장음표시 사용
471쪽
A R G, E N i s. L 1 B. t V. inuit; sed sodale advocato circuivit pugnacis pueri terga. ita vix demum lacertis occupatis, a frendentis manibus tela excussa sunt. Videbantur indignae vinculis manus,& fraus lab liberali indole timeri vix poterat. Si itaque promitteret non fugere, pollicentur nullis servitutis notis astrictum, comiti quam captivo similiorem secum iturum. Is vultu tanta clade non dejecto, haud se diis repugnaturum dixit, quibus sua captivitas placuisset; nec se-cilis fidem quam antea libertatem culturum. Non sine numine deum fuit, quod tantopere militibus puer placuit. Ab vexere jam volentem; & invidiam timentes, non a multis eum conspici passi, iam non procul urbe regia aberant, cum in me inciderunt: si qua fides, stupui in adolescentuli vultu; illosque avidissime percun-inatus nam nec mihi erant ignoti unde haec praeda, α
an venalis esset. Retulere hunc se inter captivos eximium, Commin origi donum servare. Credo veritos ne illum mihi deposcerem . objecisse Commin dorigis nomen. Scis' Gallorum sagula totum corpus non tegere. Itaque dum intentius in ejus contemplatione haereo , & dii nescio quid, animo meo grande magis magisque subbiciunt, forte flexit ille cervicem, meque momento temporis nimio gaudio
imparem propemodum confecit. Nam quid loquar foelicitate illa dignum Prodidit, mi hospes, regii languinis
tropas, illam, inquam , naturalis purpurae spicam , quam in Reginae filio , ut antea monui, fata expresserant. Loqui non poteram in impetu exundantis laetitiae. Sudor quoque subita vestigiorum infirmitas, adhuc dubia &anxia vota pulsabat. Tum praesides gentis deos tacith veneratus , ut adessent spei tantae; egregium mehercule munus , inquam , Commindorigi invenistis. Sed videte. Commilitones, num Reginae non aptius tradi possit. Adhuc
t Gassi uni 'ala. J Calli in militia i redire ad totis. Et filius Italici lib.
virgatis sagulis utebantur cum torque ult.
472쪽
huc aetas est non turpis gynecato; memorque aliquando per quos dominae fuerit traditus, fortasse deinde vos provehet. Nam& Commindorigi hunc si datis, tamen ad Reginam perveniet, Commindorige hanc muneris gratiam apud illam occupante, quae jam vestra, si sapitis, erit. Milites pauca inter se colloquuti, agunt gratias quod eos consilio juvissem: cupere quoque se mea opera intro mitti ad Reginam. At ego non id tantum in me recipio;
sed charissimae praedae timens, avidus quoque certiora co gnoscendi ex puero, eos ad coenam voco.
Postquam domum pervenimus, leniter adolescentulum coepi affari, & rogare quod ei nomen esset. At ille, se Scordanem in prima captivitate appellatum ; in ista secunda adhuc nescire, quod sibi domini nomen imponerent. Tu igitur, inquam, jam antea semel captust Certe subjicit ille. Unde autem, mi pueri &quod tibi primum nomen Z Ex aedibus patris 'it obscure memini me adhuc imbecillem, armatorum violentia fuisse direptum. Nec quid ultra memini, nisi nos ruri habitavisse. &me Asti ortilem a matre nuncupatum. Sed Rex Ancroestus dono eorum qui me rapuerant deinde habuit, inter cujus liberos pene haud dispari cultu, vel gratia, pulcherrimis aliquot annos egi. Voluit quoque in rudimentum militiae, ut bellum hoc viderem; in quo, heu l& quid illo actumst nescio, & ego jam alia fata, ac ut opinor Uiliora exorsus sum. Sub haec verba dolore animi turbatus est. Sed ego jam certus negotii, adoratis numinibus, in quae potius quam fortu 'am, referebam rerum seriem: nihil, inquam, O puer, in te dii peccavere: neque fatis ingratussis, quae te in Reginae famillam asserere tot casibus laboraverunt. Magnae foeticitati servatus es, puer. impotens laeciliae eram; & nocite inter maximae spei, omniumque bonorum inquietas imagines ducta, militibus significo me ad Reginam ire, illis aditum impetraturum. Cultum solito nitidiorem assumpseram, coronam
473쪽
A n o E N I s. L I B. IV. Φῖque habebam,tanquam sacra diis facturus; vultus praeterea erat inter gaudii sensum porrectior; quae omnia recentis victoriae excusabat hilaritas. In hoc habitu cum Reginam salutassem , paululum fallere constitui , nec a principio laeticiam totam dare. Igitur, Ne mirere, Domina, inquam, hanc animi insolentem laeticiam : Dii arcana vi somnii ita me impulere. Forsitan superstitiosum appellabis. Sed adeo certa fuit quae dormientem egit imago, ut nec somniis illam annumerem. Ne amplius dissimulem, vices tuas jam gaudeo. Ita tibi ' faelicem hunc diem portendi monstravit Mercurius credo, aut si quis est alius
deorum nuncius, qui venturarum specie rerum somnos mortalium erudiat. Tum Regina, quinam autem , Go
brya , hi gaudii montes ξ aut verius quid insanis Z Uidebam subjicio) sub auroram, cum purioribus somniis tem
pus est, honestissimae puerum frontis, his me verbis compellantem; vade ad Reainam, Gobrya. Nunciabis me ad illam adventare. Tamdiu expetitum hodie securissima ratione conspiciet. Quis tu aurem es Z inquam. Nam neque vultu itio ac genio, inter te & ullam deorum prolem disconvenit. At ille iratior; adeone Assioristem ignoras ut nomenclatore opus sit 8 Non novisti Timandrae filium. Principem tuumὶ illicd loquentem agnovi, cumque Vano
conatu niterer ad amplexus, excitavit animi impetus
membra, &per ingratissimam vigiliam puerum amisi. Divinum fuisse praesagium, Domina, illinc intelliges,
quod tanquam cogentibus Superis, de eventu nec ambigo.
i Faelicem hune di m ρον udi monstravit M/r risis. J Ilercurius de Morpheus insomnia vera credebantur afferte , sed ille Diis, hie hominibus. De Mercurio
474쪽
misit in pectus anxium vultum, rursusque se erigens, adeo nihil laetum ostendit, ut jam poeniteret me fabulae. Quid tu me, inquit, rapis in dolorum memoriam 8 Aut
haec fortuiti soporis delira species fuit ; aut si quid simplicius dii significant, vita hodie defungar, amplectarque
inter manes filii umbram. imo, Domina, inquam, nisi mea promissa processerint, vel multato exilio , vel quod omnium ultimum,odisse me velis. ibo ad templum agamque cum Superis ut promissa repraesentent. Tanta alacritate coegi ut speraret; protinusque digres- , sus. pro templo ac diis, meam domum habui, unde foelicitatem eX promerem. Milites ergo cum munere suo investibulo regiae constituo; per Praefectum regiae cust diae familiarem quidem meum, caeterum rei quae agebatur ignarum, paulo pbst introducendos ad Reginam ; ad quam interim redeo ; teneoque silentium; si quid forte ipsa prior inciperet. Constabat esse commotam. Nam interdum ambulabat prae per solitam vestigiorum mensu- ram ; interdum restidentem accerimae cogitationes fige bant ; in me denique saepissime intuebatur ; cum ecce
Praetorianorum dux ut rogatus a me erat, intravit, mo
nuitque adolescentulum de praeda venustissimum adesse, quem duo milites munus Reginae adduxerant. Pcrturbatus Timandrae animus, nondum fata, quamquam sele
jam explicantia, capiebat. Nec quid majus suspicata, milites jussit admitti. At vero ubi cum munere fuerunt in conspectu, suavissime hospes; stupore dc affectu crescen- re per gradus, ut correpta,ut possessa diriguiti Spes quam feceram vix passa est ut audiret suum munus commen- dantes; sed ultro , periculoso& temerario impetu, in spe- xit in pueri cervicem , agnitoque natalium signo, ut con- fusam mentem tegeret, aliquamdiu pallam in vultum du- xit; quasi oculis male esset. obfirmata deinde, os retexit. Tandemque militibus post promissa, de gratias di-
475쪽
A n o s N I s. L I n. IV. 4 ythissis : mihi secretb his verbis blandita est: O praestigia
tori vigilans scilicet somniavera si &quae vera sciebas, quo differres gaudia mea, referebas in soporis vanitatem p Scis quo modo te ulciscar Z Tardiora praemia erunt; quae , fateor, debeo tibi summa. Referes postea, qua ratione in puerum incideris. Nunc illum accipe; de tanquam ad nostra obsequia instituendum ale. Disciplinis tenerum imbuemus, quae summam sortem decent. Sine suspicione interim illius aspectu de colloquiis
Post arcana haec verba, mihi publice puerum tradit, quem Scordanem appellabamus. ipsa, qud solutius laetaretur, in secretum secedit. Militibus autem praemia cum fide persolvimus; regia quidem, sed non tamen invidiosa,
aut paria dono. Ecce autem in illo sereno non temnendam vim subitae tempestatis. Rex Aneroestus missis ad nos praeconibu*, nunciabat, Si quis suavissimum puerum, sibique inter filios numeratum, reddere vellet, tantilli capitis pretium talenta centum fore. Pertimuimus ad illius importunam benignitatem. Nam qua invidia aut suspicione hunc Regina servaret, quem tam cari suus patronus licitabatur 3 Saltem barbarae crudelitatis videretur, &hoc gaudium seni, & tot bona puero invidere. Ancest: turus denique esset ipse Scordanes, si ad vires fugiendi adolevisset; aut aliis centum talenta quaesiturus non saquoque ad furtum praebiturus ξ Dum haec timemus, & nec placet cum Aneroesto pacisci, nec honeste retineri puer
potest; fortuna Aneroesto infesta illico nobis favit. In eum siquidem sui cives insurgunt. Subitum bellum fuit;
eXituque cruento in acie ceciderunt filii Aneroesti, quoad uos spei eximiae habebat. ipsum quamquam non repertum cadaver est) illa strage occubuisse crediderim. Et tum quidem qui eum dejecerant, regnum illius tyrannico
ambitu ad se traxere. Vig tantam Aneroesti cladem Scordanes vivus tulit. Tanta illi pietatis, suaeque jacturae supra
476쪽
pra aetatem cognitio erat. Tamen mora, & quis puerum crederet argumentis demulsimus.
Inter artes regio nomine dignas, in Gob e domo crε sebat puer cum Utrabonorum patienti seviente Commi Orige, suum Timandra Aegi, sit. Is gaudio caterisque assectibus amens, tota matrit urbe praecones, qui populum ad concionem urge m.
IT A redditus sibi, nobisque servatus, expectatione celerius , omnem sui admiratione ordinem : omnem aetatem , in regia complevit. Seu equitandum , seu tela mit- tenda, seu ductus in pariete orbis sagittas expectabat, statim aequalibus major, tantus denique erat cui possent 'magistri invidere. Nec superba, aut pervicax naturae scelicitas. Amabant omnes vinci, quia prius neminem ulla arte quam humanitate 5cobsequio superabat. Nihil in co, loquendo urbanius. Cunctis cedere ; ambire universos. Lecundissimus salibus, quos, ne laederentur caeteri, in se primum eXperiebatur. Adolescebant praeterea vires ;
quos durabat lucta, & palo; cursu quoque de venatu, domandisque jugalibus; multa praeterea in somma, parco victu; & tempestatibus anni totius, ipso usu, valetudini suae conciliatis. Avi denique sui quod ego & Regina praecipue apud nos gaudebamus) exhibebat non indolem tantum , sed vocem & gestus.
Haud multb plus sedecim annis vixerat, cum animum illi ac vires maturavisse visa sunt fata, ne omnes periremus. Quippe Commindori em ex nimia copia fastidium ceperat noliri obsequii. Ultra bonorum patientiam saeviebat, scelere diuturno audacior, expertusque quam nulte Brito mandes despici posset. Ad cxtremum nomen regium haud obscure optabat, clientum suorum vocibus
1 Quas durabat lucia oe pati. J Palaestra ic jaculatione ad palam , qui ludi inter
477쪽
A R G E N i s. LI B. t V. 6q7bus in hac ambitione frequentibus; ut dicerent , langues.cens sub Britomande imperium , a strenuo homine exci- andum. Plus regnum Commiud origi debiturum , quam commin dorigem regno, si id ei placeret auspicari. Parum interesse Britomandis ad regia munia inepti, ac praeterea virili prole carentis, quo nomine appelletur. Commin dorigem non solum ex prima nobilitate, sed praeterea virum esse. tamque haud procul ab exitu erant furiosa
consilia. Dicebatur tyrannus agitare quo tutissime munimento Rex cum sua Timandra teneretur; quae ad eorum victum vectigalia relinquenda, quis utrique comitatus , quaeve custodia. Adeo denique despexerat jacentem Erito mandem , ut perpleXe auderet sciscitari. an relinquere ultro posset tam grave & moletium negociis regium nomen. Quippe ratus multum sibi decessurum invidiae, si id a volente impetravisset. Lacessitus indignissima voce Rex, tunc quidem tenuit iram ; sed deflere deinde apud Timandram fortunas suas coepit. Illa nihil cunctandum exi stimans, & si fata obstabant, saltem fγrtiter pereundum ;habeo, inquit, quo te ab impio hoste vindicem. Charissime conjux. Sed timeo ne me facilitate tua destituas, detectisque apud inimicos machinis, mecum quoque toobruas. At Rex Diis superis manibusque invocatis, confirmat se non tantum silentio, sed etiam auctoritate accessurum Timandrae consiliis. Agnoscere miseram mentem quantum ante peccaverit; sed vi injuriae cladisque quae instabant, jam fortiorem esse. Timandra his verbit laetissima; si fidem servas, ait,
die crastina vel victores dignitatem asseremus, vel Reges moriemur. Caeterum nemini ipsa in illam noctem communicavit consilium; nisi quod si dissimos aliquot admonuit , ut ad se sub auroram convenirent. mihi autem non. tantum adesse, sed alumnum adducere praecepit, vultu aded extra aegritudinem ficto, ut nihil insolens aut turbulentum conjicerem. Tunc Commin dorix venationi ope-
478쪽
ram dabat, tertio ab urbe milliari; ante biduum prosectus in regiam domum, ubi saltus, &ferar solis Principibus Iservatae sunt. Prima igitur luce coimus ad regiam, ut lerat imperatum. Sedecim non ampliu3 eramus ; quos ipsa ante Regem constituit, omnes ex numero optimatum,&Commiti dorigi vel public , vel privatim inimicos. Cumque alumnum meum propitis justisset a cedere, ita ad Regem loquuta est. Adhuc incerta sum, Domine, an diuo judicio crimen sit, quod tanquam egregium facinus professura advenio. Celavi te enim foeticitatem tuam , ut ea securior tibi esset. Nam hostes cr centem sustilisssent, quae matura nunc eosdem pervertet. ignosce igitur quod tamdiu silentio meo factum est ut nescires quantum diis debeamus. Et, ut rem paucis aperiam, desine isto adolescente vivo, te liberis orbum credere qui patrio ritu in sceptrum succedant. Nam per deos deasque quotquot Ilnppellari fas a me est; hic est filius tuus, hunc ignaro tibi lpeperi, mentita puellam ex me natam, quam paucis men- 4sibus quibus vixit, de meo nomine Timandram appellavisti. Simulandi causa fuit, ne in illum Commin dorigis impietas aliqua arte sciviret. Caeterum quamquam grave est praesentem laudare; dicam tamen quod non potest sileri, assurrexisse eum in indolem dignam majoribus , dc deos sua cura prolixius quam optare ausa essem, meum consilium asseruisse. Quippe nas eriti, ' penates rustici quidem, sed fidi, contigerunt. ita infans delitescere a que ali commodissime potuit. Crescentem seu praedonum vis, seu potius benigniorum mens Coelitum, deduxit ad externi Principis aulam, in qua sine suspicione assuevi elementis negociosae de exercitae vitae. Hinc a diis speci, praedae nobis redditus, ita consummavit pueritiam, it viriles annos exorsus est, ut utilis esse posse incipiat, nuncum tolerabilis Commindorix desit esse; qui premendu
479쪽
A n G n N I s. L I n. IV. 439 est , Rex, aut accipiendus in dominum. Quantum enim a captivitate abes Z Quid aliud expectamia, quam vincu- lay Age potius, charissime Conjux, ulciscere una hora tot annorum audaciam. Quod si te patientiae consuetu- dine despicis , at regnum avitum huic ioboli tuae serva; procerum etiam miterere, quos hic vides. Nemo enim' illorum est, qui quoniam pro majestate tua stetit, non debeat aut mortem, aut ea contumeliam graviorem, cXpectare a tyranno. Noli tuam dignitatem, conjugem , prolem, d tot fidissimorum salutem nunc prodere. Nec de mea fide dubites , quasi novandis rebus hunc falso sanguini regio ascribam. En collo, cn cruri extremo certissimas notas, tanquam fatorum sigilla, quibus vario discrimine amissus repertusque, me & illos qui conscii mecum erant non fefellit. Sed praeterea ejusmodi sunt tempora, ut etiamsi haec commenta a me essent, debeas commoda frau- se uti. Interverte tuum hostem nullis facilitis artibus quam hac novitate domabilem. Paria pace de hujus natalibus maturius habebis quaestionem. Nunc si quod est esse non credis; at tua interest ut credere fingas. Versia deinde ad filium d mi Astioristes, inquit, ita enim nascentem appellavimus, liceat nunc te tande in bona fide amplecti. Mi nate, tot mihi lachrumarum, tot votorum materia. Da frontem, da ora ad osculum. Nunc primum lc te nasci, & me matrem esse existimo. Sic loquente Regina, omnes praeter me oblita puerant. solus enim sciebam vera esse quae illa referebat. Sed nec in totum ab admiratione aberam, quod adeo improviso mihi consilio rem ad Regem detulisset. Caeterum ex omnium ore constabat quam hoc novum mentibus esset. tiapta voce, vultuumque constantia in se mutub intue- bantur. Deinde hi deos vocabant, alii mittebant lachrynias, aut sublatis in altum manibus taciti nai rabantur fortunae ingenium. Ita enim Regina vixerat, ne quis fraudem ab ea metuerct. Nemo altius tamen ipso Rege , de
480쪽
4so IOANNIS BARCLAriAstioriste, mutatus est. Rex gaudio, caeterisque assectibus
amens, non loqui,non moveri. Inspiciebat nunc in conjugem, cui longae fidei experientia credebat, nunc in filium,& ipsum non minima perturbatione attonitum: ctim enim in illius collum Regina invaderet, non ausus negare amplexus, non offerre,incertus contremuit.Sed Regina lachrymis in conjugis vultu visis audacior patiaris,charissime conjux, inquit, hunc recipi ad genua tua, aut si jam te patrem semis, prior quoque porrige manum. At ReX,noume adeo, fidissima conjux, inimici dii agunt, ut hanc sti pena repudiem virtutibus mehercule atque fama, quantumcunque regio generi ingens decus allaturam. Equidem sanctitate , & prudentia tua fretus,non dubito quin ex me stgenitus. Quod si tamen ipsa deciperis, si quod non est esse existimas; nihil minus hunc filium mihi volo, ut si non
vincula naturae intercedunt, saltem adoptione me faciat patrem. S mul in procumbentem toto pectore se dimiliti
Accitis ad contionem per pracones Civibus , Rex filiam r stis tum exhibet. Suam diverse in plebe mentes s Sub hos motu. Commin oris in venatico habitu praecipiatione o iracundia calens conscendit ad Aegem. Expastore omnes uno uerioriste impavido,oui I rannum ad Regem modestius ire jubet. Mox ventum ad manu . Sed percussus vi hiri A liο- istis manu Commi oris debito fato sceleram pinnam lait.
CLARissi Mus juvenis, d omni virtutis experimento notabilis , pridem omnium corda sibi devinxerat. igitur eorum qui aderant favorem nulla tantae foeticitatis
invidia corrupit. lam tanquam dominum intuebantur. Iam osculum manui vestique ferebant; etiam seniores revocabant ad avum Britomandem memoriam; & tum vereatim illudente oculos pietate,plurima ex vultu illius naturam in nepotem transtulisse monstrabant. Rex denique ab uxore quaerere coepit omnem deorum rationem qua tervatus filius sibi esset. Sed Timandra; minus occupatae
laetitiae finquit erit illa narratio. Nunc a jugulis noli ris