Jo. Barclaii Argenis, nunc primum illustrata 1

발행: 1664년

분량: 687페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

A R G E N I s. LIB. IV. 42 I& quicquid ignoramus, in conspectu liquida habet; est hoc quod Fortunae nomine philosophi colimus; quia res

illae videntur nostrae caecitati fortuitae; lichi deo in numerato sint, sua nostraque voluntate praecognita. Ut igitur sapientiam Jovis Palladem dicimus; ' ut serenus, aut pluvius varia nomina habet; ita rerum illarum administrationem quae nobis arcanae sunt, & suspensos animos tenent, fortunam appellamus. Huic templum, huic signum statuimus, ut nos futura edoceat, molliatque rerum eventus, S in salutem nostram vota admittat. quae si ritha nobis funduntur, jam olim valuere, nosque Juverunt, cum Natura rerum omnium causarumque semina atque legem acciperet. Hanc te hospes Fortunam , venerari, huic gratias habere aequissimum ; maximo, inquam, J vi, qui consiliorum exitus tibi hactenus incertos extorum

& sortium signis, promisit pulcherrimos. Nam si qua mihi fides est, litasti egregiE. Uade securus ; Τ vade Fo tuaa nostra , id est, deorum summo , fretus.

ARGUMENTUM.Arsidaι ὸ portu Antiano solvit. Et Hetrusco mari superato, numerosa ela factus obvius, in deditionem ac fidem Dueis, Gob as erat, acciapitur. Mox data dextera iste Arsidam de Sicilia rebus ae soli genio dicere rogat: visissim Armis a Gobr , priseipis, rufus classis erat,

nomen quaris.

3 ROGYAM philosophiam bis nauta interpellaverat, Amsidam monens intempestive cessare remigia. Is itaque

utu . J Pallas enim , cnm nata credatur summo, fretos.J Nempe nulla es fartuna , ex eerebro Iovis,non perperam Sapieri , Eum fas m, prateν divinam p. o P ἁ-tia dieitur ι vide supra. tia , qua regis omma in ponde e , Nun. eraa tni serenuo. aut pluvius .l Suppi loe mensu ,inquit Boetius in Consola- Iupiter, qui pro aethere non raro su- tionePltilosophiae: Coeerso dicas,inquit mitur. Enniust senec. temere Me se iam est, s ute ιμ pice hocsublime eandens quem inmeant contigiti nihil enim non prasinitum uenae

452쪽

IOANNIs BARC LAI ISacerdoti & operae & sapientiae gratias agens, adhuc nummos prodegit, quibus victima alia emeretur,. crastino sacrificio se suosque Fortunae commendatura; & deducente ad littus Anti uite, intravit triremem. Commodis igitur ventis Latium superat; mox Etruscum stringit mare, caenosis& insalubribus vadis ad littora effusum. Ligures inde erant, quorum sinus sulcabatur; cum haud pauca navigia, adhuc tanquam nubeculae, aut extantia procul saxa, in conspectum venerunt. Postquam propilis accessere, monuit gubernator militarem speciem sibi videri; nisi forth petratica classis erat illam oram populatura. N i-hil tutius quam ad terram,quamvis ignotam, navigare.Sed praerupti in littore montes obitabant, ad quos inter brevia non posset ratis accedere ; neque si accessisses, viam quaenitereris, per praerupte offenderes. Dum ergo dubitant nautae , haerentque in utriusque contemplatione periculi, jam eos emissae triremes incluserant. Non deerat Arsidae

animus seipsum vindicandi; sed navigantium legem huic

subinde timidi nautae monstrabant; imminere in defensone exitium. At ' demissis antemnis si dederent navem,

mitioris exit sis spem offerri. Quippe si a legitimi exercitos militibus capiebantur, parum damni deditos manere; sin praedones illi erant, spoliis certe & facilitate esse placandos. Haec Nautae remigesque Arsidae memorabant, qui cum tardius deditionem annueret, ipsi suo auspicio antemnas deducunt; sublatis quoque remis opperientes Venientium arbitrium. Ubi autem adversae triremes obnoxiam rarem sibi harpagine junxerunt, placide coeperunt explorare, qui homines, aut unde navigarent. Omnia

nautae simpliciter retulerunt, se ex magna Graecia navigare Maistiam , ab externo homine conductos; Ars damque monstrabant. At ille interrogatus cum perpleXius re

453쪽

Α R G s N I s. LI B. I U. 423 sponderet, scilicet quibus loqueretur ignarus, suspici

nem hostilis animi fecit. Captus ergo, & in aliam navim delatus est, jussique qui eum vexerant, cum navigio suo sequi. Nihil tamen ultra nocebant, id ipsum humaniter excusantes, qubd eum veherent ad sui Praefecti colloquium. Haud procul praetoria navis extra remigum operam velis tumentibus veniebat, in quam producto Arsidae dux militum occurrit, dataque dextera Graecis verbis vetuir, ne quid durum expectaret λ Sed ita est, inquit, ratio belli: excutienda sunt omnia. Neque occupandi tantum hostes, sed plerumque etiam ex amicis. ignorasve informamus consilia. Qubd si ipse ad tuam navem ivilitem ,

ii ic habitil quaestione, nulla per me fuisset, si quo prope

ras, mora. Arsidas in tantae humanitatis sermone confidentiam cum sumpsisset, qua licuit cuncta prosellus est: se Siculum esse ; & in Galliam ad amicum ire dixit; sperabatque se confestim dimittendum. Sed Uraefectus audito Siciliae nomine haesit intentius, scistitatusque quid illi in Gallia commercii esset; nolim, inquit, tibi durum

videri, si hodie tibi coenam, hospes, exhibeo. in Prael rio meo dormies, quanto omnes poterimus ossicio cultus. Magni Regis minister sum, qui cum exercitus robore haud procul insequitur. Huic ego cras te sistam. Nam amabit videre ex Sicilia venientem. Et forsitan erunt quae ex te cognoscat. Humanissimum autem Principem vidi Dse, etiam in fortunae beneficiis numerabis. Noverat Ar-sdas non conducere negocio suo, ut frustra repugnaret.

Hinc enim & suspectior esse poterat, & duriorem habere custodiam. Ergo lubenti simillimus. omne jus sui penes

praefectum esse respondit. Captum hominem, & maxime innocentem , nullius Conspectum oportere defugere. Post haec utrimque verba; per varios sermones in hilar ritatis speciem vultus & animos coeger uot: hic, ne Arium das timeret; ille, ne videretur aversari ejusmodi captivitatem. Multa igitur audiebant invicem , rogabantque; &

454쪽

benevolentia quae simulationis fuerat, paulatim synceritis vera colloquendi voluptate utrumque perstrinxit: sic natura mortalium instituta ut liberalibus ingeniis sit facilis conciliatio. Et Arsidas quidem, licet captus, atque a suo cursu tardatus, tamen quod in alio fecisset. in se factum haud aegre ignoscebat; prae sertim in custodia humanissima non amplius unam noctem morari propemodum rogatus ; ipse vero Praefectus homini innocenti indulgebat, ut deinde amicus posset dimitti. Cum igitur ambo sederent in puppi, & aliqua de mari, ventisque & triremium generibus essent loquuti, tandem Gobryas sita Praefectus appellabatur) blande de Siciliae rebus, & soli genio Arsidam percunctatur. Ille civilia strictim bella recensuit,

armatum, occisumque Lycogenem, senectutem Meleandri, & quaecunque absque Poli archi mentione poterant dici. Nam solerter abstinebat hoc nomine, ne de eo c geretur apud ignotum loqui. Delectatus Gobryas non

ignobili narratione, &aequissimo exitu belli ; cum deinde Arsidas rogaret nomen Regis, cujus conspectui servabatur, etiam cui regioni imperaret, it quid sibi vellet classis armata; paulum in se cogitatione seductus est ; nam S rependere hospiti vicem, & suae etiam gentis casus referre gestiebat. Itaque, licet rara sunt, inquit, internos

commercia, quae nempe soli mercatores faciunt; de civilibus tamen malis quae Siciliam vexavere , pleraque audi Veramus. Sed mercium nulla celeritis quam veritas navigatione corrumpitur. Multa incerta , multa illis contraria quae nunc a te accepi, nobis fama attulerat. Neque

vicissim dubito quin & ad vos nostrae gentis discrimina ,

Ee vetust fata aliquo rumore pervenerint; sed vel audacia narrantium , vel ignoratione libata. Quod nisi te vererer longiori sermone conficere; non haec modo quae rogas exequerer ; sed repetitis altius rebus. mei Regis cunabula,

δ λονγ.M J In Faedia Xenophontis sit mentio Gobryae legati Cyri.

455쪽

Λ R G E N IM L I B. IV. 4χς nabula, dignam historiis materiam exponerem. Solicitavit Arsidam insignis narrationis materia; & si Gobryse vacaret, haec se avidissimh accepturum respondit. Et Gobryas; audies ergo rem dignam vestrorum Graecorum ingeniis. Multa enim inter nos fortium hominum sunt, haud illis imparia quibus nobilitantur gentes. quae literis ipsae se celebrant. Sed sola sunt Druidum carmina, quibus rerum fortuna nostrarum perennet e neque illa ' seu lignis seu ceris impressa sunt. Memoriae juventutis commendantur ; &ex cantantium ore virtutes majorum agnoscimus. Sed nequestibus onerem nostros mores;

praelia thospes quando sic jubes, promissam narrationem

nunc aggredi.

Druidum. J Pro Druidarum. Sa- corticibus arborum seu tabul cereis te doles erant Gallorum, summae eru- l pro antiquo more. Hie nota Gallos ditionis, de qiaorum moribus infra , de olim incubuisse magis faciendo, quaru caesar Comemtat. lib. t. scribendo.

CAPUT IX.

ARGUMENTUM.

Declarat Gobr M ut imperante Brisomaiae,quι Timandram uxorem duis Aerat, Commindorix inter Magnates potentissimus Regis vice populis Iotes dabat. Vt Timandra proli timens destinata prius ad mortem, quam ingressa vitam esset,obstetricem Matronarumque sibi familiarium duas ambire Mituit, ut si marem peperisset,abeno foetu supposito, letilimum furto subducerent. Tamandra marem emxa est, quem stam Mia hereularum puella commutavit. Infans vero colono aleiam tradιιm est.

REGNABA v apud nos Britomandes, adhuc gratum gentibus nostris nomen ; bello optimus, & artibus pacis. Interfatus Arsidas loquentem ;mihi Regem memoras prius, inquit, quam cui regioni imperaverit. Quamquam ex tuorum sermonibus vos Gallos esse conjicio. Recis mones , subjicit Gobryas. Maximam ' Galliei littoris oram, quae inter Alpes Pyrenaeosque montes mari alluitur,

456쪽

tenemus: mediterranea versus , porrecti in longum , qua Rhodanus, & supra hunc Araris nobiles amnes, pinguis simos campos intersecant, pars est Galliarum eximia. Laetus frugibus ager, & validissimo populo gravis. Obst puit Arsidas ad Araris & Rhodam nomina, quae gentilia Poliarcho flumina esse, Argenide docente cognoveraL. Sed ut illum Gobryas vidit suspenso supercilio haerentem; forsitan , inquit, iam quid parem intelligis, & haec frustra apud scientem narravero. Dic enim; ecquid in Sicilia auditum de regiae nostrae rebus p Tum Arsidas; imb, inquit , & plures in Galliis Reges esse accepimus 1, & si quid

de iis astertur, instar aurae vel nubeculae est, quae non aegre ignaros praelabitur. Quippe antea pauci ultro citr que mercatores commeabant; & hos ipsos nostrarum sed LIionum atrocitas exegit. Segnitia autem nostra est, quotquot Graecis ingeniis vivimus, ne diligentes vulg6 simus ingentium factis quae ad Septentrionem vergunt; ' nisi quando cum exercitu finibus vestris vos egredi fama est,& timetur publicae libertati. Ne dubita igitur hoc quicquid est ignaro & cupido memorare. Et haec ille dicebat; non omnino Gallicarum inscius rerum ; sed ne Gobryas, quid is sciret nesciret ve interrogando. a narrandi tenore deflecteret. Iam enim auditis Rhodani Ararisque nominibus, illam Galliarum historiam, avidius, &tanquam

rem suam agens, quaerebat excipere.

Tanto igitur populo inquit Gobryas jure paterno

Britomandes imperabat; cui filius erat &ipse Britomandes appellatus; sed postquam evasit in virum, tot morbis conflictatus, ut animi vires continuus dolor absumeret. Duxit tamen uxorem ex cognatis foeminis unam, cui satis

haud dixerim plus ornamenti pudor muliebris dederit, an pietas, an digna fortiori sexu prudentia. Timandra 'ppel-

T Nasi e Mnde cum exertam fmb- -- l mannis 8e multo ante Gallis Galatiae Ibis rus egredi fama est.J Quod , Nor-l victoribus factitatum.

457쪽

A R G E N I s. ; L I n. IV. 42 appellatur. Brito mande patre elato , tanquam iisdem fatis nostra ioelicitas occubuisset, omnia in pejus sublapsa sunt. Novo in Rege nihil paternum agnoscebamus, praeter pietatem & nomen. Erat inter Proceres potenti stimus Commindorix, nobilitate & opibus supra privatum dena que qualem modo narrabas fuisse Lycogenem. is sub sene Britomande utcunque tanti Regis terrore Coercitus su rat. Apud filium verb prudentiae & fortitudinis opinione adeb omnia potuit, ut illius nomine ipse regnaret; multum Timandra indignante ; quae ad patrios avitosque ani mos virum non celiabat impellere. Sed ille imbecilla Ie-nitate ingenii, omnia uxoris consilia, mox subdole exploranti Commin dorigi credebat. Nos a prospera torte deinjecti cui senior Britomandes regionem alsuefecerat, ad bustum illius, tanquam Herois, conveni: bamus frequentes; specie pietatis; re autem , de gentis nostrae more, it

lic captaturi oracula λ si qua sors, ii qui dii viam monit ra

rent ad Commin dorigis perniciem. Hunc enim odisse inpieratis parte plurimis erat; maxime postquam regnandi cupiditate ardens natum ex Timandra puerum sproh f cinus D nutricis opera dictus est confecisse. Cur non eodem exitu rapta Regina sit, haud faciis scias. An ven num, atque insidia, sulpiciosa diligentia ipsa vitaverit, an ille infra curam habuerit mulieris vitam. Supra omnia Deum cura id faetum existimo ; qui tyrannos saepissimo eXcaecant, ut anxia & superstitiosa saevitia securitatemr Ad binam ilinus tanqnam hersis, meniebamus freqMentes , captaturi ara- mea. J Sie . AEneid. legimus Regem Latinum patrem suum consulere: at Rex μή κι - monstνis oracula Faum Fatidirigenisονis adis lucviqisese, altamus is Albunea. Et post a. versus IHinc Italae gentes αmn quo IEnotria Ieb

In dubiis resimnsia ρεtunt. Eo ritu est usa sunt vota precesque ab

quaerena

Anea caeterisque Trojanis supra tum tum Anehi sis , qui sub forma serpentis apparuit Zc' vetitura fata subiequente nocte AEncia praedixit lib. s. AEneid. Ilio Φ cuncilio multis e mictibus ibat

Ad tumulum , magna medius comitant

Porinodum vero idem ab Numa Pompilio factitatum Egeriae coniugis tumulum frequenter adeunte , ut quasi lege populi Romani promulgandas ab ea

acceperit.

458쪽

quaerentes vera & certa pericula non cognoscant, aut ti

meant.

Cum secundo Timandra ventrem ferret, miserae prolitimens destinatae prius ad mortem quam ingressa vitam esset, obstetricem, & matronarum sibi familiarium duas, quarum alteram haud pridem eadem Regina conciliante, habebam uxorem) maturh ambire instituit. Ab his Regina flagitabat, ut si marem peperisset . alieno foetu supposito, legitimum furto subducerent. illae quandam ex agris matrem familias, meae uxori notissimam, in concilium allegant, quae puerum alere posset; Sicambre appellatur. Ea cum viro snam & ipsius opera necessaria erat) diis omnibus devincta rem habere secretam, a mea uxore, dum Regina pareret, in Aulam deducta est. Nullae nisi ex consciis in cubiculum admissae. Et Dii faverunt. Timandra marem enixa est; pucllamque regiis cunis fraus muliercularum impoluit. Quem Reginae tunc fuisse sensum existimas Pariendi anguitiae erant; foetum quem tot doloribus matres emunt, pro munere ducebat eripi sibi: & saepe audivi ab ipsa, nihiί formidolosius animum tetigisse,quam

ne infantium vagitu, aut timiditate mulierum , proderentur consilia. Quamquam ramen & curis, & morbo aegerrima erat, Sicambrem, cui infantis inter tumultum asportandi provincia erat, submissa voce assata est : per patrios deos sine te exorari ut mihi fidelis sis; ne dum alios fallere studeo, ipsi intervertar prole mea. Nam quemcunque Volueris, hunc me pro meo oportebit agnoscere. Ad haec mulier, Dii, Regina, quos invocas , effecere, ne in cujusquam potestate sit, tibi hac fraude quam times illudere. Adeo corpus infantis haud vulgari aut mutabili nota insi- gne est. Simul obtulit nudum; ostenditque paulo infra cervicis exitum tanquam spicae figuram ardenti purpura expressam. Eadem lpecies in crure dextero rubebat. Et causam Relicium macularum dederat ipsa mater , forte cum pedes in agro spatiaretur, subito timore perterrita ad

459쪽

ARGENI s. LIB. IV. 29 turbinis sonum, qui ingentis campi messem cedentibus spicis percurrerat. Timandra suavissimo pignori postquam osculum tulit; fuge, inquit, mi pupe, regiae paternae periculum. Fuge, mi Astioristes sita enim de atavi nomine appellari te volo.) Dii faxinthos maturus ulciscaris, qui non sinunt tuam infantiam inter mea ubera esse securam. Iterum repetito osculo flevit 3 statimque receptum infantem Sicambre obvolvit fasciis si & postico ad id anth praeparato, se ab Aula proripuit. Tum verb ' in humum collocata est illa, quam in regii sanguinis fortunam adoptabant, puellula ; & vocatus ad sobolem agnoscendam Britomandes, cum Commin dorige intravit . sustulitque alienam prolem in sinum, affectu decepto; quam ubi commendavit nutricibus , solatusque puerperam est;

diis gratias habiturus ad templum discessit; illis quidem

majori beneficio quam credebat obnoxius. Sicambre, cui gnati fortunam Regina crediderat, m dioeris sortis mulier erat; quia neque apud illustres satis infans latuisset, neque tenerrimo corpori in egena fami

lia satis potui siet sperari subsidii. illa conscium maritum adduxerat sCerovistus nomen est cui haud procul regia tradidit sanctissimum pignus, & portare molliter roga

vit. Huic misericordia, & spei magnitudo, satis alumnum commendabant. Igitur diversus ab uxore , ne quid famialia suspicaretur, ad praedium suum ivit. Agrum enim satis amplum colebat ad Rhodani ripas, nulli oppido contiguam; & sanctitatem familiae rustica simplicitate serva verat. Ubi domum pervenit, mentitus abjectum se infan

tem in stivae vicinia sustulisse; redeunti haud multo post

uxori

r m m m de af- --- ιερρ DK te s. J Avorum nomen imponi saepe solitum est infantibus, ne ab eorum virtutibus essent degeneres, unde factum est ut tot reneae apud Albanos, tot Ptolomaiapud Myptios, tot Herodes apud Iudaeos, Ecc. tot Caesares apud Romanos recenserentur. 2 In 6-.m est ara est. J Cum infans itus primam lucem hausissit, Romanis erat in usu, ut ab obstetrice ex ceptus , humi sterneretur, quasi divinationem saluti exitus inde auspicaren

460쪽

uxori occurrit, coramque suis rogat, ut miserrimis labellis velit ubera admovere, nondum sicilicet a filio ablactato arentia. At mulier tanqua. ignara fabulae , cuncta anxie rogabat , qui parentes infanti, quod misero fatum, aut cur projectus esset vultu tam lepido , nihilque in eo a rasione humani corporis errante natura. Is nihil se praeterea

scire finxit, quam quod in bivis stivae, solis pastoribus,

aut venatorum stuciis cognito, jacuerat vel inhumana vel misera positus manu. Suicepit inter haec ducambre vagientem;questusque & lachry mas dato lacte composuit. - , ita cunas regius Detus, pro claritudine quidem generis exiguas, sed ut tempora erant, Deliciter nactus, ubi ingredi potuit atque fari, coepit in aliam speciem crescere, quam quae solet in ejusmodi patrumfamilias domibus videri. Vivax iodeses erat . nec venustissimo copori impar; praecipue Cerovistus, & Sicambre conscientiae & charita

tis stimulis cuncta in eo mirisAntur; impositoque a Mgina nomine, quod multorum Principum fuerat, appellabant Astiori sten. Sed Reginae vix haec tuto poterant nμneiari; quam ut plurimum semel in mense Sichmbre adeonjugem meam veniens fur xivi colloquii laetitia reficiebat. Nam homines ruri assueti saepius in Regia inmi tumebantxa e sciti quoque matronis identidem ad niti, ut quam maxime suspiciones vitarent. CAPUT VI. .

quem ilia secreti sui conscium fuerat, imusit puerum, O inter e omneos ludentem, majestatem frontis agnoscit. Ad Regmm , quam pradium oeculte diverterat, furtim abducit. Stivi complexus f Sedo flabiles Fortuna siens Aliquanto post tempore cum puerum armatorum violentis depraedasset. irratis sudiis qua-- est. Atta n narrationis seriem Druada carmen interrupit.

VERTEB TUR septimus annus , clim Regina tenendi filii desderio victa, me . quem suae domui Praefectum fecerat, his verbis compellavit, non meruisti, Gobryas

SEARCH

MENU NAVIGATION