장음표시 사용
711쪽
De virtutiabus moratribus ad poste
bitet, eodem prorsus modo tam veritatum moralium notitiam, quam praxin virtutum, aut si mavis virtutes ipsas ad posteros propagari posse. Sunt utique rationes, quae homines magis impellunt ad artes , quam ad virtutes propagandas: ast inde minime conficitur, has non eodem modo, quo illas propagari posse. Nihil adeo asserimus, quod sit a ratione alienum. nec experientiae consentaneum. Absit autem ut tibi persuadeas, perinde esse, sive in propagandis scientiis, artibus ac viris tutibus moralibus, praesentium saltem utilitatem ac felicitatem intendas, sue etiam posterorum rationem habeas, quasi utilitas posteris inde expedianda per se in eosdem redundet. Contrarium enim patebit suo loco in Philosophia morali, ubi talia explicatius tradenda , quae quomodocunque ad praxin virtutum faciunt.
g. 8ss. Operam dare debemus , ut virtutes morales etiam ad posteros
propagentur. Osficii nostri est, ut in propagandis virtutibus moralibus seduli simus β. 638. part. ι. Fur. nato, ac fieri potest, ut easdem ad posteros quoque propagemus g. 8 sq. . Enimvero si quod officium posteris praestare possumus, ad id praestandum obligamur g. 8so. . Quamobrem etiam obligamur virtutes morales ad posteros propagare, consequenter operam dare debemus, ut propagentur. Non una sane de causa contingit praxin hujus ossicii esse dissicilem , & dissicultates haud raro objici insuperabiles i id ruod suo loco in Philosophia morali patebit, quando impe
imenta virtutis & causas vitiorum demonstraturi sumus. Quamvis autem conatus noster eventu, quem optamus, destituatur; id tamen minime nos liberat ab obligatione nostra. Faciendum, quod nostrum est ac a nobis fieri potest ; cetera committenda providentiae divinae. Neque tamen eat stimanis dum est, quod, si plures satisfacerent omni animi contentione huic ossicio, nullum prorsus fore essectum. Sed quicquid hu-
712쪽
De voti dum vatis O inciis erga posteros. 673
jus sit, nobis hic saltem docendum est, quid si ossicii nostri,
non vero in praesenti disquirendum, quo effectu eidem satisfiat. Sane nemo dissitetur, recte in Jure naturae demonstrari, quod homines in universum omnes unusquisque amare deo beat tanquam seipsum, etsi rarissima sint hujus amoris exempla, nec fieri a nobis possit, ut omnium omnino animis amor iste instilletur. Ecquis ergo jure reprehendet, quod virtutis ad posteros propagationem urgeamus, quia videmus quam multa snt, quae conatus nostros irritos facere possunt
s. 8 6. Quoniam sine virtute nemo felix esse potest, nec feli- Decinas citas a virtute sejungi potest .4oo. 8art. I. Phil. tract. univo, bc tar Operam vero dare debemus, ut virtutes morales etiam ad po-serorum. steros propagentur s. 8ss.), nobu quoque opera danda est, ut
felicitatem posterorum promoveamus. Convenit hoc maxime amori universali, quo etiam poste- ros prosequi debemus f. 8 si . J. Quodsi enim posteros amamus, voluptatem percipimus ex eorum felicitate g. 633. V Ampis.) & amor nos impellit, ut ad felicitatem illorum cons
ramus g. 6sa. 636. Pota. empir. , quicquid a nobis proficisci potest. . 8ST. arbores fructfera poserorum causa plantandae, immo etiam De arbor Divestres, ubi verendum, ne meeris aest ignιrum se sciens cipta, bus ιngraria ac eorundem causa lignis parce utendum. Ossicii enim nostri est, ampsero- ut, quicquid ad hoc conferre valeamus, ne aliis desint ea, rum plan- quae ad vitae necessitatem faciunt, multiplicando scilicet re- eandis. rum necessariarum proventum, quas natura sua sponte non Prosert s. so6. para. l. Furi nat. & plantare arbores sylvestres, si natura sua sponte non profert tantam lignorum copiam, quanta omnibus sussicit ad vitam conservandam &commode transigendam g. 3o9. pari. 1. 3 r. nat. . Nemo
713쪽
ignorat, fructus arborum ad cibos referendos esse, adeoque vitae neCesstati inservire, non autem semper fieri posse, ut, arborum, quas plantas, fructus ipse percipias. Posteris adeo consulitur arbores fructiferas plantando. Ac idem patet de arboribus sylvestribus, quarum picra que tarde admodum crescunt, antequam caedi possint. Quoniam itaque ad praestandum ossicium posteris obligamur, si quod iisdem praestare valemus s. 8 so. ; arbores fructiferas posterorum caula plantandae sunt, immo etiam sylvestres, ubi vercndum, ne posteris desit lignorum sussiciens copia. 2Puoderat anum. Lignorum usu homines carere non posse, si vitae necessitati ac commoditati prospicere velint, nemo est qui nesciat, ut adeo ligna sint in numero rerum tam necessariarum, quam utilium cs. 499. so O. Bart. f. Jur. nar.2. Lex naturae omni homini tribuit usum rerum necessariarum & utilium necessarium g. 34. pari. a. Furi nat , adeoque arboreS syl- . vestros non modo destinantur usui eorum, qui nunc vivunt,
sed etiam posterorum. Quamobrem lege naturae permissum esse nequit, ut lignorum usu priventur posteri, si quidem is iisdem conservari potest. Quod si ergo metuendum, ne posteris desit lassiciens lignorum copia, corundem causa
lignis parce utendum. χuod erat alterum.
De posteris adeo bene merentur, cum qui arboribus sylvestribus plintandis operam dant. ubi verendum, ne desit ligno rum sussiciens copia posteris, tum qui lignorum parsimoniam docent, inquirendo in artem lignis parce utendi. Lignorum abusum non defendunt dominia, neque enim haec introduci
potuerunt in praejudicium posterorum. Natura res commuis 'nes facit toti geneti humano, neque consulit tantummodo iis, qui nunc vivunt, verum etiam posteris. Postquam adeo dominia introducta sunt , rubus ita ut ndum , ne postcris auferatur ,.quod ipsorum aliquando cile dubet. Amori postero
714쪽
De nondum natis O viciis erga posteros. 67s
rum adversatur, cum ipsorum detrimento suae prospicere utilitati. Et justitiae universali convenit, ut actiones nostras etiam reseramus ad utilitatem posterorum , quantum datur 3. 93 4. para. t. Jur. naz g. 8so. h. . Sed nolumus in explicandis ossiciis erga p eros esse prolixiores : qui enim amore posterorum indulgere voluerit M. 8si. & ad animum revocaverit , se ad omne ossicium posteris praestandum obligari,
quod a se in ipsos proficisci pores g. 8so. , is per se agrici stet, quid posteris debeat, quoties sese occasio offert iisdem ossicium aliquod praestandi.
De officiis Sc jure Eruditorum.
ERudius vocamus eos, qui rerum cognitionem ae scien od i
tiranni habent. Pro diversitate rerum, quarum quis is his cognitionem ac scientiam habet, speciale sortitur nO- , men. Ita mus appellatur, qui juris cognitionem ac scientiam habet: Medictis, qui sanitatis ac morborum & modi illam conservandi, hos curandi cognitionem ac scientiam habet: Nascus, qui rerum naturalium cognitionem ac scientiam habet: Liserator, qui linguarum cognitionem ac scientiam habet: Historacus, qui rerum singularium, factorum inprimis hominum in singulari, cognitionem habet: Rhetori qui artis oratoriae cognitionem ac scientiam habet, & ita
porro. Notio eruditi communi loquendi usu non satis determinata est : hic vero vocabulum ad signiscatum fixum fuit reis ducendum , qui ab usu loquendi non abhorreat. Commuis nis loquendi usus exigere videtur, ut quis cognitioni ac scientiae rerum se unice dedat . nec aliud vitae genus primario secte-
715쪽
tur, quin potius sua rerum cognitione ac scientia aliis inserviore studet, nisi in otio liberario consenescere malit. Videtur etiam idem requirere, ut quis recepto inter nos more rerum cognitioni ac scientiae acquirendae operam navaverit, ut alia taceamus. Immo sunt qui putant, neminem esse posse eruditum, nisi calleat linguam Latinam, vel etiam Graecam aut Hebraicam. Enimvero talia nobis insuper habenda sunt, ubi vagus ac inconstans loquendi mos minime ferendus. Illud autem per se patet, non statim eruditi nomen mereri, qui unius, vel alterius rei cognitionem, aut scientiam habet; sed requiri ad eruditum, ut saltem rerum certi generis, veluti juris, aut modi conservandi sanitatem ac curandi morbos e gnitionem ac scientiam habeat. Ideo eruditi minime appellantur artifices ac opifices , quamvis cognitionem habeant illarum rerum, quae ad artem suam, vel opificium pertinent, nec eruditus vocatur miles, utut habeat cognitionem illarum rerum , quae ad bellum gerendum necessariae sunt. Maliger dixit eruditum esse, qui norit rcrum disserentias ac possit unumquodque proprio suo nomine esserre: quod fi rite explicetur, eruditos ab iis, qui non sunt, facile distingues, ac definitionem
Scal geri cum nostra consentire deprehendes. Qui enim rorum cognitionem habet, eas a se invicem distinguit, earundemque adeo disserentias novit. Quod vero ad res a se imuicem distinguendas requirantur vocabula tanquam fgna. per quae indigitantur, abunde constat. Enimvero quoniam non modo ea, quae cognoscuntur, ad certa genera reduci possunt, verum etiam diversus datur facultatum usus, quo cognitio a quiritur; ideo. eruditi pro varietate objectorum, circa quae usi
santur, in varia genera distribuuntur, R in iis pro diverso cognitionis gradu , seu diverso usu facultatum ad c&gnetionem acquirendam adhibendo in suos Ordinus dividuntur. Quod
genera eruditorum attinet, exempli loco quaedam eorum commemoravimus , nec nostrum est, accurate enumerare lingula,
cum ad praesens institutum nihil faciat ista enumerabo: Sufficit igitur cruditos cujusvis generis distinguere In suos Or
716쪽
De ossiciis ct jure Duditorum.
g. 839. Eruditorum alii ea, quae cognoscunt, memoria saltem De Gadiso- comprehendunt; alii vero intellectui alii denique pollentrum ordimis habitu ex iis, quae intellectu comprehenderunt, investigare bus. alia, quae nondum cognita sunt. Illi cognitione rerum nonnisi historica g. 3. Disi. WAιm. ς ii philosophica , immo etiam mathematica instructi β. 6.r4. Osee. Hatim. ; hi denique inventorum numero sunt g. 434. I uch. empiri . Guiti D sint ordmis sunt, qui historicam salt m rerum cogniti nem habent. Atque hi vocantur Erudiri vulgares, seu Iris
niό S Iehrten, quatenus memoria tantum comprehendunt ea, quae cogno:cunt. Eviti siecurissi, sieu med i ordinis sunt, qui philosophicam, immo etiam mathematicam rerum cognitionem habent. Hi dicuntur foliis eruditi, sermone no-itro grvilesio Selebrie. Multi denique primi ordinia sunt, qui habitu veritates adhuc latentes inveniendi pollent. Et hi dicuntur Invenit res, lingua nostra die grosse Selehrteir. In ouimbus ordinibus diversi admodum dantur gradus, qui tam ab objecto cognitionis, quam a subjecto dependent.
Equidem non ignoro, esse haud paucos, quibus vulgarium, seu trivialium eruditorum appellatio odiosa, & qui aegre ferunt, de ipss scientiam negari; falluntur tamen, quod sibi persuadeant, per contemtum hoc fieri. Quae enim distincta sunt, ea quoque a se invicem distinguenda sunt, Ze qui veritati consentanea dicit, non habet animum alterum contemnendi, nec veritas fert animum adulandi, cumque ad certam rerum cognitionem fixus ac determinatus requiratur vocahulorum significatus, ex notionibus quoque fixis ac determinatis ferendum judicium. Arrogantis vero est , assectare laudem , quae in ipsum non cadit f. 666. 3 so. Part. ι. Iur. nat. . Non destituuntur sua laude etiam eruditi infimi ordinia : aliud enim
717쪽
est vulgus eruditorum, aliud vulgus i peritum. De aliis quoque bene mereri possunt, qui cognitionem rerum historicam tantumodo habent, ut inter inutilia terrae pondera minime sint referenda. Immo fieri potest, ut sola cognitione historica instructus aliis magis utilis sit, quam qui philosophica, immo etiam mathematica instructus est, &vel inter primi ordinis eruditos principem quendam locum tenet. Laus vero haec diversa est ab ea, quae a gradu cognitionia Petitur, neque adeo cum hae confundenda.
milibet eruditus operam dare taebet, ut locum quendam toneas in eo oriane in quo aliquem obtinere potest. Etenim ordines eruditorum distinguuntur usu facultatum, quo rerum cognitionem acquirunt l. 8 39. , consequenter ab habitu facultatum cognoscendi pendet locus, quem inter eruditos in ordine quodam quis tenet. Quoniam itaque quilibet erudi. tus obligatur ad consequendum omnem habitum facultatum cognoscendi acquisitu sibi possibilem β. a D. para. I. Fur. nar. ; quilibet quoque operam dare debet, ut locum quendam teneat in eo ordine, in quo aliquem obtinere potest.
Eruditorum omnino est, ut habitus facultatum cognoscendi acquirant, cum ipsorum si rerum cognitionem sbi acqui. rere 3. 838. . Non vero liberati tuae relictum est , quous. que progredi velis; sed lex naturae praecipit, quo usque si pro rediendum. Qui gradum sstit, cum ulterius progredi posit, Peccat 3. 44O Parι. t. Phil. Pract. unis. . Quod si vero quaeratur, num ulterius progredi possis; non solum animum attendere debemus ad dispositiones naturales , quae animae insunt, & accedente exercitio ad habitum evehi possunt f. 43o. PDeb. empir. y Verum etiam ad opportunitatem habitum aliquem acquirendi , quae fortunae subest , nec nostrae potestati subjecta. Quis enim est qui nesciat, nos non omnia agere posse, ad quae usus facultatum nostrarum sussiceret, nisi
718쪽
De ossiciis ct jure Eruditorum. 679
nobis otium sit e cetera faveant, quae extra nos sunt. Satisfecit adeo ossicio suo, qui fecit, quantum facere potuit j.ao9. pret. I. Phil. Pract. unis. .
g. 8 6 I. Quoniam quitibet eruditus operam dare debet, ut lO- Idem porro cum quendam teneat in eo Ordine, in quo aliquem obtine- expenditurire potest g. 86 o. i in gra resimo susIstere non debet, qui in secundum ascendere potes, nec in secunt is, cui flaret ad '
Gloriam assectantes, quam nondum merentur, in gradu in seriori subsistere solent, cum, nisi maturius comparere mallent, in superiorem ascendere possent. In hunc censum veniunt, qui alios docere volunt, quae nondum didicerunt, & ex aliorum libris exscribunt, quae ipsi met nondum intelligunt, quamvis non destituantur aptitudine & opportunitate ad illa addiscenda, haec intellectu comprehendenda. Ira sunt, qui inventores agere volunt, antequam ab aliis inventa sciant, ac oleum ac operam perdunt, tempus fallunt. Sed dantur adhuc aliae' causae, cur multi in eum ordinem non veniant, in quem venire potuissent. Ita huc pertinet illud pervulgatum : multi ad scientiam pervenissent, nili se jam pervenisse putassent. Sed de his expressius dicere, non est hujus loci.
. 862. Similiter quia eruditus quilibet operam dare debet, ut De continuo locum quendam teneat in eo Ordine, in quo aliquem obti- ρrogressa ad nere potest 86r.), &, cum amplissima sit rerum cognitio, cognιιιonem in unoquolibet dentur gradus g. 8 3 9.), in gra ι ι σιora ulterιorem. θυισ/e non debet, qui ad altiorem afendere stores, consequenter erώHIus cujuscuAque ordinu contInuo ulterius Progyei debet, nec in ea rerum cognitione ac si untia assuretcere, quam acquisivit. Ossicio huic satisfaciunt qui morti vicini discendi animum nondum deposuerunt. Discendum , quamdiu vivimus, ad
719쪽
quamcunque tandem aetatem pervenerimus. Nemo enim est,
qui assirmare possit, se jam omnia didicisse, quae scitu sibi uti.
Ita, quantamcunque domum rerum cognitionem ac scientiam acquisiverit &in quocunque rerum cognoscibilium campo verissetur. Peccant igitur, qui, quam acquisiverunt rerum cognitionem atque scientiam, amplificare nolunt, aut ne ulterius
progredi possint sibimetipsis obstacula opponunt. Recte tibi
imputatur, cum, quae tibi impedimento sunt, ab iis abstinere& potuisses, & debuisses, abstinere tamen nolueris. Lex naturae nos obligat ad omnem perfectionem consequendam, quae in potestate nostra est 3. Igo. Part. r. Iur. not. . Quamobrem arbitrii tui non est, quantam rerum cognitionem ac scientiam acquirere velis , sed danda tibi opera est, ut eam acquiras, quam potes. Equidem qui amore scienti rum ducuntur , sua veluti sponte ad ulteriora progrediuntur, immo subinde dolent, quod non omni rerum cognitioni vacare possint, quam sibi comparare vellent; negaritamen propterea nequit, eos non facere, nisi ad quod faciendum aeterna lege obligantur. Immo si in rectitudine actionis eorundem
nihil descierari debet, hoc, ad quod naturali quasi quodam impetu feruntur, facere non debent sine sensu ossicii. Sane non alio fine ossicia eruditorum hic demonstramus, quam ut eruditis sensum etiam ossicii instillemus in iis, quae pro lubitu suo facere sibi videntur. Sensus enim hic ossicii multum influit in appetitum , eundemque rectificat, ne ex eo, quod bene a nobis factum, vitiosi quidpiam contrahat. Quantumcunque ad incrementum scientiarum contuleris; nihil tamen fecisti, nisi quod facere debuisti. Utinam sensus iste ossicii, quo maxima pars eruditorum destituitur , omnium animis instillari
posset i Nullus dubito fore, ut pessimi quidam eruditorum
g. 863. De rerum Eruditi conjunctis viribus rerum cognitionem ac scien iam cognitione EP movere dcόων. Etenim eruditi rerum cognitioni ac scientiae Diuitiroo ην Corale
720쪽
tiae vacant g. 838. , adeoque ipsorum est rerum cognitio- scientia con-nem ac scientiam promovere I. r 84. 8art. I. Fur. Ut. . Iunctis inri-Quamobrem cum per se pateat, conjunctis vir: bus rerum bus promo- cognitionem ac scientiam rectius ac abundantius promove- vendri posse, quam disjunctis; cruditi omnino obligantur ad rerum cognitionem ac scientiam conjunctis viribus promovendam. Datur etiam lex naturae persectiva , quae nos obligat ad id. quod altero melius, eidem praeferendum g. I92. I9 3 pari. LMil. pr I. univ. Quamobrem cum in dubium revocari minime possit, conjunctis viribus rerum cognitionem ac scientiam melius propagari posse , quam si unus alterius opera uti nolit; dubitari quoque nequit, lege saltem perfectiva nos obligari ad rerum cognitionem ac scientiam promovendam. Equidem non desunt, qui arroganter assirmant, se sibi solis omnia debere, nihil aliis, quorum adeo judicio opus esse non Videtur, ut ad rerum cognitionem ac scientiam promovendam eruditi vires suas conjungant; nemo tamen est, qui frivola ist,
usmodi jactantia se decipi patitur, nisi qui prorsus agnarus fuerit, qualis sit in scientiis progressus. Ingratus est in alios, qui fateri non vult, se ab aliis profecisse: injurius est in alios, qui sibi tribuit , quod aliis acceptum ferre debebat. Conjungunt
autem vires suas eruditi non uno modo ad rerum cogniti nem atque scientiam promovendam. Coniunctio alia indeliberata est, quatenus quae unus publici juris facit, alter emem dat magisque perficit, aut iisdem utitur ad ulterius progrediendum , vel etiam occasionem inde arripit ad alia addenda, de quibus alias non cogitasset. Alia vero deliberata est, quando unus utitur alterius consilio & auxilio, aut quae a se inventa sunt, alterius judicio & examini subjicit. vel etiam quando scientiarum amplificandarum & propagandarum causa societas contrahitur. Huc etiam pertinent commercia liter tria eum in finem celebrata. Quae vero paulo ante r. f. 86a. annotavimus de sensu ossicii; eadem quoque hic tenenda sunt,
