Historia ecclesiastica per annos digesta variisque observationibus illustrata auctore Gaspare Saccarello Taurinensi ... tomus primus vigesimus sextus Ab anno Jesu Christi 145. usque ad an. 252

발행: 1773년

분량: 413페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

AN. 2 3. De Ammonii Apostasia Or si opinio refellitur.

ejus doctrinam in philosophicis admiratur . O praedicat. Deinde ea, quae Porphyrius de Ammonio, & Origene scripserat. referens, ibidem subdit: Haec Porphlyrius in libro tertio ejus προris , quod adversus Christianos commisit. uti de viri quidem iblius sudio . multiplici doctrina veris e pronanclavis. Sed in eo manifesto e mentitus es c quomodo enim non mentiretur , qui adversus Grisianos scribebat quod ipsum quidem , ides Origenem , a Gentilibus ad Christianos transisse dicit : Ammmnium vero a veri Numinis cultu ad Gentilium ritum se tanω- Iisse. Nam Origenes christianae Fidei doctrinam a majoribus fis acceptam Ieroavit , ut in stiperioribus Uyendimus : Amutarius divinae philosophiae praecepta ad extremum inque tediminum vitae integra , utque immota retinuit. 8. Post tam apertam Ammonii apologiam , quam auctoritate sua Hieronymus confirmat, plura in ejusdem fama a Porphyrii calumniis vindicanda addere supersuum videri pose set, ac esset , nisi novissimus historiae ecclesiasticae scriptor,& quidem doctrina atque eruditione clarissimus, dignitate verti Eminentissimus . Ammonium iterum in jus vocatum , uni eo Porphyrio teste , e Christianorum a Ibo non solum expungendum , sed & inter apostatas , insensissimosque christianae Religionis hostes recensendum eisse pronunciasset . Ne tamen exagerasse haec magis, quam consut alse videamur , praecipua argumenta , quae in opinionis suae confirmationem doctissimus Historicus congessit , breviter sunt perstringenda. Duobus autem rem se probare posse confidit, Porphyrii scilicet testimonio , qui Ammonium christianae Fidei , in qua enutritus suerat , renuntiasse tradit, statim ac Philosophiae studio totum se dedit : altero, quod Ammonii fides, doctrinave ex discipulis ejus metienda sit ; cumque constet ex iis Plotinum , Longinum , Hieroclem , aliosque a Christiana religione nedum alienos , sed impugnatores fuisse , hinc & Ammonium inter illius hostes accensendum esse arbitratur . Haec tamen minus vere ab erudito Viro adnotata suisse , faciIe patebit. Quae enim insensi mino Christianorum adversario fides habenda est iis in libris, quos adversus Christianos vulgavit: auom do enim, ait Eusebius, non mentiretur , qui adversus Christianos scribebat cujus etiam mendacia tum in iis, quae de Ammonio, ac de Origene scripsit , Eusebius recenset , & confutat , qui etiam ut Ammonii famam a Porphyrii calumniis Liuiligas by OO 'f

222쪽

vindicaret . ejusdem libros in suae opinionis confirmationem memorat: nsantur id , inquit , etiamnum lucubrationes viri illius , ob ea quae reliquit ingenii monumenta celeberrimi,

exempli gratia , liber ille , eui titulus es: de consensu A scis,ae Jesu , quicumque ulli apud sudisses reperiuntur ; cujus

modi erat Armonia Evangelica , quam Evangelicos Canones appellat Hieronymus . Quis porro Eusebio , & Hieronymo Porphyrium praeserendum existimabit aut quis Ammonii libris magis credendum , quam Porphyrii mendaciis non arbitrabitur Z Nec Orsium adnotasse juvabit , clarissimos Ammonii Apologistas , Eusebium scilicet , & Hieronymum , in eo fuit se deceptos, qliod Ammonio Saccae ea opuscula adscripserint, quae alteri ejusdem nominis , & patria quidem AleXandrino. sunt inscribenda : quod inde probare satagit , quia genti IesPhilosophi , qui illius scholam frequentarunt , de hujusmodi opusculis nullam mentionem secerint . Quin tamen haec Ie-vissima sint, ac historiae non tam vulnera , quam funera , nullus , puto , Lector dubitabit ; nam si ob gentilium Philos

phoruin si Ientium Ammonio ea abjudicanda essent opuscula , quae eidem Eusebius , & Hieronymus attribuerunt , quid in historia ecclesiastica certum erit , cum praecipue in veterum scriptorum elucubrationibus retexendis , nullus antiquior, aut accuratior Eusebio , vel Hieronymo habeatur , quorum tanta haesenus auctoritas fuit , ut usque ad Orsium nemo Ammonium christianum sui me dubitaverit, aut opuscula eidem ab Eusebio inscripta abjudicaverit , ut apud Tillemontium , Dupinium , Mos hemium , Odinum , Cave uin , aliosque videre est . s. Alterum vero quod addit , ex discipulorum moribus , & doctrina Ammonii fidem esse metiendam , falsissimum esse, facile convincitur . Alioquin & Justinus Martyr Encrati tis accensendus erit , si ex Tatiano discipulo fides ejus dimetienda esset: in super , etsi gentilium philosophorum nonnullos Ammonii Scholam frequentasse sciamus , Christianor uinetiam plurimos ex iis suisse constat , quorum numero Heractas, & Origenes : quare si de Ammonii doctrina ex discipulis ejus judicandum est , cur ex Gentilibus Gentilem eum sui si se magis censebimus , quam ex Christianis Christianum , ut Eusebius, & Hieronymus apertissime iradunt 8 Sed de his hactenus , quibus plura addere , sicuti superfluum , ita haec ad

Aliud argu

metitum solvitur

223쪽

set Ammonii ph Ilosopli Ia 4

Nova Plato nicorum seu Eeleeiteor nlecta exor,

tur .

Io. Quodnam autem Philosophiae genus fuerit quod Ammonio eam nominis celebritatem peperit , ut sui temporis Philosophorum princeps dici meruerit , dissici Ilimum est definire . Siqua tamen Eusebio fides habenda est , & Hieronymo , eam philosophiae methodum sectamque tenuisse , quae propius ad christianae Religionis dogmata tuenda , explicanduque accederet, dicendum est: quod etiam ex illius scriptis , quae sua aetate supererant, confirmat Ensensus , ut supra adnotavimus. Platonis si quidem Philosophiam non solum apud Orientales , & maxime apud AEgyptios antiquitus floruille . ac veteres etiam Ecclesiae Patres prae ceteris in deliciis habui Gse , utpote christianae Religionis dogmatibus explicaudis apti rem , ita exploratum est , ut probari non sit necesse , nec instituti nostri ratio patitur de Platonicae philosoplitae antiquita te , Praestantia , dogmatibus , aut usu plura persequi , quae facile apud eruditos viros curiosus Iector inveniet , & maxi

me apud Brucherium in historia critica philosophica ; paucis vero, sed accuratissime in praefatione , seu discursu praevio ad Dictionarium de haeresibus , Gallice primum . deinde Italice Neapoli editum . Ad rem nostram adnotare juvabit , discriminis aliquid intercellisse veteres inter , recentioresque Pla tonicos , qui desinente secundo Deculo , tertioque ineunte in AEgypto floruerunt . Veteres enim aliarum se clarum e Xem plo in verba magistri jurabant, ac totis viribus platonis placita tuebantur , caeterasque opiniones contentiose impugnabant:

hinc de rebus etiam maximis , de Deo scilicet, de Angelis, de Mundi creatione , de animae immortalitate Sc. inter Phi-Iosophos diversarum sectarum , perpetuae lites dissensionesque

dimanarunt

II. Contentiosum hoc philosophiae genus cum sapientioribus tandem displiceret, nova hoc tempore Philosophorum emersit secta , Platonicorum recentiorum dicta , quia Praecipua Platonis quidem de Deo , de animae immortalitate , de Mundi origine, & administratione dogmata amplectabantur, at non ita in verba magistri jurabant , ut quaecumque etiam in aliis philosophorum sectis veritati consentanea invenirent, aut suis placitis accommodata , respuerent: quin imo , omissis disputationibus , & sectarum studiis, unicam veritatem inquirere , seetarique gloriabantur . Quis hanc philosophiae metho dum primus docuerit , in obscuro est . Palamonem quemdam , si ira by O le

224쪽

Alexandrinum Philosophum & gentilem , auctorem eiusdem se Stae suisse nonnulli tradiderunt : Iaoc certum est , Pan tenuin ,& Clementem Alex. inter christianos ante Ammoniuin id philosophandi genus probasse . At cuin eidem sectae se addixi flet Aminonius , eam eousque illustravit, novisque inventis auxit , ut & maximam sibi nominis claritatem secerit , & omnium sui temporis Philosophorum princeps fuerit renunciatus. Non solum enirn , aliorum Ecleoticorum exemplo . veritatem per omnes Philosophorum sectas dispersam , tanqiram egrcgium Dei munus, colligere , atque hominibus tradere , sapientis & maxime christiani doctoris osticium esse existimavit , sed & Ω- Elariim omnium Philosophos in unam sociare curavit, ut sub lata nominum opinionumque diversitate , una omnium , si fieri

pollat, esset Philosophia, una Religio . h. Quantum in suscepto consilio profecerit Aminonius, quisve christianae Religionis fructus inde fuerit , nobis sane non constat; scire tamen sat erit, Eusebio ct Hieronymo testantibus , eum inter Philosophos cum laude vixisse , ac ad Oblium usque in consessione Fidei perseverasse. Qui vero Philosophiam Ammonii , & Religionem ex ejusdem discipulis , Porphyrio sci, licet, Plothino , aliisque gentilibus scriptoribus , dimetiendam putant , Philosophiae, & christianae Religionis corruptorem , &apostatam eum fuit te scribunt ; cum enim ii scriptores de Divinitate , Deique operibus, de Angelis , de Mundi creatione , de animae immortalitate , aliisque dogmatibus multa commenti fuerint, quae cum christiana Religione componi non possunt , eodem quoque Iulo Ammonium magistrum haesisse contendunt , ut supra ab Orsio factum fui me vidimus . Nec ab ejusdem sententia multum Mos hemius distat ; nam etsi eum in christiana Religione perseverasse non dissileatur , simuIatorem tamen & sycophantam suisse inquit : Homo his CHA

sianus , O fortassis ad obitum inque christianae Religionis

simulctor ; novoque philosophiae genere gravissimis cladibus Ecclesiam aisecisse subdita inter cetera , tripe illud Bbminum genus peperit , quod MAsicorum appellatur ; & quod absurdius adhuc Mos hemio visum est , Ammonii philosophia visae illius ignavae fundamenta jecit, quam tot wamque numeros Monach rum exercitus deinde duxerant ; ae varios Chrisianis Dasit ritus vanos , ineptas , in ad spersitionem fovendam utilis os , quorum non exiguam partem is hoc inque tempus functe a Mul-

nm. III. D d iis

censura vindicatus

Orsi ut Ap.

225쪽

ehalis disciplina orta sit.

1 Io H I s T o R IAtis servari videmus: cujusmodi sunt variae corporis amictatio. nes , jejunia , humicubationes, orationis frequentia , rerum , divinarum contemplatio , aliaeque piae exercitationes , quibus

homines pii ad firmandam carnis libidinem uti solebant , ac

adhuc utuntur.

II. Quid vero haec cum variis philosophorum sectis, ac Platonis philosophia commune habeant , nemo , nisi cum Moshemio deliraverit, faci Ie divinabit . Nam etsi verum sit philosophorum aliquos, & praecipue Platonicos , verbo & exemplo docuisse vigiliis , jejuniis, aliisque amictationibus coercendam esse carnis petulantiam , ut rerum divinarum. medita

tioni mens facilius vacare posset , cujusmodi etiam ante Christum natum fuere Emeni , & Terapeutae , Philone & Iosepho

teste ; Musticorum tamen exercitationes , Monachorumque disciplinam ex eadem Platonis philosophia prodi iste , uti ad ra- vim usque Mos hemius contendit , ac passim inculcat, dum de Monachorum origine , progressu , & disciplina agit , absurdum adeo est , ut christiano , & erudito viro haec in mentem ventile mirum sit ; ea vero probasse portentum , nisi eum Sectae suae praejudicia dementassent . Innumerae quippe in Evan

gelio occurrunt sententiae , quibus homines a terrenarum rerum affectu revocantur , atque ad caeIestium meditationem excitantur: innumerae etiam , quibus ad voluntariam paupertatem , continentiam , castitatem , ad jejunia , aliaque pietatis ossicia fideles commoventur. Queis cum ab ipso Ec Iesiae ortu christianorum plurimi se se dedissient , horumque alii exempla sequuti ement , non solum privatim , sed coacervati etiam temporis progressiu , ne inpe quarto ineunte seculo , exinde Mysticorum , atque Monachorum greges prodierunt. Non alibi ergo , quam in ipso Evangelio ilIorum origo quaerenda est, vel in Sanctorum exemplo, Joannis scilicet Baptistae , Apostolorum , aliorumque , qui eamdem vivendi ratiOnem sectati sunt , aliisque imitandam reliquerunt , quibus Ω- ne tota Platonicorum schola aequales non habuit . Frustra itaque ex Ammonii schola Mysticos , Monachosque , tanquam christianae Religio uis ita uera , prodii me sibi finxit Mos hemius , ne quamplurima pietatis ossicia , quae ab Apostolorum temporibus continua successione etiamnum in Ecclesia catholica a fidelibus religiose observata sunt, ex Apostolica traditione prodi ille fateri cogeretur : in monachos etiam insuriosus & insensus

226쪽

sus I ut sectae suae Principi adularetur , id est Luthero , qui monachalis disciplinae desertor , ct castitatis , quam solemniter

voverat, praevaricator , illicitum cum virgine connubium inivit , quam eadem vota violare docuerat . Quapropter inter praecipua suae resormationis capita , virorum , seminarumque monachatum omnino exterminandum constituit , re ipsa ostendens , se, suosque non Platonis , sed Epicuri philosophiae delectari: homines idcirco carnales, qui, ut ait Judas Apost. , ea quae ignorant, blasphemant . I . Ceterum etsi nonnulli philosophiae studio in sui ipsorum , aliorumque perniciem abusi sunt , ut etiam falsa dogmata , ac haereses docuerint, id philosophiae non est tribuendum , sed humanae mentis si aperbiae, aut imbecillitati , duin sublimiora christianae Religionis musteria ex ptillosophorum placitis definientes, nil sanctum , nisi philosophorum auctoritate , existimabant, ac philosophiae religionem famulari cogehant , uti apposite adnotat Clemens Alex. : Ceterum ea abnti homines interdum accidit , Pel cum non ea ut organo ad peri-rateis utuntur , sed veluti sinem consecuti , in ea firmiter eonquiescunt. Hos autem admonet illud ex divina Scriptura δελ-

bolicum : uuare ii duceris si mi ab aliena , ct fodieris in In

alterius ξ uuamobrem humanarum isa rerum hientia jure a Philone Agar ancillae es comparata , qtur per omnia Surae subiicienda es, nimirum divinae revelationi, quae in Religionis negotio primum tenere locum decet. Ac proinde cum Agar in Sara in insurgit, tunc Abraham , intellectus nempe principatum tenens , admonetur : Gice ancillaru ; qui eam illi subiiciens ait: Ancilla tua in manu sua es , atere ea uti libet: sed & Agar ab Angelo admonetur revertere ad Dominam suam , ct humiliari sub manu illius ; meminisseque debere , se non dominam , sed ancillam esse . Quo sensu ajebat Augiistinus: Philosophi autem qui vocantur , s qua forte vera , o Fidei nosrae accommoda dixerunt, maxime Hatonici , non IV m

formidanda non sunt; sed ab iis etiam , tamquam ab injusis sufefribui, in usum nos in vindicanda. Quod a claris limis

viris pietate , ac doctrina celeberrimis , non sine divino consilio, primis Ecclesiae seculis factitatum fuisse scimus : cujusmodi suerunt Iustinus Martyr , Athenagoras, Miltiades, Quadratus, Aristides , Pan tenus , Clemens Alex. , Ammonius, Origenes, aliique sexcenti, qui , toto spectante atque mi-

227쪽

tempore .

Eufe .lib.6.3. Origenes a Gentilinus ad

necum quael, tus , latitare cogitur .

111 HIs TORI Arante Orbe , Philosophiam cum christiana pietate ac eruditione conJungentes , Gentilium magistri ei secti , philosophia christianae Religioni famulari , ct Ecclesiae augmentis inservi re cogebant. Is . Christianam vero philosophiam Gentilium scientia praestare inde demonstrabat Origenes , quod Philosophi gentiles post innumeras de Deo, de hominis selicitate quaestiones, omni vitiorum coeno volutabantur : Christiani econtra gravitate morum , ac vitae integritate , celeberrimos etiam Phil sophos facile vincebant : Caeterum homines idiotae , ait Orige

nes , ab eis pro nihiIo habiti, ni misi, c, illiberales , si m ddi committant se in Mem Dei , dbPrinam Iesu recipiant, tantum absunt ab omni Iosia iis , nurcitia, turpitudine libidi

num , ut in morem perfectorum Sacerdotum , ab omni coitu ab horrentium i multi eorum in totum case , pareque vivunt , alie ni a congressu mulierum , etiam legitimo . Quod quantum α Gentilium moribus alienum esset , hoc exemplo confirmat ἔ

φθου Athenienses quidem unicus Pontifex, ne ipse quidem δε- ni Mi sidens , quod imperare posis masculis cupiditatibus , ei

euta oblitis piritibus patitur fiatis idoneus ad ease obeundas ejuscipitatis folemnes caerimonias . Ai apud Grisianos non desunt viri, quibus clama ad Boe nihil opus es , ut Deo case ferviunt , sed pro cicuta eis verbum Dei in cit, ad expellendas e cogitationibus omnes concupiscentias , ct pacandum precationibus . I 6. Cum interea , ait Eusebius, nemo superesset Alexam dri e , qui tradendis Fidei nosrae rudimentis operam daret, omnibus ob persecutionis metum pul s , ae fugatis ; Origenes ei sttunc annum decimum octavum vix attigillet , Catechumenis instituendis praeseditis est : quo etiam tempore maximam sibi apud fideles existimationem comparavit ob innumera pietatis, charitatisque officia , quibus fideles prosequebatur , & maxime Fidei consessores , quos sepe in carcere detentos invisebat , quumque ad supplicium raperentur , incredibili fiducia consolabatur , atque in proposito confirmabat, pericula , aut Gentilium furorem omnino spernens. Quapropter illorum rabies in eum adeo exarsit , ut ejus domum saepius conglobati obsiderent , extrema minitantes supplicia : cumque latitandi causa ex aede in aedem quotidie migrare cogeretur , nec Alexandriae securus ultra consistere pol Iet , tandem inde aus

git , atque Caesareae in Cappadocia apud quamdam Juliana

228쪽

virginem aliquando latitasse , tradit Palladius

I 7. De ejusdem autem vitae, studiorumque ratione haec Eusebius adnotat . Diurno tempore gravissimos cujusquemodi exercitationum labores tolerabat noctis vero partem maximam divinarum Scripturarum studio impendebat , ac severissimis Philosophiae institutis semetipsum coercens, jejuniis cor-Pus extenuabat , somnumque non in strato , sed humi capiebat . Nec iis contentus, plusquam vires serre possent, in frigore , & nuditate perstabat: Evangelicae paupertatis adeo amator , ut cunctis admirationi esset, cum oblatas semel iterumque pecunias & facultates constantissime recusaverit : multis Praeterea annis nudis incessit vestigiis, vino , aliisque rebus minus ad victum necessiariis abstinens. Quibus arctioris vitae exemplis non solum plures ex discipulis ad sui imitationem impulit , sed quam plurimos ex Gentilibus omni etia in doctrinarum genere praeclaros ad Christi gregem pertraxit, qui ab ipso veram fidem edocti , persecutionem tunc temporis saevientem non horruerunt : quin imo eorum plurimos Martyrii palma condecorati gloriose obierunt. IS. Horum primus, eodem Eusebio testante , suit Plutarcus, cui , cum ad mortem duceretur , dum Origenes ad extremum usque vitae terminum individuus adhaereret , parum abfuit, quin a gentilibus occideretur , utpote qui necis illius auctor haberetur. Plutarchi constantiam imitatus est Severus, qui fidem , quam acceperat , igne examina tam , ac probatam exhibuit. Tertius ex eadem schola martyr extitit Heraclides, ac deinde quartus Heron , ambo securi percussi . Prior dum adhuc esset catechumenus, alter vero vix aliquot a suscepto baptismate elapsis diebus. His accessi Serenus alter, qui post longos cruciatus capite damnatus fuit. Ex mulierum autem numero Herais quaedam adhuc catechumena per ignem martyrium adepta est . Celebrior adhuc Potamiae na virgo , quae cum pro Virginitate servanda saepius adversus amatores acriter certasset, tandem post acerbissimos horribilesque cruciatus , unacum matre Marcella igne consumpta , ex hac vita discessit . I9. Potamiae nam paulo post secutus est Basilides , unus ex apparitoribus, qui cum eam ad supplicium duceret , ac pIebem obscoenis verbis sanctae Virginis illudentem , multisque modis vexantem compressisset, pluraque in eam misericordiae , humanitatisque indicia exhibuisset , ut bono animo et set Pota-Jasu CH .

Origenis vitae institutum s

tate celebres.

martyrium.

229쪽

234 HasTORI Amiaena jussit, promittens se post obitum salutem ipsius a D mino impetraturam , ct collata in se beneficia remuneraturam, quod iterum tertio post martyrium die per visionem illi confirmavit . Quare cum Basilides a contubernalibus suis sacramento adigeretur, nefasque sibi esse , utpote Christiano, omnino jurare , assirmasset ; priino quidem jocari eum arbitrabantur z verum cum in eo constanter persisteret, ad judicem perductus, fidemque Claristi palam consessus , in vincula conjicitur , ubi cum esIet, a fratribus signaculum Domini accepit , ac postridie capite truncatus martyrii coronam promeruit . Plures quoque alios ex Alexandrinis civibus eodem tempore ad fidem Christi subito vocatos fui sse narrat Eusebius , quos Potamiaena in somnis apparens de patrio errore commonuerat . Hujus Virginis certamina, & martyrium ex Isidoro resert in historia Lausiaca Palladius .eto. Hactenus de Martyribus Alexandrinis sub Severo Imp. . Quod autem Basilidi , aliisque contigisse audivimus, ut visionibus scilicet , S revelationibus ad christianam fidem perduCerentur , aliis eadem aetate accidisse , testis est Origenes:

Irrideat Iicet Celsus, quod dicetur, aut introductus ab eo Judaeus , dicetur tamen , multos pene invitos atIractos esse ad chrysianam Religionem , siritu quodam mutante intellesum eorum , ni pro verbo exmo ad id temporis non cunctarentur mortem opis petere , post visones oblatas ipsis vel dormientibus , vel Dig lantibus . Multa enim talia vidimus , qtiae si me norarentur dumtaxat gesta in nostra ira sentia, cachinnum Iouerent in deles , rati , nos quoque , sicut illas , de quibus male suspicantur, fingere . Resis autem es Deus nostrae conscientiae, conari me non falsis narratiunculis , sed veris exemplis commendare

EI. Hoc etiam tempore , quo Origenes catechumenis instruendis vacabat , audax facinus agressiis est , quo minus persecti sensus , & juvenilis audaciae indicium praebuit , continentiae tamen maximum specimen ostendit. Nam cum illud

Evangelii: funt quidem Eunuchi, qui se ipsos eobaverunt pro

pter regnum caelorum , simplicius accepisset ; ut Dominicum verbum adimpleret , atque omnem obscoeni rumoris , ct calumniae occasionem infidelibus adimeret, eo quod aetate juve nis non solum viris, sed & sceminis divinae fidei pra cepta tradebat , dictum Servatoris re ipsa exequi adortus est . Providei rat

230쪽

Ec CLESIASTICA. 2Israt quidem , ut familiares suos aliquandiu ea res lateret: ve- Jasb CG ruin ad Demetrium Episcopum delata , primum juvenis au 19.1os. daciam admiratus, ut hono animo esset , majorique cura inceptis vacaret , hortatus est ; post annos vero aliquot, mutato consilio , ob idem facinus Alexancilia necit, ut suo loco videbimus . IESU CHRISTI au. Σοή. ZEpΗTRINI PAPAE 4.

SavERI IMPERATORIS IZ.

Coss. FAsio CILONE , ET M. ANNIO- LisONE OLYMPIAD. 2 s. AN. q. URBIS AN . 9s I. I. Christi annus ho4. Iudorum saecularium celebratione Ludiseeula- illustratus est, teste Censorino. Qua vero celebritate sint edi- ς cicbrati.

ti , Herodianus indicat : Vidimus sub illo quosdam omnis generis ludos, cunctis editis theatris, simulque supplicatioves , ct eo. 11. pervigilia ad formam Cereris initiatorum . Saeculares hi tunc Herod. m. s.

appellabantur et ac per Urbem , & Italiam praecones ibant convocatum omnes ad Iudos, quos nec vidissent Iaactenus , nec

visuri postmodum forent; de quibus apud ZoZimum Plura vi- αελ. deri post uni. 2. Eodem anno Plautianus Severo prie ceteris carisIi- Plautianus mus , cujus filiam Antoninus Caracalla uxorem duxerat, per- ος*lditur . duellionis accusatus, quod utrosque Imperatores necare medi- έψhk 7 taretur , misere periit . Sic itaque , inquit Dio , Plautianus nostra memoria omnium hominum potent simus , quem magis, nam ipsum Principem metuebant omnes , quique ne multo majore elatus fuerat, a genero interficitur , eque palatio projiciturio viam quamvis tandem Hatus iussu Severi , c, sepultura

assectus es, unaque cum illo plurimi affinitate , aut amicitia conjuncti perierunt. Plautus vero Plautiani filius , ct Plautit Ia filia , Caracat Iar nupta . in Liparim insulam primo relegati , post annos aliquot, ejusdem Antonini jussu, necati sunt, ut Dio, & Herodianus narrant . Dis Her ' Iup3. Florebat ea aetate vir celeberrimus, cuius ingenium De Tertulli adhuc miramur , casum lugemus . Is erat Septimius Tertul- ni initiis, &lianus, Patria Carthaginensis , patre Centurione proconsulari i/μβ Φ 'natus , id est , Centurione apparitorum Proconsulis , qui ct ipse Gentilis filium gentiliter educaverat , ut idem testatur Tertullianus , Gentiles sic alloquens : c, nos ribimus , aliquando de

SEARCH

MENU NAVIGATION