Philosophia vetus et nova ad usum scholae accomodata, in regia Burgundia olim pertractata, a Joh. Bapt. Du Hamel. Tomus primus sextus .. Tomus tertius. Qui Metaphysicam complectitur

발행: 1704년

분량: 470페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

a materia secretas i aeque ad mentem ninstram maxime pertinent, consideret et ea ve

ro est Metaphysica . . . . ..

a. Multae de Deo & Αnge,is fiunt de

monstrationes , quae, non ab alii ieientiai quam a Metaphysica proficisci possunt 3. Admittenda est scientia,quae prima re maxime universalia aliarum principia ex-iplicet,quaeque communes entis affectiones, quae passim in unaquaque disciplina.occurrunt , demonstret: id vero unius est Meta- physicae, seu primae Philosophiae, quae alias. Omnes dignitate vincit propter tui object iamplitudinem ergo existit Metaphysica,ut omnium disciplinarum radix, aut truncuSmtius, ut videtur Verulamio. Antequam enim disciplinarum fiant di- rtia haec, omnes in Metaphysica velut iatrunco rami conjunguntur: ea quippe iumina rerum fastigia complectitur., esique axiomatum velut eommune quoddam promptuarium, atque in ea cujusque scien- viae propria axiomata resolvuntur. EXemplo sit communis illa sententia in Mathesi usurpata in inaequalibus aequalia addas, omnia erunt inaequalia eadem in Ethicis obtinet, ut

de iustitia distributiva diximus , quae con stare non potest,nisi imparibus imparia prς- stemus . Sic illud vulgatum est in Mathematicis : quae eadem sun3 uni tertio, eadem fiunt interse ,' hocque est totius artis, syllogisticae fundamentum. Infinita hujus generis afferri possunt; quae ad scientiam aliquam generalem revocantur.

Onun; illud adeo in scholis tritum &

12쪽

TRACTATUS I. s

pervulgatum, ni bi esse in intellectu, quod per sensusnon subierit : sed objectum M taphyisae nullo sensu axtingi potesso: erguillud o ab intellectu. Aquidem percipis

ii QOoομῶ isolet disti. m nihil est in in tellectu quod per sensum non subierit , aut Per is , Rue per aliud , C. per se . hegant, i Alii ita distingqunt : nihil est intellectu in tu illud , i immςdiate & per propriain speciem percept ym , quod per sensus non subierit, γη sed unt; abstractibvst α per alienam spesi*m, negant. Verum magna est, neque hujus lacidissicut tys, an mens multa nitative, dc per proprias spe-Lies, quae lens movere non possunt non intelligat , ut rationeS numerorum 1, ut

Cugit tionsis suas, prima principia, & aliab- .generistylurima , . Quare tutius αiq; Π ; es .im V mimur , Prima cujusque rei perceptionem , & primunimentis aspectumae sensu proficisci : sed mens a sensu excitata , infinita prope per cipit, quae sensuum vim omnem superant. Uerum ista susius in Logicis sunt explicata, in de iis quoque inii Physicae. prolegomenis multa dicentur.

Ens in universum, ut ab omni materia, Vel re, vel cogitatione secretum, objectum est Metaphysicae . . Prob. concI. Hac generali ratione, qua in

Logicae re Moralis Philosophiae limine

13쪽

Io M ET A PHYsICAE usi sumus . Illud est objectum alicujus di

sciplinae proprium , ad quod omnia res Iuntur, quae in ea scientia traduntur: quod nec latius , nec minus patet ea scientia quodque eam ab omni alia disciplina distinguit . Sed ens ipsum universim acceptum, re a materia praecisum , est ejusmodi . Quae enim in Metaphysica explicantur , a dens referuntur, vel in recto , ut ajunt, ut substantia&accidens; quae sunt velut primae entis species , quaeque ratione faltem ab omni materia separantur: aut si reipsa a materia secretae sunt, ut Deus, Angeli & anima separata, entis quoque species dici possunt: vel tamquam principia , aut affectiones ad ens ipsum, atque ut loqui solem, in obliquo revocantur. Nulla demum alia scientia ens sub ea ratione considerat: ergo ens ita specta tum, ut ab omni materti separatur , est proprium & ada quatum objectum Metaphysices

Solvuntuν objectiones .

p. I. De multis agit Metaphysica, quae entis rationem non habent , ut de possibili& impossibili di ergo ens in universum ocreale non est objectum Metaphysicae ii θ. Deente fictilio di impossibili Meta- physicum disputare per accidens, quatenuSillius cognitio entis veri notitiam juvare potest: ut in Logica de cavillationibus,& in Ethica de vitiis agitur: non autem per se &ex proprio instituto Metaphysicum agere

de ente ficto, aut impossibili. Eadem scientia de genere agit . ' di spe

14쪽

TRACTATUS I. Ir& speciebus ei subjectis: ut manifestum est

in Physica, quae corpus naturale & omnes illius species prosequitur: ergo si Metaphy- scaens ipsum ut proprium objectum contempletur, eadem omnes entis species sibi vindicabit: nulla adeo erit scientia praeter Metaphysicam. Rhp. dis.ant. Eadem scientia circa genus& species generi subjectas versatur , si eas species sub eadem ratione formali consideret, C. si eas sub diversa ratione contempletur, N. Undὸ eadem Metaphysica ensi sum, substantiam, accidens, Deum & Λngelos considerat, quatenus a materia sece nuntur; non item coelum, elementa, quaeque in materia sunt demersa, & ad Physicam contemplationem pertinent.

Instant. Accidens omne ad substantiam refertur; ergo sola substantia est objectum

Metaphysicae adsequatum. dis. ant. Accidens resertur ad subinstantiam,in ratione entis,C. in ratione obj cti, N. Sic omnia referuntur ad Deum, ne

tamen Deus est obiectum proprium & adς- quatum Μet physicae : quamvis sit praecipuum objectum illius partis Metaphysicae, quae Theologia naturalis dici solet. Contra, inquies: de Deo & Angelis fractareaon ad Philosophiam, sed ad Theologiam pertinet : cum Dei cognitio non humana, sed divina ratione. habeatura ι .Resp. Ad Theologiam naturalem pertin re Dei & Angelorum tractationem, quatenus invisibilia Dei per ea quae facta sunt,intellecta conspiciuntur. Itaque haec Dei cognitio ratione obiecti divina quidem est et

15쪽

li deum ex rerum creatarum Contemplatione acquiri possit, ea naturalis dicitur .Qubd enim Deus sit, quod rebus omnibus provideat; quod sit summe potens, bon Tum remunerator, malorum vindex, id n turali lumine cognoscimus . Hinc, ut observat Verulam ius, non legimus facta a Deo fuisse miracula , ut at heus convert retur , cum naturae lumine ad notitiani Dei perduci possit. Sed idololatrae,aut pravarum religionum cultores , qui in veri Dei cultu aberrarunt, Hultis a Deo editis miraculis ad legitimum ejus cultum peruducti sunt : naturali' quippε ratione Dei potentiam ct majestatem, revelatione aurem ejus voluntatem & legitimum cultum agnoscinins

Metaphysica ut scientia, sic sapientia dici potest. Haec concluso ex iis quae in Logica de scientiarum divisione diximus, satis liquet. bd enim sit scientia proprie dicta , &scientiarum nobilissima, hinc patet quod de

universa ratione entis , de Deo ipso multaeerto &.evidenter demonstret, quae non ex hypothesi tantum, sed absolute sunt 1iecec sari a e cumque ait i sit mas rerum omnium causas,& prima principia investiget,sapien. tiae nomen sibi vindicat . Unde & reliquae scientiae ex ea pendent , &ineam ultimo resolvuntur. Ergo Metaphysica non modΛscientia,sed 3c sapientia dicenda est . Quocirca satis apte ea definiaut ι

16쪽

aut sapientia, quae circa ens omne ut ab M a materia, re , vel cogixaristine secretum versatur .

p. Sapientia quae est scientia exquisita, res cognoscit per causas altissimas: sed Dei ipsus nulla .est causa' ergo pas illa JH, taphysicae quae Deum contemplatur, non

Ri di . mo. Sapientia cognoscit res per causas cognitionis, C. per causas rerum ipsa rum, N. Cognoscimus v.g.Deum esse aeterqnum ,.quia est immutabilis smuod immutabillias sit ratio , 'non causa propristdicta aeternitatis, sed est causa cognitionis

Sapientia rerum omnium princi pia , causas & naturas: inquirit : quod non praestat Metaphysica : ergo ea non

Resp. s. am. Sapientia rerum primas &altissimas causas & essentias secundum gradus maxime universales & ae materia secretos pervestigaet, C. causas cuique rei proprias & naturas materiae immersias, N. ItMque Metaphysica ea ratione est sapientia, aut generatis quaedam scientia, quod circa rationes omnium primas Versetur, certas utique, & attendenti mani sestas , .licet dissiciles iis potissimum qui sensuum praejudicia non exuerunt, aut quae a sensibus sunt remota , .non. possun t eontemplari . Res omnes quodammodo complectitur ;propter se maxime expetitur, & mentem magna voluptate complet; omotum den, que disciplinarum est apex domina et quas utique conditiones ad veram .saiue

tiam Aristotcles exigit. '

17쪽

r META PHYSICAE.

Qubd Metaphysica magnis sit difficultatibus involuta, id in causa est, qubd circa res intellectuales, & ab omni sensuum cognitione remotissimas , quae tamen sunt menti Cognatae , maxime versetur sed res oculis subjectae acrius animum percellunt, & ad se nos vehemen rius trahunt .

Accedit illud quoque, quod nisi res illae

sublimes, & procul a conspectu positae certa ratione & methodo proponantur, animo tenebras offundant. Itaque hoc in loco, si usquam alibi, danda est opera ut distincto & distributh progrediamur, neque a recta& naturali methodo recedamus. Ea porro est methodus synthetica, seu compositi nis, quae in hoc maxime posita est, ut ab iis quae sunt simpliciora, & magis universalia paulatim ad ea quae sunt magis composta, a notioribus ad ignota, a paucis ad multa procedamus ,& Geometricum penis ordinem prosequamur. Quamobrem via & ratione Metaphysicam trademus, si ab iis quae sunt faciliora& claro percepta, ad ea quae sunt obscuri .ra gradum faciamus; si ex ideis claris de

apertis conclusiones Obscuras eruamus.

Quod ut breviter & cum aliqua utilitate praestemus; in tres partes vel tractatus hanc Philosophiae partem distribuemus. In primo quae ad entis ipsius naturam, principia, affectiones, & primas velut species pert, nent, exequemur, adeo ut Ontologiam, seu entis scientiam, hoc tractatu compi

18쪽

. , TRACTAT U S rsctamur. Atque haec est prima Philosophia , aut scientia generalis , ex qua reliquae

dimanant.

Ontologiam excipiet 2Etiologia, seu de causistractatio, quas Metaphysicam proprie dictam complectitur: est enim Physicae contemplationis caput. Ac merito naturali scientiae praemunitur, cum legeS naturae constantes & immutabiles explicet , ex quibus motus omnes profluunt. Physica enim ea tantum quae materiae sunt immersa,& mobilia considerat; Metaph cacautas rerum magis a materiae contagio secretas, & firmas inquirit. Illa, ut ait Fr. Baco, existentiam dumtaxat rerum,motum& naturalem quamdam materiae necessitatem haec primam rationem & ideam rei faciendae diligentius inquirit: res concretasPhy sica, abstractas, & a materiae sejunctas rerum formas & causas Metaphysica considerat. Ac lichi Physica causas rerum flu-Xas, materialem imprimis & effectricem consectetur , ad Metaphysicam tamen per tinet causarum cognitio, cum universa , tum specialis: nam primas naturae leges , tamquam summa rerum fastigia persequitur. Tertius denique tractatus Theologiam naturalem comprehendet , de Deo maximὰ& anima rationali: perpauca enim de A

selis sunt nobis perspecta.

19쪽

1 6 META PHYSICAE.

C Iscaens universita sumptum ea sane nobis expendenda,qας sint prima principia , tum cognitionis, tum ipsustentiῆ , deinde quae frie illius assectiones: postrem, quae sint primae Alius species: haec noωλd modum: difficilia , uimodis escae

I iNhis duplicem esse intellectum jam in Loticas discimuς: ioisrdam qnim halbed via ominis, i umq uctist signiMat,quod aptum est ad muteudum saepe in O Nisi-.pium verbi substinxivi accipit e , i ἐψmqueens dicitur , quod tactu existit .i dam entis nomine, id intelligimus quod existit, aut potest existere. Hujus principia nobis sunt indaganda, ac primum quae sint cogniti

nis principia videamuS. . a

guae sint entis Rincipia cognitionis a Omi ui, inquit Aristoteles i. s. Metaph. C. I. principiis commune est , esse primum, unde aliquid aut est, aut si aut co-

inscisur. Atque hinc tria principiorum g

20쪽

nera distingui solent, compositionis nimiis rum, ex quibus res constat, ut homo ex corpore & anima; generationis , quae ad rej Moductionem concurrunt & cogniationis, quae in rei notitiam nos ducunt principia generationis hoc loco , non pervestigamus, sed ea ex quibus eas cognoscitur , & constat . .v ρ. Ac primum licet principia cognitionis nostrae in duo genera partiri, quorum alias mi incomplexa, sevi signa quaedam, aut .vestigia , quae in aliarum rerum cogniti O-:nem nos ducunt, de quibus fuse in Logica iacium fuit; alia vero complexa , quae &iaxiomata dicr solent , seu propositiones alia uotae & clarae, ut mediocri dumtaxat attentione, non probatione egeant sive illai axiomata sint certae disciplinas propria , . cujus generis in Mathematicis praemitti s ilent; sive ea sint omnibus pene disciplinis i communia, de quibus htic loco potissimum agimus : ea quippe ad primam'Philosophiam, seu ad Metaphysicam proprie per

Cum autem multa snt hujusmodi principia, quae probatione non egent, &quorum ita sumus conscii,ut de eorum veritate serio dubitare non possimus, merito quae

ritur quodnam ex omnibus sit primum. Vtum certitudi ire & firmitate, tum eviden . tia, tum ossicio, et adeo ex eo cetera

nuant, illud ex nullo . Sit itaque .

SEARCH

MENU NAVIGATION