Jus naturae methodo scientifica pertractatum. Pars prima octava ... Authore Christiano Wolfio .. Pars sexta de dominio utili, in specie de feudo, accedit doctrina de interpretatione, de iure ex communione primaeva residuo ... Autore Christiano L.B. d

발행: 1746년

분량: 809페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

Pars VI. Cap. IV.

imminet, sed ut salvae perveniant in locum destinatum.Quamobrem jactus quoque non tantummodo fit eo animo, ut praesens periculum depellatur; verum etiam sub spe fore, ut, ubi navis praesens periculum evaserit , postea salva in locum destinatum ventura sit. Non igitur absonum videri debet, quod contributio, quae propter jactum, quo servatur navis, facienda, conditionata intelligatur, scilicet ut fit praestanda, si qui . dem navis cum iis , quae in eadem sunt . salva in locum destinatum pervenerit. Iactus enim non prodest nisi iis, quorum res salvae in locum destinatum perveniunt. Sane si jactus non fuisset factus, sed res jactae in navi mansssem ; navi laborante , dum casus alius funestus contingit, eidem perirculo expositae fuissent, cui nunc exponuntur res ceterae, quae tum in navi remanserunt adeoque his Pereuntibus una periis.sent. Nulla igitur ratio est, cur ii, quorum res nunc pereunt,

conferre debeant illi, cujus res per jactum amissae. Propter jactum factum perinde est, ac si is, cujus re de navi jactae sunt. tantum adhuc in navi haberet, quantum ipsi conferendum de iis, quae per jactum servata sunt, ut adeo massa bonorum, quae in navi habet, constituatur quasi ex partibus rerum ser eata rum. His adeo rebus pereuntibus perit quoque ipsi massa bonorum in periculo priori, cujus avertendi gratia jactum fieri necesse fuerat, ipsi quasi servatorum, quod vero ipsi conserenodum fuerat de rebus, quae secundum periculum evaserunt, adhue subsistit, consequenter nulla ratio est , cur non fit adhuc conserendum. Enimvero si impensas facere debuit, qui res

quasdam servavit, veluti s mercedem solverit urinatoribus, ut merces submersas extraherent, a pretio mercium hae impensae

utique subducendae, sicuti & pretium deteriorationis, quando deteriores factae sunt: neque enim servatum dici potes , nisi ruod adhue in lucro est. Quod si hoc modo singula perpenas, nihil superine puto, quod possit esse obscurum. Equidem si nobis prolixoribus esse liceret, ac jam propostum esset

exasciatam iuris marini theoriam condere singula accuratius demonstrari poterant et quoniam vero de jama navis levandae gratia taci-do non agunus, nis quatenus ad hanc t Iam

552쪽

De Fure ex communione primaeva residuo cte.

Iam pertexendam nos invitavit ius necessitatis ex primaeva communione residuum, ideo lassicit aperire fontes, unde deducenda sunt, quae ad casus huc spectantes definiendum usui esse possunt. Non licet excipere , quod res naufragae v. gr. ab uri natoribus extractae non fuerint servatae per iactum, sed per urinatores: etsi enim jactus non si causa proxima, cur servatae fuerint, causa tamen remota est, sne qua proximae non fuerat locus, quatenus nimirum propter jactum navis delata in eum locum, ubi res submersae extrahi potuerunt.

g. 66O. Quoniam si navis jactu levasa orta iterum tempestite velDeretvina His eos. Daesto postea interis, illi, quorum merces periere, rione rerum nihil ei conserunt, qui per jactum suas amiserat g. 639. Iiari rem,s contingat merces quasdam factas recFerari, Gmrem eoru 'I'stea aisdem nihil conferre tenetur iis, quorum re poseo νβurgio pe' casa --ιraerunt. laureas. Horum enim res, cum naufragio perierint, nihil ad hoe eo serunt, quod res jactae fuerint servatae, consequenter nulla ratio est, cur damnum ipsorum ei, cujus res iactae sunt, comis mune esse debeat, adeoque nec quicquam hic ad damnum istud resarciendum conferre tenetur. Ast si hujus res quaedam de navi dejectae recuperatae fuerint, id prodest ei, cujus res naufragae recuperatae sunt, cum, quod hic illi conferre deis

553쪽

Pars VI. cap. IV.

levandae causa merces quaedam in scapham trajiciantur, hoc fit naufragii evitandi causa, consequenter si scapha Bbmergitur , perinde est ac si res navis levandae causa de navi j etae fuissent in mare. Enimvero si naufragii evitandi causa

jactus fiat, damnum commune est, ac omnes, quorum res in naui salvae sunt, ad id resarciendum contribuere tenentur 3. 6as.). Ergo etiam commune erit damnum & ad id re-larciendum contribuere tonentur Omnes, quorum res in navi salvae sunt, si navis levandae, adeoque naufragii evitandi causia merces quaedam in scapham fuerint trajectae, scapha vero submersia fuerit. Euia erat unum.

Quodsi scapha salva intereat navis, perinde est ac si

navis jactu levata eadem tamen tem Pestate intereat, is vero, cujus res jactae sunt, eaS recuperet. Enimvero quando hoc contingit res recuperatae manent domini siui, nec quicquam de iis conserre tenetur ad resarciendum damnum reis

liquorum g. 638.). Quamobrem si scapha, in quam na

vis levandae causia res trajectae, falva navis intereat; hi quoque, quorum res in scapha salvae sunt, nihil iis conferre tenentur, quorum res cum navi perierunt. Μηd erat alterum. Ratio contributionis in casu priore manifesta est. Nisi enim res traiectae suissent in scapham, sed in nave mansissent, non periissent, sed salvae fuissent. Quosam tamen ut meroces in navi manentes servari possint, quaedam in scapham trajiciendae suerunt; ideo earundem interitu servatae sunt c terae. Ast haec ratio cessat in casu posteriori, in quo merces in scapham trajectae minime servatae fuerunt ea de causa,quod quae in navi manserunt. periere. Ratio nimirum contributisonis, cum qua jam nobis negotium est, haec est, quod damno unius promoveatur comm dum reliquorum, seu damnum ahiis avertatur. Ad hanc qui animum advenit, facile in quovis . casu perspiciet, utrum locum habeat contributio, nec ne.

554쪽

De nre ex communione primaeva resduo M. SI

Iactas umerarius dicitur, si quis culpa sua in mare quid Di eremia projecerit, veluti si calicem alterius per negligentiam in j Eus. profundum labi patiatur. Lascietus vocatur, si quis dolorem alterius in mare projecerit, veluti si nummos alteri excusserit, ut in mare cadant, aut animo perdendi res, quae sunt alterius, in mare projicit. Meticulosus appellatur, si quis mari non adsiuctus a periculo naufragii sibi metuit, ubi metuendum non est, ac propterea navis levandae causa ja- . .ctum facit. Factus denique non pure necessaraus vocatur,

quando periculum navi revera quidem imminet, sed calum fortuitum culpa praecessit, aut periculo causam dedit, ut ja- duim fieri necesse sit. Unde patet iactum necessarium eum dicendum, qui fieri dubet, quando periculum navi revera imminet, cui nulla culpa causam dedit, aut quod culpa nulla praecessit. Casus, in quibus fit iactus, probe distinguendi sunt, ut appareat . quando ne larius sit existimandus, consequenter contributioni Iocus sit, ne ad damnum resarciendum contribuistione communi cogantur, qui nihil contribuere debent.

663. Ob factum temerarium, tisic Μ, meticulosum S non pure dirando οί necessarium contritatio non st; sed damnum eodem datum resar' factam ce

cire solus tenerar, qui in causa fuit, cur factus fuerit factu' a ἔδει contriba- seri debiserit. Quodsi enim jactus fuerit temerarius, lascivus, P. meticulosus, vel non pure necessarius, damnum, quod e dem datum, vel dolo, vel culpa datum 66 a. . Quamobrem cum damnum dolo vel culpa datum sit resarciendum ab co , cujus dolo vel culpa datum .s8 o. pari. a. Τιν. nar. is solus damnum resarcire tenetur, qui in causa scit, cur ja-

555쪽

s16 Pars VI. Cap. IV.

ctus sectus, aut fieri debuerit, consequenter Ob jactum temerarium, lascivum, meticulosum & non pure necessarium contributio non fit.

Exempla, quae modo dedimus de singulis jactus speciebus.

propostionem praesentem satis illustrant. Ex iactu temerario &Ιascivo nullum percipere commodum eos, qui res in nave habent, nec per eandem servari alias perituras, per se patet, ut adeo superfluum videatur hunc jactum contributioni liabtrahere. Si iactus meticulosus fuerit, cum is ab imperitia proficiscatur; dubium saltem videri poterat, num imperitia projicienti imputari possit. Quodsi navicularius is fuerit, cum in navi. gando se artificem profiteatur, imperitia ejus culph accentetur g. I 273.para. 4. Iur. nat. : sn alius fuerit, utique ipsi imputandum, quod proprio motu secerit, quae non sine consilio &suffragio aliorum se peritiorum, quos in nave adesse noverat, facere debebat. Ceterum ne lis moveri possit, utrum iactus fue-llit meticulosus, an necessarius; lege positiva cautum est, ne i ctus fiat nisi explorata prius voluntate mercatorum & institorum, si qui in nave adsint, aut si praesentes consentire nolint in jactum, reliquorum navalium sociorum , qui majore istius. modi rerum experientia instructi sunt. Culpa nautae casum, . quo naufragii periculum imminet na Ui, non uno modo praecedere potest, veluti si nulla tempestate coactus, sed sola imperitia sua navim ad seopulos deducit, fi sola avaritia ductus, Vel absque ulla praegnante musa loca devia sectatur , si debito tempore navim e portu non solvit , vel f tWit media tempestate. meruerio in dissert. de contrib. propter jact. th. 3s. culpam nariae ad tres sontes reducit, nimirum s non facit, qu&d diligens facere solet; A contra pactionem, & si fait in mora. Sed talia discutere non est hujus loci, ubi salacm ex misi causa quaedam in medium proferuntur. Nulla conci caeli dictio humana, circa quam non uno mo lo orlpa m i hirti pos-st. Culparum igitur species in quot RVt act otiir L ere oin mittendas qui detegere voluerit. es loco m. iotria Dd: ruetricium

556쪽

De Fure ex communione primaeva refiduo cte. SI

pae generibus dicta sunt in parte prima Philosophiae practicae universalis actionis vero illius circa quam quot modis culpa committi possit disquiritur, notionem habere debet, quantum fieri potest, adaequatam, veluti in praesenti totius artis navigandi in mari. Latismus hic aperitur campus, in quo utiliter versari essunt, qui Philosophiam practicam novis veritatibus ditare

luerint.

g. 664. Si magi fer navim plus aovo oneravit, ac propterea Iactum m no fieri necesse fuit; ipse damnum solus resarcire tenetur, nec ulti aptus aequo reliquis, qui merces in nata habent, fra debet contraborto. Etenim onerata. si navis levanda naufragii evitandi causa, quia magister eam plus aequo oneravit; cum is scire debeat, quantum navi mnus imponi possit, culpa magistri jactus fit s. 737. pari. LPM. strin. unis. J, consequenter jactus non pure necessarius est, etsi evitandi naufragii causia fiat g. 66 a. . Quoniam itaque ob jactum non pure necessarium nulla fit contributio, sed damnum datum solus resarcire tenetur, qui in causa fuit, cur jactiis fieri debuerit 3 663. ; magister quoque navis,qui eam plus aequo Oneravit, damnum jactu datum solus resarcire tenetur, nec ulla a reliquis, qui merces in navi habent, fieri debet contributio.

Num navis plus aequo fuerit onerata non modo inde inte, Iigitur, si metuendum fit, ne nim ro pondere submergatur navis, ubi alias istiusmodi periculum metuendum non est; verem iam colligit Ar ex pondere rerum in navi residuarum sectu facto, quando tempestas naufragium minabatu. Ast in haec inquirere non est huius loci.

. 6 6 e.

Si communis peritali aversendi graria armamenta navis. De arma motas, anchora, yuantes depcι-Iur, vel caduntur; damnum Am motu na Tit 3 mune

557쪽

Pars VI. Cap. IV.

iis iude- mu e es domini navis se omnium, qui res in nave habene. svι-ctis , vel ca. Gnaeum adeo inter eos eodem modo , quo damnum j .m duram

sit. dimiditur. Ostenditur eodem prorsius modo, quo supra demonstravimus, damnum jactu datum commune csse atque dividendum in ratione pretii rerum, quas unusquisque in nave habuit, ac ipsius navis g. 6as. .

Nimirum perinde ac in iactu hic res propriae unicuique ser- . vantur perditis alienis. Atque adeo huc applicari debent, qua in genere de rebus perdendo alienas servatis demonstrata sunt g. 6a r. , quemadmodum ea ad casum jactus applicavimus. Ceterum hic non tantummodo intelligitur periculum naufragii , quemadmodum in casu jactus; verum etiam aliud quodcunque, quod navi ac omnibus, quae in ea sunt, tam per nis, . . quam rebus una imminet, veluti si nauta navim a periculo ab Κoste vel piratis imminente liberaturus anchoram detruncare cogitur, cum eidem ex profundo extrahendae mora nulla superst.

l. 666.

Si eusus quidam in navi vel rebus eidem impossis contingit. vel naufragium factum fuerit , quod evitara non florerat; da mnum est solius domini: si quis ex naufragis quocunque modo qui contingente. servat, idIibi servat. . Quodsi enim casus quidam in nave, vel rebus eidem impositis contingat, cum magister navis locet operam suam iis, qui res suas navi imposuerunt, sicilicet ut eas in locum destinati mrvehat j. ιι94. 8art. Iur. nat. ἰin casu priori perinde est, ac si locator operarum in mentum operas u stando frangit, vel perdit, in posteriore autem , ac si damnum in materia conductoris operarum contingit casu, quae ad faciendum ex materia illa opus condu- sunt. Enimvero si locator operarum fregerit vel perdiderit instrumentum , operas promissas praestando, damnum ipsius est g. ia 67. pari. q. Iur. nat. , si vero opera alterius

De casu in

nave vel mercibus Digitigod by Ora e

558쪽

De Jure ex communione primaevi residuo M. SI '

conducatur ad faciendum opus ex materia tua, damnum in materia calu datum tuum est g. ra 66. 8art. . Iur. nat. .

Ergo etiam si castis quidam in nave vel rebus eidem impositis contingit i damnum est solius domini, nimirum si casus contingat in nave, domini navis, si in rebus eidem impolitis, domini istarum rerum. Euod erat prunum. Quod si naufragium factum fuerit, quod evitari non poterat, casus tam in nave, quam in rebus eidem impositis contingit. Quamobrem cum in casu priori damnum sit domini navis, in posteriori vero domini rerum nauseagarum; si naustagium faetium fuerit, quod evitari non poterat, damnum, quod in nave datur, est domini navis solius, quod vero datur in rebus eidem impositis domini rerum. 2 uod

erat secuAdum. Cum res nausea gae maneant dominorum suorum g. 4a8. Part. a. Furi nat. , quemadmodum si naufragio, quod evitari non poterat, amittantur, damnum solius domini est, per demon rata n. a. Si casus in nave contingat, quod tum perinde si ae s locata operarum instrumenrum aliquod perdit, vel frangit operas praestando; nemo facile in dubiuia revocaverit. Enimvero erunt sorstan nonnulli, quibus dubium videtur, num perinde haberi possiri ac si casus contingat in materia, ex qua locator operarum opus conficere debet, quando casus contingit in re. hus navi impofitis. Velim igitur cogitent, in utroque casu a. mitti Qel deteriorari rem conductoris, circa quam operas pro missas praestare debet locator. Sive igitur casu quodam mere fortuito amittantur, sive deteriorentur res conductoris, id fine ullo facto locatoris contingit, sue ex iis opus quoddam tam tuam ex materia conficere debeat, sive eas in locum quendam estinatum vehere. Quodsi Vero quispiam res naufragas quo cunque modo servet, cum non serventur interitu ceterarum,

quae

559쪽

rum ex ea

allatis.

Pars VI. Cap. IV.

quae una in nave suerunt, contributionis ratio cessat, quae p-pter jactum fieri debet. . 667.

Si navis merciόus quibusdam ae iis tota redinarur a piratis, vel hoste; damnum cιmmune omnium contributione resarciendam,

quemaaemodum propter jactum. Amo vero quis res suas satiem redemit, ceteris Dihil conferre tenetur. Et ,s pirata uni, velast ri alι3uid a ulerint, damnum ejus suus es, cujus sunt res. Etenim si navis tota morcibus quibusdam datis redimatur a piratis vel hoste, perinde omnino est, ac si communis periculi causa perderentur res alienae, aut, si mavis, evitandi naufragii causa merces quaedam de nave dejicerentur. Enimvero si communis periculi depellendi causia res alienae perduntur, damnum commune est f. 6a r. &, si evitandi naufragii causa iactus fit, damnum commune est domini navis & eorum, qui merces in nave habent β. 6as. , communi contributione resarciendum g. 6 a I. . Quamobrem si navis mercibus quibusdam datis tota redimatur a piratis vel hoste, damnum quoque omnium contributione resiarciisendum, quemadmodum propter jactum. αuod erar imum. Si nave a piratis uel hoste capta unus saltem vel alterres suas redemit, cum tunc perinde sit ac si res suas, quas amiserat, recuperasset certis impensis factis, nulla sane ratio est cur ceteris , qui res suas non redemerunt, aliquid conferre debeat. Nihil adeo constare debet s. Io. Onta. λαaod erat fecundum. Denique si piratae uni, vel alteri aliquid abstulerint, tum casus in rebus navi impositis contingit, nullo quippe facto eorum, qui in nave sunt. Quod si vero casus in rebus

navi impositis contingit, damnum est solius domini g. 666. . Ergo

560쪽

De Fure ex e mmetione Irimaeva residuo cte. sa IErgo etiam damnum solius domini esse debet, si piratae res. .

quas in navi habebat, abstulerint. απια erat tertium.

Nimirum quando mercibus quibusdam datis redimitur tota navis. eaedem pro omnibus dantur, qui merces in nave habent,&ipso domino navis: ast quando quis merces suas tantummo do redemit, nec ipse quidpiam dat pro aliis, nec ceteri, qui merces suas non reciimunt, pro ipso quidpiam dederunt. In casu adeo priori manifesta est ratio contributionis, in posteriori nullam adesse apparet.

. 668. Quoniam perinde est . sive pro redimenda tota navi m viis μι-

dentur merces quaedam, quae in navi sunt, sive certa pecu ianiae summa, quando vero navis tota mercibus quibusdam em... datis redimitur a piratis. Vel hoste, damnum commune omnium contributione resarciendum, quemadmodum fit propter jactum g. 667. ; si navis a piratis, vel ab hoste rata rediis

matur certa pecuniae samma, cum domino natis omnes, qui res quase iam in nave fa m. contribuere tenentur, consequenter sina ra pro promissa pecunia summa, qua naevis tota redemta, Murim captus manet, omnium contritatione liberandas. Eadem etiam hic est ratio, quae fuit in contributione proptee iactum, nimirum ut omnes contribuant ad hoc, per quod res e rum servatae sunt, & in hoc solutio pecuniae, qua redimitur navis, convenit cum jactu, quo eadem levatur : utrumque eorum est medium avertendi periculum res omnes amittendi.

g. 669. Si nauta nater necessitatem sectetur tua devia os uo rara; De nauta bis damnum, quod contingit, Vse solus resarcire rennari Etenim ea devia vel si nauta p ter necessitatem sectetur loca devia aut non tuta, minus rata ae damnum ideo datur; damnum hoc datur culpa ipsius.sectore. Quamobrem cum damnum culpa datum is rectrcire teneat, si Far. NM. Parari. uuia turi

SEARCH

MENU NAVIGATION