Jo. Barclaii Argenis, nunc primum illustrata 1

발행: 1664년

분량: 687페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

λ R G E N I s. LIB. IV. 3IGobrya, ut tuam fidem muliebri leviorem existimem. Conjugem tuam diu est quod summi arcani arbitram h beo, & silentio quod praestitit meis rebus primam hanc

gratiam referam , quod constientiae etiam tuae deponam meas curas, aperiamque pulcherrimum facinus; in quo impendo , mea, & Galliarum salus stat. Scisne, Gobrya,quid te jam velim Nihilne te uxor rerum nostrarum edocuit Ego praeterquam qubd rei expectatione eram tactus, adhuc simplicius vultum fingebam . ut integram accepti secreti gratiam sibi Regina habere me crederet; & praeterea ut fidem uxoris commendarem; quae utique neque rem ad me detulerat, neque tamen in totum fefellerat

conjicientem aliquid magnum agi. Tunc verb Regina non liberius modΛ, sed & suavitis rem totam assata est; qua audita, nihil tam grande suspicatus contremui; &paulatim per narrationis seriem redeunte animo, laudavi maternam pietatem, astumque utilem regno, cui tyrannus imminebat. At illa ; nunc tenes quo loco sit scelicitas mea. Tot opibus, tot honoribus culta; selati um quod privatae matres habent adhuc nescio. Servemus diis volentibus , Gobrya, hoc senectuti nostrae praesidium, hanc parricidae Commin dorigi perniciem . Tantum Superi v liat, ut crescat avo quam patri similior. Intelligo nihil auspicatius eius moribus esse. Uultum quidem aliquoties vidi ; dum eum sua alumna in templis ex composito producit. Quam autem miserum credis vix conspectum unicae prolis tuto posse usurpare ; & penitus colloquia esse sublata 3 Tu sedes ad domum in qua alitur proficistere. Nam facise aliquid in viae causam eiunxeris. Voluptatem mihi debitam tibi credo; eam ad me pro parte pervenisse arbitratura , si te mandata suavitate expleveris. Mihi deinde bona fide referes de indole pueri quod licebit conjicere. Forte etiam cum Sicambre aliquid comminisc

ri , quo eum sine suspicione possim pefunctorie taltem amplecti. His

462쪽

in tantis arcanis mea praecipuε opera uti vellet. Sponia eram a Commin dorige aversus; & hac tantae factioni dulcedine, facile pericula contempsi, quae illa spes, te conscientia, afferebat. Igitur postero mane egredior in agros, monstratamque a rusticis viam tenens, ad villat Pervenio; cujus ambitum postquam intravi; in area, qua rustica armamenta cum aratris jacebant, video pueroruo .

aliquot chorum, inter se simplici temeritate ludentiunt Propius ego accessi; si in illo forth coetu itineris mei cati lsam offenderem. Ohospest Non auctore, non indice illi opus. Tot heroum scilicet stirpem satis efficax natura monstravit. Alii rustico vel puerili metu diffugiunt; aut

timide pectore toto aversi, me reflexis intuentur cervici

bus. Restitit ille . nihil territus inassueti hominis vult

Arcum habebat aetati & viribus parem; cui in terram sta tuto innixus me opperiebatur. Firmus, & liberalis torium corporis gestus. Sufflava caesaries, & ipsa negligentiae

opinione melior. Sparsa enim non cervicibus tantum,s

per incensam ludendi impetu frontem jacebat. Oculu inter jubentis mulcentisque aciem; os, lupercilium, gia

nae, qualia in Cupidinis signis aspicimus. Ego subita veneratione exhorrui, & breviter deos precatus, ut suis do inis faverent, timui tanquam puero privatae sortis loqui. Sed ne scenam turbarem , ex equo tantlim desilui, rogavi que quid parentes agerent ., aut ipse valeret; ille patre cum familia ruri opus facere respondit; matrem verti dc mi esse;eamque se, si1juberem,provocaturum. Facies vero, inquam, suavissime puer; &, nisi molestum est, ego te . quoque ad fores comitabor. Ducere ergo coepit, rogatus

1 os,saeperelliam, gena, qualia in ca-iovid. Μetamorphos Iib. ro. Lb. to Minis figms. J - Gaulia namque Talis , inquam , erat insculpta Cupidi corpora n dorum labria pingκntur ama inis imago in nummo argenteo C. Etianatii Maxumi.

Talis erat. Di iii o hy

463쪽

que per jocum in quas feras suo arcu uteretur ; prorsus in nocenti ingenio; nondum, inquit, mihi lupos insectari cum nostro ' Sticho & Ambirino, pater concessit: mannum adhuc unum dii tulit operam meam ; & multum tibi debebo, quisquis es hospes, ii numerum dierum mihi referas , qui annum constituunt. Iam enim aliquoties senti me , quia puer ium, nec spatia temporum novi, ejusmodi proni illis es e frustratum. Risu ego pleni stimus; frustra, inquam, hoc rogas. Nam nec memoria tibi sussiciet tanto tempori observando, quantum a me destinari essia gitas. Imb refert) mihi dari calculos vellem numero dierum pares. Reponam in abdito; eximamque quotidie singulos, ut Cum anno liniantur. Amplectebar animo pueri leni solertiam : vestigia autem ex composito prcinebam, ut diutius lepidi sitiria contemplatione phrfruere r. Sed Sicambre, nescio unde admonita esse aliquem qui suo filio colloqueretur, foras exiluit; &, ut tanto deposito timebat, vultu solicitudine vario ad nos delata est. V t vero me agnovit; dubia adhuc an scirem cujus stirpis puero loquerer, aut quae omnino fortuna mihi ad se viam praetisset, me recepit sub tecta, perplexe de causae itineris rogando, et quid mea conjux valeret. Sed postquam conledimus, risu inter dubia verba pendente; mul tum est , inquam, qu bd de uxore mea querar, nisi interecipis crimen, faterisque te magistra eam didicisse quam alta taciturnitate simulatio obesuida sit, Neutri quidem,

quod jam pupum istum novi, habeo gratiam, quae pervi caciter fluistis; sed ipsi Reginae cujus)ussu vos inviso; tecum quoque exacturus, qua commodissimh ratione ipsa implere avidum pectus eodem solatio posit. Nam quod aliquando in templis eum videt, parum est ad desiderium matris. Vult amplecti, vult loqui, mentem denique saltem semel sutare propiori dulcedine. Sicambrae facile fuit

464쪽

εῖ IO AN N Is BARcL Atiexcusare silentium. gratulata deinde est, quod Regina

profitente ad hoc secretum pervenissem. Denique haud uniciam viam monstrabat , qua Altior istes ad matrem duceretur: sed omnia suspiciosa erant, nec placebant ipsi auctori. Diu cunctati, nihil tutius habuimus, quam ut Si .cambre, utpote saepe apud conjugem meam visa, in agrum qui sub urbe mihi est, veniret cum puero; & Regina in campis spatiata, umbram quae in praedio meo laeta est, optare se diceret; moxque in secreto conclavi non turbaros , non suspicionibus obnoxios amplexus, daret Astioristae suo. Tempore igitur cum Sicambre constituto quo ad pratadium meum veniret, rursus cum puero jocatus sum, varium specimen futurae mentis eliciens : ulnis denique implicui meis tam gravi imperio modo dei aequo faverent) debitum Regem. Secundum haec, a villa in proximum oppidum discessi. illic exacta nocte redeo ad regiam. Timandrae cum singula referrem, solum hoc grave erat, bidui adhuc moram promissae fcelicitati interces suram esse. quo elapso, cum omnia processissent, veni setque Sicambre cum alumno, adfuit & Regina tam eXiguo quam fas erat comitatu; & paulisper in hortis spatiata, velle se in conclavi acquiescere uxori meae dixit. Ducitur ergo in thalamum secreto quod agebatur aptissimum, unde loquentis vox non excipi posset. Tum omnibus praeter conscios, tanquam Regina somnum peteret, dilapsis; intromittitur ex vicino cubiculo fidissima Sicambre, applicitumque Reginae genibus filium tradit. Concesserat Regina ut adessem ; sed quae vidi, quaeque audivi, nullis verbis, nulla diligentia, digne retuleri m. Adeo laeticia, pietas , dolor, flendique, & amandi suavitas, omnem modum in Regina excesserat. Longo singultu vocem, &caeterorum assectuum impetum premens, tandem in puerum invadit; dc penEad utriusque pectoris livorem ligat amplexibus. Nec in uno habitu durans, nunc illum sau

lisper

465쪽

poris statum liberiori obtutu suspiceret; nunc subitavi amoris repetebat brachiorum vincula, & tot bonis quae in puero mirabatur osculum dabat. Quasi sua esset, t haecipia quae cernebat in prole, jam tumidior videbatur; jam, opinor, ultorem hunc destinans, incipiebat Commin do- rigem praecipiti voto dc spicere. Rursus amor, ipso furto incitatus sestinanter sua felicitate Duebatur; simulque cogitatio recessuri mox gaudii insanientem cogebat in Ia- menta. Quid multis Nemo nostrum tam altae & miserandae pietatis spectaculo non lachryma . dedit. Sed intererat nescire puerum quantus esset. Nam nec silentii fidem promittebat haec aetas, & si illa immature emersis sent, certa erat a tyranno pernicies. itaque inter blanditias quas gnato Timandra ingerebat, nulla verba adhibuit, quibus is sciret, vel Reginam eam esse, vel matrem. Sed perculsus specie exultantis gementisque mulieris, in- assuetis praeterea osculis fatigatus, cum denique illachry- mari omnes videret, aliquantulum flevit. &nescius cujus in amplexibus esset, eam tamen veluti Jubente natura brevibus ulnis cinxit. Sed illorum simplicitas annorum, lon- gae curae aut prudentiae eXors, facile ab ea intentione se subduxit; cultusque Reginae, quales ante non viderat, . coepit , puerili contemplatione tuli rare. Lectuli praere ea, & stragula, tum quicquid ornatus in cubiculo erat , omnia oculis illis nova per singula euntem morabantur; ut nos quoque tam innocenti ludo in amorem & pietatem

rapti, illius oculos atque gestus dulcissima imitatione se

queremur.

Dum his rebus abripimur, interim hora eiu uxerat, neque oportebat Reginae comitatum aliquid nostra mora

suspicari. At illa non avelli sustinebat a filio, donec spe rediturae laetici te sibi imposuit, di ingenti suspirio con-

cussa avertit se a puero,eumque abduci imperavit. Spes au- te mea erat. Volebat me cum comitibus aliquot , mei ra- Ee a men

466쪽

men consilii ignaris, ad domum Sicambres pervenire, seu venationis specie, seu quid aliud videretur commodius,' illicque Astior istae indolem atque formam impense lauda

re; eum denique a parentibus palam petere, quem domi . alerem inter urbanas disciplinas. Non enim eum agris videri aut solitudini natum. Oportebat deinde relucta tam aliquandiu cum viro Sicambrem consentire. Post haec puer adducendus in urbem tradendusque conjugi meae erat, tanquam ad ministeria illam aetatem decentia. Sic illius moribus eramus praesuturi: & ille non tumultuario, aut brevi conspectu Reginam expleturus. Sed illa, mi hospes, consilia, atrocior fortuna perve tit. V ix enim ab eo colloquio triduum erat, cum Cerovistus ille Sicambres vir intravit nostrum limen ' vestibus scissis, omnibusque summi doloris indiciis semestus : ut que me vidit, nihil dissimulato planctu verberans utraque manu pectus. Dii, inquit, nos perditos , o Gobrya, v luere. Astioristes nocturnis grassatoribus praeda, an, aut ubi vivat, incertum est. Abvexit hunc proxima nocte armatorum violentia, qui ' spoliatis penatibus meis subjecere denique ignem. Neque nostra tantum tecta haec pestis consumpsit. Acta est praeda ex vicino omni agro ; & ego illi turbini superstes, non potui vestigia servare impi rum, quia celeriter trans Rhodanum aliquot schas his delati sunt. Quid vero me facere, quove conferre, nunc auctores λ . Haec narrante Gobrya, penitus Arsidas , tanquam in

cladis & jacturae parte esset, expalluit, indignum fruisse

facinus proclamans, subindeque interrogans , an sic puerperiisset. Quippe majora de eo expectabat ; nec a nego riis quae tunc curabat aliena. At Gobryas; multo, inquit,

frigidior ad nuncium illud fui, quam te nunc, hospes,

squalida moeroris , non minus

apud Gentiles , quam apud Iudaeos. 1 Spoliaris penatibu . J Metonym. diis privstitibus , pro ipsa domo sum-

467쪽

ARGENI s. Lis, IV. 63 video esse. Segnem tamen esse non sivit tumultuarii mali Praecipitanda curatio. Itaque homini imperavi, ut inutilem gemitum paulisper supprimeret, mihi quicquid contigerat prolixius memoraturus. Auditis omnibus, varia animo versabam; unde praedones essent; consultone incidissent in puerum , qua celeritate, qua manu persequendi ; denique an deferri ad Reginam haec clades dcberct. Sed haec postea commodius narravero. Video enim ad Ccenam tempus esse, quam corrumpi jam aliquoties ministri monuerunt. Atqui, refert Arsidas, hilarem convivam non habebis, nisi me ab hac solicitudine absolvis: quo successu dolueris, quodve Reginae supplicium de praedonibus datum. Paruit Gobryas stagitanti , raptimque edocuit, nihil se aut Reginam ad luctum aut diligentiam reliquisse : quamvis & secreto gemebant, &praetextu alio ouaerebant in latrones, Caeterlim rapto puero nihil in iis ruisse auxilii. Nam neque repertos qui eum abvexerant, neque superfuisse vestigia quibus ipse ulterius quaereretur. Ergo Reginam hoc quoque tunc facinus alcripsisse Commin dorigi ; i ta meritis qui per scelera vivunt, ut non suorum modo facinorum . sed id interdum alienorum infamia laborent. Postea liquidius esse rescitum , praedones in Allobrogum montibus, quo minore invidia in alieno

solo quam in patria peccarent, facta manu Rhodanum transivisse; spoliis deinde onustos. postquam in suam ripam relati sunt, divi sis manubiis agmen salvisse , ne multitudine proderentur. Ita periit scitissimus puer , inquit;& propemodum in amissi desiderio mater. Adhuc confusior Arsidas; videor, in i iit, magni aedi- scii apparatum somnio conii exisset, quod postquam arti- ficum manibus crevit, marmoribus & picturis insigne , uno hominum mea somno excitantium plausit perierit.' Sic posteaquam puerum servavisti; postquam perduxisti ad anno, quibus promitteret se non frustra servatum , subit b eximis nubis, Sub haec verba, asperius intra se indi

468쪽

IO AN N i s BARCI AI Ignatus, ridebat tacite imprudentiam Gobryae, qui tot verbis tantam scenam apparasset, in qua nihil deinde ag retur. Nec Gobryam latuit hominem esse commotum. Itaque ut hospiti vultum restitueret; si hilariter, inquit, coenas, reducam deinde puerum, matrique sistam incolu- mena. Mutatus ad haec verba eli Ar sidas , qui altiori spe, quam Gobryas credebat, rei exitum foeticem optaVerat. Cum vero se ad mensam componerent, ' excusavit hospiri Gobrias, quod in medio lectulo accumberejuberet ex Druidis unum. Ita Gallorum religionem ferre, ut hoc ii minum genus sive in scenis sive in conviviis honoratissima occupet. Supra hunc vatem Arsidas, infimo Gobryas loco accubuit. Cinnantibus multus sermo de Druidis fuit, dubitante Gobrya, utrum plus Arsidas scire, an narrare vates vellet. Qui ubi se non in Gallicis modo, sacris regnare, sed disceptatores litium esse, totamque ab suis praeceptis juventutem pendere memoravit, magnam quoque apud se poescos, tanquam divinissimae artis curam esse, lentis & grandibus verbis monstravit, in eo sermone diutius haerens, ut aliquid rogaretur recitare. Quod ut Arsidas sensit, coegitque volentem , retulit ille versus , a se non pridem, ut febat, construct os, quibus dearum sequitas celebrabatur, qui diu laedi se passi, tandem ex digia tare desaeviunt. O sontes animae, qsarum vesana lacessant Facta diu S peros ; lentum ne sternite Numen, Ne misera, tar cq te graves examine paenas. λ' Sera licet sint tela Povi, nec protium omne

ad scelus armato turbet su.t si dera nimbo ;

3 Excus it et ita in medio lectulo . - umbere jube et ex Dolidis Quiri. J Ex illo constat suminam olim iuisse apud Gallos de Druidis opinionem : is namque honos maxime in Gallia talibus eserebatur; praecipuulque ha

triplici thoro supra dictainest lib. r. a Sera licet fiat tela Nemesis cum claudis oc plumbeis pedibus de

469쪽

A R C E N I s. L I B. IV. . At vigili stat mente memor; poenasque merent tim' Annumerat Nemesii justa Themis ardua cura. Nine lethi innumera facies, o funere pejor Mens aegra, atque altae divulso in pectore dirae. Hinc nulla fluviis ripae; ct victricibus undis

Spumeu3 im mediab Triton venit altior urbes. uid memorem versis exutos nimbus agros,

Τ Ventoram seu rusu hyems, ' re agmine foedo Densus aper stridiis estodit pabula rosi is r

quid cum saeva lues circὴm tabentibus auris In pirat celeres per membra furentia morte, ZAut pater armipotens mediis incendia fundit

Gentibus, ct saturas restringuit sanguine flammas '

IIis Superum vindicta modis ne raro queramur' Supplicia, ct facilis violari crimine diros)In meritas saevit gentes, ct saecula cune lis Exhaurit satis. At nos miserabile vulgus, Ignari qua tela sonent, cur turbidus aether EJluet, unde anni fragiles, ct rara senectus,

Naturam, ct casi damnamus corporis artus, Fortunaeque vices. Nihil heu Natura, nec artes Peccavere deum. Sed nos cunctantia fata Ursinrus, ct caecas peccando accendimus iras. CAPUTr .Hunis rat Ne si justa Themis. JNam Themis aquilas , di ius, seu fas dieitur; Nemesis vero divina iustitia. Judicum est reis assignare supplicia, quae hic enumerantur, dicta est enim Nem sis r , id est, a distributione lux fit unicuique, estque ultrix facinorum impiorum , bonotumqtie praemiatrix, arbitra rerum, Resina causaturn , quam fingebant Iustitiae filiam ieetrena omnia despectantem.

tior Mije,.J Nam Deum nutu saepe urbes submerguntur at pianda scelera, teste generali Cataclysmo. Ovid, Metam. lib. 1.3 rerum seu et Miss hyems.J Pr cellae & iurbines. q. S. ea in f ο Densus . 'ν. J Al ludit ad Apium emissum a Diana ina uos Caledoniae a quia Ocneus deam in sacris omiserat.

470쪽

CAPUT XI.

ARGUMENTUM.

Pesumen: Gobryas narrat, ut ardente inter Astobroges bella, tres in acie Aeges fio uolunter quos fama atque dignitate praecipuuι erobius. Hujus tute orsum dum victores praedabundi iri timpunt, miles in vestibulo adolo centem conspicatus, catera prae a neglecta , ad hunc conterritar. His obet ius factas Gob; as , dum laetentius in prieri contemplationa haeret, regii sanguinis notas asterat, emptumque puerum flu- petati prae gaudio Tama ra repom: , prostra recti ante Aueroesto,

qui bella eicili is erum pro figatur.

OENA , ut bellum dc maria serebant, eleganter exhibita; tempus es , ait Arsis das, scrutari omnia trans Rhodanum; et ex t tebris Principem vestrum eximere. Tum Gobryas; strenue ni uni a nobis; e tunc omnia frustra cesserunt. Quatuor toxus annos amissum deflevimus. Quinto anno necessarium in Allobrogas bellum fuit; quod de finibus disceptarent, imminerentque elici viciniae. Parum interest illius belli casus te scire, praesertim quae tumultuariis & obscuris manibus gessimus. Ina fuit acies justa, qua profligati Allobroges, castris quγque exuti sunt. Noster eaercitus clives praeda, vix captivos capiebat, vix

spulia; torquibus armillisque ex auro ut mos Gallorumclij in illa strage innumeris. Tres fuerant Allobrogum Reges praelio illo fuit: inter quos fama de dignitate prae

cipuus Aneroestu, appellabatur: cujus tentorium dum victores despoliant, quidam tolles in illius vestibulo adolescentulum egregiae venustatis conspicatus, caetera praeda neglecta. eum habere concupiit. is majoribus qu in pro aetate spiritibus' geela quasi hat, abnuebatque se vivum capi posse. Nec violare tenerum corpus miles sultinuit

tri misit quo in i a se Ger inis . A. 4 Morem si ille Gallor si a quassabain Gallicum halii-le. tinde Gelioriacii & Gelli duet,an rum torquibus aureis etiam in bello u- l tur Galli, enim increenatio tendi testis est Cn. Manlius Torquat.q ii everso immanis molis Gallo torquem avulsit ; unde id ipse cognomen habuit. Livias l. 7. in ilites significabat Claudianus lib. r.

SEARCH

MENU NAVIGATION