramitate lumbis innixus ase eorum duritie laedatur ; , ne arteria is ventriculo pleno comprimatur , &c.
Patet igitur, quod Fallopias dixerat de hac glandula sub vortieuli fundo posita , id inelnum perperam intellexisse de glandula maxima me senterm propria, quae ibi loci sita non est. Addit etiam Fallopius, . glandulam hanc maximam venae portae ramos jubcipere , qui mox per totum me in senterium aliasque partes dispun untur.
63쪽
Unde constat hanc ejus glandulam non esse in mesenterio. Uerum ab eo forte appellari mesenterii glandulam 3, ob vicinitatem & connexionem ipsius cum
Quibus sic definitis, revertimur e semita in viam. Quippe destripta jam lactearum distributione, earundem actiones&tisius atque etiam glandularum mesenterii facilius indagabimus.
C A P. IX. natomicorum sententiae de actione
examinantur.' Natomici, venis lacteis nondum re repertis , ignobiles admodum usus , hisce glandulis ascripserunt, praesertim vero duos ; nempe ut superfluas intestinorum humiditates absorbeant, ct vasorum me senterii divisones fustuleiant. Galenus
priorem videtur rejicere , tertiumque ei substituere nimirum , intestina humecta re , quo melius cibum excoquant. Hia NAnia usius cum priore non consistit. Etenim ditates si hae glandulae intestinorum humidita- intestinο- tes abirbeant, qui fieri potest , ut eae-r =', dem intestina humectent Probabilior sisthisis, quidem Videtur Galeni sententia , quo a Dudi niam hae glandulae molles admodum atri . rati Que humidae sunt , adeoque humectanais partibus idoneae. Quare non negamus, ι quin
64쪽
quin ut Galenus voluit) ob loci viciniam, blando suo fotu aliquid faciant ad cibo
rum elixationem. Qua autem ratione superfluas humiditates absorbeant,equidem non intelligo. Postquam enim expictae semel fuerint, novas superfluitates recipere nequeunt. Quod enim plenum est, ulterioris receptionis incapax redditur; nisi habeat, quo exoneret aliquo modo id quod prius exceperati Neque enim credendum
est , materiam jam receptam in nihilum abaime. Negamus igitur his glandulis eum usum; nempe, ut sint absorbendis humiditatibus institutae. Quod ad alterum usum, a Veteribus, glandulis hisce adscriptum attinet, nimirum , fulcire vasorum divisiones, is Quoque non tantum ignobilis, sed & plane improbabilis est. Primo enim hae glandulae omnibus vasorum diductionibus non adsunt; indeque saltem patet, ad cujussi-bet divisionis vasorum tutelam non neces.sario requiri; si enim necessariae essent, omnibus divisionibus assigerentur. Natura quippe nunquam deficit in oecessariis. Insuper, si tutela divisionum vasorum esset summus glandularum harum usus, omnes ejusdem speciei forent. Uerdm glandulae diversarum specierum reperiuntur: nam illae mesenterii, specie differunta pancreate, & utraque a renibus suc-3 7 centu-
65쪽
centuriatis , ut etiam a thymo. Cum ergo glandulae sint diversarum specierum , ne cesse est, ut usibus etiam diversis insen, viant.Quorsum enim manente eodem usu, natura speciem variasset.
Porro, si hae glandulae inserviant vash-rum tutelae, ne comprimantur, aut quoquo modo occludantur, videntur potius ad vasorum capillarium , aut aliarum mi nimarum propaginum munimentum re quiri : minora enim vasa facilius comprimuntur , vel alio modo occluduntur. Ma-Jora enim vasa ob meatuum amplitudinem
haud facile hisce incommodis obnoxia sunt. Ad haec, vix explicari potest, qua ratione hae glandulae,vasa quibus assixae sunt,
a compressione atque obstructione tueantur : non enim semper fossula aliqua excavatae sunt, ut vas in eam receptum, a compressione protegant: neque ipsae etiam rigidae adeo sunt, ut corpus aliud in sinu bus iiis locatum , a compressionis injuria defendant. Denique insuffcientia huJus usus luculentius constabit, ex ipsa veri usus harum glandularum explicatione, quam proximo loco aggrederemur; nisi necesse videretur prilis venarum lactearum usum asserere.
66쪽
u venarum lactearum. 39C A P. X. Usus venarum lactearum.
TI E mmae videntur manifeste inservire receptioni ehyli ab intestinis. Enimvero non comparent, nisi animal opportuno tempore post pastum aperiatur, quod a gumento est, eas , in jejuno animali ideo cerni non posse , quia tunc vfleuae sunt. Quippe haud suo colore, sed aIieno, nempe , lactis, quod in se continent, conspicuae fiunt. Quaere, autem , quo chylum hoc pacto receptum deferant. Respondeor non est dubium , quin ab intestinis versus glandulas me senterii eundem deducant. Etenim si digitorum compressu succum nunc Versus mesenterium impellas,facile & sine renixu ullo, levissimo impulset obsequitur. Verum si motum huic contrarium instituas, pertinaciter renititur, conatumque omnem frustratur atque eludit. Porro, paulo antequam in mesenterii
glandulas se exonerant, iterum divaricari ancipiunt, atque adeo chylum in omnes glandularum partes distribuunt, eademque distributio nos ad glandularum harum verum usum , quasi manu deducit. Existimo itaque glandulas hasce non tam alterationi chyli inservire , quamseparationi purioris ac mitioris cujusdam succi ab eodem in partium nervosarum alimen
67쪽
tum , & restitutioni reliquiarum ejusdem magis spirituosarum in commune rece praculum. Quarum actionum prior perficitur , partim percolatione quadam per substantiam glandulae facta, partim attractione similari extremitatum nervi glandulae appropriati: posterior similiter sit . partim percolatione per glandulam, par-'tim suctione electiva extremitatum lecteain rum secundi generis, e glandula ortarum. Si quis asserat, usum earum p cipuum esse, ut alterationem aliquam chylo induincant ; magna profecto dissicultate tenebitur. Quippe haud facile dictu est , quamnam mutationem in lacteum hunc hum rem introducere queant, cum substantia pariter ac temperamento lacti huic plane consimileis appareant. Porro , succus ab his glandulis transmissus in commune chyli receptaculum, nullo modo altera tus conspicitur, sive colorem ejus, sive
substantiam spectes. Existimo enim,sententiam illam Cl.Vir. D.Glusoni Collegae nostri in Anasomia hepatis eventilatam, non plane improbabilem esse; nimirum, duo esse alimentorum genera,alterum sanguinis ipsius,& sanguineorum pare hymatum;alterum partium spermaticarum: atque isthuc alimentum
partibus fibrosis, nervorum ministerio, dispensari; nervosque e glandulis nutritiis idem primo imbibere. Eidem porro assen tior,tres glandularum primarios usus esse; nempe
68쪽
Usus venarum lactearim. tnempe nutritionem. excretionem , & reductionem : glandulasque has me senterii, S illas lumborum esse praecipue nutritias. Usus ergo harum glandularum, arumque nervorum, & lactearum utriusque generis eisdem ministrantium ex dictis satis patet; nimirum lactearum primigeneris, esse, advehere chylum integrum ad glandulas, & eundem in eas distribuere; ipsarum glandularum, secernere succum nutritium partium nervosarum a succo lacteo; nervorum, succum dictum nutritium amigere & absportare; lamarum denique fecundi generis alteram partem , nempe lacteam , attrahere & in commune receptaculum deducere.
C A P. XI. 9 sectus Glandularum mesenterii. x X peditis jam usibus harum glandula
rum , vasorumque iis famulantium ;forte non erit abs re affectus earundem frequentiores paucis expendere. Sunt autem , Intemperies, angustas e Morbi
obstructio, tumores equois generis utpo- Glandute stiriai, seraphulae,strumae) inflammationes , abscessu, ulcera, ct tonus vittatus. 'Aliqui censent partem hanc esse quasi -- corporis sentinam , ad quam , tota hujus senterium
colluvies confluat: unde Fernelius, se eho- si ς sutiterae, melancholiae, Harrhaeae senteriae,' q*- ea extae,atrophiae,languoris, lentarum errantiumquesebrium, latentium morborum, melan
69쪽
melancholiae Dpochondriacae, vomitionum 1 crebrarum , dolorum colicoram , tumorum ,
ct abscessuum variorum causas , ut plurimis in hiseesedibus, invenisse scripsit. Revera partes hae, erroribus maxime obnoxiae sunt, & insalubris diaetae frequentasque intemperantiae poenas Iuunt. Quin & a numerotis arteriis, venisque per tunicas earum distributis frequenter male mulctantur. Praesertim cum hepar quoquo modo obstructum , aut aliter male se habens, non satis expedite sanguinem per Venam portae assi uentem , transmittit in cavam. Unde fit, ut in venas melanteriincas regurgitet, easque facile reddat varicosas: aut etiam intra tunicas mesenterii finguine effuso, abscessus occasionem ministret; aut quod saepicis ovenit) dysen- 'teriam vel fluxum hepaticum inducat.Verum hi morbi, ut plurimim, non principaliter mesenterio, sed erroribus eX ternis, Vci praecedenti aliarum partium vitio aia scribendi sunt. Veteres enim medici partibus hisce , tam numerosiam morborum seriem nunquam attribuerunt. Recentiore vero practici videntur propterea partibus hisce complures morbos tribuere , quod aliter eorum suffcientes causas assignare
Nobis abunde satis erit, de propositis pauca advertere. Ac primo ad intemperiem quod attinet, ea rarissime partibus hisce primario accidit. In hypochondriacis veros
70쪽
ω , calida atque sicca intemperies, sire aventriculo , sive ab intestinis , facile ad has partes derivatur; nimirum , quia in iis, ventriculus ac intestina phlogosi, ut plurimum , assiciuntur , unde fit, ut sanguis ab illis per vellas versus hepar recurrens, partim per mesenterium, partimque per Vi cinas sedes transiens, eidem mesenterio' stam intemperiem communicet. Alioquin eum mesenterium solo lacteo humore, tanquam sibi proprio, alluatur,neri vix potest , ut morbo sicco & calido primario corripiatur. Siquidem lacteus hic succus contrarii plane temperamenti est, nimirum , humidi & frigidi, vel humidi & m .derate saltem calidi. Porro , in ascitide me senterium collu-' vie aquosa obrutum, humidam atque frigidam intemperiem agre evaserit. Ima forte evenit, ut ex morbis et propriis, etiam aliquando intemperies humida aut frigida oriatur. Sunt etiam hae partes tu. moribus nonnunquam frigidis obnoxiae,
ut mox dicetur. 4Proximo loco, angustia & obstruitio ου -- horum vasorum perpendenda est ; quae quinque modis contingere potost NA ,. Primo in ipso aditu succi iaciei in orin io. cio venarum lactearum. Secundo in transitu ejusdem per mesen xo. terii glandulas. Tertio, in transitu sanguinis ex arterils m 3 o. Venas, per earundem glandularum substantiam. γ