Jus naturae methodo scientifica pertractatum. Pars prima octava ... Authore Christiano Wolfio .. Pars sexta de dominio utili, in specie de feudo, accedit doctrina de interpretatione, de iure ex communione primaeva residuo ... Autore Christiano L.B. d

발행: 1746년

분량: 809페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

751쪽

mrs VI. Cap. VII.

fateri cogaris. nonnis simplicem rerum, quas cognoscis, notitiam ibi esse. Vide, quae supra eam in rem jam annotavimus non 839. . Similiter Geometra, etsi primi ordinis, eam laudem assectare nequit, quae tribuitur erudito ob praeclara in Rem p. merita, quemadmodum abionum Eret, s hic sibi tribui vellat laudem, quae Geometrae primi ordinis debetur. Uterque . . sua fiui debet laude, inec laus unius cum laude alterius qui quam commune habet. Aliud enim est excellere rerum geometricarum scientia & arte veritates geometricas inveniendi, Mliud prorsus bene mereri de Rep. similiter qui laudem honi Oratoris meretur non eam assectare potest laudem, quae Philosopho propria. Et laudem eximii Theologi perperam asse: ctat, qua linguarum Orientalium peritia excellit. Ecquis nocirideret Medicum, qui ob rerum medicarum scientiam vid ri vellet egregius Jehus, aut Analysta' Praeterea hic notandum est, non posse inter se comparari eruditos, qui diversarum prorsus rerum cognitionem ac scientiam habent. Laudes eonim, quas merentur, heterogeneae sunt, quae ad invicem rati Nem habere nequeunt g. O 6. Arithm ), ut perinde se, si quaesiveris . cuinam major laus debeatur, ac si in Guometria quaereres, quamnam rationem habeat punctum ad lineam , linea ad superficiem, vel superficies ad solidum. Longe vero a- lia quaestio est, si quaeratur, cujusnam eruditi majora sint in

Remp. aut genus humanum merita , tum enim Geometrae ac Jisti merita in Rem p. communem quendam mensuram habent. .

Quodsi vero ob merita in Rem p. laudandi snt eruditi, vel ob merita in genus humanum ; fieri omnino potest, ut eruditus infimi ordinis majorem laudem mereatur erudito vel primi odi. dinis, immo in primo ordine inter cruditos sui generis princi-Pem locum obtinentis. Videmus adeo, quam arduum si de jure ad laudem alicujus eruditi pronunciare sententiam & quam dissicile sit non sieri arrogantem, si quis nondum didicerit gloriam spernere, ne scilicet existimationem , honorem ac laudem intendat tanquam finem c f. 36 a. pari. r. Iri nat. . Quid de honore civili tenendum sit, suo docebitur Ioco: quae enim ad statum civilem pertinent, ea nunc seponim . 'o. Diqiligod Sy Cooste

752쪽

De seriis O jure Eruditorum. 7I3

g. 89 O. Quoniam unicuique eruditorum tantum laudis tribui ob debet, quantum meretur f. 888.), ac nemini eorum com ' re nia petit jus ad laudem, quam non meretur I. 889- r Wmstri, Aiae

quoque eruditorum altera in Here debet laudem, quam mere uri ' disia Invidia commune eruditorum vitium est, ut in proverbium abieriti Figulus figulum odit. Maxime autem laudi ac gloriae invideri solet. Ipsa vero invidia laudis atque honoris a unde loquitur, quam sint a virtute alieni, qui eadem torquentur, & quod destituantur palmario quodam veri eruditi requisito not. 3. 879. , ut adeo propriam laudem deterant, dum alienae invident. . 89 . Unicuique ρermittendam est, ut alteri tribuat laudem, quam- De laude imiacunque edi quantamcunque velit, etιams eam non mereatur, modo merisa a id non faciat in conremtum tui. Permittendum enim cst', ut rure.

unusquisque in determinandis actionibus sitiis suum sequatur judicium, quamdiu contra jus tuum nil facit . i s 6. 8an. f. Iur. nat. 3. Permittendum itaque est, ut unusquisque in lam dandis aliis suo stet judicio, consequenter ut alteri tribuat laudem, quamcunque & quantamcunque velit, etiamsi eam non mercatur, quamdiu nil facit laudator, quod est contra jus tuum. Quamobrem cum contemtus fiat contra jus per fectum tuum s D. pari. δ. Iur. nat.)ς unicuique permit- .ν tendum est, ut alteri tribuat laudem, quamcunque & quantamcunque velit, etiamsi eam non mereatur, modo id non

faciat in contemtum tui. Meritam alteri tribuere laudem dissicile est, eum nemo laudari possit nis ab intelligente s4 a. Part. l. Iur. nat. . .

Quamobrem nihil frequentius, ut eruditus unus alteri tribuat laudem, quam non meretur, cum eruditi non omnes sint ejusdem ordinis, nec in eodem ordine eiusdem gradus 839d, moisti Jur. Nati Pari n. X x xx &ρο- .

753쪽

Pars VI. Cap. VII.

& prouti diversa vitae genera sequuntur f. 87a. , diversarum

quoque rerum cognitione imbutum habeant animum 3 973. . Quemadmodum vero in quolibet actionum genere assectus homines ifi transversum agunt; ita etiam in laudandis aliis plu- timum iisdem tribui solet, Accedit, quod multi laudem im' tendant tanquam finem, quod facere minime debebant i ,362. Fart. I. Jur. nar. , atque adeo sbi placeant, modo laudentur ab aliis, sive laudem, quae ipsis tribuitur, mereantur, sue eadem digni non sint, consequenter alios laudent , ut laudentur. Quicquid horum fiat, id te parum movere debet, quamdiutius, quae alteri tribuitur , conjuncta non est cum contemtutui , ubi comemtum tui serre non debes, nisi flentio possit vindicari, tanquam ab eo prosectum, a quo contemni praestat, ' quam laudari. Nec est, quod excipias veritatem esse defende dam. Ecquis enim tibi dedit jus veritatem laudis defendendi, quam natura non habes, Di praesentis. Aut quis te constituit judicem actionum alienarum, quae te minime tangunt l

Eadem oras Quoniam unicuique permittendum est, ut alteri tiibuat eventatiun laudem, quamcunque & quantamcunque velit, etiamsi non mereatur, modo id non faciat in contemo um tui I. 89 1); n

mo quoque aberi invidere debet laudem immeritam. Nimirum si quis alterum Iaudat in contemtum tur, duo sunt actus a se invicem probe distinguendi, unus , quo laudatur albus , alter Vero, quo tu contemneris. Cum laude aliena nihil tibi negotii est, sed tantummodo cum contemtu tui. Quamobrem etsi necesse sit, ut contemtum tui vindices, non tamen

propterea tibi jus est laudem aIteri tributam impugnandi, sed

eam potius in medio relinquere debes , nisi contemtus tui, quem vindicare teneris, sine refutatione laudis immeritae vindia cari possit. Vindicatio contemtus sui res ardua est, nisi quicquam committere velis, quod ossicio cuidam erga reipsum, veIa Itos advorsatur, quando is cum laude renii indivulso quodam

nexu cohaeret. Ast in haec inquirere non est praesentis insti- . . tuta 3. 893. Di sitirco by Cooste

754쪽

De seriis O jure Eruditorum. IS

. 893. Nemo eruditorum alterius famae ac Lussi sive merita, sive De non d immeritae derraiare debet. Etenim nemo eruditorum alteri trahendo invidere debet laudem, quae ipsi tribuitur, sive eam merea- Ladi alter tur g. 89o. , sive minus . 89 a.): consequenter nec id us. agere, ut laudem alteri tributam diminuat. Quamobrem Cum laudi alterius detrahat, qui eam diminuere conatur .

STO. pari. I. Iur. nat.); nemo eruditorum alterius laudi detrahere debet. Quod erat unum.

Quoniam fama est communis hominum aliorum sermo de virtutibus intolectualibus ac moralibus ejusdem

IS 3. pari. I. Jιr. nat.), virtutes vero intellectuales ac morales laudem pariunt ues s. para. f. Furi nat. I fauia est quasi laus, quae in omnium ore versatur. Quoniam itaque nemo eruditorum alterius laudi, sive meritae, sive immeritardetrahere debet, per demonstrata, nemo quoque alterius famae detrahere debet, sive eam mereatur, sive minus. moderat alterum. Commune eruditorum vitium est, eorum praesertim, qui ad nominis gloriam contendunt, laudem tanquam finem intemdentes, aliorum famae ac laudi detrahere. Invidia plerumque in causa est, quando famae ac laudi meritae detrahitur , eaque maxime torquet eos, qui paria praestare nequeunt, aut qui suram tantummodo, quam colunt, magnam videri volunt ML nervam. Dedecet invidia eruditos 6.89o. 8 90. Ac ideo famae ac laudi propriae multum detrasunt apud aequos rerum aestimatores, qui alienae detrahere conantur. Quantum enim snt a vera virtute alieni, & quid in virtutibus intellectualibus desideretur, ipsi aperte probant ac abunde perspiciunt rerum moralium intelligentes. Quando in Philosophia morali figna vi tutum ac vitiorum demonstraverimus, confido fore, ut etiam hi

id perspiciant, qui sbi persuadere solent, quasi quoad ea, quae

755쪽

De fama

in animo latent, facillime aliis imponi possint, modo voluerint

attentionem afferre ad ea,quae sine attentione percipi non possunt.

g. 894. Erudito competit jus famam suam adversus alios, qui eandem lacessunt, defendendi. Etenim homini omni competit jus famam suam defendendi I. io 33. para. I. Furi nat. . Ergo etiam erudito hoc jus competit.

. Quoniam nullus eruditus alterius famae ac laudi, etiamsi eam non mereatur, detrahere debet f. 983. , adeoque multo minus alterius famam lacerare f. 867. Part. l. 'ri uar. snemo quoque eruditorum privilegium habet laudibus ae famae alterius obtrectandi. Natura ipsi hoc datum non est, nec contra naturam hoc sibi acquirere potuit. Quamobrem nec jusdefenflendi famam suam adversus obtrectatores erudito ademinium, quod natura ipsi tributum 3. Io 33. Part. r. Jur. nar. .

. Quae itaque de defensone famae prolixe demonstravimus f.

IO39. seqq. pari. I. Iur nat.)s ea etiam ad eruditos pertinent, ut adeo opus non si eadem repeti. Optandum tantummodo foret,ut jure defendendi famam quoque uterentur, quem. admodum permissum, eruditi, qui adversus obtrectatores am defendere volunt, ne abusu juris sui famam , quam defendere volunt, ipsmet contaminarent. Turpe omnino est, si eruditus videri nolit se habitu quodam intellcctus carere, aut non in eo gradu eundem possidere, quemadmodum putabatur, deesse tamen sbi virtutem & ex adverso esse animum vitiorum labe infectum ipso facto ostendat, cum non minus O ligetur ad voluntatem ac noluntatem , quam ad intellectum perficiendum f. 879. , ac celebritas nominis, quae virtutibus intellectualibus debetur 333. pari. I. Iur. nat. , virtutibus moralibus demum nitescar. Defensio famae alia verbalis est, alia realis f. Io 48. parti . Iur. nat. , quarum illa non utendum , ubi haec lassicit q. I os a. pari. Φ. Jur. nat. . Quoniam eruditi aliorum famam laedere conantur , objiciendo imperfectionem intellectus; ideo s qua opus est defensione, maxime realia convenit, ut factis contrariis ostendatur, te ista intelle

756쪽

De inciis O jure Eruditorum. 717

tellectus imperfectione non laborare. Obtrectatores plerumque ex errore quodam admisso impersectionem quandam in-.tellectus arguunt; sed oppido falluntur, cum non una de causa contingat , ut usus intellectus, qui in potestate erat, a facultatibus inferioribus, subinde etiam appetitu sensitivo adique aversatione sensitiva impediatur , ut adeo in proverbium abierit, bonum etiam subinde dormitare mmemm. Nonne a surdum foret ex errore calculi inserri, te esse Arithmeticae imperitum , & nonne rideretur, qui ob eundem te Arithmeticae imperitum argueret I Eadem vero facilitate erratur in cognitione rerum universalium, ut adeo aeque absurdum si, qui errantem impersectionis intellectus redarguere ex errore quodam admisso audet, ac aeque sese intelligentibus deridendum propinet, dum hoc facere non erubescit. Haud facile est reddere rationem, cur quis a Vero aberraverit, etiamsi usus intellectus in potest te fuerit. Supponit enim distinctam facultatum animae earundemque in usu ac non usu a se invicem dependentiae, immo etiam dependentiae ab appetitu sensitivo atque aversatione sensitiva, itemque omnium facultatum animae a causis externis dependentiae cognitionem: quae an multis eruditis tribui po

fit, judicent alii. Immo si in Psychologia & veriori Logitaversatissimos supponas, ut nihil eorum acumen atque attentionem effugiat; supererit tamen adhuc dissicultas in applicatione , quae talia haud raro supponit, quorum notitia in potestate nostra non est, ut etiam acutissimi judicium vix aene vix quidem ad aliquem probabilitatis gradum ascendere possit. Quodsi in rationem erroris inquirere Vellemus, aut ρομsemus, haud raro puerile videretur ob eundem alterius laudiae famae detrahere velle. Immo subinde deprehendemus, e rorem committi non potuisse nisi ab eo, qui insigni intellectus perfectione gaudet, ut ipse error praebeat materiam laudis. Si obtrectatoribus laudis alienae incumberet demonstrare, qu modo is, cui insultant, in errorem inciderit, aut saltem probabiliter de eo statuere ς facile animadverterent, id in potestate sua non esse. Alteri vero imperfectionem intellectus tri-Xx xx 3 buere

757쪽

huere & quod recte tribuatur ostendere non posse, non laudi, ducitur, sed vitio vertitur. Atque hinc clarissime clucescit, quam puerile si sibi persuadere , quod intellectus persectione

alterum vincat, qui errorem quendam ab altero commissum videt. Minus autem excusate peccat, si quis impersectionem intellectus alteri tribuit, cu)us contraria specimina multa dedit. Sed quemadmodum vulgo dicitur , multum esse in rebus inane; ita non immerito exclamaveria: Quantum est in cruditorum obtrectationibus inanel

De famr per Non licet per contemtum aboram ad nominis gloriam conteneontemtum dere. Neminem enim contemnere debemus 3. 79o para. I.

aliorum ac- Dr. nat. , sed potius operam dare, ut sit existimatione diruirendri honore ac laude dignus f. I 4s.s 46. pari. I. Iir. natJ, consequenter ut virtutes intellectuales & morales acquirat g. I 49. Is P. patri. I. Iur. nat. & eas sibi esse factis ostendat g. III. art. t. Furi nat. . Quamobrem patet, quod non liceat per contentium aliorum ad nominis gloriam ion-

tendere. Frequens eruditorum vitium est, quod per contemtum aliorum ad nominis gloriam contendere Velint. Maxime autemfamitare est hoc vitium iis, qui nihil praeclari praestare possunt. Quoniam videri volunt meliores iis, quos contemnunt; eos inprimis adoriuntur, quorum illustria sunt in Remp. literariam merita.Et qui supra'mnes eminere volunt, aliorum dicta & facta omnia virgula censoria notant , quasi nihil recte diei ae fieri possit ab aliis. Quamobrem ab hoc vitio quoque non semper immunes sunt illi, quorum eminentia sunt merita, quando nimirum pares ferre non possunt, adeoque multo minus inperiorem, etsi, cum laude sua frui possent, hoc pacto non parum eidem detrahant g. 879. . Si vis laudari, virum te praesta. Nulla laus tibi accedit ex eo , quod alii laude non snt digni, multo minus autem, quod tu velis eos dignos non videri. Neque Diuitigod by c

758쪽

De ossiciis ct jure Eruditorum. 7 I9

que etiam meritis tuis ac laudi tuae quicquam decedit, quod elaiam aliorum merita celebrentur ac laus merita aliis tribuatur. Nemo solus omnia praestare potest , ac ideo eruditi conjun- ctis viribus rerum cogniti Mem ac scientiam promovere deinbent f. 8630. Veω igitur erudito, hoc est ei, qui cum vi tutibus intellectualibus virtutes morales conjungit, nihil gratius esse debet, quam ubi viderit, alios quoque bene de scientia mereri, nec, qui scientiam amat, quicquam magis in votis habet , quam ut multi sint, qui de eadem bene mereantur. Lau- . . dabit igitur se multo inferiores, quod novit, laude incitari liberalia ingenia ad praeclara praestanda , praesertim si laudem . tur ab iis, quorum illustria merita ipsis non sunt ignota.. . .

896. Quoniam per contemtum aliorum non licet ad no- De nationis minis Horiam contendere g. 933. , std unicuique laus, docirca quam meretur, tribuenda I. 888. , nec nationis studio cum gloriam

contemtu aliarum nationum, vel de rahendo laudi exterorum natia ori sera gloriam comparare. licet. Nitioni alicui omnino laudi cedit, s apud eandem promo.

veantur scientiae ac artes, & s ea multos numeret in quovis eruis ditorum ordine ac genere supra alios. excellentes. Universitati

non licet, quod illicitum est fingulis, & quod singuli singulis,

id etiam universitas quaedam alteri cuida deoque natio nationi debet. Cujuscunque igitur gentis quis fuerit, ejus merita sunt diraedicanda & merita laude condecoranda. Praeposterum adineo est nationis studium, si eidem dediti fuerint eruditi. Quae . modo de singulis annotavimus not. g. 893. ; ea etiam appi canda sunt ad integras nationes. Quemadmodum vero nihil insolentius est , quam s quis eruditus alienam Iaudem sibi adi togat, vel quatenus videri vult ea invenisse, quae ab alio detecta sunt, vel quatenus sbi solus omnia debere praetendit quae novit aut stit; ideo quoque ferendum non est, s qui nationis studio eo sese adduci patiantur, ut vel ab exteris inventa

759쪽

De laude

exterorum cum contemtu coninterraneo rum non ex.

Pars VI. Cap. VII

suae nationi tribuant, vel eandem sibi omnia debere, nihil ab

exteris accepisse eontendant, etiamsi contrarium nullo negotio ostendi possit. Suorum quoque gloriae magis nocent, quam consulunt, si in aliquo scieuiarum genere eminentes & laudem summam meritos immeritis quoque laudibus non sine detrimento scientiarum cumulent. Cum unicuique laudem, quam meretur, tribuere debeamus fg. 888. et minime reprehendendi sunt, qui nationis quoque suae merita in scientiam praedicant, sed propterea non excusantur . si aliorum in eandem meritis derogare non erubescant.

Non licet laudes exterorum exulgere cum contemtu contem

raneorum. Etenim unicuique laudem, quam meretur, tribuere debemus g. 838.), neminem vero contemnere . . 79O. pari. I. r. nat. , nec cuiquam invidere laudem, quam meretur g. 89o. Non igitur majorem laudem tribuere alicui debemus, quam meretur, quia extraseus est, nec Iaudem invidere alicui, quia conterraneus est, multoque minus eundem contemnere. Quamobrem non licet laudes exterorum extollere cum contem tu conterraneorum. Vitium hoc eruditorum vix alibi notum est, quam in Germania. Et quamvis familiare potissimum sit eruditis infimi ordinis; subinde tamen reperiuntur etiam nonnulli in ordini. bus superioribus,, qui ab eodem non sunt prorsus immunes. Neque hoe semper matrem agnoscit invidiam, quamvis saepis' sime ex ea nascatur; sed dantur ejus causae adhuc aliae. Sunt enim, qui omnem gloriam in eo positam esse opinantur, quod libros exotica quadam lingua impressos, vel extra Germaniam editos legerint. Unde etiam satis laudari arbitrantur eum, auem libros exoticos legisse dicunt. Atque hi exteros extollunt, conterraneos suos contemnunt, etsi parum competentes

sint judices, eum ultra historicam rerum cognitionem non proingrediantur , nec in Ordine infimo eruditorum emineant. Extollunt Disisti by Cooste

760쪽

De officiis in jure Eruditorum. III

tollunt nimirum, ut & ipsi laudentur prae aliis conterraneis suis, quos promiscue Omnes exteris postponunt, quando honorifice de iisdem loquuntur. Ex re igitur esse duximus, hoc quoque vitium non intactum relinquere. Mihi eruditi omnes, quacunque in regione degant, cum conJunctis viribus rerum cognitionem ac scientiam promovere debeant f. 863. , sunt quasi socii, inter quos ipsa natura societatem instituit, quae Reip. literariae nomine venire solet, & quos arctissimo legum vinculo inter se colligavit, quemadmodum ex iis liquet, quae

hactenus demonstrata sunt. Concives itaque sunt, qui communi jure fruuntur, ut adeo nemo eorum pro extraneo haberi possit. Quemadmodum omnis homo hominem alium amare debet tanquam seipsum ν. 6 I9. Part. l. Jur. nat.), nimi tum tanquam aeque hominem I. 8 l. pari. I. Furinat. I . ita quoque eruditus unusquisque qua eruditus , alterum amare debet tanquam seipsum, seu aeque eruditum, sue in hac orbis terrarum parte habitet, sue in alia. Et quoniam cruditorum est veritatis partes agere, & ipsa natura eandem tutelae ipsorum commist; nil magis dedecet eruditos. . quam si inter se veritatem non colant. Non minus igitur damnanda est Exteromania, quam Nutiomania e liceat enim m res barbaros vocabulis barbaris appellare. Cum vero turpe foret doctori, si culpa redargueret ipsum; absit ut etiam nos averitatis tramite recedamus, dum aliis eandem sequi commendamus. Nemo igitur existimet, nos negare, quod in nationem seu gentem aliquam laus eruditorum, qui ejusdem gentis sunt, ab ipsis derivetur. Aliud vero est de gente quadam judicium; aliud vero de singulis, quod fertur, judicium, & alia sunt gentis cujusdam in scientiam merita, alia sngulorum. Ast quoniam, ut di xi, quod genti competit, id nonnis a singulis

in eandem derivari; de gente qua erudita veritati consentaneum fieri nequit judicium , nisi ante constet , quid de singulis non dissentiente veritate praedicari possit.

s. 898. Natural ter unicuique erudito competit jus defendens fa- De iure δε-

SEARCH

MENU NAVIGATION