장음표시 사용
41쪽
. Utraque potentia tum activa , tum passiva , duplex vulgo statuitur , naturalis una, quae est vis a natura insita, quaeque ad effectum vel actum sibi attemperatum eX- tenditur ; obedientialis altera,qua res creata sic Deo subjicitur , ut effectus natura sua sublimiores attingat . Sic in natura intellectuali est potentia, ut vocant , obe dientialis , ut gratiam & virtutes infusas excipiat , sic mens beata lumine gloriae perfusa Deum claro intuetur natura humana in Christo Domino per potentiam obedientialem ad unionem hypostaticam evehitur . Sic denique aqua baptismi &alia sacramenta gratiam conserunt: atque
in omni re creata est essentialis quaedam subjectio summo omnium Principi & D mino, qua excipere potest , aut essicere , quod naturae vires superat . Quod si enim
ea est vis caloris naturalis ut alimenta in carnem convertat , an dubitamus quin res
creata essectus non modo se nobiliores, sed etiam naturae viribus superiores Deo ita volentepossit attingere λAc de potentia obedientiali haec sumere poterant, si ita visum esset recentioribus in cra Philosophiae fines se continere : sed multas quae ad Theologiam pertinent, hoc
loco controversias movent: quid sit ea potentia quomodo a re ipsa distinguatur quid ei addatur, dum in actum erumpit 3 quousque ea possit extendi, milias iisconsimiles,
quas ut omnino praetermittere non possis
anus, sic diutius quam par sit, in iis immor ri non debemus. Si L itaque
42쪽
potentia obedientiali orers, sed cogitatione tantum a naturali potentia disti
guttur . prob.eones. r.Potenti obedientialis ere
eurse nihil est nisi essentialis illius dependentia a Creatore, in ordine ad effectus su- petnaturales: nam illa subjectione intellecta simul potentia obedientialis intelligi- tur: sed ea dependentia aut subjectio cum sit essentialis rei creatae , non est entitas quaedam , quae ei superveniat , quaeque ab ea sit distincta i ergo potentia obedientialis non est quid realiter distinctum a potentia
α m. si ea potentia obedientialis esset entitas quaedam I re ipsa sejuncta, tum ea vel seret naturalis, vel supernaturalis: non Prius, neque enim par esset effectui super naturali procreando , alia subinde obedientia i i potentia egeret, quo effectum vi riuus su is superiorem procrearet :sed neque posterius dici potest; nam idem urgebit a gumentam, & res ipsa entitatem illam s Pernaturalem accipere non poterit,nis per potentiam obedientialem, sicque res abibit in infinitum . p. Quod est supernaturale, non sola cogitatione , sed etiam re ipsa distinguitur ab eo, quod est tantum naturale: sed potentia obedientililis est quid supernaturale : ergo ea distinguitur a potentia naturali.
γ'mo quod est supernaturale quoadentitatem, inritiorie loluiti, sed re ipsa
43쪽
ab eo quod est naturale sejungitur, C. quod
est supernaturale tantam ratione alicujus extrinseci, seu ut loquuntur , COnnotati-vε, N. Potentia vero quae dicitur obedientialis, non est entitas alterius ordinis quam sit naturalis potentia, sed connotat , aut respicit effecius supernaturales , dc completur per aliquid extrinsecum, & supe naturale . Nam quae passiva est potentia obedientialis, non indiget re aliqua intrinseca & ordinis supernaturalis, ut perficiatur, ne res abeat in infinitum , uti jam diximus : sed ei concursu tantum supernaturali opus est: cum scilicet causa prima parata est ad formam , quae vires naturae excedit , in subjecto aliquo procreandam, ut gratiam sanctificantem in anima. Quamvis potentia activa plerumque per aliquid intrinsecum compleri soleat, ut modo magis connaturali operetur . Unde mens beata lumine gloriae perfunditur, quo Deum i tuitivis contempletur et Itaque potentia obedientialis receptiva nullo indiget cominplemento , ut ajunt, intrinseco,ut formam natura sua superiorem excipiat: sed potentia activa per formam supernaturalem disponitur &completur.
Iam illud molestius inquirunt,quousque
potentia obedientialis extendatur . Sunt enim qui ita eam exaggerant , ut in quolibet potentiam obedientialem ad quodlibetessiciendum, aut recipiendum esse existiment : adeo ut, si iis credimus, &musca hominem procreare queat, & lapis intelligere. Alii eam potentiam obedientialem eos tantum effectus extendi, qui Hub
44쪽
modi causas quodammodo exigunt : adeo ut quoddam in ipsis creaturis quae ad effectus se nobiliores evehuntur , fundamentum esse oporteat . Sic intellectus humanus ad Deum videndum per potentiam obedientialem evehitur , quod objectum
illius sit omne intelligibile , &abstractiva
saltem cogniti6ne tu finitum vi sua naturali attingat : unde superno lumine adjutus& roboratus ipsum infinitum etiam intuiti ve potest percipere. Id utique fatemur nos invitos ad hujusmodi quaestiones , quae circa res possibiles moventur, accedere: cum de iis nihil fere certi liquere possit. Ac si quid liqueret, id non esset tanti, ut rerum quae sunt,non finguntur, contemplatione neglecta,quid fieri possit anxie inquirendum putaremus : sed
Illud quoque principii instar praemuniendum arbitramur , quod ubi quaestio vertitur an res aliqua sit possibilis, qui negat eam fieri posse, idem quid obstet, quominus ea fieri possit , seu repugnantiam ,
aut contradictionem teneatur Ostendere.
Secus licebit unicuique quod libitum fuerit , asserere, aut negare . Unde si quis dixerit impossibilem esse hominem justum, id probare debet, ne cuivis impune mentiri liceat . Repugnantia verb in eo posita est , ut duo contradictoria simul conjungantur , ex hypothesi qubd res aliqua existat. Quis autem ad rem ipsam veniamus , id latis prudenter nonnulli advertunt , ut potentia obedientialis aliquid efiiciat, aut
45쪽
excipiat, necessarium videri, ut aliqua sieproportio inter potentiam &effectum ipsum , qui est producendus . Nam si nulla si e proportio, res creata nihil ager, nihil molieturi, ea prςlente Deus solum edictum procreabit.
Potentia objectiva dicitur,qua res potest
esse objectum alicujus facultatis. Haec utique est duplex: 'nam vel respondet acti vae potentiae,eaque solet Logica appellari , ab aliis entitativa nominatur; estque mera alicujus rei possibilitas: vel facultati cognoscenti, seu intellectui objici potest, eaque est proprie objectiva,qua scilicet res cognosci aut repraesentari potest. Utra'que hoc loco breviter attingemus. Ac primum id quaeritur,in quo formans rei alicujus possibilitas positast , an abi sus causae iscunditate ducatur: adeo ut res sit possibil s quia Deus eam potest efficere ', an potius Deus eam possit producere, quia non repugnat; an ex utroque capite strepetenda. Sit igitur. Prima Concluso. Possibilitas rei absoluta& primaria ex eo estaepetenda, quod non repugnet I s cundaria & respectiva ab omnipotentia Dei repetitur. Probatur prima pars conet. Illud dicitur pos-sbile, ut docet Aristoteles , quo posito in actu
46쪽
actu nullum sequitur absurdum , seu impossibile : ergo rei possibilitas ex ipsa non
Conss. Res dici tur impossibilis, quia fieri
non potest, cum scilicet attributum sub jecto repugnat; non quod eam Deus non ponsi efficere: ergo res est possibilis, quia termini, seu ideae ipsae, aut conceptus inter se non pugnant. Nam ubi affirmatio est causa affirmationis, negatio est itidem causa negationis : unde si impossibilitas absoluta
Oritur ex repugnantia, possibilitas ex non repugnantia ducenda est. Con m. iterum. Si possibilitas absoluta Creaturae ex omnipotentia Dei esset repetenda, eadem omnipotentia explicari non posset, nisi per circulum, ut docet S. Thomas. Nam si dixerimus Deum esse omnip tentem , quias facere potest omnia ad quae ejus omnipotentia extenditur: hoc utique eo recidet, Deum esse omnipotentem, quia
potest omnia facere, quae potest : quod proprie est eo redire unde sumus profecti,& in circulum revolvi. Ac licet Deus longe pauciora posset efficere, tamen illius virtus sic explicata nihilo minus diceretur omnipotens. Itaque longo facilior omnipotentiae Dei explicatio futura est , si dixerimus Deum esse omnipotentem , quod efficere possit quidquid non repugnat . Cum enim inquirimus an aliquid fieri possit, non Dei
omnipotentiam expendimus,sed utrum res
ipsa, de qua quaeritur, contradictionem involvat . Hinc quaerenti Mariae Uirgini , quomodo fieri posset, ut virgo cum esset filium conciperet & pareret, respondit A
47쪽
gelus , quia impossibile non erit apud Deum omine verbum. Id enim quod concipitur animo, quodque verbum mentis appellamus , non
est impossibile. Nulla quippi rei impossibilis distincta idea haberi potest : cum repugnantes ideas, seu, ut loquuntur, terminos
Pars altera conclusionis est manifesta . Nam creatura eo nomine dicitur possibilis, quia creari a Deo potest : ergo possibilitas illius, ut est creatura, a tacunditate suae causae repetitur. Est enim respectiva,& extrinseca: cum prior possibilitas sit absoluta ct intrinseca e licὸt eadem sit negativa , quod videlicet non repugnet. a. Sed ut est creatura possibilis, ea ratione connotat p tentiam agentis: id enim essentialiter res-giicit, a quo potest existere. Quare possibilitas rei ex duplici fonte oritur, ex non repugnantia , & ex ea potentia infinita, a qua creari potest id quod dicimus possibile. His bene intellectis non erit dissicile quae con-itra opponuntur di statuere.
p. Quod res sit possibilis , id habet a
Deo: ergo res idcirco est possibilis,quia fi ri a Deo potest, non vicissim .i j .dis. ant. Possibilitas rei pendet a Deo, respectiva, C. ab luta, N. Nam res ut creatura concipitur, pendet a Deo, sed in rati ne entis possibilis non pendet a Deo , nisi ' quatenus o potentia in actum exire potest. Actus autem rei possibilis est existentia , quam a Deo solo potest accipere. . Instant. Vel esse possibile pendet a Deo, vel vicissim: sed hoc dici non potest,potentiam Dei activam a re possibili pendere r
48쪽
ergo restat utens sit possibile, quod heri a Deo possit. Resp. Inter potentiam Dei, & mi possibi
litatem esse dependentiam connexionis , qualis est inter relata, quaeque non est mutua dependentia,ut causae ad emctum . . Contra, inquiunt, illa potentia entitativa est aliqua persectio,eaque realis. ergo a Deo est repetenda,& res ideo erit possibilis, quia fieri a Deo potest, non contra. εο υ=.ant. Est persectio negativa,nem Pe non repugnantia,C.perfectio positiva &actualis, N. Haec enim ab uno Deo proficiscitur. Nunc in quo potentia objectiva positast,verbo dicam. Potentiam objectivam hoc loco appellamus rationem objectivam, qua scilicet res attingi ab intellectu potest . Hinc fit ut nulla ratio, vel idea,aut conceptus pateat latiusquam ratio objectiva,qua scilicet aliquid dicitur intelligibile : non enim solum ens omne, sed etiam non eas potest intelligi: adeo ut intelligibile sit attributum enti,& non enti commune.
A C de ente possibili satis multa , nune:
de eo quod actu est, quodque ex essentia, & existentia conflatum concipitur, diacendum videtur. Essentiae nomine id solet intelligi quod primum in re concipitur rhinc ratio, aut forma, qua res est, nomin turi ut Lunanitas est hominis essentia ,
49쪽
seu forma metaphysca aut quidditas,quoctquid res sit,aperiat: natiua itidem dicitur, qudd sit sons, dc principium operationum . Illius vero actus est existentia, qua ponis tur extra nihil . Unde&actus entitativus vocivatur,quial si actus entis ut ens est, seu id quo res est actu. Existentia vero spectari potest vel in communi, & secundum se, quod vocant iaactu signato; vel quatenus est existentia talis bominis aut lapidis,seu in actu exercito. Quaestio in hoc vertitur, utrum exister tia Petri v. gr. vel in actu exercito. ab illius essentia, aut re, aut virtute saltem sit .dia sincta. Sit igitur i
Inter essentiam, & existentiam non est realis , sed virtualis dumtaxat distinctio . Prob.pars conclusioni Syrior contra Th mistas, omnis distinctio realis, vel est inter duas res, vel inter rem, di modum ; illa dicitur major , haec minor. Sed neutra est distinctio inter essentiam, &existentiam. Non realis major , quae est interea quae separatim possunt existere . Non minor, seu modalis : haec enim ita est inter rem& modum, ut res possit esse citra modum, non vicissim : sic corpus esse , & concipi potest citra talem figuram , non figura sine corpore . Sed essentia non potest esse actu citra existentiam : nam esse actu , est existere: ergo si essentia esset citra suum modum, seu existentiam, existeret, d non
50쪽
Cons. Essentia quae actu esse concipitur, ct separata ab existentia, vel est producta, tumque ea existit; vel est improducta: sed nihil est actu improductum praeter unum Deum: ergo essentia concipi non potest esse actu citra existentiam . Co r. iterum : qui asserit duas res inter se distingui , illud tenetur ratione aliqua demonstrare. Nam quod nescimus, id asserere non debemus: atque hoc velut principio tot distinctiones ad libidinem fictae,quς omnem Philosophiae splendorem obducunt, facile dissolvi possunt; sed nulla fatis idonea ratione evinci potest distinctio
realis inter essentiam & existentiam : cum potius contrarium manifeste appareat .
Non enim res per aliquid a se distinctum cxtra nihil , vel extra suas causas sistitur ;neque existentia cum essentia, ut quid alienum conjungitur. Cum itaque essentia nihil sit antequam existat, ipsa existentia cum eo quod non entis habet rationem , reipsa conjungi non potest. et Prob. Pars altera conclusionis , virtualem esse distinctionem inter essentiam , &existentiam: tum quia sunt diversa utriusque praedicata , diversi adeo conceptus tum quia existentia concipitur accidere eL sentiae, ut rationale animali. Unde in ordine ad humanas scientias illa distinctio reali aequivalet,quatenus per diversas ideas