장음표시 사용
491쪽
498 METAPHYSICAE SPECIALIS quales profecto mundi universi administratio im
Respondeo eventum aliquem dici fortuitum respectu intelligentiae cuiusdam, quae illum nec definivit nec praesensit. Quare cum creata quae- is intelligentia, utpote limitibus circumscripta, terminatum semper habeat cognitionis et activi talis ambitum; multa intercidere possunt quae fortuitu illi sint. At Deus qui causa est potentissima et infinita et cuius praesensionem et nutum nihil unquam es abitur, fortuitos nullos habet o- . Ventus. Quare cum sortunam et casum essectibus nonnullis, qui praeter expectationem et providentiam nostram contingunt, tribuimus ; id nequaquam animo reputamus respectu etiam Supremi ordinatoris posse proferri. Qui vero secundam dissicultatem obiiciunt, divina humanis metiuntur. Nam quia homini rerum multarum cura operosa nimis et molesta accidere sulet, simile aliquid divinitati tribuunt. At hi vehementer errant. Deus enim labori et molestiae obnoxius minime est. Non enim COrpore constat ut operando defatigetur, nec membrorum utitur ministerio; sed intellectu solum agit et voluntatis imperio, et actione quidem unica ac simplicissima, qua universa complectitur et moderatur. Denique Deus, utpote persectissimus, passionibus tangi nequit, nec proinde taedio vel molestia aut ulla animi aegrimonia assicitur. Quare non alia de causa rerum Procuratione vacaret, nisi quia tabescere otio ut nihil curare, ad beatitatem portineret. At hoc, nisi c-Picureus, nemo sanus dicet unquam.
13 De natura Deorum l. I, D. IT.
492쪽
PARS TERTIΛ- THEOLOGIA NATURALIs 499 Urgebis: Saltem rerum minimarum administratio Deo tribuenda non est, utpote quae divinam dedeceat maiestatem. Nam rege etiam humano indignum censetur ad vilia quaeque providendo descendere; sed sussicit si gravioribus tantum negotiis appellat animum. Respondeo: etsi Deus nobilioribus entibus, quae intellighntia et libertate fruuntur , peculiarem curam impendat; tamen non idcirco res minores ab eius providentia eximuntur. Rationes enim quae contrarium probant, aeque militant utrobique. At si viliorum rerum tenuitas , eas divinae administrationi subtraheret; idem de excellentioribus dicendum csset, quae, quamquam no bilissimae, in sinita tamen intercapedine a divina persectione discedunt. Id autem neque ipsi adversario haec obiicienti arridet. Exemplum vero regis humani paritatem nullam retinet. Nam principi terreno cura rerum minoris momenti non congruit, propterea quod
iis distentus a graviorum providentia impediretur. At id respectu Dei non valet, qui infinita intelligentia ac persectione gaudet; ideoque perinde in sinitis rebus providendo par est, quasi unam
dumtaxat administraret. Ceterum etiam quoad
regem humanum modo quae magis intersunt non negligantur ) eo praestantius erit regimen , quo plus eius providentia ad plura licet exigua
Obiic. II. Si omnia Dei nutu contingerent, Supervacanea esset circa negotiorum eventus cura
ac sollicitudo humana. Id autem non modo experientiae adversatur, verum etiam desidiam ac torporem ingereret. Ergo Deus non curat omnia.
493쪽
500 METAPHYSICAE SPECIALIS Respondeo distinguendo sic: Superya canen esset sollicitudo nimia, quasi rerum exitus ex prudentia tantum humana penderet, largimur ultro; sollici ludo temperata , distinguimus iterum : Si Dei providentia humanam si hi subiectam excluderet, denuo concedimus ; sin hanc non excludit
sed inseri potius, negamus omnino. Et divinus inlluxus non adimit creatariam causarum activitatem , sed iuvat atque ad operandum adsciscit; sic Dei providentia non tollit cu- - ram hominum et vigilantiam, sed exquirit in oderaturque. Deus enim ei si attingat a sine usque ad finem sortiter, tamen disponit omnia suavi ιer.
Quare omnino vult ut iuxta communem rerum
ordinem adminicula humana ad sinem, quem intendimus, adhibeamus et vigilantiam et solertiam
no Stram exerceamus. Dum tamen id faeimus sicut vitanda est desidi es, ita quoque cavenda est intemperans sollicitudo, et memoria Saepe repetendum , sinis adeptionem non tam ex humana machinatione, quam ex Dei consilio et voluntate pendero; qui saepenumero ut humanam Supe biam retundat, ad alios longe diversos exitus res nostras ducit, quam hominum consilia et efficacissimae artes portendebant. Enimvero quam saepe con Spicimus, humanae prudentiae et calliditatis molimina ictu oculi ruere omnemque aditum
fraudulentiae artibus intercludi l quam saepe
ardua conamina validique nisus omni apparatu
Secundum mundanam versutiam instructi in cas- Sum cecidere i contra vero exigua rerum exordia
nullis sulta adminiculis se in ingentem in Olem Excitarunt i Haec, quae longe prolixiorem Orationem e XPOScerent, humanam pervicaciam mira
494쪽
PARS TERTIΛ-THEOLOGIA NATΠnALis 50i confundunt, et Dei providentiam luculento pate-saciunt testimonio. ς
Obiic. III. In mundo aequa non est honorum
distri hytio; nam frugi honestiquo homines inopia et calamitatibus innumeris amictantur, contra nagitiosi ac nequam divitiis et honoribus a Lnuunt. Haec autem cum Dei providualia , quae iusta esse deberet, conciliari non pos; unt. Respondeo mirum esse in quantis dissicultas haec deficiat. In primis enim salsum est genera-lim probos in aerumnis, impios homines semper in prosperitate versari. Etsi enim id saepe conlingat, tamen saepe etiam contrarium eius intercidit. Quapropter quaerendum non est cur iustiungantur, pravi contra sospitentur; sed potius Cur utrique, prout rerum vicissitudo fert, bonis et malis huius vitae promiscue subiiciantur; vel etiam cur praesentis aevi calamitatibus iusti non eximantur, nec contra pravi incolumitate pri-
Sed si eiusmodi fiat interrogatio, ut inde divinae providentiae minuendae ansa sumatur; multiplex responsum praesto erit. Primum, ideo id usu venit, quia utrumque hominum genus humanae naturae conditione tenetur, atque propterea
huius vicibus varietatibusque subiicitur. Ex quo illud emergit ut pro mutabili rerum eventu acti O- numque liberarum cursu qui certe divina providentia non adimitur sed regitur mala aliqua vel bona tum in bonos tum in malos homines proveniant. Quod si Deus iustum quavis calami late liberaret, impium statim post scelus admissum Poena plecteret, non modo libertatis usum plerumque praepedire, sed etiam rerum natura
495쪽
502 MEHPHYSICΛE SPECIΛLIS lium cursum assiduo deberet invertere. Quod quidem etsi possit, tamen non decet ut laciat,
secus naturalem Ordinem cauSarum pessum cla
ret ac legum generalium constantiam et vim perverteret. Ad sapientiam vero pertinet simplicissimis simul legibus et maxime universalibus imm-
dum administrare l . Accedit ut si scelestis poenam, piis praemia il-
si in Sapienter advertit id De-Maistre haec inter alia disserens: et Conveni vate poc' anai che male a proposito Si εο- g sisti cava contro la Prou videnga rispotio alla distribu gio a ne de' beni e de' mali; mn che lo scandalo consiste Della a impunita degli scellerati. In tanto ib non so se uoi possia teg rinungiare alia Prima obieΣione seu ga abbati donare dele Pari la seconda. Imperciocchb se non a vvi inglustiZia nollae uistribuetione de' mali, sopra quat solidarnento stabilire te et vol le dogliange delia virtu7 Non essendo retto ii mondon che da leggi generali, non avre te, In 'immagino, la Pre. a tensione che se te sondamenta dei terraeteto, sopraii qualea qui sti amo favellando, per un qua Iche Sol terraneo ebollia metito aridassero in ama, sosses Id dio Obbligato a sospene dero in favor nostro te lcggi della gravita, per la ragione
et che quest O terrergo sostietio in queSto momento tre uo- a mini i quali non hanno mai commesso ne uecisioni rihe furti: c indubitato che noi cadremmo e ci rima Prommoκ schiacciati. Lo stesso a vverrebbe se fossimo stati membri. della Loggia degli Illuminati di Baviera o det Comitato dia salute pubblica. Vorres te per avventura, allorche cadea la grandiue che sossero risparilitate te campagne de I giu et stor Ecco dunque un in iracolo. Μa se per caSo a quEa si uomo dabbeue a vvenisse di commetiere un peccato do-a po Ia Paccolia, sarebbe egiandio di ragione che te sue hia-κ de imputridissero ne' granai; ecco uia altro miracolo. Din maritera che Ogn' is lati te estgendo uri miracolo, diverreb-α bo appunto it miracoto io stato ordinario det mondo, loa che e come dire che piu non potesse darsi miracolo, chen la ecce Zione lasse la regola, it clisordine sosse l' ordine. Ila solo esporre ideo di tal salta h uia confutarie abbastaneta. v Serate ui Pietroburgo t. i, Trail. I, Vers. italiana.
496쪽
PΛIts TERTIA-THEOLOGiA ΝΑTΠnALIs 503li eo in hac vita Deus rependeret: ordo moralis nodum detrimentum caperet. sed sere penitus dilaberetur. Facile enim tunc homines non amoro virtutis sed spo temporaneae felicitatis ad bono operandum allicerentur; nec pravitalis horrore, sed unico suppliciorum formidino a stagitio do- torrerpntur. Sapienter igitur Deus non ita so in hominibus administrandis gerit, idque opprimo rectae rationi est consonum. Mi Omittam, terrena haec et decidua hona vel mala minime idonea esso virtuti aut sceleri pro merito rependendis. Nihilominus non iniuria dici posset, piorum sortem etiam in praesenti vita esse improbis seliciorem. Etenim si bona et mala rationali nuturae consentanea contemplemur, videbimus pro
socio his virtutem liberari prorsus , illis contra vitium omnino destitui. quapropter Seneca dopiis loquens inquit: si omnia mala ab illis Deus)u removit . scelera et flagitia et cogitationes imis probas et avida consilia et libidinem caecamu et alieno imminentem avaritiam si . ii Contra impii vera carent suavitate , et, si vel stimulos tantum conscientiae consideremus et insuperabilem illam, qua iugiter excruciantur, suturae poenae praesensionem; vitam in selicem et aerumnosam degunt, quam nec convivia nec splendoraularum nec theatrorum cantus lenire poterunt. Haec quidem omnia dissicultatem magna ex parte minuunt; sed longo a De-Mai strii sententia Sumus, qui putat eam inde omnino solvi. Negarionim revera non potest contingere saepenumero, ut in fugaci hoc vitae curriculo virtus non modo
497쪽
Prnemiis careat, verum etiam persido ab impiis opprimatur, cum contra vitium prospera utatur fortuna. Itemque negari nequit multos esse qui egeant, qui tamen longe meliori sorte sunt digni: pluresque contra rebus omnibus abundare , qui supplicium merentur, propterea quod rapinis et omni ilagitiorum genere delectantur. Praeter igitur ea quae reposuimus , aliquid aliud addendum est, ut dissicultas omnino evertatur. Dico itaque exinde non divinam providentiam Iabesactari, sed alterum aevum huic successurum esso evidenter ostendi. Ut igitur dum fabula spe- cintur, rectum iudicium serri nequit, nisi exitus et ultima nodi solutio consideretur ; sic de praesenti vita, quam sabulae iuro assimilamus, Sermocinandum est. Donec labenti hoc aevo peraclo, status finalis advenerit, in quo tandem praemia ac paenae pro singulorum meritis plene retribuentur ; nemo putet se divinae iustitiae Qt providentiao ordinem penitus internovisse. Hic
enim non praesentis vitae angustiis terminatur sod ad alteram etiam, quae sine caritura est , Se protendit., qua in re prudenti admodum oeconomia Dpus utitur et ad nostrum bonum valde accommoda ta iam persectam praemiorum ac poenarum distributionem in futurum dissert. Hinc enim iii primis lucul sentissimum suppeditat eventurae vitae argumentum. Nihil enim evidentius menti est, quam aliud aevum huic esse succeSSurum , ut Dei iustitia penitus impleatur et apparent. Deinde magno phre iuvamur ad animum ex terrenis rebus avocandum , atque bonis caelestibiis assigendum. Namque cum videamus in hac vita
498쪽
PARS TERTIA-THEOLOGIA NANRALis 505 honos angi, malos autem incolumi lar luna frui. Deilo inserimus debitum et consentaneum virtu-iss stipendium temporaneis commodis non contineri . sed allius esse petendum. Quare lacilius turpi sicalis rorum mundanarum assectibus animum liheramus , atque ad Deum puriorem animum convertimus. Praeclare Augustinus. u Pla-
a cuit, inquit, divinae providentiae praepararea in posterum bona iustis', quibus non fruenture iniusti , et mala impiis quibus non sexcrueia a huntur boni. Ista vero temporalia bona et malati uirisque voluit esse communia , ut nec bona a cupidius appetantur, quae mali quoque haberea cernuntur, nec mala turpiter e vitentur, quibusa et honi plerumque assiciuntur l . ,
Denique tenoris huius, quem in bonis et malis distribuendis divina providentia servat, h3ec reddi ratio potest, quod nemo sit adeo rectus moratusque, ut non peccaverit aliquando , saltem Iovi quodam nugillo 2); contra nemo adeo sit impius, ut saltem quandoque virtutem aliquam
moralem non exerceat. Saepe enim prava consuetudo naturae bonitate superatur. Quare iure
meritoque possunt illi in hac vita temporaneis quibusdam plecti poenis, ut cum senore ad praemium dumtaxat serventur; hi contra, quod nullam deinceps sint mercedem adepturi , aliquam ob bona opera in praesenti recipiunt. Qua de re
scelustos homines ingens timor incessat oportet, cum Se sospite donari fortuna conspiciunt. Indicium enim id est eorum honesta opera, quae patrarunt aliquando, ideo in praesens remunerari,
i) De Cio. Dei lib. I, C. 8. 2ὶ Coulex ante laudatum De Maistro ibid. vol. I, irati. F.
499쪽
. 506 METAPngsi Ag sPECIALIS quia propter admissa facinora ipsi a divina iustilia aeternis poenis destinantur. Contra piis hominibus, contraria de causa, cum asstiguntur laetandum est. Pignus enim habent manifestum, se, poenis in praesenti solutis, certam posthac se Ii-
Obiic. IV. Atqui hoc ipsum divina bonitate indignum videtur, ut impios sic in pravitate animi
obdurescere permittat, ut tandem perniciem non reparandam incurrBnt.
Res p. Illud , credo . nemo negabit stante impiorum in pravitate animi obstinatione , dehEre Deum meritas poenas de ipsis sumere. Bonitas enim si recta est, nunquam potest detrimentum in serre iustitiae; iustitia autem omnino exigit ut quemadmodum bene operantibus Praemium, Sic nocentibus poena tribuatur. Sed dissicultas in hoc tantum vertitur, quorsum Deus, eum possit animi pertinaciam in malo ab improbis removere, illam non removeat, nec eos ut ad bonam redeant frugem omnipotentia sua prorsus cogat. Quae sane quaestio cum permissione mali moralis confunditur, cui quidem supra responsum dedimus.
Attamen ut aliquid hic addamus, aio nihil divinae inde detrahi bonitati. Bonitas enim minime postulat ut omnia prorsus, quae conferri possent, beneficia conserantur ; praesertim cum id prudens et conditioni naturae accommodulum regimen non patiatur. Quemadmodum vero optimi provisoris atque benignissimi ratio postulat ut illi, cui providet, adminicula satis idonea et vires sussiciat, quibus malum cavere possit; sic neutiquam exigit ut eius pervicaci Omnino Sev-
500쪽
PARS TERTIA-THEOLOGi A NATURALIs 50Tviat voluntati, set rerum invertat ordinem ad ipsius culpam vel in malo persev strantiam liberam omni modo praepediendam. Enimvero Divina benignitas plus quam opus est, erga impios elucet, cum non modo iis liberum arbitrium dona verit ut, quemadmodum boni iaciunt, ad salutem non ad perniciem uterentur; sed etiam innumeris modis ipsos a ruina deterreat et omnibus Ω-veat adiumentis. Hinc praeter intelligentiae lumen, quo honestum a turpi discernunt, peculiares quasdam illustrationes adiungit. Hinc pra stat auxilia voluntati , ut sacilius a malo resipiscant et ad bonitalem revertantur. Hinc minas adhortationesquo adhibet et stimulis conscientiam augit, nec quidquam plane praetermittit, ut ab impietate eos homines revocet. Quare qui perit, ita perit ut non modo de Deo queri iuro
non possit, sed etiam consiteri uiligatur, so a supremo honorum lante omnia recepisse , quibus facillimo salutem consequuturus erat, nec nisi propria voluntate ac pertinacia corruisse. POtissimum vero cum videat quam plures esse qui longe operosiore vita utentes et dissicilioribus dissicultatibus impliciti, iustitiae et virtuti servierint. Eiusmodi et similia responsa his quaestionibus
balbutiendo aptamus. Ceterum in his rebus, qua is divina attingunt consilia et captum humanum Superant, coercenda animi praesidentia est, et Dei sapientia et bonitas adoranda, quae sancti S-sima plane est et a sui natura non deficit. Quod
si quis impudentius, quam serri possit, divinae
providentiae causas omnes scrutari vellet ;is stullitiae notam incurreret, atque illud Apostoli iuro
